Asclepius

digilibLT 2012
Informazioni editoriali

ASCLEPIVS

[ASCLEPIVS: ASCLEPIVS ISTE PRO SOLE MIHI EST]

Ἑρμοῦ τρισμεγίστου βίβλος ἱερὰ πρὸς

Ἀσκληπιὸν προσφωνηθεῖσα


1 «Deus deus te nobis, o Asclepi, ut diuino sermoni interesses adduxit, eique tali, qui merito omnium antea a nobis factorum uel nobis diuino numine inspiratorum uideatur esse religiosa pietate diuinior. Quem si intellegens uideris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus – si tamen multa sunt bona et non unum, in quo sunt omnia. Alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur, omnia unius esse aut unum esse omnia; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab utro non possit. Sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces. Tu uero, o Asclepi, procede paululum, Tatque, nobis qui intersit, euoca».

Quo ingresso Asclepius et Hammona interesse suggessit. Trismegistus ait: «Nulla inuidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta, sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica exoticaque quam plurima. Tractatum hunc autem tuo scribam nomine. Praeter Hammona nullum uocassis alium, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interuentu praesentiaque uioletur. Tractatum enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.»

Hammone etiam adytum ingresso sanctoque illo quattuor uirorum religione et diuina dei completo praesentia, conpetenti uenerabiliter silentio ex ore Hermu animis singulorum mentibusque pendantibus, diuinus Cupido sic est orsus dicere.

2 – O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima, sed non uniformiter cunctae sed aliae alio more uel tempore.

– Non enim, o Trismegiste, omnis unius qualitatis est anima?

–O Asclepi, ut celeriter de uera rationis continentia decidisti. Non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? Nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. Huius itaque, qui est unus omnia uel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse.

De caelo cuncta in terram et in aquam et in aëra: ignis solum, quod sursum uersus fertur, uiuificum; quod deorsum, ei deseruiens. At uero quicquid de alto descendit generans est; quod sursum uersus emanat, nutriens. Terra sola in se ipsa consistens omnium est receptrix omniumque generum, quae accepit, restitutrix. Hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium uel omnia. Anima et mundus a natura conprehensa agitantur ita omnium multiformi imaginum qualitate uariata, ut infinitae qualitatum ex interuallo species esse noscantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse uideantur. 3 Totus itaque quibus formatus est mundus, elementa sunt quattuor: ignis, aqua, terra, aer. Mundus unus, anima una, et deus unus.

Nunc mihi adesto totus, quantum mente uales, quantum calles astutia. Diuinitatis etenim ratio diuina sensus intentione noscenda torrenti simillima est fluuio e summo in pronum praecipiti rapacitate currenti: quo efficitur, ut intentionem nostram non solum audientium uerum tractantium ipsorum celeri uelocitate praetereat.

Caelum ergo, sensibilis deus, administrator est omnium corporum, quorum augmenta detrimentaque sol et luna sortiti sunt. Caeli uero et ipsius animae et omnium, quae mundo insunt, ipse gubernator est, qui est effector, deus. A supradictis enim omnibus, quorum idem gubernator deus omnium, frequentatio fertur influens per mundum et per animam omnium generum et omnium specierum per rerum naturam. Mundus autem praeparatus est a deo receptaculum omniformium specierum; natura autem per species imaginans mundum per quattuor elementa ad caelum usque perducit cuncta dei uisibus placitura.

4 Omnia autem desuper pendentia in species diuiduntur hoc quo dicturus sum genere. Genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit ita soliditas genus, species generis particula. Genus ergo deorum ex se deorum faciet species. Daemonum genus, aeque et hominum, similiter uolucrum et omnium, quae in se mundus habet, sui similes species generat. Genus est aliud animalis, genus sine anima quidem et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet et aduersis minuitur atque uitiatur: omnium dico, quae in terra radicum stirpiumque incolumitate uiuescunt, quarum species per totam sparsae sunt terram. Ipsud caelum plenum est deo. Supradicta autem genera inhabitant usque ad loca specierum, quarum omnium rerum inmortales sunt species. Species enim pars est generis, ut homo humanitatis, quam necesse est sequi qualitatem generis sui. Vnde efficitur ut, quamuis omnia genera inmortalia sint, species non omnes inmortales. Diuinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. Reliquorum genera, quorum aeternitas est generis, quamuis perspecies occidat, nascendi fecunditate seruatur, ideoque species mortales sunt, <genera non sunt>, ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas.

5 Omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur, quaedam, quae ante factae sunt, quaedam, quae de his quae factae sunt fiunt. Haec itaque, quae fiunt aut ab diis aut daemonibus aut ab hominibus, sunt omnes simillimae generibus suis species. Corpora enim inpossibile est conformari sine nutu diuino; species figurari sine adiutorio daemonum, inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. Quicumque ergo daemonum a genere suo defluentes in speciem fortuito coniuncti sunt alicui speciei generis diuini, proximitate et consortio diis similes habentur. Quorum uero daemonum species in qualitate sui generis perseuerant, hi amantes hominum daemones nuncupantur. Similis est et hominum ratio aut eo amplior. Multiformis enim uariaque generis humani species et ipsa a praedictae desuper ueniens consortio omnium aliarum specierum multas et prope omnium per necessitatem coniunctiones facit. Propter quod et prope deos accedit, qui se mente, qua diis iunctus est, diuina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est. Humani uero, qui medietate generis sui contenti sunt, et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint.

6 Propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum et honorandum. Hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus; hoc daemonum genus nouit, utpote qui cum isdem se ortum esse conoscat; hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis diuinitate confisus. O hominum quanto est natura temperata felicius! Diis cognata diuinitate coniunctus est; partem sui, qua terrenus est, intra se despicit; cetera omnia quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum caritatis astringit; suspicit caelum. Sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut, quae infra se sunt, diligat, ipse a se superioribus diligatur. Colit terram, elementis uelocitate miscetur, acumine mentis maris profunda descendit. Omnia illi licent: non caelum uidetur altissimum; quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. Intentionem animi eius nulla aëris caligo confundit; non densitas terrae operam eius inpedit; non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. Omnia idem est et ubique idem est.

Horum omnium generum, quae sunt animalia, desuper deorsum radices peruenientes habent, inanimalium autem de imo in superna uiua radice siluescunt. Quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. Alimenta autem sunt bina, animi et corporis, e quibus animalia constant. Anima mundi inquieta semper agitatione nutritur; corpora ex aqua et terra, inferioris mundi alimentis, augescunt. Spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta uiuificat, sensu addito ad hominis intelligentiam, quae quinta pars sola homini concessa est ex aethere. Sed de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad diuinae rationis intellegentiam exornat, erigit atque sustollit. Sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem uobis exponam. Est enim sanctissima et magna et non minor quam ea quae est diuinitatis ipsius.

Sed nunc uobis expediam, quae coeperam. 7 Dicebam enim in ipso initio rerum de coniunctione deorum, qua homines soli eorum dignatione perfruuntur – quicumque etenim hominum tantum felicitatis adepti sunt, ut illum intellegentiae diuinum perciperent sensum, qui sensus est diuinior in solo deo et in humana intellegentia.

– Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus?

– Non omnes, o Asclepi, intellegentiam ueram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla uera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. De sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam uobis praestabo rationem. Solum enim animal homo duplex est; et eius una pars simplex, quae, ut Graeci aiunt, οὐσιώδης, quam uocamus diuinae similitudinis formam; est autem quadruplex, quod ὑλικόν Graeci, nos mundanum dicimus, e quo factum est corpus, quo circumtegitur illud, quod in homine diuinum esse iam diximus, in quo purae mentis diuinitas tecta sola cum cognatis suis, id est mentis purae sensibus, secum ipsa conquiescat tamquam muro corporis septa.

– Quid ergo oportuit, o Trismegiste, hominem in mundo constitui et non in ea parte, qua deus est, eum in summa beatitudine degere?

– Recte quaeris, o Asclepi. Et nos enim deum rogamus, tribuat nobis facultatem reddendae rationis istius. Cum enim omnia ex eius uoluntate dependeant, tum illa uel maxime, quae de tota summitate tractantur, quam rationem praesenti disputatione conquirimus.

8 Audi ergo, Asclepi. Dominus et omnium conformator, quem recte dicimus deum, quom a se secundum fecerit, qui uideri et sentiri possit – eundem secundum sensibilem ita dixerim non ideo, quod ipse sentiat (de hoc enim, an ipse sentiat an non, alio dicemus tempore), sed eo, quoniam uidentium sensus incurrit –quoniam ergo hunc fecit ex se primum et a se secundum uisusque ei pulcher, utpote qui sit omnium bonitate plenissimus, amauit eum ut diuinitatis partum suae. Ergo, ut tantus et bonus, esse uoluit alium qui illum, quem ex se fecerat, intueri potuisset, simulque et rationis imitatorem et diligentiae facit hominem. Voluntas etenim dei ipsa est summa perfectio, utpote cum uoluisse et perfecisse uno eodemque temporis puncto conpleat. Cum itaque οὐσιώδη <fecisset> et animaduerteret eum non posse omnium rerum esse diligentem, nisi eum mundano integimento contegeret, texit eum corporea domo talesque omnes esse praecepit ex utraque natura in unum confundens miscensque, quantum satis esse debuisset. Itaque hominem conformat ex animi atque corporis id est ex aeterna atque mortali natura, ut animal ita conformatum utraeque origini suae satisfacere possit, et mirari atque adorare caelestia et incolere atque gubernare terrena.

Modo autem dico mortalia non aquam et terram, quae duo de quattuor elementis subiecit natura hominibus, sed ea, quae ab hominibus aut in his aut de his fiunt, aut ipsius terrae cultus, pascuae, aedificatio, portus, nauigationes, communicationes, commodationes alternae, qui est humanitatis inter se firmissimus nexus et mundi partis, quae est aquea et terrae; quae pars terrena mundi artium disciplinarumque cognitione atque usu seruatur, sine quibus mundum deus noluit esse perfectum. Placitum enim dei necessitas sequitur, uoluntatem comitatur effectus. Neque enim credibile est deo displiciturum esse, quod placuit, cum et futurum id et placiturum multo ante sciuerit.

9 Sed, o Asclepi, animaduerto, ut celeri mentis cupiditate festines audire, quomodo homo caeli uel quae in eo sunt dilectum possit habere uel cultum. Audi itaque, o Asclepi. Dilectus dei caeli cum his, quae insunt, omnibus una est obsequiorum frequentatio. Hanc aliud animal non fecit nec diuinorum nec <mortalium> animalium nisi solus homo. Hominum enim admirationibus, adorationibus, laudibus, obsequiis caelum caelestesque delectantur. Nec inmerito in hominum coetum Musarum chorus est a summa diuinitate demissus, scilicet ne terrenus mundus uideretur incultior si modorum dulcedine caruisset, sed potius ut musicatis hominum cantilenis concelebraretur laudibus, qui solus omnia aut pater est omnium, atque ita caelestibus laudibus nec in terris harmoniae suauitas defuisset. Aliqui ipsique ergo paucissimi pura mente praediti sortiti sunt caeli suspiciendi uenerabilem curam. Quicumque autem ex duplici naturae suae confusione <in> inferiorem intellegentiam mole corporis resederunt, curandis elementis hisque inferioribus sunt praepositi. Animal ergo homo, non quod is eo minor, quod ex parte mortalis sit, sed eo forte aptius efficaciusque conpositus ad certam rationem mortalitate auctus esse uideatur. Scilicet, quoniam utrumque nisi ex utraque materia sustinere non potuisset, ex utraque formatus est, ut et terrenum cultum et diuinitatis posset habere dilectum.

10 Rationem uero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione, uerum etiam cupio te animi uiuacitate percipere. Est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et uera percipienda sanctioribus mentibus. Itaque hinc exordiar. Aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. Effector mundi deus et eorum, quae insunt, omnium, simul cuncta gubernando cum homine ipso, gubernatore conpositi. Quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi, ut ex hac hominis diuina conpositione mundus, Graece rectius κόσμος, dictus esse uideatur. Is nouit se, nouit et mundum, scilicet ut meminerit, quid partibus conueniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inseruiendum sit, recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem uenerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei, cuius sunt imagines duae mundus et homo. Vnde efficitur ut, quoniam est ipsius una conpago, parte, qua ex anima et sensu, spiritu atque ratione diuinus est, uelut ex elementis superioribus, inscendere posse uideatur in caelum, parte uero mundana, quae constat ex igne <et terra>, aqua et aëre, mortalis resistat in terra, ne curae omnia suae mandata uidua desertaque dimittat. Sic enim humanitas ex parte diuina, ex alia parte effecta mortalis est in corpore consistens.

11 Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnis religio, quam sequitur bonitas. Ea demum tunc uidetur esse perfecta, si contra cupiditatem alienarum omnium rerum sit despectus uirtute munita. Sunt ab omnibus cognationis diuinae partibus aliena omnia, quaecumque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito possessionum nomine nuncupantur, quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt: idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. Omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea, quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est uitium, despiciamus. Vt enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione diuinitatis partem, quae sibi iuncta mortalis est mundi inferioris necessitate seruandi, despiciat atque contemnat. Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animaduerte esse formatum, manibus et pedibus utrisque binis aliisque corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deseruiat, illis uero partibus quattuor animi, sensus, memoriae atque prouidentiae, quarum ratione cuncta diuina norit atque suspiciat. Vnde efficitur ut rerum diuersitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus uero graui et nimio corporis uitio has naturae rerum causas, quae uere sunt, proprie peruidere non possit. Hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum seruando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei uoluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum – siquidem, cum dei opera sit mundus, eius pulchritudinem qui diligentia seruat atque auget, operam suam cum dei uoluntate coniungit, cum speciem, quam ille diuina intentione formauit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit – nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si foret diuinae pietati conplacitum, optamus piissimis uotis, id est ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris partis, id est diuinae, puros sanctosque restituat?

12 – Iuste et uere dicis, o Trismegiste.

– Haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo uiuentibus. Secus enim inpieque qui uixerint, et reditus denegatur in caelum et constituitur in corpora alia indigna animo sancto et foeda migratio.

– Vt iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana uita periclitantur.

–Sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan uideatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali uita, qui capitur de possessionibus fructus. Quae res animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui, qua mortalis est, inhaereat, nec sinit partem diuinitatis agnoscere inuidens inmortalitati malignitas. Ego enim tibi quasi praediuinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem, qui est philosophiae, quae sola est in cognoscenda diuinitate frequens obtutus et sancta religio. Multi etenim et eam multifaria ratione confundunt.

– Quomodo ergo multi inconprehensibilem philosophiam efficiunt aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt?

13 – O Asclepi, hoc modo: in uarias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. Puram autem philosophiam eamque diuina tantum religione pendentem tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis astrorum, stationes praefinitas cursumque commutationis numeris constare miretur; terrae uero dimensiones, qualitates, quantitates, maris profunda, ignis uim et horum omnium effectus naturamque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque diuinam. Musicen uero nosse nihil aliud est, nisi cunctarum omnium rerum ordinem scire quaeque sit diuina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlatus concentum quendam melo diuino dulcissimum uerissimumque conficiet. 14 Qui ergo homines post nos erunt, sophistarum calliditate decepti, a uera, pura sanctaque philosophia auertentur. Simplici enim mente et anima diuinitatem colere eiusque facta uenerari, agere etiam dei uoluntati gratias, quae est bonitatis sola plenissima, haec est nulla animi inportuna curiositate uiolata philosophia. Et de his sit hucusque tractatus.

De spiritu uero et de his similibus hinc sumatur exordium. Fuit deus et ὕλη, quem Graece credimus mundum, et mundo comitabatur spiritus uel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo nec deo haec de quibus mundus. Idcirco non erant, quia nata non erant, sed in eo iam tunc erant, unde nasci habuerunt. Non enim ea sola non nata dicuntur, quae necdum nata sunt, sed ea, quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit. Quaecumque ergo sunt, quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt, de quibus nasci potest, tametsi ea ex se nata sunt (neque enim dubitatur ex his, quae ex se nata sunt, facile nasci posse, de quibus cuncta nascuntur). Deus ergo sempiternus, deus aeternus nec nasci potest nec potuit; hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. Haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei.

Ὓλη autem uel mundi natura et spiritus quamuis nata uideantur a principio, tamen in se nascendi procreandique uim possident atque naturam. Fecunditatis etenim initium in qualitate naturae est, quae et conceptus et partus in se possidet uim atque materiam. Haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis.

15 At vero ea, quae uim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita <loco?> discernenda sunt, ut hic locus mundi cum his, quae in se sunt, uideatur esse non natus, qui utique in se uim totius naturae habet. Locum autem dico in quo sint omnia: neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset, qui omnia sustinere potuisset (omnibus enim rebus, quae fuerint, precauendum est loco); nec qualitates etenim nec quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum, quae nusquam sunt.

Sic ergo et mundus, quamuis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet. Hoc est ergo totum qualitatis materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. Sicuti enim in natura materiae qualitas fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda.

16 Nec ergo dixi, o Asclepi et Hammon, quod a multis dicitur: «non poterat deus incidere atque auertere a rerum natura malitiam?» quibus respondendum nihil omnino est; uestri tamen causa et haec prosequar, quae coeperam, et rationem reddam. Dicunt enim ipsi deum debuisse omnifariam mundum a malitia liberare; ita enim in mundo est ut quasi membrum ipsius esse uideatur. Prouisum cautumque est, quantum rationabiliter potuisset a summo deo, tunc cum sensu, disciplina, intellegentia mentes hominum est munerare dignatus. Hisce enim rebus, quibus ceteris antestamus animalibus, soli possumus malitiae fraudes, dolos uitiaque uitare. Ea enim qui, antequam his inplicitus est, ex aspectu uitarit, is homo est diuina intellegentia prudentiaque munitus; fundamentum est enim disciplinae in summa bonitate consistens.

Spiritu autem ministrantur omnia et uegetantur in mundo, qui quasi organum uel machina summi dei uoluntati subiectus est. Itaque <haec> hactenus a nobis intellegantur.

Mente sola intellegibilis, summus qui dicitur deus, rector gubernatorque est sensibilis dei eius, qui in se circumplectitur omnem locum, omnem rerum substantiam totamque gignentium creantiumque materiam et omne quicquid est, quantumcumque est.

17 Spiritu uero agitantur siue gubernantur omnes in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a deo distributam sibi. Ὕλη autem uel mundus omnium est receptaculum omniumque agitatio atque frequentatio quorum deus gubernator, dispensans omnibus quantum rebus mundanis unicuique necessarium. Sed spiritu uero inplet omnia, ut cuiusque naturae qualitas est, inhalata.

Est enim caua mundi rotunditas in modum sphaerae ipsa sibi qualitatis uel formae suae causa inuisibilis tota, quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, uidere non possis. Propter quod multis loci instar qualitatemque habere creditur. Per enim formas solas specierum, quarum imaginibus uidetur insculpta, quasi uisibilis creditur, cum depicta monstratur; re autem uera est sibi ipsi inuisibilis semper. Ex quo eius imum †uel pars† si locus est in sphaera, Graece Ἅιδηϛ dicitur, siquidem ἱδεῖν Graece uidere dicatur, quo uisu imum sphaerae careat. Vnde et ideae dicuntur species, quod sint uisibiles formae. Ab eo itaque, quod uisu priuentur, Graece Ἅιδηϛ, ab eo, quod in imo sphaerae sint, Latine Inferi nuncupantur. Haec ergo sunt principalia et antiquiora et quasi capita uel initia omnium, quae sunt in his aut per haec aut de his.

18 – Omnia haec ergo ipsa, ut dicis, quae est, o Trismegiste?

– Mundana, ut ita dixerim, specierum omnium, quae insunt, uniuscuiusque, sicuti est, tota substantia. Mundus itaque nutrit corpora, animas spiritus. Sensus autem, quo dono caelesti sola felix sit humanitas – neque enim omnes, sed pauci, quorum ita mens est, ut tanti beneficii capax esse possit; ut enim sole mundus, ita mens humana isto clarescit lumine et eo amplius; nam sol quicquid inluminat, aliquando terrae et lunae interiectu interueniente nocte eius priuatur lumine – sensus autem cum semel fuerit animae commixtus humanae, fit una ex bene coalescente commixtione materia, ita ut numquam huiusmodi mentes caliginum inpediantur erroribus, unde iuste sensum deorum animam esse dixerunt: ego uero nec eorum dico omnium sed magnorum quorumque et principalium.

19 – Quos dicis uel rerum capita uel initia primordiorum, o Trismegiste?

– Magna tibi pando et diuina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato fauore caelesti. Deorum genera multa sunt eorumque omnium pars intellegibilis, alia uero sensibilis. Intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos, quos uisibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit et tu, si intendas, poteris peruidere. Sublimis etenim ratio eoque diuinior ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio uerba loquentis acceperis, transuolabit et transfluet aut magis refluet suique fontis liquoribus miscet. Sunt ergo omnium specierum principes dii. Hos consecuntur dii, quorum est princeps οὐσία<ϛ>. Hi sensibiles, utriusque originis consimiles suae, qui per sensibilem naturam conficiunt omnia, alter per alterum, unusquisque opus suum inluminans.

Caeli uel quicquid est, quod eo nomine conprehenditur, οὐσιάρχηϛ est Iuppiter: per caelum enim Iuppiter omnibus praebet uitam. Solis οὐσιάρχηϛ lumen est: bonum enim luminis per orbem nobis solis infunditur. XXXVI, quorum uocabulum est Horoscopi, id est eodem loco semper defixorum siderum, horum οὐσιάρχηϛ uel princeps est, quem Παντόμορφον uel omniformem uocant, qui diuersis speciebus diuersas formas facit. Septem sphaerae quae uocantur habent οὐσιάρχαϛ, id est sui principes, quam fortunam dicunt aut Εἱμαρμένην, quibus inmutantur omnia lege naturae stabilitateque firmissima, sempiterna agitatione uariata. Aër uero organum est uel machina omnium, per quam omnia fiunt; est autem οὐσιάρχηϛ huius secundus <...> mortalibus mortalia et his similia. His ergo ita se habentibus, ab imo ad summum †se admouentibus sic sibi conexa sunt omnia pertinentia ad se at de <...>† inmortalibus mortalia sensibiliaque insensibilibus adnexa sunt. Summa uero gubernatori summo illi domino paret, uel esse non multa aut potius unum. Ex uno etenim cuncta pendentia ex eoque defluentia, cum distantia uidentur, creduntur esse quam plurima; adunata uero unum uel potius duo – unde fiunt omnia, et a quo fiunt; id est de materia, qua fiunt, et ex eius uoluntate, cuius nutu efficiuntur alia.

20 – Haec iterum ratio quae est, o Trismegiste?

–Talis, o Asclepi. Deus etenim uel pater uel dominus omnium uel quocumque alio nomine ab hominibus sanctius religiosiusque nuncupatur, quod inter nos intellectus nostri causa debet esse sacratum (tanti numinis contemplatione nullo ex his nominibus eum definite nuncupabimus. Si enim uox hoc est – ex aëre spiritu percusso sonus declarans omnem hominis uoluntatem uel sensum, quem forte ex sensibus mente perceperit. Cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium uocis auriumque commercium – simul etiam et sensus et spiritus et aëris et omnium in his aut per haec aut de his nomen est totum dei; non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem uel dominum uno posse quamuis e multis conposito nuncupari nomine, hunc uero innominem uel potius omninominem siquidem is sit unus et omnia, ut sit necesse aut omnia esse eius nomine aut ipsum omnium nominibus nuncupari) hic ergo, solus ut omnia, utraque sexus fecunditate plenissimus, semper uoluntatis praegnans suae parit semper, quicquid uoluerit procreare. Voluntas eius est bonitas omnis. Haec eadem bonitas omnium rerum est ex diuinitate eius nata natura, uti sint omnia, sicuti sunt et fuerunt, et futuris omnibus dehinc naturam ex se nascendi sufficiant. Haec ergo ratio, o Asclepi tibi sit reddita, quare et quomodo fiant omnia.

21 –Vtriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste?

– Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. Inpossibile est enim aliquid eorum, quae sunt, infecundum esse. Fecunditate enim dempta ex omnibus, quae sunt, inpossibile erit semper esse quae sunt. Ego enim †et in naturam et sensum et naturam et mundum† dico in se continere naturam et nata omnia conseruare. Procreatione enim uterque plenus est sexus et eius utriusque conexio aut, quod est uerius, unitas inconprehensibilis est, quem siue Cupidinem siue Venerem siue utrumque recte poteris nuncupare.

Hoc ergo omni uero uerius manifestiusque mente percipito, quod ex domino illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inuentum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas amorque diuinus innatus est. Et dicendum foret quanta sit eius mysterii uis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. Si enim illud extremum temporis, quo ex crebro adtritu peruenimus, ut utraque in utramque fundat natura progeniem, animaduertas, ut altera auide alterius rapiat <uenerem> interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et uirtutem feminae marum adipiscuntur et mares femineo torpore lassescunt. Effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne uulgo inridentibus inperitis utriusque naturae diuinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si uisibus inreligiosorum hominum subiciantur.

22 Sunt autem non multi aut admodum pauci, ita ut numerari etiam in mundo possint, religiosi. Vnde contigit in multis remanere malitiam defectu prudentiae scientiaeque rerum omnium, quae sunt. Ex enim intellectu rationis diuinae, qua constituta sunt omnia, contemptus medelaque nascitur uitiorum mundi totius. Perseuerante autem inperitia atque inscientia uitia omnia conualescunt uulnerantque animam insanabilibus uitiis, quae infecta isdem atque uitiata quasi uenenis tumescit nisi eorum, quorum animarum disciplina et intellectus summa curatio est.

Si solis ergo et paucis hoc proderit, dignum est hunc persequi atque expedire tractatum, quare solis hominibus intellegentiam et disciplinam diuinitas suam sit inpertire dignata. Audi itaque. Deus pater et dominus cum post deos homines efficeret ex parte corruptiore mundi et ex diuina pari lance conponderans, uitia contigit mundi corporibus commixta remanere et alia propter cibos uictumque, quem necessario habemus cum omnibus animalibus communem; quibus de rebus necesse est cupiditatum desideria et reliqua mentis uitia animis humanis insidere. Diis uero, utpote ex mundissima parte naturae effectis et nullis indigentibus rationis disciplinaeque adminiculis, quamuis inmortalitas et unius semper aetatis uigor ipse sit eis prudentia et disciplina, tamen propter unitatem rationis pro disciplina et pro intellectu, ne ab his essent alieni, ordinem necessitatis lege conscriptum aeterna lege constituit, hominem ex animalibus cunctis de sola ratione disciplinaque cognoscens, per quae uitia corporum homines auertere atque abalienare potuissent, ipsos ad inmortalitatis spem intentionemque protendens. Denique et bonum hominem et qui posset inmortalis esse ex utraque natura conposuit, diuina atque mortali, et sic conpositum est per uoluntatem dei hominem constitutum esse meliorem et diis, qui sunt ex sola inmortali natura formati, et omnium mortalium. Propter quod homo diis cognatione coniunctus ipsos religione et sancta mente ueneratur diique etiam pio affectu humana omnia respiciunt atque custodiunt. 23 Sed de hominibus istud dictum paucis sit pia mente praeditis. De uitiosis uero nihil dicendum est, ne sanctissimus sermo eorum contemplatione uioletur.

Et quoniam de cognatione et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, uimque cognosce. Dominus et pater uel, quod est summum, deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt humana proximitate contenti, et non solum inluminatur uerum etiam inluminat. Nec solum ad deum proficit, uerum etiam conformat deos. Miraris, o Asclepi, an numquid et tu diffidis ut multi?

– Confundor, o Trismegiste, sed tuis uerbis libenter adsensus felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus.

– Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. Deorum genus omnium confessione manifestum est de mundissima parte naturae esse prognatum signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. Species uero deorum, quas conformat humanitas, ex utraque natura conformatae sunt; ex diuina, quae est purior multoque diuinior, et ex ea, quae intra homines est, id est ex materia, qua fuerint fabricatae, et non solum capitibus solis sed membris omnibus totoque corpore figurantur. Ita humanitas semper memor naturae et originis suae in illa diuinitatis imitatione perseuerat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui uultus similitudine figuraret.

24 - Statuas dicis, o Trismegiste?

- Statuas, o Asclepi. Videsne, quatenus tu ipse diffidas? Statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte, uate, somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiamque laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli aut, quod est uerius, translatio aut descensio omnium, quae gubernantur atque exercentur in caelo? Et si dicendum est uerius, terra nostra mundi totius est templum.

Et tamen, quoniam praescire cuncta prudentes decet, istud uos ignorare fas non est: futurum tempus est, cum adpareat Aegyptios incassum pia mente diuinitatem sedula religione seruasse; et omnis eorum sancta ueneratio in inritum casura frustrabitur. E terris enim et ad caelum recursura diuinitas linqueturque Aegyptus terraque, sedes religionum quae fuit, uiduata numinum praesentia destituetur. Alienigenis enim regionem istam terramque conplentibus non solum neglectus religionum, sed, quod est durius, quasi de legibus a religione, pietate, cultuque diuino statuetur praescripta poena prohibitio. Tunc terra ista sanctissima, sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima. O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae eaeque incredibiles posteris tuis solaque supererunt uerba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus et inhabitabit Aegyptum Scythes aut Indus aut aliquis talis, id est uicina barbaria. Diuinitas enim repetit caelum, deserti homines toti morientur atque ita Aegyptus deo et homine uiduata deseretur. Te uero appello, sanctissimum flumen, tibique futura praedico: torrenti sanguine plenus adusque ripas erumpes undaeque diuinae non solum polluentur sanguine, sed totae rumpentur et uiuis multo maior numerus erit sepulcrorum; superstes uero qui foret, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus uero uidebitur alienus.

25 Quid fles, o Asclepi? Et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur inbueturque peioribus malis, quae sancta quondam, diuinitatis amantissima, deorum in terras suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum. Et tunc taedio homnium non admirandus uidebitur mundus nec adorandus. Hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit, quod uideri possit, periclitabitur eritque graue hominibus ac per hoc contemnetur nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum uarietate conpositum, machina uoluntatis dei in suo opere absque inuidia suffragantis, in unum omnium, quae uenerari laudari amari denique a uidentibus possunt, multiformis adunata congestio. Nam et tenebrae praeponentur lumini et mors uita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum; religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. Anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod uobis exposui, non solum risui sed etiam putabitur uanitas. Sed, mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum, qui se mentis religioni dederit. Noua constituentur iura, lex noua; nihil sanctum, nihil religiosum nec caelo nec caelestibus dignum audietur aut mente credetur.

Fit deorum ab hominibus dolenda secessio; soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta conpellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia quae sunt animarum naturae contraria. Tunc nec terra constabit nec nauigabitur mare nec caelum astrorum cursibus nec siderum cursus constabit in caelo; omnis uox diuina necessaria taciturnitate mutescet; fructus terrae conrumpentur nec fecunda tellus erit et aër ipse maesto torpore languescet.

26 Haec et talis senectus ueniet mundi: inreligio, inordinatio, inrationabilitas bonorum omnium. Cum haec cuncta contigerint, o Asclepi, tunc ille dominus et pater, deus primipotens et unius gubernator dei, intuens in mores factaque uoluntaria, uoluntate sua, quae est dei benignitas, uitiis resistens et corruptelae omnium, errorem reuocans, malignitatem omnem uel inluuione diluens uel igne consumens uel morbis pestilentibus iisque per diuersa loca dispersis finiens ad antiquam faciem mundum reuocabit, ut et mundus ipse adorandus uideatur atque mirandus et tanti operis effector et restitutor deus ab hominibus, qui tunc erunt, frequentibus laudum praeconiis benedictionibusque celebretur. Haec enim mundi genitura: cunctarum reformatio rerum bonarum et naturae ipsius sanctissima et religiosissima restitutio percoacta temporis cursu, <sed uoluntate>, quae est et fuit sine initio sempiterna. Voluntas etenim dei caret initio, quae eadem est et, sicuti est, sempiterna. Dei enim natura consilium est uoluntatis.

-Bonitas summa consilium, o Trismegiste?

-Voluntas, o Asclepi, consilio nascitur et ipsum uelle e uoluntate. Neque enim inpense aliquid uult, qui est omnium plenissimus et ea uult, quae habet. Vult autem omnia bona et habet omnia, quae uult. Omnia autem bona et cogitat et uult. Hoc est autem deus; eius imago mundus, boni <bonus>.

27 –Bonus, o Trismegiste?

-Bonus, o Asclepi, ut ego te docebo. Sicuti enim deus omnibus speciebus uel generibus quae in mundo sunt, dispensator distributorque est bonorum, id est sensus, animae et uitae, sic et mundus tributor est et prestitor omnium, quae mortalibus uidentur bona, id est alternationis partuum temporalium, fructuum natiuitatis, augmentorum et maturitatis et horum similium; ac per hoc deus supra uerticem summi caeli consistens ubique est omniaque circum inspicit. Sic est enim ultra caelum locus sine stellis ab omnibus rebus corpulentis alienus. Dispensator qui est, inter caelum et terram obtinet locum, quem Iouem uocamus. Terrae uero et mari dominatur Iuppiter Plutonius et hic nutritor est animantium mortalium et fructiferarum. Horum omnium uiribus fructus, arbusta, et terra uegetantur. Aliorum uero uires et effectus per omnia quae sunt distribuuntur. †Distribuentur uero,† qui terrae dominantur, et conlocabuntur in ciuitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus.

- Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste?

- Conlocati sunt in maxima ciuitate in monte Libyco. Et haec usque eo narrata sint.

De inmortali uero aut de mortali modo disserendum est. Multos enim spes timorque mortis excruciat uerae rationis ignaros. Mors enim efficitur dissolutione corporis labore defessi et numeri conpleti, quo corporis membra in unam machinam ad usus uitalis aptantur. Moritur enim corpus, quando hominis uitalia ferre posse destiterit. Haec est ergo mors, corporis dissolutio et corporalis sensus interitus; de qua sollicitudo superuacua est. Sed et alia necessaria, quam aut ignoratio aut incredibilitas contemnit humana.

- Quid est, o Trismegiste, quod aut ignorant aut esse posse diffidunt?

28 - Audi ergo, o Asclepi. Cum fuerit animae e corpore facta discessio, tunc arbitrium examenque meriti eius transiet in summi daemonis potestatem, isque eam cum piam iustamque peruiderit, in sibi conpetentibus locis manere permittit; sin autem delictorum inlitam maculis uitiisque oblitam uiderit, desuper ad ima deturbans procellis turbinibusque aëris, ignis et aquae saepe discordantibus tradit, ut inter caelum et terram mundanis fluctibus in diuersa semper aeternis poenis agitata rapiatur, ut in hoc animae obsit aeternitas, quod sit inmortali sententia aeterno supplicio subiugata. Ergo ne his inplicemur, uerendum timendum cauendumque esse cognosce. Incredibiles enim post delicta cogentur credere, non uerbis sed exemplis, nec minis sed ipsa passione poenarum.

- Non ergo, Trismegiste, hominum delicta sola humana lege puniuntur?

- Primo, Asclepi, terrena quae sunt, omnia sunt mortalia; tunc ea etiam, quae sunt corporali ratione uiuentia et a uiuendo eadem corporum ratione deficientia. Ea omnia pro uitae meritis aut delictis poenis obnoxia tanto post mortem seuerioribus subiciuntur, quanto in uita forsitan fuerint celatam, dum uiuerent. Praescia etenim omnium rerum diuinitate reddentur, perinde ut sunt, pro delictorum qualitatibus poenae.

29 - Qui sunt digni maioribus poenis, o Trismegiste?

– Qui damnati humanis legibus uitam uiolenter amittunt, ut non naturae animam debitam sed poenam pro meritis reddidisse uideantur. Contra iusto homini in dei religione et in summa pietate praesidium est. Deus enim tales ab omnibus tutatur malis. Pater enim omnium uel dominus et is, qui solus est omnia, omnibus se libenter ostendit, non ubi sit loco nec qualis sit qualitate nec quantus sit quantitate, sed hominem sola intellegentia mentis inluminans, qui discussis ab animo errorum tenebris et ueritatis claritate percepta toto se sensu intellegentiae diuinae commiscet, cuius amore a parte naturae, qua mortalis est, liberatus inmortalitatis futurae concipit fiduciam. Hoc ergo inter bonos malosque distabit. Vnus enim quisque pietate, religione, prudentia, cultu et ueneratione dei clarescit quasi oculisis uera ratione perspecta et fiducia credulitatis suae tantum inter homines quantum sol lumine ceteris astris antistat. Ipse enim sol non tam magnitudine luminis quam diuinitate et sanctitate ceteras stellas inluminat. Secundum etenim deum hunc crede, o Asclepi, omnia gubernantem omniaque mundana inlustrantem animalia, siue animantia, siue inanimantia. Si enim animal mundus uiuensque semper et fuit et est et erit, nihil in mundo mortale est. Viuentis etenim semper uniuscuiusque partis, quae est, sicuti est, in ipsoque mundo semper uno eoque animali semperque uiuente, in eo nullus est mortalitatis locus. Ergo uitae aeternitatisque debet esse plenissimus, si semper eum necesse est uiuere.

Sol ergo, sicuti mundus sempiternus est, sic et ipse semper gubernator uitalium uel totius uiuacitatis eorumque frequentator uel dispensator est. Deus ergo uiuentium uel uitalium, in mundo quae sunt, sempiternus gubernator est ipsiusque uitae dispensator aeternus; semel autem dispensauit; uita uitalibus cunctis aeterna lege praestatur hoc more quo dicam.

30 In ipsa enim aeternitatis uiuacitate mundus agitatur et in ipsa uitali aeternitate locus est mundi, propter quod nec stabit aliquando nec conrumpetur sempiternitate uiuendi circumuallatus et quasi constrictus. Ipse mundus uitae dispensator est his omnibus, quae in se sunt, et locus est omnium, quae sub sole gubernantur, et commotio mundi ipsius ex duplici constat effectu; ipse extrinsecus uiuificatur ab aeternitate uiuificatque ea, quae intra se sunt, omnia, differens numeris et temporibus statutis atque infixis cuncta per solis effectum stellarumque discursum, omni temporaria ratione diuina lege conscripta. Terrenum autem tempus aëris qualitate, aestuum frigorisque uarietate dinoscitur, caeleste uero reuersionibus siderum ad eadem loca temporaria conuersione currentium. Et mundus est receptaculum temporis, cuius cursu et agitatione uegetatur. Tempus autem ordinatione seruatur. Ordo et tempus innouationem omnium rerum, quae in mundo sunt, per alternationem faciunt. Cunctis ergo ita se habentibus nihil stabile, nihil fixum, nihil inmobile nec nascentium nec caelestium nec terrenorum: solus deus et merito solus; ipse enim in se est et a se est et circum se totus est, plenus atque perfectus, isque sua firma stabilitas est nec alicuius inpulsu [nec] loco moueri potest, cum in eo sunt omnia et in omnibus ipse est solus, nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem in aeternitate esse; sed magis et ipsa inmobilis aeternitas, in quam omnium temporum agitatio remeat et ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium.

31 Deus ergo stabilis fuit <semper> semperque similiter cum eo aeternitas constitit mundum non natum, quem recte sensibilem dicimus, intra se habens. Huius dei imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. Habet autem tempus stabilitatis suae uim atque naturam, quamuis semper agitetur, ea ipsa in se reuertendi necessitate. Itaque, quamuis sit aeternitas stabilis, inmobilis atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper reuocatur agitatio eaque mobilitas ratione temporis uertitur, efficitur, ut et ipsa aeternitas inmobilis quidem sola per tempus, in quo ipsa est et est in eo omnis agitatio uideatur agitari. Sic efficitur ut et aeternitatis stabilitas moueatur et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. Sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. Stabilitatis etenim ipsius in magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobilis lex est. Hoc ergo, quod est tale, quod non subicitur sensibus, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. Vbi enim et quo et unde aut quomodo aut quale sit, incertum est. Fertur enim in summa stabilitate et in ipso stabilitas sua, siue deus siue aeternitas siue uterque siue alter in altero siue uterque in utroque sunt. Propter quod aeternitas sine definitione est temporis. Tempus autem, quod definiri potest uel numero uel alternatione uel alterius per ambitudinem reditu, aeternum est. Vtrumque ergo infinitum, utrumque uidetur aeternum. Stabilitas enim utpote defixa quod sustinere, quae agitabilia sunt, possit, beneficio firmitatis merito obtinet principatum.

32 Omnium ergo, quae sunt, primordia deus est et aeternitas: mundus autem, quod sit mobilis, non habet principatum; praeuenit enim mobilitas eius stabilitatem suam in legem agitationis sempiternae habendo inmobilem firmitatem.

Omnis ergo sensus diuinitatis similis inmobilis ipse in stabilitate se commouet sua: sanctus et incorruptus et sempiternus est et si quid potest melius nuncupari dei summi in ipsa ueritate consistens aeternitas, plenissimus omnium sensibilium et totius discipline, consistens, ut ita dixerim, cum deo. Sensus uero mundanus receptaculum est sensibilium omnium specierum et disciplinarum. Humanus uero <...> ex memoriae tenacitate, quod memor sit omnium, quas gesserit, rerum. Vsque ad humanum enim animal sensus diuinitatis descendendo peruenit; deus enim summus diuinum sensum cunctis animantibus confundi noluit, ne erubesceret aliorum commixtione animantium. Intellegentia enim sensus humani, qualis aut quanta sit, tota in memoria est praeteritorum. Per eam enim memoriae tenacitatem et gubernator effectus est terrae. Intellectus autem naturae et †qualitate† sensus mundi ex omnibus, quae in mundo sensibilia sunt, poterit peruideri. Aeternitatis, quae secunda est, ex sensibili mundo sensus datus qualitasque dinoscitur. At intellectus qualitatis qualitasque sensus summi dei sola ueritas est, cuius ueritatis in mundo nequidem extrema linea umbra dinoscitur. Vbi enim quid temporum dimensione dinoscitur, ibi sunt mendacia; ubi geniturae, ibi errores uidentur. Vides ergo, o Asclepi, in quibus constituti quae tractemus aut quae audeamus adtingere. Sed tibi, deus summe, gratias ago, qui me uidendae diuinitatis luminasti lumine. Et uos, o Tat et Asclepi et Hammon, intra secreta pectoris diuina mysteria silentio tegite et taciturnitate celate.

Hoc autem differt intellectus a sensu, quod intellectus noster ad qualitatem sensus mundi intellegendam et dinoscendam mentis peruenit intentione, intellectus autem mundi peruenit ad aeternitatem et deos noscendos, qui supra se sunt. Et sic contingit hominibus, ut quasi per caliginem, quae in caelo sunt, uideamus, quantum possibile est per condicionem sensus humani. Haec autem intentio peruidendis tantis angustissima est nobis, latissima uero, cum uiderit, felicitate conscientiae.

33 De inani uero, quod iam magnum uidetur esse quam plurimis, sic sentio: inane nec esse aliquid nec esse potuisse nec futurum umquam. Omnia enim mundi sunt membra plenissima, ut ipse mundus sit plenus atque perfectus corporibus qualitate formaque diuersis et speciem suam habentibus et magnitudinem. Quorum unum est alio maius aut alio aliud minus et ualiditate et tenuitate diuersa. Nam et quaedam eorum ualidiora facilius uidentur, sicuti et maiora; minora uero aut tenuiora aut uix uideri aut omnino non possunt, quas solum res esse adtrectatione cognoscimus. Vnde contingit multis credere haec non esse corpora et esse inanes locos, quod est inpossibile. Sicuti enim quod dicitur extra mundum, si tamen est aliquid (nec istud enim credo), sic habeo, plenum esse intelligibilium rerum, id est diuinitati suae similium, ut hic etiam sensibilis mundus qui dicitur sit plenissimus corporum et animalium naturae suae et qualitati conuenientium, quorum facies non omnes uidemus sed quasdam ultra modum grandes, quasdam breuissimas, <ut> aut propter spatii interiecti longitudinem aut quod acie sumus obtunsi, tales nobis esse uideantur aut omnino propter nimiam breuitatem multis non esse credantur. Dico nunc daemonas, quos credo commorari nobiscum, et heroas, quos inter aëris purissimam partem supra nos et inter ea, ubi nec nebulis locus est nec nubibus nec ex signorum aliquorum agitatione commotio. Propter quod, Asclepi, inane nihil dixeris, nisi cuius rei inane sit hoc, quod dicis inane, praedixeris, ut inane ab igni, ab aqua et his similibus, quod, etsi contigerit uideri, quod inane possit esse a rebus huiusmodi, quamuis sit breue uel magnum, quod inane uidetur, spiritu tamen et aëre uacuum esse non possit.

34 Similiter uero de loco dicendum est, quod uocabulum solum intellectu caret. Locus enim ex eo, cuius est, quid sit, apparet. Principali etenim dempto, nominis significatio mutilatur. Quare aquae locus, ignis locus aut his similium recte dicemus. Sicuti enim inane esse aliquid inpossibile est, sic et locus solus quid sit, dinosci non potest. Nam si posueris locum sine eo, cuius est, inanis uidebitur locus, quem in mundo esse non credo. Quodsi inane nihil est, nec per se quid sit locus, apparet, nisi ei aut longitudinis aut latitudinis aut altitudinis addideris, ut corporibus hominum, signa.

His ergo sic se habentibus, o Asclepi et uos qui adestis, scitote intellegibilem mundum, id est qui mentis solo obtutu dinoscitur, esse incorporalem nec eius naturae misceri aliquid posse corporale, id est quod possit qualitate quantitate numerisque dinosci; in ipso enim nihil tale consistit.

Hic ergo sensibilis qui dicitur mundus receptaculum est omnium sensibilium specierum qualitatum uel corporum, quae omnia sine deo uegetari non possunt. Omnia enim deus et ab eo omnia et eius omnia uoluntatis: quod totum est bonum, decens et prudens, inimitabile et ipsi soli sensibile atque intellegibile et sine hoc nec fuit aliquid nec est nec erit. Omnia enim ab eo et in ipso et per ipsum, et uariae et multiformes qualitates et magnae quantitates et omnes mensuras excedentes magnitudines et omniformes species – quas si intellexeris, o Asclepi, gratias acturus es deo. Sin totum animaduertes, uera ratione perdisces mundum ipsum sensibilem et, quae in eo sunt, omnia a superiore illo mundo quasi ex uestimento esse contenta.

35 Vnumquodque enim genus animalium, o Asclepi, cuiuscumque uel mortalis uel inmortalis uel rationalis <uel inrationalis>, siue sit animans siue sine anima sit, prout cuique est genus, sic singula generis sui imagines habent. Et quamuis unumquodque animalis genus omnem generis sui possideat formam, in eadem forma singula tamen sui dissimilia sunt, ut hominum genus, quamuis sit uniforme, ut homo dinosci ex aspectu possit, singuli tamem in eadem forma sui dissimiles sunt. Species enim, quae diuina est, incorporalis est, et quicquid mente conprehenditur. Cum itaque haec duo, ex quibus constant formae, corpora <et> incorporalia sint, inpossibile est formam unamquamque alteri simillimam nasci horarum et climatum distantibus punctis; sed inmutantur totiens, quot hora momenta habet circuli circumcurrentis, in quo est ille omniformis quem diximus deus. Species ergo permanet ex se totiens pariens imagines tantas tamque diuersas, quanta habet conuersio mundi momenta, qui mundus in conuersione mutatur; species uero nec mutatur nec conuertitur. Sic generum singulorum formae sunt permanentes in eadem sua forma dissimiles.

36 -Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?

-Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. Quid est enim mundus aut ex quibus constat nisi ex omnibus natis? Ergo hoc uis dicere de caelo, terra et elementis. Nam quae alia magis frequenter mutantur in species? Caelum umescens uel arescens uel frigescens uel ignescens uel clarescens uel sordescens - in una caeli specie haec sunt, quae saepe alternantur, species. Terra uero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit uarias diuersasque qualitates et quantitates atque stationes aut cursus et ante omnis arborum, florum, bacarum qualitates, odores, sapores, species. Ignis facit conuersiones plurimas atque diuinas. Solis etenim et lunae et omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes imaginum similitudines aemulo splendore reddentium. 37 Sed iam de talibus sint satis dicta talia.

Iterum ad hominem rationemque redeamus, ex quo diuino dono homo animal dictum est rationale. Minus enim Miranda, etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt; omnium enim mirabilium uincit admirationem, quod homo diuinam potuit inuenire naturam eamque efficere. Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenerunt artem qua efficerent deos. Cui inuentae adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male uires habere potuissent.

Auus enim tuus, Asclepi, medicinae primus inuentor, cui templum consecratum est in monte Lybiae circa litus crocodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus (reliquus enim uel potius totus, si est homo totus in sensu uitae, melior remeauit in caelum), omnia etiamnunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae ante solet medicinae arte praebere. Hermes, cuius auitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes mortales undique uenientes adiuuat atque conseruat? Isin uero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam! Terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. Vnde contingit ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecratae uiuentes, ita ut et eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur: per hanc causam, o Asclepi, quod aliis quae colenda uidentur atque ueneranda, apud alios dissimiliter habentur, ac propterea bellis se lacessere Aegyptiorum solent ciuitates.

38 -Et horum, o Trismegiste, deorum, qui terreni habentur, cuiusmodi est qualitas?

-Constat, o Asclepi, de herbis, de lapidibus et de aromatibus diuinitatis naturalem uim in se habentibus. Et propter hanc causam sacrificiis frequentibus oblectantur, hymnis et laudibus et dulcissimis sonis in modum caelestis harmoniae concinentibus, ut illud, quod caeleste est, †caelestius† et frequentatione inlectum in idola possit laetum, humanitatis patiens, longa durare per tempora. Sic deorum fictor est homo. Et ne putassis fortuitos effectus esse terrenorum deorum, o Asclepi. Dii caelestes inhabitant summa caelestia, unusquique ordinem, quem accepit, conplens atque custodiens, hi nostri uero singillatim quaedam curantes, quaedam sortibus et diuinatione praedicentes, quaedam prouidentes hisque pro modo subuenientes humanis amica quasi cognatione auxiliantur.

39 – Quam ergo rationis partem εἱμαρμένη uel fata incolunt, o Trismegiste? Anne caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula?

- Quam εἱμαρμένην nuncupamus, o Asclepi, ea est necessitas omnium quae geruntur, semper sibi catenatis nexibus uincta; haec itaque est aut effectrix rerum aut deus summus aut ab ipso deo qui secundus effectus est deus aut omnium caelestium terrenarumque rerum firmata diuinis legibus disciplina. Haec itaque εἱμαρμένη et necessitas ambae sibi inuicem indiuiduo conexae sunt glutino, quarum prior εἱμαρμένη rerum omnium initia parit; necessitas uero cogit ad effectum, quae ex illius primordiis pendent. Has ordo consequitur, id est textus et dispositio temporis rerum perficiendarum. Nihil est enim sine ordinis conpositione; in omnibus mundus iste perfectus est; ipse enim mundus ordine gestatur uel totus constat ex ordine.

40 Haec ergo tria: εἱμαρμένη, necessitas, ordo uel maxime dei nutu sunt effecta, qui mundum gubernat sua lege et ratione diuina. Ab his ergo omne uelle aut nolle diuinitus auersum est totum. Nec ira etenim commouentur nec flectuntur gratia, sed seruiunt necessitati rationis aeternae, quae aeternitas inauersibilis, inmobilis, insolubilis est. Prima ergo εἱμαρμένη est, quae iacto uelut semine futurorum omnium sufficit prolem, sequitur necessitas, qua ad effectum ui coguntur omnia. Tertius ordo textum seruans earum rerum, quas εἱμαρμένη necessitasque disponit. Haec ergo est aeternitas, quae nec coepit esse nec desinet, quae fixa inmutabili lege currendi sempiterna commotione uersatur, oriturque et occidet alternis saepe per membra ita ut uariatis temporibus isdem, quibus occiderat, membris oriatur; sic est enim rotunditas uolubilis ratio, ut ita sibi coartata sint cuncta, ut initium, si quod sit, uolubilitatis ignores, cum omnia se semper et praecedere uideantur et sequi. Euentus autem uel fors insunt omnibus permixta mundanis. Dictum est uobis de singulis, ut humanitas potuit, ut uoluit permisitque diuinitas. Restat hoc solum nobis, ut benedicentes deum orantesque ad curam corporis redeamus. Satis enim nos de diuinis rebus tractantes uelut animi pabulis saturauimus.

41 De adyto uere egressi cum deum orare coepissent, in austrum respicientes (sole etenim occidente cum quis deum rogare uoluerit, illuc debet intendere, sicuti et sole oriente in eum, qui subsolanus dicitur) – iam ergo dicentibus precationem Asclepius ait uoce submissa:

- O Tat, uis suggeramus patri iusserit, ut ture addito et pigmentis precem dicamus deo?

Quem Trismegistus audiens atque commotus ait:

-Melius, melius ominare, Asclepi. Hoc enim sacrilegis simile est, cum deum roges, tus ceteraque incendere. Nihil enim deest ei, qui ipse est omnia aut in eo sunt omnia. Sed nos agentes gratias adoremus. Haec sunt enim summae incensiones dei, gratiae cum aguntur a mortalibus.

Gratias tibi summe, exsuperantissime; tua enim gratia tantum sumus cognitionis tuae lumen consecuti, nomen sanctum et honorandum, nomen unum, quo solus deus est benedicendus religione paterna, quoniam omnibus paternam pietatem et religionem et amorem et, quaecumque est dulcior efficacia, praebere dignaris condonans nos sensu, ratione, intellegentia: sensu, ut te cognouerimus; ratione, ut te suspicionibus indagemus; cognitione, ut te cognoscentes gaudeamus. Ac numine saluati tuo gaudemus, quod te nobis ostenderis totum; gaudeamus, quod nos in corporibus sitos aeternitati fueris consecrare dignatus. Haec est enim humana sola gratulatio, cognitio maiestatis tuae. Cognouimus te et lumen maximum solo intellectu sensibile; intellegimus te, o uitae uera uita, o naturarum omnium fecunda praegnatio; cognouimus te, totius naturae tuo conceptu plenissimae [cognouimus te] aeterna perseueratio. In omni enim ista oratione adorantes bonum bonitatis tuae hoc tantum deprecamur, ut nos uelis seruare perseuerantes in amore cognitionis tuae et numquam ab hoc uitae genere separari. Haec optantes: conuertimus nos ad puram et sine animalibus cenam.