Lucius Ampelius

Liber memorialis

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Praefatio

Lucius Ampelius Macrino suo salutem

[1] Volenti tibi omnia nosse scripsi hunc librum memorialem ut noris quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum ferat, uel quid genus humanum peregerit.

I [De mundo]

[1] Mundus est uniuersitas rerum, in quo omnia sunt et extra quem nihil; qui Graece dicitur κόσμος. [2] Elementa mundi quattuor: ignis, ex quo est caelum; aqua, ex qua mare Oceanum; aer, ex quo uenti et tempestates; terra quam propter formam eius orbem terrarum appellamus. [3] Caeli regiones sunt quattuor: oriens, occidens, meridies, septentrio. [4] Caelum diuiditur in circulos quinque: arcticum et antarcticum, qui ob nimiam uim frigoris inhabitabiles sunt, aequinoctialem cui subiacet regio <quae> κατακεκαυμένη dicitur neque incolitur ob nimiam uim ardoris, brumalem et solstitialem sub quibus habitatur: sunt enim temperatissimi; per quos oblicus circulus uadit cum duodecim signis in quibus sol annuum conficit cursum.

II [De duodecim signis] Signa sunt in caelo duodecim

[1] Aries beneficio Liberi quod is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per loca sicca et arenosa, qua aquae inopia esset et exercitus eius siti adfligeretur, aries eis aquam demonstrauit et ob id a Libero Iouis Ammon est appellatus eique fanum magnificum fecit ad eum locum ubi aquam inuenit, quod abest ab Aegypto et Alexandria milia passuum nouem. Ob eam rem a Ioue petiit ut in sidera reciperetur. Alii putant eum esse qui Hellen et Phrixum uexerit. [2] Taurus beneficio Iouis quem Iuppiter a Neptuno fratre per gratiam abduxit; qui sensum humanum figura tauri continebat isque Iouis iussu Europam, Agenoris filiam Sidonia adludens decepit et eam Cretam deportauit. Ob eam rem Iuppiter in sideribus eum dignatus est immortali memoria. [3] Gemini qui Samothraces memorantur esse; quorum argumentum nefas est pronuntiare praeter eos qui initiis praesto sunt. Alii Castorem et Pollucem dicunt quod hi principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et Theseum quod similia athla sint adepti. [4] Cancer — καρκίνος — receptus beneficio Iunonis, quod eius iussu, cum Hercules missus esset ad hydram Lernaeam — quam nos excetram dicimus — interficiendam, carcinus ingressus Herculis pedes et crura lanians incommodiorem faciebat eum quam ipsa excetra, idque malum Hercules difficillimum habuit; carcinumque — cancrum — ob id factum Iuno sideribus est dignata. [5] Leo — λέων — qui educatus est Lunae Iunonis consilio ad Herculis interitum: missus in terram inachiam diu spelunca latitauit; quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cuius clauam ei tributam tum principio est adeptus; qua leonem interfecit eiusque pellem postea pro tegumento habuit. Ob id factum Iunoni odio esse coepit leonemque caelesti dignitate est honorata. [6] Virgo, quam nos Iustitiam dicimus, fuit cum hominibus; sed postquam homines malefacere coeperunt Iouis eam inter signa posuit. Sunt qui Erigonem Icarii filiam, Atheniensem dicunt cuius patri Liber uinum dedit ut hominibus ad suauitatem daret: quibus dedit ebriati sunt et lapidibus eum occiderunt. Canis, qui cum illo erat, uidit hominem occisum, et cum ululatu ad Erigonem rediit; quem ut maestum et singularem uidit, sollicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum ubi Icarius iacebat. Vidit corpus patris, magna lamentatione in Hymetto monte sepeliuit; ipsa uero se suspendit laqueo. Canis ad pedes eius discumbens diutius et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans in puteum se proiecit. Tum Liber a Ioue petiit, quod suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus poneretur Virgo; Icarius autem Arcturus nominatus est, cuius stella cum exoritur continuas tempestates facit; canis, Canicula. [7] Libra, quam Graeci Ζυγόν appellant, uirile nomen est: adeptusque is, omni clementiae iustitia, Stathmochos dictus, qui primus dicitur librae pondus hominibus inuenisse, quae utilissima mortalibus aestimantur; ideoque in numerum stellarum et receptus est, et Libra est dictus. [8] Scorpius qui dicitur ad perniciem Orionis in insula Chio in monte Pelenaeo uoluntate Dianae natus. Orion autem, dum uenatur, uisa Diana stuprare eam uoluit. Illa scorpionem subiecit qui eum uita privaret. Iuppiter et scorpionem et Orionem inter sidera recepit. [9] Sagittarius: Crotos, filius nutricis Musarum; quae Musae semper dilexerunt eum quod plausu et lusu sagittarum eas auocaret. Alii Chironem dicunt, quod iustus et pius, doctus, hospitalis fuerit; ab eo Aesculapius medicinam <didicit>, Achilles citharam et alia multa. [10] Capricornus, cui nomen Pan. Quo tempore Python, speluncas incolens in monte Tauro, Aegyptum profectus est ad bellum, Pan se in caprae figuram conuertit. Igitur dii immortales postquam Pythonem digna poena affecerunt, Pana astrorum memoria decorauerunt. [11] Aquarius, qui putatur esse Ganymedes; dicitur Deucalion Thessalus qui maximo cataclysmo cum uxore Pyrrha solus euasit et hic, pietatis causa, inter sidera locatus est. [12] Pisces, id est duo pisces quia bello Gigantum Venus perturbata in piscem se transfigurauit. Nam dicitur et in Euphrate fluuio ouum piscis in ora fluminis columba adsedisse dies plurimos et exclusisse deam benignam et misericordem hominibus ad bonam uitam. Vtrique memoriae causa pisces inter sidera <locati>.

III [De sideribus]

[1] Praeter duodecim signa, potentissima sidera in caelo: Septemtriones duo, maior et minor, qui numquam merguntur ideoque nauium cursus regunt; quorum alter Cynosura dicitur. Βοώτης, idem Arcturus. [2] Orion, qui magnitudine sua dimidiam caeli obtinet partem. Πλειάδες, quae latine Virgiliae dicuntur. Ὑάδες, quae a nobis Subuculae dicuntur; quarum ortus et occasus a nautis et ab agricolis obseruantur. Canicula cuius uis praecipue solstitio est. [3] Stellae potentissimae in caelo sunt septem: Saturnus, Sol, Luna, Mars, Mercurius, Iuppiter, Venus; quae a Graecis Πλανήτες, a nobis erraticae dicuntur, quia ad arbitrium suum uagantur, et motu suo hominum fata moderantur. Item, aduerso cursu contra caelum feruntur.

IV Quibus partibus sedeant XII signa duodecim uentorum?

[1] Aries in aphelioten, Taurus in caeciam, Gemini in aquilonem, Cancer in septentrionem, Leo in thrasciam, Virgo in argesten, [2] Libra in zephyron, Scorpius in africum, Sagittarius in austrum et africum, Capricornus in austrum, Aquarius in eurum et notum, Pisces in eurum.

V [De uentis]

[1] Venti fiunt ex aeris motu et inclinatione. Sunt autem generales quattuor: eurus, idem apheliotes, idem uulturnus, ab oriente; ab occidente zephyrus, idem corus, idem fauonius; aquilo, boreas, aparctias, idem <a> septentrione; notus, idem libs, et auster, et africus, a meridie. [2] Hi sunt quattuor generales; ceteri speciales his subscribuntur, ut iapyx zephyro, qui ab Iapygio, Apuliae promontorio, flat; leuconotus noto, cum serenior flat; circius aquiloni, cum uehementior Gallias perflat; item etesiae, qui statis diebus flant per aestatem.

VI [De orbe terrarum]

[1] Orbis terrarum qui sub caelo est quattuor regionibus incolitur: una pars eius est in qua nos habitamus; altera huic contraria quam qui incolunt uocantur antichthones; quarum inferiores duae ex contrario harum sitae, quas qui [eo] incolunt uocantur antipodes. [2] Orbis terrarum quem nos colimus in tres partes diuiditur, totidemque nomina: Asia, quae est inter Tanain et Nilum, Libya, quae est inter Nilum et Gaditanum sinum, Europa, quae est inter fretum et Tanain. [3] In Asia clarissimae gentes: Indi, Seres, Persae, Medi, Parthi, Arabes, Bithyni, Phryges, Cappadoces, Cilices, Syri, Lydi. [4] In Europa clarissimae gentes: Scythae, Sarmatae, Germani, Daci, Moesi, Thraces, Macedones, Dalmatae, Pannonii, Illyrici, Graeci, Itali, Galli, Spani. [5] In Libya gentes clarissimae: Aethiopes, Mauri, Numidae, Poeni, Gaetuli, Garamantes, Nasamones, Aegyptii. [6] Clarissimi montes in orbe terrarum: Caucasus in Scythia, Emodus in India, Libanus in Syria, Olympus in Macedonia, Hymettus in Attica, Taygetus Lacedaemonia, Cithaeron et Eleon in Boetia, Pamassos et Acroceraunia in Epiro, Maenalus in Arcadia, [7] Apenninus in Italia, Eryx in Sicilia, Alpes inter Gallias, Pyrenaeus inter Galliam et Spaniam, Athlans in Africa, Calpe in freto Oceani. [8] Clarissima flumina in orbe terrarum: Indus, Ganges, Hydaspes in India; Araxes in Armenia; Thermodon et Phasis in Colchide; [9] Tanais in Scythia; Strymon et Hebrus in Thracia; Sperchios in Thessalia; Hermus et Pactolus auriferi, Maeander et Caystrus in Lydia; Cydnus in Cilicia; Orontes in Syria; Simois et Xanthus in Phrygia; [10] Eurotas Lacedaemone; Alpheus in Elide; Ladon in Arcadia; Achelous et Inachus in Epiro; Sauus et Danubius, qui idem Ister cognominatur, in Moesia; Eridanus et Tiberinus in Italia; Timauus in Illyrico; Rhodanus in Gallia; Iberus et Baetis in Spania; [11] Bagrada in Numidia; Triton in Gaetulia; Nilus in Aegypto; Tigris et Euphrates in Parthia; Rhenus in Germania. [12] Clarissimae insulae: in mari nostro undecim, Sicilia, Sardinia, Crete, Cypros, Euboea, Lesbos, Rhodos, duae Baleares, Ebusus, Corsica, Gades; in Oceano, ad orientem Taprobane; ad occidentem Britannia; ad septentrionem Thyle; ad meridiem insulae Fortunatae; [13] praeter has in Aegaeo mari Cyclades duodecim: Delos, Gyaros, Myconos, Andros, Paros, Tenos, <Ios>, Cythnos, <Siphnos> , Melos, Naxos, Donusa; [14] praeter has Sporades innumerabiles, ceterum celeberrimae Aegina, Salamina, Coos, Chios, Lemnos, Samothracia; [15] in Ionio: Echinades, Strophades, Ithace, Cephalenia, Zacynthos; in Adriatico, Crateae circiter mille; in Siculo, Aeoliae VIII; in Gallico, Stoechades tres; in Syrtibus, Cercina et Menix et Girba.

VII [De marias ambitu]

[1] Mare quo cingimur uniuersum uocatur Oceanum. Hoc quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione uocatur Caspium, ab oriente Persicum, a meridie Arabicum, idem Rubrum et Erythraeum, ad occasum magnum mare, idem Athlanticum, quod commerciis totius generis humani peragitur. [2] Hoc intrat in fretum Gaditanum inter duos montes clarissimos Abinnam et Calpen ob impositas Herculis columpnas, dein latissime simul et longissime fusum medium terrarum orbem inundat et nomina adquirit: [3] Balearicum, quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum, idem inferum, quod dextrum Italiae latus circuit; Hadriaticum, idem superum, quod sinistrum Italiae latus circuit; [4] Siculum, in quo Sicilia; Creticum, in quo insula est Creta; Ionium et Aegaeum, quae Achaiam, idem Peloponnesum, ita ambiunt ut interueniente Isthmo paene insulam faciant; Myrtoum et Icarium, quae adhaerent Aegaeo mari, illud a Myrtilo, hoc ab Icaro cognominatum; [5] Ponticum, quod ingenti sinu Scythis infunditur; Hellesponticum, fauce transmissum inter duas celeberrimas urbes, Seston Asiae, Abydon Europae; Tanaiticum, quo Asia alluitur; Aegyptium ab Aegypto, Libycum a Libya cognominatur; Syrticum a duabus Syrtibus reciprocis aestibus retorquetur.

VIII [Miracula mundi]

[1] Apolloniae ad Amantiam milia passus quinque in monte Nymphaeo, ubi ignis est et de terra exit flamma. In silua Panis symphonia in oppidum auditur. Item sub eo monte in campo lacus aquae pleni unde pix exit et bitumen; cum manibus subplodas, pix alte attollitur et quasi ab aqua bullescit. [2] Ambraciae in Epiro in pariete sunt picti Castor et Pollux et Helena manu autochthonis et nemo neque inuenire potest quis pinxerit. [3] Argis in Epiro, quod Ὕπατον appellatur: ibi pons magnus columpnatus duplex quem Alcidea aedificari imperasse fertur. Ibi picta sunt gubernacula Argonautarum qua excepta nauis. Ibi Iouis templum Typhonis, unde est ad inferos descensus ad tollendas sortes; in quo loco dicunt duo qui descenderunt Iouem ipsum uidere. [4] Leucade mons unde se Sappho deiecit propter uirum. In summo monte fanum est Apollinis ubi sacra fiunt et cum homo inde desiluit, statim excipitur lintribus. [5] Sicyone in Achaia: in foro aedis Apollinis est; in ea sunt posita Agamemnonis clipeus et machaera, Vlixis chlamys et thoracium, Teucri sagittae et arcus, Adrasti arca quam deposuit, in qua quid sit ignoratur, sed et olla aerea in qua Pelias coctus dicitur; item Palamedis litterae, Marsyae autem quoque corium, remi Argonautarum et gubernaculis bracchia, cauculus quo Minerua sortita est de Oreste [cerauit una comparas]; ibi palla pendet; quam si quis halitu afflauerit, tota patefit Penelopae tela. Ibi de terra oleum scaturrit. [6] Argis Inachiae Iunonis templum magnifice ornatum, quod asylum uocant. [7] Olympiae templum Iouis nobile, ubi athletae initiantur. [8] Corintho ballenae costa est magna secundum mare, quam homo complecti non potest; eodem in loco fanum est Veneris, in quo uas marmoreum Laidos. [9] Boetiae lacus sacer ubi Amphiaraus deuoratus; in eo lacu est urceus fictilis fractus: pendet testa intrinsecus posita; unde autem pendeat non apparet nisi a uento moueatur. [10] Athenis, Mineruae sedes nobilis cuius ad sinistram clipeus appositus quem digito tangit; in quo clipeo medio Daedali est imago ita collocata: quam si quis imaginem <e> clipeo uelit tollere, perit totum opus; soluitur enim signum. Ipsa autem dea habet hastam de aeramine. [11] Ilio: lapis quadratus ubi Cassandra fuit alligata: quem si ante tangas [id est] aut fricueris, lac demittit; ex altera autem parte similiter si frices ac si sanguinem remittit. Iuxta autem mare qui locus Rhoeteon uocatur; ibi est Achillis et Patrocli tumulus et flumen Scamandros. [12] Ephesiae Dianae fanum nobilissimum maximum pulcerrimumque orbis terrarum; introitu dextra sinistra postes marmorei monolithi longi cubitis XX <...> qua super templum ascensu sunt CXL milia <...> . [13] Samio in templo Iunonis, scyphus factus est ex hedera cuius capita foras IV arietina magna cornibus mirae magnitudinis contortis. [14] Pergamo, ara marmorea magna, alta pedes XL cum maximis sculpturis; continet autem gigantomachiam. [15] Iaso, signum Dianae marmoreum pulcerrimum quod stat sub diuo caelo nec cum pluit aqua tangitur. [16] Bargyliis est fanum Veneris super mare: ibi est lucerna super candelabrum posita, lucens ad mare sub diuo caelo, quam neque uentus spargit nec pluuia extinguit; sed et Herculis aedes antiqua. Ibi columna pendet cauea ferrea rotunda in qua conclusa Sibylla dicitur. Ibi iacent ossa ballenae quasi lapides quadrati. [17] Magnesiae apud Sipylum columnae sunt quattuor: inter has columnas est Victoria ferrea pendens sine aliquo uinculo in aere ludens; sed quotiens uentus aut pluuia fuerit, non mouet. [18] Aedis Dianae Epheso quam constituit Amazon; ibi et sepulcrum Icari stertentis quasi dormiat, mirae magnitudinis, ex orichalco et ferro. [19] Rhodi colossus: signum Solis aeneum; super columna marmorea cum quadriga cupro; columna uero habet cubitus centum. [20] Signum Iouis Olympii eburneum, facies ex auro, quod fecit Phidias, <altum> cubitis centum quinquaginta et latum cubitis sexaginta. [21] Domus illa Cyri regis aedificata lapidibus candidis et nigellis auro uinctis ubi sunt columnae diuersis coloribus et innumerabiles lychnides ferreae, fenestrae ex argento et tegulae ex lapide prasino. [22] Murus intus [medio] Babyloniae quem Memnon aedificauit lapide cocto, id est calce et sulfure, ferro intermixtus ut sunt iuncturae. Latitudo eius cubitis XXX, altus cubitus CXXX, cingitur milia passuum XXX. Hunc coepit Setniramis, filius eius perfecit. [23] Pyramides in Aegypto, quas aedificauit Agartus. [24] Oppidum: ibi est Nilus fluuius aere factus †plexilis† in cubitis CCC, cuius facies <ex> smaragdo limpido. brachia ex ebore magno, cuius aspectu et bestiae terrentur. [25] Athenis signum louis Olympii, Alexandriae flumen Nilum maxime colunt.

IX Quot fuere [uel isse] louis, uel ubi [in loco], dei deaeque?

[1] Ioues fuere tres: primus in Arcadia, Aetheris filius, cui etiam Aetherius cognomen fuit; hic primum Solem procreauit. Secundus, ibidem in Arcadia, qui Saturnius cognominatur, qui ex Proserpina Liberum Patrem procreauit primum uictorum. Tertius Cretae, Saturni et Opis filius, optimus maximusque est appellatus. [2] Martes fuere duo: primus Ἐνόπλιος, ut Euhemerus ait, et noster Mars Leucaspis et aliter Mars Enyalius; secundus ex Ioue et Iunone. [3] Soles fuere quinque: primus Iouis filius, secundus Hyperionis, tertius Nili filius cui Aegyptus est consecrata, quartus qui Rhodi natus est, cuius etiam Zmintheus est filius, quintus Colchi filius ex quo Circe et Medea et Phaethon nati sunt. [4] Vulcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope natus, secundus Nili filius, tertius Saturnii et Iunonis, quartus in Sicilia Meletes filius. [5] Mercurii IV: primus Caeli et Diei filius, secundus Iouis et Croniae filius uel Proserpinae, tertius Croni filius et Maiae qui est inuentor lyrae, quartus Cyllenae filius qui Aegyptiis litteras et numerum dixit. [6] Apollines quinque: primus Vulcani et Mineruae, secundus ex Corybante, tertius Iouis filius ex Latona, quartus Sileni filius in Arcadia, quintus Ammonis filius Libya natus. [7] Dianae III: prima Iouis uel Croni filia ex Proserpina, quae est Liberi soror, secunda Iouis et Latonae, Apollinis soror, tertia quae uocatur Vpis de Glauce. [8] Aesculapii tres: primus Apollo dictus Vulcani filius, secundus Lycii filius, tertius Aristaei et Alcippes filius. [9] Veneres IIII: prima Caeli et Diei filia, secunda quae ex spuma nata esse dicitur Aetheris et Oceani filia, tertia quae Vulcano nupsit, quae cum Marte se miscuit unde Cupido natus esse dicitur, quarta Cypri et Syriae filia, quam Adon habuit. [10] Mineruae quinque: prima Vulcani filia, unde Athenarum est ciuitas, secunda Nili filia quam Aegyptii colunt, tertia Iouis filia, quae in bellicis rebus se exercuit, quarta Solis filia <quae> quadrigas iunxit, quinta Pallantis et Titanidos filia; haec patrem occidit pro suae uirginitatis obseruatione cuius cupidus fuit, unde et Pallas dicta est. [11] Liberi quinque: primus ex Ioue et Proserpina: hic agricola et inuentor uini, cuius soror Ceres; secundus Liber ex Melone et Flora, cuius nomine fluuius est Granicus; tertius de Cabiro qui regnauit in Asia; quartus ex Saturnio et Semela <...> dicunt; quintus Nisi et Hesionae filius. [12] Hercules sex: primus Iouis et Aetheris filius; secundus Nili filius, quem principem colunt Aegyptii; tertium conditorem loci sui Hellenes dicunt; quartus Croni filius et Cartheres, quem Carthaginienses colunt, unde Carthago dicta est; quintus Ioab filius qui cum rege Medorum pugnauit; sextus Iouis filius ex Alcemena qui Atlanta docuit.

X [De imperiis]

[1] Imperia ab ineunte aeui memoria fuerunt septem. Primi rerum potiti sunt Assyrii, deinde Medi, postea Persae, tum Lacedaemones, dein Athenienses, post hos inde Macedones, sic deinde Romani.

XI Reges Assyriorum

[1] Ninus rex qui primus exercitu prope totam Asiam sub se redegit et clarissimam urbem nominis sui condidit Ninon. [2] Belus rex, Iouis filius, cuius posteri per Ninum Asiae regnauerunt, per Aegyptum Libyae, per Danaum Europae. [3] Samiramis, Dercetis nymphae filia, columbis educta, uxor Nini regis, cuius post mortem regnum Nini ampliauit armis; Indiam quoque parum prospera expeditione temptauit: haec urbem pulcherrimam omnium quae unquam fuerunt, Babylona constituit supra flumen Euphraten. [4] Sardanapalus, qui ob nimias delicias et luxuriam perdito regno, ne in potestatem hostium ueniret cum exoletis suis uenenum bibit et, igni sub lecto <subiecto>, cum regia sua conflagrauit.

XII Reges Medorum

[1] Arbaces, primus rex, qui euersas Assyriorum opes luxuria Sardanapali transtulit <in Medos> eosque iustissime rexit. [2] Astyages, uir fortis et iustus, qui per insidias uictus a Cyro est et dissolutum est Mediae regnum.

XIII Reges Persarum

[1] Cyrus, rex fortissimus, qui maiore parte Asiae subacta Europam quoque inrupisset ni a Tomyre Scytharum regina uictus oppressusque esset. [2] Cambyses, filius aeque Cyri, qui cum LXX milia hominum subegisset in Aegypto et regem eius Amasin, Aethiopiam profectus, magna parte militum per famem amissa, inritus rediit; urbem tamen ibi condidit Meroen; is qui Apin sacrum bouem interfici iusserat, ira deorum ex equo praeceps super gladium suum ruit extinctusque est. [3] Darius rex, unus ex septem Persis hinnitu equi regnum adsecutus, cum CCLXX milibus Europam transiuit. Victus ab Atheniensibus ducente Miltiade apud paludem Marathoniam discessit. [4] Xerxes, Darii filius, cum recessisset pater eius, aliquantis nauibus armatis militibus in Europam transiuit contabulato Hellesponto et forato Atho monte nec quicquam aliud egit quam ut Athenas incideret. Mari uictus a Lacedaemoniis et Atheniensibus, in Asiam rediit ibique suorum fraude interfectus est.

XIV Duces et reges Lacedaemoniorum

[1] Eurysthenes et Procles gemini qui genus ab Heraclidis deducentes primi Spartae regna regnauerunt. [2] Lycurgus legum lator quibus Lacedaemonii principes Graeciae per annos septingentos innisi fuerunt. [3] Theopompus et Polydorus reges qui Messenium bellum XX annis gesserunt. [4] Othryades, uir bellator qui, Messenio bello quo centeni, id est quinquageni, concertauerunt, trophaeum suo sanguine scripsit. [5] Tyrtaeus qui Messenio bello ex oraculo Apollinis dux ab Atheniensibus per ludibrium missus, poemate suo ita militum animos concitauit ut tam diuturnum proelium uictoria consummarent. [6] Leonidas, dux Persico bello, qui cum trecentis Lacedaemoniis apud Thermopylas totam uim Persici belli morte sua <ac> suorum obtinuit. [7] Pausanias qui Persico bello Mardonium praefectum Xerxis cum pedestribus copiis apud Asopum Boeotiae flumen debellauit; mox proditionis a rege suspectus [idem Mardonius] ideoque accusatus in asylum Mineruae confugit et ibi fame confectus est. [8] Lysander dux qui dominantem toto mari classem Atticam apud Aegos potamos oppressit et uictis Atheniensibus XXX tyrannos inposuit. [9] Xanthippus, uir Lacedaemoniorum fortissimus, qui bello punico primo Carthaginiensibus dux missus Regulum cepit. [10] Agesilaus cuius inuentum est in hostili quam in sua terra pugnare ideoque in Asiam missus, uastata ea, cum iam Regi immineret, reuocatus Athenienses apud Coroneam uicit; postea apud Corinthios fleuit quod decem milia Graecorum occisa cognouisset nec uoluit Corinthum delere cum posset.

XV Clarissimi reges et duces Atheniensium

[1] Cecrops rex qui urbem condidit Athenas et ex suo nomine Cecropidas appellauit ciues; idem fabulose, quia indigena fuit, ab inguinibus serpens fuisse narratur. [2] Erichthonius rex, qui mysteria Eleusinae constituit, Celeo hospite, Eumolpo sacerdote, filiabus uirginibus ministris, Triptolemo frugum praefecto qui fame laborantem Graeciam circumlato frumento restituit. [3] Pandion rex, qui filias suas Procnen et Philomelam Thraciae regibus tradidit, ut barbaras sibi gentes adfinitate sociaret. [4] Theseus, Aegei filius, qui Minotaurum interfecit. [5] Demophon, Thesei filius, qui cum Graecis Ilium expugnauit. [6] Codrus rex, qui pro salute et uictoria patriae, secundum oraculum Apollinis, bello Peloponnesio se deuouit. [7] Pisistratus, uir fortis et sapiens, qui aduersus principes populari causa tyrannidem inuasit eamque iustissime administrauit. [8] Harmodius et Aristogiton, homines plebei, qui Hippiam et Hipparchum, Pisistrati filios saeue dominantes, facta coniuratione oppresserunt, ideoque ut conseruatoribus diuini honores eis sunt constituti. [9] Miltiades dux, qui LXXX milia militum Persarum Darii regis praefectis Date et Tisapherne in saltu Marathonio superauit. [10] Aristides Dicaeos, qui hoc agnomen moribus est consecutus: ob <id> ipsum exilio multatus est. [11] Cimon dux, qui Persico bello [et] Xerxis copias, pedestris simul atque naualis, in ipsa Asia apud Eurymedonta fluuium uno die uicit. [12] Alcibiades dux, uir genere, copia, opibus illustris, qui propter detruncatos nocte Mercurios reus factus ad Lacedaemonios tum confugit Peloponensi bello, et, cum fecisset eos superiores, adflictorum ciuium misertus rediit in patriam et, dux creatus, iterum uictores Athenienses fecit. [13] Thrasybulus, qui triginta magistratus Lacedaemonios tyrannidis dominatione saeuientis facta coniuratione adflixit et libertatem Atheniensibus reddidit. [14] Conon dux, qui omnes Lacedaemoniorum copias apud Cnidum insulam cepit et imperium maris Athenis restituit. [15] Dion, qui octo onerariis nauibus Dionysium regem Siciliae centum rostratas habentem, dum in Italiam abest, regno expulit occupatis Syracusis. [16] Iphicrates, rei militaris peritissimus, qui arma habiliore pondere et modo fecit. [17] Phocion, qui uir bonus cognominatus est, neque ulla pecunia a Philippo potuit sollicitari ut ad eum discederet; qui admonentibus amicis ut liberis suis consuleret: "si boni," inquit, "erunt, hic agellus eis sufficiet, si mali, nihil". [18] Chabrias dux, qui gladiatoria arte pugnare militem docuit, Cypron et Naxon et omnes Asiaticas insulas Athenis adiunxit, et circa Chion nauali bello occidi maluit quam abiectis armis enatare. [19] Demetrius Phalereus, uir bonus existimatus ideoque "ob insignem iustitiam" statuis CCC est honoratus quas ei "pro libertate posuerunt in facie publica".

XVI Reges Macedonum

[1] Philippus, Amyntae filius, primus Macedonum obtinuit Thraciam redegitque in suam potestatem et, cum transire in Asiam uellet, sub ipso belli apparatu in theatro a Pausania est interfectus. [2] Alexander, Philippi et Olympiadis filius, ex urbe Pella Macedoniae cum milibus XL militum in Asiam transiit et Darium regem Persarum primum apud Granicum fluuium, tum apud Issum Ciliciae, tertio apud Arbela, tribus proeliis trecenta peditum, <quinquaginta> equitum, duo milia falcatorum curruum uicit; mox regem Indorum et omnes Asiae gentes sub potestate sua redegit et nobilissimas urbes Asiae cepit, Pasargadas, Bactra, Susa, Babylonam, ubi etiam defunctus, dubius uinolentia an ueneno, cum tamen prius et Africam peragrasset usque ad Iouem Ammonem et Oceanum primus omnium nauigasset. [3] Philippus, qui post Alexandrum Macedonem septimo gradu Macedoniae regnauit, inuectus in Graeciam, cum saeue dominaretur, a Sulpicio consule in Phocide uictus est, mox a Flaminino in Macedonia Thessalidi apud Cynocephalas, ubi dato obside filio Demetrio regni parte multatus est. [4] Perses Philippus, Philippi filius, cum maximis copiis Macedoniis [et] cum impetum in Graeciam fecisset, cum inanibus elephantorum simulacris a Marcio consule apud Ascuridem paludem uictus, praecipitatis in mare thesauris, profugit; mox ab Aemilio Paulo tota Macedonia fugatus, Samothracam confugit in asylum unde, data fide cum se Paulo commisisset, ante currum eius in triumphum productus, mox libera custodia in Albano consenuit. [5] Pseudophilippus, uir plebeius et degener, cum ex similitudine formae Philippi filium se persuasisset et Macedonas in bellum excitasset, inter initia tumultus comprehensus sub custodia missus est Romam ubi cum ex custodia aufugisset, concitata rursus Macedonia Thraciam bello recepit; in arce regni paludatus ius dixit, mox a Caecilio Metello ingenti proelio uictus cum profugisset in Thraciam, a regibus deditus et in triumphum deportatus.

XVII Reges [et duces] Romanorum

[1] Romulus qui Vrbem condidit; Numa Pompilius, qui sacra constituit; Tullus Hostilius, qui Albam diruit; Ancus Martius, qui leges plurimas tulit et Ostiam coloniam constituit.

XVIII Clarissimi duces Romanorum

[1] Brutus, qui pro libertate publica liberos suos interfecit. [2] Valerius Publicola, qui propter eamdem libertatem aduersus Tarquinios bellum exercuit, idem ius libertatis dando populum ampliauit. [3] Mallius Torquatus, qui ad confirmandam castrorum disciplinam filium suum interfecit. [4] Quinctius Cincinnatus, item Seranus, cui aranti dictatura delata est. [5] Camillus, qui Senonum gente deleta Gallorum incensam ab eis Vrbem restituit. [6] Fabii duo, quorum alter una pugna Etruscos, Samnitas, Vmbros Gallosque subegit, libertinos e tribubus repurgauit ideoque Maximus cognominatus, alter Fabius Hannibalem mora fregit, ex quo Cunctator est cognominatus. [7] Papirius Cursor: hic Samnites, qui Romanos sub iugum pugnando miserant, uictos ignominia pari adfecit et a uelocitate Cursor est appellatus. [8] Curius: cum in foco rapas torreret, offerentibus "malo", inquit, "in fictilibus meis <esse> et aurum habentibus imperare". [9] Fabricius Luscinus, qui Cornelium Rufinum consularem uirum senatu amouit, luxuriae et auaritiae damnatum, quod decem pondo argenti possideret. [10] Claudius Marcellus, qui Hannibalem primus in Campania proelio uicit idemque docuit in bello quomodo equites sine fuga cederent. [11] Scipiones duo quorum alter prior Africanus, qui Hannibalem et in eo Africam debellauit, alter Scipio minor Numantinus qui, Carthaginem et Numantiam diruendo, [et] in hac Africam, in illa Hispaniam fregit. [12] Quintus Nero, qui Hannibale in Apulia relicto uenientem ab Hispania Hasdrubalem excepit copiasque eius uno die apud Metaurum flumen deuicit, qui si se cum Hannibale iunxisset, dubitari non potest paria eis p.R. effecturum non fuisse. [13] Paulus, qui cum Macedoniam uicisset et Graeciam liberasset et opulentissimum triumphum reportasset, inter ipsos triumphi dies amissis duobus liberis, pro contione dixit gratias se agere fortunae quod in suam potius domum quam in rem publicam saeuisset. [14] Duo Metelli, quorum alter Macedonicus, deuictis Macedonibus, qui Contrebiam, inexpugnabilem Hispaniae ciuitatem, iussis testamenta scribere et uetitis redire nisi uicissent militibus, occupauit, alter Numidicus, uicta Numidia, qui cum pemiciosas rei publicae leges ferret Apuleius tribunus plebis totusque senatus in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare: huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in exilium secutus est. [15] Gaius Marius, qui in Africa Numidis, in Gallia Cimbris Teutonibusque superatis a caliga peruenit usque septimum consulatum. [16] Sulla, qui bello ciuili uictoria perpotitus Romanum primus inuasit imperium solusque deposuit. [17] Sertorius, qui proscriptus a Sulla cum in exilium profugisset, quam breuissimo tempore prope totam Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique aduersante fortuna insuperabilis fuit. [18] Lucullus, qui Asiacae prouinciae spoliis maximas opes est consecutus et aedificiorum tabellarumque pictarum studiosissimus fuit. [19] Pompeius, qui Armenios sub rege Tigrane, Ponticos sub rege Mithridate, Cilicas toto mari dominantis intra quadragesimum diem uicit et magnam partem Asiae inter oceanum Caspium Rubrumque uictoriis suis triumphisque peragrauit. [20] Gaius Caesar, qui Gallias Germaniasque subegit et primus Romanorum nauigauit Oceanum in quo Britanniam inuenit et uicit. [21] Iulius Caesar Augustus, qui perpacatis omnibus prouinciis exercitus toto orbe terrarum disposuit et Romanum imperium ordinauit, post cuius consecrationem perpetua Caesarum dictatura dominatur.

XIX Romani qui in toga fuerunt illustres

[1] Menenius Agrippa, qui dissidentem populum senatui conligauit atque conciliauit. [2] Appius Caecus, qui pacem Pyrrhi diremit ne populus qui suis parere noluerat sub externis regibus regeretur. [3] Tiberius Gracchus, qui Scipionem Asiaticum, quamuis inimicum haberet, non est passus a tribunis in carcerem duci, quod diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captiui illius adhuc alligati tenerentur: hic est Gracchorum pater, qui in tribunatu, cum agrariis legibus seditiones excitarent, interfecti sunt. [4] Decimus Brutus Callaecus, qui Gracchum generum agrariis legibus rei publicae statum turbantem cum Opimio consule oppressit. [5] M. Brutus, qui Pompeii partes secutus mox a Caesare restitutus in mortem eius coniurauit quod affectare nomen regium uideretur. [6] Liuius Drusus, qui agrariis legibus promulgatis summum p. R. fauorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est. [7] Lutatius Catulus, qui Lepidum acta Sullae rescindere uolentem admoto exercitu Italia fugauit et solus omnium sine sanguine bellum ciuile confecit. [8] Cato censorius, qui totiens accusatus est; quoad uixit nocentis accusare non destitit; hic est omnium rerum peritissimus et, ut Sallustio Crispo uidetur, Romani generis disertissimus. [9] [Cato] Cato praetorius, qui bello ciuili partes Pompeii secutus mori maluit quam superstes esse rei <p.> seruienti. [10] Scaurus, qui uetuit filium in conspectum suum uenire quia bello Cimbrico deseruerat. [11] Scipio Nasica: quia non rite inauguratus consul uideretur, consulatu se abdicauit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiauit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat in censura sua sustulit; censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam, propterea optimus iudicatus. [12] Cornelius Cethegus, qui fratrem suum Cethegum quod cum Catilina coniurasset morte multandum censuit. [13] Tullius Cicero, qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.

XX Qui pro salute se optulerunt?

[1] Horatius trigeminus, qui aduersus Curiatios Albanorum [qui] de summo imperio dimicauerunt. [2] Fabii, qui trecenti cum omnes patriciae stirpis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. [3] Mucius Cordus, quia ignibus manus imposuit. [4] Horatius Cocles, qui ponte rescisso Tiberim armatus transnauit. [5] Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos, qui in Siciliensi saltu mortuo exercitu populum Romanum liberauerunt ut plane CCC Lacedaemoniorum apud Thermopylas gloriam adaequarent. [6] Duo Decii, quorum alter Latino bello, alter Samnitico diis manibus se deuouerunt. [7] Folius pontifex, qui Vrbe a Gallis Senonibus incensa se aliosque senes diis manibus deuouit. [8] Regulus, qui tormenta Carthaginiensium maluit pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse iuris iurandi fidem falleret. [9] Curtius, qui se in hiatum terrae immisit cum ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur. [10] Spurius Postumius, qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum. [11] Gaius Metellus pontifex, <qui> ardente templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit.

XXI Qui spolia opima rettulerunt?

[1] Romulus de Agrone Ceninensium rege; Cossus Cornelius de Iarthe Tolumne Veientium rege; Claudius Marcellus de Virdomaro rege Gallorum.

XXII Qui prouocati ab hostibus manu contenderunt?

[1] Mallius Torquatus, qui Gallo torquem detraxit eumque sibi circumdedit. [2] Valerius Coruinus, quia a Gallo prouocatus cum pugnaret, coruus galeam eius insedit et hostem perturbauit. [3] Scipio Aemilianus: cum esset legatus sub Lucullo imperatore, apud Intercatiam, Vaccaeorum urbem, prouocatorem barbarum occidit. [4] Lucius Opimius, sub Lutatio Catulo consule, in saltu Tridentino prouocatorem Cimbrum interfecit.

XXIII Qui pro Romanis gentes superauerunt?

[1] Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus, Mummius Achaicus, Seruilius Isauricus, Brutus Callaecus, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, Caesar Germanicus, Caesar Dacicus.

XXIV Quot illustres Scipiones, qui magnis rebus gestis cognominati sunt?

[1] Scipio Magnus, Africanus, qui uicit Hannibalem; Scipio minor, Numantinus, qui Numantiam et Carthaginem diruit; Scipio Asiaticus, qui de Antiocho triumphauit; Scipio Nasica, qui a senatu uir optimus iudicatus; Scipio qui occiso Pompeio partes restituit et uictus se interfecit.

XXV Secessiones plebis a patribus fuerunt quattuor

[1] prima secessio propter impotentiam foeneratorum, cum in Montem plebs armata secessit; [2] secunda, propter impotentiam decemuirum, cum interfecta filia sua Virginius Appium et totam eius factionem in Auentino monte circumuenit effecitque ut abdicato magistratu accusati atque dampnati uariis suppliciis punirentur; [3] tertia, propter matrimonia: "plebei ne patriciis nuberent", quam Canuleius concitauit in monte Ianiculo; [4] quarta secessio, in foro propter magistratus: "ut plebei consules fierent", quam Sulpicius Stolo concitauit.

XXVI Seditiones in Vrbe quattuor

[1] prima seditio Tiberi Gracchi, quem de iudiciariis et agrariis legibus statum ciuitatis mouentem Scipio Nasica facta manu in Capitolio oppressit; [2] secunda seditio Gracchi fratris eius, quem ob similes largitiones nouos motus excitantem Opimius consul cum Decimo Bruto Callaeco, socero eius, conuocatis ad pilleum seruis in Aventino monte oppressit; [3] tertia seditio Apulei Saturnini tribuni plebis et Glauciae consulis, quos comitia in campo caedibus perturbantes Marius in Capitolium persecutus obsedit et conficiendos fustibus saxisque curauit; [4] quarta seditio fuit Liui Drusi et Quinti Caepionis, cum ille senatum, <hic> equestrem ordinem adsereret: praecipua tamen ad motus excitandos fuit causa quod Drusus ciuitatem omnibus Italicis pollicebatur, sed tum a Philippo consule in domo sua interfectus.

XXVII Qui aduersus patriam nefaria iniere consilia?

[1] Coriolanus ob asperiorem annonam in exilium actus Vulscorum exercitu admoto patriam expugnare uoluit, sed Veturiae matris precibus uictus tum ab exercitu suo confossus est. [2] Marcus Maelius cum frumentaria largitione <affectare> regnum uideretur, iussu Quinctii Cincinnati dictatoris a magistro equitum in rostris occisus est. [3] Spurius, cum agrariis legibus factioni dominationem pararet <...> [4] Manlius Capitolinus, cum pecunia conturbatores liberaret, suspectus regni affectati de Tarpeio saxo praecipitatus est. [5] Catilina, cum in caedem senatus, in incendium Vrbis, <in> direptionem aerarii coniurasset, et in id facinus Allobrogas sollicitasset, ab Cicerone in senatu accusatus, ab Antonio in Apulia debellatus est.

XXVIII Populus Romanus cum quibus gentibus bella conseruit et quibus de causis?

[1] Populus Romanus sub Romulo pugnauit cum Sabinis, prius propter uirgines raptas; sub Tullo cum Albanis <...>. [2] Qui reges uel duces cum Romanis bella gesserunt? Pontius Telesinus, dux Samnitum, qui ad Caudinas furculas Romanos sub iugum misit. [3] Pyrrhus, rex Epirotarum, qui pro Tarentinis bellum cum Romanis gessit uastataque Campania ad uicesimum ab Vrbe lapidem peruenit; mox a Curio et Fabricio uictus in patriam concessit et cum Achaiam armis sub se redegisset, Macedoniam quoque Antigono regi eripuit et, dum Argos expugnat, occisus est. Omnium Graecorum sapientissimus et militaris disciplinae peritissimus fuit. [4] Hannibal, qui nouem annorum patrem in Hispaniam secutus, minor annorum quindecim imperator factus, triennio in Hispania uicit et euersione Sagunti rupto foedere per Pyrenaeum et Alpes in Italiam uenit et Scipionem <ad> Liternum, Tiberium Claudium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paulum et Varronem apud Cannas, Gracchum in Lucania, Marcellum in Campania superauit.

XXIX Status populi Romani quas commutationes habuit?

[1] Populus Romanus primum sub regibus fuit, deinde post superbiam Tarquinii et inlatum Lucretiae stuprum expulsis regibus tutelam sui consulibus tribunisque commisit; [2] deinde tribuniciis seditionibus agitatus, abdicatis omnibus magistratibus decemuiros legum ferendarum et rei publicae constituendae causa parauit; [3] horum quoque dominationem et libidinem detestatus, rursus ad consules rediit, donec exortis bellis ciuilibus inter Caesarem et Pompeium et oppressa per uim libertate sub unius Caesaris potestatem redacta sunt omnia: ex eo perpetua Caesarum dictatura dominatur.

XXX Initium regni Mithridatis

[1] Cyrus rex Persarum primus imperium Medis ademit: duos filios reliquit Cambysen et Smerden; horum Cambyses, defrudato fratre quod maior esset, Smerden in solio sedentem capite caelum pulsare <somniauit et> occidendum eum curauit ipse, et deinde reuertens ab Aethiopia, rebus perfractis, cum in Aegyptum uenisset incolasque eius loci laetantes aduertisset, ratus est illos aduersis suis insultare, Apin in femine uulnerauit eodemque ictu occidit. [2] Interim magus quidam, Smerdes, Patibiatae frater, abutens nomine, ex formae subsimilitudine filium se Cyri professus [est], regnum Persicum inuaserat. Quod ubi Cambysi nuntiatum est, regredi in patriam maturans, oblitus est gladium quo Apin interfecerat uaginae reddere: quod cum conatur efficere, femen suum uulnerauit et eam partem qua Apin uulnerauerat; ex eodem uulnere in paucis diebus obiit. [3] De cuius morte postquam certior nuntius ad Persas uenit, Potanes Phaedymam filiam suam, quacum Smerdes consuetudinem habebat, edocuit ut, cum ille sopitus esset, utrum aures tectas comis haberet periclitaretur; sciebat enim a Cyro Smerdi mago ademtas aures. Ille falsum esse Smerden confirmauit; [4] tunc septem nobilissimi Persae inter se coniurauerunt; eorum nomina haec sunt: Potanes, Hydanes, Aspatines, Saphernes, Megaboius, Gobies, Darius. Deinde, mago Smerde interfecto, constituerunt uti, excepto posthac Potane, ex illis regnaret cuius equus primus in loco quem delegissent hinnisset; [5] tunc Hiberes, agaso Darii, equum domini ad locum praedictum duxit, illo loco <equa> abscondita: tunc equus Darii magnum hinnitum dedit. Ita Darius regnum optinuit, a quo Artabanes originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius Crispus.

XXXI Reges Parthorum

[1] Seleucus, Alexandri Macedonis amicus, cuius post mortem ab Arrhidaeo fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit — unde Nicator est appellatus — et tres ualidissimas urbes constituit, Antiochiam, Seleuciam, Laodiciam. [2] Arsaces, forma et uirtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt, qui pacem cum Sulla imperatore fecit. [3] Orodes, qui foedus cum Cn. Pompeio percussit, Crassum cum legionibus apud Carrhas funesta clade deleuit. [4] Pacorus, qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam ut Romanas prouincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est.

XXXII Reges Cappadociae et Armeniae

[1] Tigranes, qui iam scriptus est, qui tertio Punico bello p. R. iuuit sub Manilio consule et Scipione Aemiliano. [2] Bellus, rex Armeniae, qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythii Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit. [3] Polycrates rex Cappadociae qui somniauit solem et lunam uri, qui a praefecto Darii regis occisus est. [4] Epaminondas, eius filius, rex qui Thebis pugnando uicit. [5] <Reges Corinthi>. Periandrus rex, qui Corinthi regnauit. [6] Timoleon, qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit, idem et Dionysium Siciliae regem expulit, neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum conuicia mala audiret, ait: "tota uita mea id egi ut omnes liberi essemus".

XXXIII Reges Asiae et Pergami

[1] Eumenes Cardianus Philippi Alexandri armiger bellicosissimus sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis ut uiuente eo nemo ausus sit rex appellari. [2] Antiochus, <qui> iam scriptus est. Eumenes alius, qui Romanos Macedonico bello iuuit cum milite suo. Attalus qui pro Romanis saepe pugnauit; omnia terra et mari Romanis subiugauit, nam testamento suo p. R. heredem fecit.

XXXIV Reges Ponti et Bithyniae

[1] Pharnaces, rex Bithyniae, filius Mithridatis, qui bello ciuili quod in Pharsalia gestum est instar patris sui Syriam inuasit et, aduentu Caesaris, antequam in congressum eius ueniret, ipso terrore nominis [sui] uictus refugit in Pontum. [2] Prusias rex, amicus populi Romani, ad quem Hannibal, uicto Antiocho, confugit et cum a rege exposceretur per legatos ueneno se liberauit. [3] Nicomedes, socius et amicus populi Romani, in cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens testamento et ipse p. R. heredem dimisit.

XXXV Reges Alexandriae

[1] Post mortem Alexandri Macedonis regnauerunt Alexandriae <ad> Aegyptum octo Ptolomaei nomine, multi clarissimi uiri. [2] Ptolomaeus Euergetes, qui Alexandrum apud Oxydracas obiecto clipeo protexit. [3] Ptolomaeus, <eius> filius, Philadelphus, litteratissimus, qui plurimos libros Graecos scripsit. [4] Ptolomaeus Soter, qui ingenti classe Rhodios uicit. [5] Ptolomaeus Tryphon, qui seditiosos in theatro sagittis occidit, alios flammis dedit; huius filius Cyprius pro Romanis multa bella gessit aduersus Garamantas et Indos. [6] Ptolomaeus, Pupillus dictus, qui Pompeium tutorem a senatu accepit donec pubesceret, et postea ciuili bello <a> Pothino interfectus est.

XXXVI Duces et reges Carthaginiensium

[1] Hanno et Mago, qui Punico bello Cornelium consulem apud Liparas ceperunt. [2] Hamilcar, qui Boccor cognominatus est, primo Punico bello magnam partem Hispaniae sub imperium Carthaginiensium redegit relictis filiis quattuor: Hasdrubale, Hannibale, Hamilcare et Magone. [3] Hasdrubal, frater Hannibalis, qui secundo Punico bello cum ingentibus copiis ab Hispania ueniens antequam se fratri coniungeret a Claudio Nerone expoliatus est.

XXXVII Reges Numidiae

[1] Syphax, quem Scipio Africanus uictum in triumphum traxit; regno eius imposuit Masinissam. [2] Masinissa rex, qui Scipionem aduersus Carthaginem et Syphacem equitatu adiuuit; ab eo inter praemia Numidiae regno donatus est [et]. [3] Iugurtha, qui scriptus est.

XXXVIII Reges Mauritaniae

[1] Iuba rex, qui Curionem legatum Caesaris oppressit; mox, occiso Pompeio, Catonis et Scipionis partes firmare conatus cum se in regiam recepisset post magnificam cenam interficiendum se dedit. [2] Iuba rex litteratissimus, qui Caesaris Augusti iussu regnauit et magnificentissimam urbem Caesaream condidit.

XXXIX Qui aduersus populum Romanum arma sumserunt?

[1] Tatius, rex Sabinorum, qui occupata arce Tarpeia in ipso foro cum Romulo decertauit et interuentu Sabinarum pacem cum Romulo. [2] Mettius Suffetius, rex Albanorum, qui contra foedus a Fidenatibus destitutus et iussu Tulli Hostilii deligatus ad currum et in aduersa actis equis laceratus est. [3] Porsenna, rex Etruscorum, qui Romanos ad Ianiculum obsedit propter Tarquinios. [4] Tiridates, qui a Corbulone consulari uiro uictus et restitutus est.

XL Ciuilia bella quattuor mota sunt in Vrbe a Romanis

[1] Ciuile bellum primum Sulpicius tribunus excitauit quod subscriptam prouinciam Mithridaticam Sulla in Marium transferre noluisset; [2] secundum bellum Lepidus contra Catulum ob metum Siciliae expugnatae; [3] tertium bellum Caesar et Pompeius: belli species magis quam causa fuit negatus a senatu Caesari consulatus, ceterum utriusque aemulatio et cupiditas imperii occupandi. Nam, cum secundum mores legemque maiorum dimisso exercitu uenire in Vrbem Caesar deberet et docere senatum de rebus a se gestis atque ita triumphum consequi, simulans se gratiam timere Pompeii, negauit se missurum exercitum nisi consularibus comitiis ratio absentis sui posita fuisset; quam ob rem hostis a senatu iudicatus, statuit id bello uindicare, ac sic non consulatum modo ac triumphum, sed totum populi Romani imperium redegit in suam potestatem. [4] Quartum bellum Caesar Augustus aduersus complures duces: contra Pompeium iuuenem bona paterna repetentem, mox aduersus Cassium et Brutum in ultionem interempti patris, deinceps aduersus Antonium et Cleopatram ultro bellum patriae inferentis.

XLI Bellorum genera sunt quattuor

[1] gentile quod cum externis geritur, <internum> ut Romani cum Latinis, Atheniensibus cum Lacedaemoniis, seruile quod Romani aduersus fugitiuos gesserunt contra duces eorum Spartacum, Crixum et Oenomaum, ciuile quod inter se certant sicut Marius et Sulla, Caesar et Pompeius, Augustus et Antonius.

XLII Ordo belli Mariani

[1] Inexplebilis honoris Marii cupiditas decretam Sullae Ponticam prouinciam uoluit eripere per rogationem Sulpicii tribuni plebis. Sulla indignatus continuo ad exercitum perrexit et eum Vrbi admouit et in patriam ingressus Capitolium occupauit; quo terrore uictus, senatus Mario totique factioni eius interdixit. [2] Profecto deinde in Asiam Sulla, Marius exul cum profugisset, ac primum Minturnis in palude latuisset, tum coniectus in carcerem euasisset, interim Cinna et Octauius in Vrbe inuicem obessent, hac occasione data, Marius rediit et secum Cinnam adduxit, uictis Octauianis partibus; septies consul creatus, saeuissimis caedibus totam Vrbem funestauit. [3] Sulla interim, uicto Mithridate, in Vrbem reuersus, prope totam Italiam in armis inuenit sub iuuene Mario, Marii filio, sed omnes eius copias partim in Etruria ad Sacriportum, partim ad Collinam portam prostrauit et reliquias aduersariorum eorum qui se dederant, in uilla publica trucidauit: qui diffugerant, in tabula proscripsit, iure permisso ut interficerentur.

XLIII Ordo belli inter Caesarem et Pompeium

[1] Caesar et Pompeius et Crassus, inita societate, imperium Romanorum possidebant: Caesar Gallicos, Crassus Syriacos exercitus habebat; Pompeius, horum uiribus fretus, in senatu dominabatur. Post Crassi mortem apud Parthos <...>. [2] <Ordo belli inter Augustum et Antonium ...>e Musus Barbarus Asculanus, Quintus Lutatius Catulus <...>.

XLIV [De bello Macedonico] Populus Romanus cum Macedonibus bellum ter gessit

[1] sub Flaminino consule, regem eorum Philippum uicit, sub Paulo, Persen Philippi filium, sub Metello Macedonico, Pseudophilippum. [2] Primi belli causa, quod de iniuriis Macedonum Graeci querebantur; secundi, quod foedus cum patre suo percussum ruperit Perses; tertii, quod falso nomen regum Macedonum Pseudophilippus inuasit.

XLV <Quibus> bellis populi Romani <...> ?

[1] Etrusco bello, cum Porsenna rex Ianiculum obsedit; Gallico bello, cum Galli Senones exercitu apud Aliam deleto, Vrbe incensa, Capitolium obsederunt; [2] Tarentino bello, cum Pyrrhus ad uicesimum lapidem, totam Campaniam populatus, accesserat; Punico bello, cum Hannibal Cannensi exercitu fuso ad tertium lapidem castra posuit; Cimbrico bello, cum Cimbri Tridentinas Alpes occupauerant; [3] seruili bello, cum Spartacus, Crixus et Oenomaus gladiatores, populata prope Italia, cum ad incendendam Vrbem pergerent, in Lucania a Crasso, in Etruria a Pompeio consule opprimuntur.

XLVI [De tribus Punicis bellis] Populus Romanus cum Carthaginiensibus dimicauit

[1] Primum Punicum bellum naualibus copiis gestum est; [2] causa motus praetendebatur duplex: altera, quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera, quod Mamertini aduersus Poenos auxilium poscerent; ceterum re uera praemium fuit Siciliae et Sardiniae possessio fertilissimarum insularum. [3] Appius Claudius bellum in Siculo freto commisit, Manlius et Regulus in ipsa Africa profligauerunt, Duillius consul apud Liparas insulas, Lutatius consul apud Aegates mersis hostium classibus consummauerunt. [4] Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit: causa, quod Hannibal contra foedus Saguntum euertisset. [5] Prima clades huius belli apud Liternum, uulnerato patre Scipione, quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberauit; secunda clades apud Trebiam, uulnerato Flacco consule; tertia apud Trasimenum, uastato Flaminii exercitu; quarta apud Cannas, deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte, Terentii fuga Varronis. [6] Postea uero quattuor duces Punici belli gloriam sibi uindicant: Fabius, [sibi] Cunctator, qui imminentem Vrbis excidio Hannibalem mora fregit; Marcellus, qui primus Hannibali apud Nolam restitit et inclinatam eius aciem paene ictu cruciauit; Claudius Nero, qui uenientem ab Hispania Hasdrubalem cum ingentibus copiis, priusquam se Hannibali iungeret, excepit et ingenti proelio uicit <...>. [7] Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit; nam Manilio consule inchoatum excidium Carthaginis Aemilianus consummauit, una cum Tigrane, cum incensa Carthagine totius Africae urbes in perpetuum repressit, quod contra foederis pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma finitimis intulissent.

XLVII Vsque imperium Traiani qui uicti sunt et per quos duces?

[1] <Populus Romanus> per Flamininum consulem Macedonas uicit sub rege [Perse] bellantes; [2] per Scipiones Africanos, Carthaginienses; per Paulum consulem, Persen; <per Asiaticum> in Syria uicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum, Celtiberos et Numantiam; [3] per eumdem Scipionem, Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum Brutum, Gallaeciam; per Mummium Achaicum, et Corinthum et Achaeos; [4] per Fuluium Nobiliorem, Aetolos et Ambraciam; per Marium, Numidas et Iugurtham; per eundem Marium, Cimbros et Teutones; [5] per Sullam, Ponticos et Mithridatem; per Lucullum, item <Ponticos et Mithridatem; per Pompeium> eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas piratas et Armenios cum rege Tigrane, et plurimas Asiacas gentes; sub hoc enim <duce ad Indicu>m Oceanum et Rubrum mare usque peruenit; [6] per Gaium Caesarem <Gallias Ge>rmanias, Britanniam: sub hoc duce, non tantum uidit, sed etiam nauigauit Oceanum; [7] per Caesarem Augustum, Dalmatas, Pannonios, Illyricos, Aegyptios, Germanos, Cantabros, totumque orbem perpacauit, exceptis Indis, Parthis, Sarmatis, Scythis, Dacis, quod eos fortuna Traiani principis triumphis reseruauit.

XLVIII [De comitiis]

[1] Comitia dicuntur a comitatu [uel frequentia] quod patres et classes ad suffragia uocantur, creandorum magistratuum uel sacerdotum causa. [2] Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata, haec tributa, haec centuriata dicuntur, quia haec per curias et per tribus <et per centurias> explicantur. [3] Si translaticium sit et solitum de quo populus <uocatur>, curiatis transigitur; si amplius, tributis; si in summo discrimine est, tum miles ad suffragia uocatur et comitia centuriata dicuntur.

IL

[1] Antiquissima populi Romani distributio triplex est quam Romulus fecit in regem, in senatum, in populum; qui populus in tres tribus diuidebatur, Titiensem, Lucerem, Ramnetem. [2] Secutus populi Romani distributio sub Seruio Tullio rege, qui eum in tribus, classes, centurias diuisit ab iteratione census, ut optimus et locupletissimus quisque in suffragiis, id est in populo Romano, plurimum ualeret; [3] et tertia diuisio est in patronos et clientelas, qui inferiores superiorum se fidei committebant.

L [De rebus publicis]

[1] Rerum publicarum tria genera sunt, regium, optimatum, populare: aut enim sub regum sunt potestate, ut Seleucia Parthorum, aut senatus, ut Massilia Gallorum, aut se ipsi regunt, ut Athenienses solebant. [2] Est et quartum genus, quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.