no previous next

Aquila Romanus

De figuris

DigilibLT 2012
Informazioni editoriali

De Figuris

[p. 22 HALM] Rhetoricos petis longioris morae ac diligentiae quam pro angustiis temporis, quod me profecto urget, ideoque postea plenum hoc tibi munus reddemus. In praesenti autem nomina ipsarum figurarum cum exemplis percurrisse sufficiat, tantum praelocutus, quo maxime orator ab oratore differat unum, aut hoc certe esse praecipuum, figuras sententiarum atque elocutionum. Nam inventio rerum cum acutis hominibus, quos tamen oratores nondum appellare possis, communis est illis. Verborum Latinorum scientiam et usum vel grammaticus sibi vindicat. Illi quoque mores, qui τρόποι nominantur, ab eadem hac arte [id est grammatica] non minus diligenter sunt cogniti quam ab oratore, sed quatenus cuique generi materiae adhibere eos debeat, orator melius intelligit. Figurandarum sententiarum et elocutionum proprium oratoris munus est. Hoc enim genere et parva extollit et angusta dilatat, et cum celeritatem tum ornatum plerisque et vim [p. 23 HALM] et pondus verbis ac sententiis <addit>: ad permovendos quidem animos auditoris aut iudicis nihil aequale est. Quod sic facillime intelligitur si, quae sunt figurate enuntiata apud magnos oratores, detractis figuris eloqui velis; invenientur enim nequaquam dignitatem aut vim fandi retinentia. Sed figurarum, sicut supra diximus, aliae sunt sententiarum, quae διανοίας σχήματα appellant, aliae elocutionis, quae λέξεως σχήματα vocantur.

Percurramus igitur sententiarum figuras; natura est enim prius sentire quam eloqui.

[προδιόρθωσις] Praecedens correctio
προσωποποιία Personae confictio
ἠθοποιία Moralis confictio
ἀποσιώπησις Reticentia
ἐπιτροχασμός Percussio
εἰρωνεία Simulatio
πῦσμα Quaesitum
παράληψις Praeteritio
ἀποστροφή Aversatio
διαπόρησις Addubitatio
ἐρώτημα Interrogatio
διατύπωσις Descriptio vel deformatio
ἀντεναγωγή Compensatio
διασυρμός Elevatio vel irrisio
μετάστασις Transmotio
Προδιόρθωσις, praecedens correctio. Haec figura, ubi aliquid necessarium dictu, set insuave audientibus aut odiosum nobis dicturi sumus, praemunit. Exemplum apud Ciceronem frequens: 'Quamquam sentio quanta hoc cum offensione dicturus sim, dicendum est'.

< Λεπτολογία > tale pro Gallio de convivio luxurioso: 'Fit clamor, fit convicium mulierum, fit symphoniae cantus. Videbar mihi videre alios intrantes, alios autem exeuntes, partim ex vino vacillantes, partim hesterna po<ta>tione oscitantes. Versabatur inter hos Gallius unguentis oblitus, redimitus coronis: humus erat lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium'. Quod si hoc ipsum esse aliqui diatyposin, hoc est descriptionem, volunt, intellegant nos non de universo loco, sed de executione singularum rerum loqui: quas ita persecutus est, ut etiam minima quaeque demonstraret.

Προσωποποιία est personae confictio. Haec figura plurimum in se continet dignitatis, cum rem publicam ipsam loquentem inducimus, aut defunctos aliquos quasi excitamus ab inferis et in conspectu iudicis collocantes oratione hos circumdamus. Talis est illa pro Caelio Appii Caeci persona, inducta contra Clodiam ita dicens: 'Mulier, quid tibi cum Caelio? Quid cum <homine> adulescentulo? Quid cum alieno?' Saepe enim, quae nos ex nostra persona dicentes vix ferant iudices, supposita dignitate personae liberius dici et convenientius poterunt.

Ἠθοποιία, moralis confictio. Haec figura differt a superiore eo, quod ibi et personas fingimus, quae nusquam sunt, hic certis [p. 24 HALM] quibusdam [vel] personis verba accommodate adfingimus, vel ad improbitatem earum demonstrandam vel ad dignitatem. Tale est illud pro Quinctio: 'Quid Sextus Naevius? Ridet nostram amentiam scilicet, cum ab eo officia boni viri desideremus. Et quem ad modum natus, inquit, et quem ad modum educatus sim, memini. Vetus est «de scurra divitem facilius quam patrem familias fieri posse»' et cetera.

Ảποσιώπησις, reticentia, cum intra nos supprimimus ea quae dicturi videmur, quod aut turpia aut invidiosa aut alioquin nobis gravia dictu sunt, ut est Demosthenicum illud prooemium: 'Non pari ego et adversarius periculo ad iudicium venimus, sed mihi quidem — nolo quicquam initio dicendi ominosius proloqui'. Interdum etiam utimur hac figura, quasi ad alia properemus. Tale est Vergilianum illud:
'Quos ego! Sed motos praestat componere fluctus'.

Ἐπιτροχασμός, percursio. Haec rursum figura differt a coacervatione, quod [cum] illa res diversas pluresve in eundem locum confert, haec distantia plura inter se percurrens velocitate ipsa circumponit, ut si velis dicere: 'Caesar in Italiam evolarat, Corfinium Domitio deiecto ceperat, Vrbe potiebatur, Pompeium persequebatur'.

Εἰρωνεία, simulatio, frequentissima apud oratores figura, ubi aliud verbis significamus, aliud re sentimus. A quo genere figurae prooemium pro Ligario sumptum est: 'Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem inauditum' et cetera.

Παράλειψις, praeteritio. Frequens est huius figurae usus, ubi quasi praetermittentes quaedam nihilo minus dicimus, sicut pro Milone tota illa quaestio inducta est, qua docet e re publica <fuisse> occidi Clodium: 'Quod si non possem, inquit, diluere crimen, ut dilui, tamen gloriose haec praedicare Miloni liceret'. Item de domo sua contra Clodium: 'Videsne <me> non radicitus evellere totum tribunatum tuum?' et cetera [inquit]. Quae praetermittere se ait, nihilo minus dicit. [p. 25 HALM] Vtemur autem hoc adiumento in his, quae infirma vel invidiosa nobis futura sunt, si directo dicantur.

Ἀποστροφή, aversio, necessaria plerumque figura, ubi quae ad alios dicta volumus, ad alios dicere videmur. Sic plerumque convertimus orationem in reum ab iudice, cum illa tamen, quibus adversarium alloquimur, iudici allegentur. Acutissimum exemplum in Philippicis Demosthenis, ubi quibus verbis populum Atheniensem monitum vult, ea se dicit apud Argivos et Arcadas et Messenios contionatum. Invidiose et M. Tullius cum saepe alias, tum pro Roscio convertit orationem ad Chrysogonum ab illo loco: 'Rogar oratque te, Chrysogone', et cetera.

Διαπόρησις, addubitatio. Hac utimur, cum propter aliqua volumus videri addubitare et quasi ab ipsis iudicibus consilium capere, quo potissimum genere orationis utamur, quale est pro Cluentio prooemium: 'Equidem quo me vertam, iudices, nescio. Negem[us] fuisse <illam infamiam iudicii corrupti? Negem esse> illam rem' et cetera. Item pro Cornelio: 'Pugnem aperte contra nobilissimorum hominum voluntates? Studia, consilia cogitationesque eorum aperiam?' et cetera: quae quasi dubitans an sibi facienda sint dicit.

Ἐρώτημα, interrogatum. Eo utimur ubi exacervando aliquid interrogamus et augemus eius invidiam, hoc modo: 'Fuisti<ne> illo in loco? Dixistine, haec <ita> gesta esse? Renuntiasti<ne> ea, quibus decepti sumus?'. Haec enim si sine interrogatione dicantur ad hunc modum: 'Hic fuit illo in loco et ita gesta esse dixit et falso renuntiando nos decepit', [haec] <sic> prolata minus invidiose proferentur.

Πύσμα, quaesitum. Hoc genus a superiore eo differt, quod ad interrogatum una voce tantum responderi potest, vel a negante vel a confitente. Quaesito autem occurri nisi pluribus non potest, hoc modo si dicas: 'Qua igitur ratione bellum geremus? Quae auxilia [p. 26 HALM] nobis parata erunt? Quis erit qui subvenire velit, cum tam acerbe socios tractaverimus?'.

Διατύπωσις, descriptio vel deformatio, ubi rebus subiectis personisque et formas ipsas et habitus describimus et exprimimus, ut Tullius hoc modo: 'Ponite ante oculos Rullum, hasta posita in Pompeii castris, cum suis formosis finitoribus auctionantem'. Item plenius pro Milone: 'Si haec non gesta audieritis, sed picta videritis' et deformat Milonem in raeda sedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum equo et delectis villa egredientem. Eodem modo pro Roscio [et] de Glaucia: 'Nonne vobis haec, quae audistis, oculis cernere videmini, iudices? Non posita<s insidias>, non impetum repentinum? Non versatur ante oculos ipse Glaucia?' et quae sequuntur.

Ἀντεισαγωγή, compensatio. Est autem huius modi, ubi aliquid difficile et contrarium confitendum est, sed contra inicitur non minus firmum. Qualia sunt haec de rege Ptolemaeo apud Ciceronem: 'Difficilis ratio belli gerendi, at plena fidei, piena pietatis'. Et si dicas: 'Magnus labor, multa pericula opponuntur. At gloria ex his immortalis est consecutura'.

Διασυρμός, elevatio vel irrisio. Ea figura est, qua ludentes, quae dicuntur ab adversariis, dissolvimus. Qualis est ille locus pro Murena in Sulpicium totus de iure civili.

Μετάστασιν, transmotionem, quidam inter figuras nominavit, cum rem a nobis alio transmovemus, non ita ut ibi causam constituamus. Alioquin iam non figura erit, sed species quaedam eius status, quem qualitatis aut ex accidenti appellant secundum Hermagoram. Ceterum alibi in parte aliqua orationis sententiam hoc modo figuramus, quale est apud Demosthenem initio defensionis pro Ctesiphonte: 'Cum bellum, inquit, Phocense conflatum esset, non per me; nondum enim ego ad rem publicam accesseram'. Tale et illud pro Cornelio videri potest de aerario: 'Refertum, inquit, tribuniciis legibus, exhaustum a quibus sit, ipsi sciunt'. [p. 27 HALM]

Hae fere sunt ab elegantissimis electae figurae sententiarum, quibus si, ut adulescens acerrimo ingenio, utebaris actus proprio motu animi aut etiam ex imitatione lectionis Tullianae, prius etiam quam numeros earum nominaque perceperis, nihil mirum est. Omnia enim fere, quae praeceptis continentur, ab ingeniosis hominibus et in dicendo se exercentibus fiunt, sed casu quodam magis quam scientia. Ideoque doctrina et anidmaversio adhibenda est, ut ea, quae interdum sine ratione nobis occurrunt, semper in nostra potestate sint, et quotiens res postulaverit, a nobis ex praeparato adhibeantur. Nunc ad figuras elocutionis transeamus: qua in traditione primum mihi videtur demonstrandum, quot genera sint elocutionis quotque modis ea utamur.

Est igitur omnis oratio aut soluta, nulla inter se necessitate conexa numerorum, neque composita membris quibusdam vel determinata certa circumscriptione verborum. Ea plerumque in sermone assiduo et in epistulis utimur: interponitur autem et iudicialibus orationibus, ubi aliquid simile et proximum sermoni volumus effingere. Aut perpetua, quam Graeci εἰρομένην λέξιν appellant, quae ita conectitur, ut superiorem elocutionem semper proxima sequatur atque ita seriem quandam significatus rerum explicet. Ea praecipue historiae <et> descriptioni convenit, quae tractum et fusum genus eloquendi, non conversum neque circumscriptum desiderat. Habet saepe et in iudiciali genere dicendi usum necessarium si quando quasi decursu quodam uti volumus, ut illa se habent in oratione Miloniana: 'Occidi, occidi non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris' et cetera [in vitam Clodii invehitur]. Alia autem, quae ex ambitu constat, quem ambitum Graeci περίοδον appellant. Est autem ea quae sententiam certa quadam circumscriptione definit atque determinat, qualis est haec: 'Si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro et in iudiciis impudentia valeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet Sex. Aebutii impudentiae quam tum in vi faciunda cessit audaciae'. Sed hic ambitus constat ex membris, quae κῶλα Graeci vocant, et caesis, quae κόμματα appellant. Membrum quidem est pars orationis ex pluribus [p. 28 HALM] verbis absolute aliquid significans hoc modo: 'Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere'. Caesum autem est pars orationis nondum ex duobus aut ex pluribus verbis quicquam absolute significans, hoc modo: 'Etsi vereor, iudices, ne turpe sit'. Nonnumquam tamen caesam dicimus orationem, quotiens non efficiuntur membra ex conexione verborum, sed singula quodvis significantia proferuntur ad istum modum: '<Quis est iste Lollius, qui sine ferro ne nunc quidem tecum est?> Quis est iste Lollius? Armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator tabernariorum, percussor virorum, lapidator fori, depopulator curiae'. Et alibi apud eundem oratorem: 'Comites illi delecti manus erant tuae: accensi, medici, aruspices, scribae manus erant tuae: ut quisquis te familiaritate attigerat, ita maxime manus tua putabatur'. Constat autem ambitus ex duobus membris, ex tribus membris et ex quattuor interdum, etsi nonnulli ex uno membro putant ambitum posse compleri, quam μονόκωλον περίοδον appellant. Ego autem non video, quem ad modum iam periodos cognominetur et non potius colon, si unum sit.

His demonstratis, quae et ipsa possit aliquis figuris elocutionis adnumerare, ceteras persequemur, si illud praedixerimus, optimam et efficacissimam orationem futuram, si et hos ambitus habuerit, de quibus diximus, et in quibusdam partibus continuationem illam perpetuae elocutionis assumpserit, et nonnumquam caesis interrupta fuerit. Nam ubi omnia periodis explicantur, satietatem et fastidium ex similitudine parit, qualia sunt scripta eorum, qui Isocraten male imitati sunt, quippe cum ipse Isocrates in hoc genere a quibusdam improbetur. At ubi semper continuatur oratio, nec cola quasi respirationes ex intervallis habet, quae respirationes definitionibus periodorum interponuntur, et dicentem et audientem fatigat. Vbi vero caesa semper oratio est, nihil a sermone imperitorum differre videtur. Quare permiscenda sunt haec et rebus pro condicione earum accommodanda.

Differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae figura immutato verborum ordine vel translato manet nihilo minus. [p. 29 HALM] Elocutionis autem, si detraxeris vel immutaveris verba vel ordinem eorum non servaveris, manere non poterit. Εἰρωνεία sententiae figura, quam hoc modo enuntiabo: 'Hic enim egregius auctor communium commodorum, custos et defensor rei publicae, salus et columen civitatis': de quo contraria scilicet intelligi velim. Mutabo verba, ordine eorum verso vel tota elocutione aliter explicata, sic: 'Namque iste, cuius ope et auxilio videlicet civitas nititur': manebit ironia eadem neque laedetur verborum immutatione. At vero si figura elocutionis sit, quam relatum Latine, Graece ἐπαναφοράν vocamus, quae est huius modi: 'Ille auctor discordiarum, ille dux seditionum omnium, ille in pace tumultuosus, ille proditor in bello', et si illam partem orationis repetitam saepius in initio membrorum aut caesorum, quae figuram facit, sustulero, et tantum semel dixero, subiungens et cetera, hoc modo: 'Ille, qui seditionum auctor, discordiarum concitator, in pace tumultuosus, in bello proditor fuit': figuram elocutionis sustuli. Nonnumquam autem, immo plerumque concurrere potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura, quo modo hoc enuntiatum est: 'Ille amator patriae egregius, ille rei publicae custos, ille defensor libertatis ac legum'. Cum hoc de eo dicatur, de quo contraria intellegi volumus, et ironia est, quae figura sententiae est, et epanaphora, de qua cum maxime diximus, quae est elocutionis. Nunc ad instituta pergamus.

Sunt igitur figurarum elocutionis aliae ad ornandam tantum et quasi ad pingendam orationem accommodatae: quibus princeps fere Gorgias Leontinus usus est, sed sine modo. Et ideo brevi oratio eius, quae initio audientes novitate permoverat, fastidium meruit. Isocrates autem post eum parcius, nec non etiam ipse Demosthenes, sed tanta moderatione, ut nusquam in taedium incurrant. Eas ergo primum exponemus.

Ἀντίθετον, oppositum ex contrariis. Haec figura constat ex eo quod verba pugnantia inter se par<ibus vocibus colliduntur vel par>ia paribus opponuntur. [p. 30 HALM] Cuius modi brevissimum est illud Ciceronis: 'Domus <tibi> deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas'. Vt si dicas: 'In pace ad vexandos cives acerrimus, in bello ad oppugnandos hostes inertissimus'.

Ἰσόκωλον, exaequatum membris. Fit autem quotiens non pugnantibus inter se, sed paribus tantummodo verbis, duo vel etiam plura membra, quae κῶλα dicimus, explicantur, ut si dicas hoc modo: 'Classem speciosissimam <et robustissimam> instruxit, exercitum pulcherrimum et fortissimum legit'. Addere etiam tertium licet: 'Sociorum maximam et fidelissimam manum comparavit', et longius eodem modo progredi, dum ne in fastidium incurras.

Πάρισον, prope aequatum. Differt autem a superiore, quod ibi membrorum verba paria sunt numero, hic uno vel altero addito aut in superiore membro aut in postremo pariter excurrunt, ut si hunc locum enunties: 'Neque gratia et divitiis locupletum corruptus, neque minis et denuntiatione potentium perterritus, neque difficultatibus et magnitudine rei a proposita ratione deiectus'. Hoc enim postremum pluribus verbis quam superiora enuntiatum membrum longius produxit, quod fieri et in primo potest, sed ibi opportunius, si, quo longius erit ceteris, initio praeponatur: in posteriore autem, si ad postremum producitur.

Ὁμοιόπτωτον, simile in casibus. Hoc ex eo nomen accepit, quod membra illa, id est κῶλα, in eosdem casus cadunt ad hunc modum: 'Huic igitur socios vestros criminanti et ad bellum vos cohortanti et omnibus modis, ut in tumultu essetis, molienti'. Haec enim tria in eundem casum determinata sunt.

Ὁμοιοτέλευτον, simile determinatione. Differt a superiore, quod illud quidem et casu et sono simili verba membrorum determinat: hoc vero non solum casuum similitudine, sed cuiuscumque verbi atque enuntiationis contentum est, <ut>: 'In muros statim curritur, exercitus a sociis arcessitur, dilectus iuventutis denuntiatur'.

Παρονομασία, levis immutatio. Haec figura ita ornat [p. 31 HALM] orationem, ut in nomine aut in verbo interdum syllaba, nonnumquam littera immutata diversa significet, ut si velis sic enunciare: 'Praetor iste vel potius praedo sociorum'. Et frequens illud apud veteres eius modi est: 'Cui quod libet, hoc licet'. Non indecore interim et prioris verbi postremitas similitudine posterioris excipitur, ut se habet: 'Legem flagitasti, quae tibi non deerat: erat enim diligentissime scripta'.

Πλοκή, copulatio. Ea figura elocutionis, in qua idem verbum aut nomen bis continuo positum, diversa significat, ut est illud: 'Sed tamen ad illam diem Memmius erat Memmius'. Ita enim hoc bis positum est, ut superius quidem nomen tantum significet hominis, posterius velit intellegi eundem qui semper fuerit ac sui similem.

Παλιλλογία, iteratio. Haec figura, repetito eodem verbo aut nomine, non diversa vult intellegi, sed id quod significatur efficere vehementius. Cuius modi est hoc: 'Ferro, ferro inquit, et hoc in iudicio dicit, te reieci atque proterrui'. Repetitum enim hoc 'ferro' indignitatem rei atque audaciam eius, in quem dicitur, impensius significat. Nec solum nomen aut verbum, sed omnis pars orationis iterari ad eundem usum potest, ut cum dicitur: 'Tu, tu, Antoni, Caesari ruenti atque omnia permiscere cupienti causam belli civilis dedisti'.

Atque hae duae figurae, superior et ista ipsa, de qua locuti sumus, non ad <f>ormandam magis et exornandam orationem, ut illae superiores, sed ad accendendam pugnam dicendi valent, sicut vel magis pleraeque earum quae consequentur. Ideoque et Aristoteli et iteratio ipsa verborum ac nominum et repetitio frequentior et omnis huius modi motus actioni magis et certamini quam stilo videtur convenire: qua de re in tertio rhetoricarum artium libro disserit. Verum docet nos et Demosthenes et Cicero eam optime orationem esse compositam, quae cum illa ornamenta parium et contrariorum et immutatorum verborum habeat, ex quibus et ipsis tamen saepe non ornatior quam vehementior fit oratio, si in tempore et cum modo assumantur, tum his, quae verae adfectionis speciem praeferunt, excitetur. Ita enim maxime exemplum et imaginem veritatis continebit.

Ἐπανάληψις, repetitio. Haec figura tantum a priore distat, quod in illa quidem una pars orationis bis repetitur, tum coniunctim, tum [p. 32 HALM] interposito uno aut altero verbo, quo vehementior elocutio videtur fieri: at in hac ex plurium verborum continuatione repetita idem quaeritur, ut si dicas: '<Patriae suae>, patriae suae, inquam, o dii immortales, exitium est machinatus?' <et> hoc: 'Non potest, iam non potest, inquam, libera haec civitas esse'.

Ἀναδίπλωσις, replicatio. Rarum apud oratores figurae genus, frequentius apud poetas: si quando tamen et in civilem orationem incidit, non mediocrem dignitatem habet. Interest autem inter hoc et illa duo superiora tantum, quod hic ea, quae in superiore membro postrema ponuntur, in posteriore prima repetuntur, ad hunc modum: 'Concurrerat ad tantae rei nuntium, sicut commune civitatis periculum monebat, senatus frequens, † equester ordo universus †'. Tale est et illud Terentianum: 'Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam?'

Προσαπόδοσις, redditio. Nomen haec figura ex eo accepit, quod idem nomen in postrema parte membri, aut eadem quaecumque pars orationis redditur, [est conexa] unde id membrum aut is ambitus coepit, ut si velis hoc modo eloqui, cum quid quasi indigneris aut doleas: 'Tibi, sceleratissime omnium, imputare omnes calamitates suas debet res publica, tibi'. Aut sic: 'Haec, pro dii immortales, in civitate moliri ausus est Glaucia? <haec>?'.

Ἐπαναφορά, quod relatum vocant. Hac figura vel frequentissime et Demosthenes et M. Tullius et omnes vehementes oratores utuntur, ubi praecipue et ipsi commoti videri volunt et iudicem commovere. Constat autem ex eo, quod eadem pars orationis saepius per singulos ambitus aut per singula membra, interdum etiam brevius per caesa, quae κόμματα appellant, ponitur hoc modo: 'Verres calumniatorem apponebat, Verres de causa cognoscebat, Verres pronuntiabat'. [p. 33 HALM] Aut si dicas: 'Ille venire hostes nuntiavit, ille vos in metum belli compulit, ille in tumultu ut civitas esset effecit'. Per ambitum autem repeti potest eadem pars orationis sic: 'Tam diu Tiberius Gracchus populo gratus fuit, quam diu leges ad voluntatem eius, non ad utilitatem rei publicae compositas ferebat: tam diu C. Gracchus, quam diu legibus agrariis et frumentariis et ceteris profusionibus aerarii multitudinem imperitam promerebatur: tam diu Saturninus plurimum potuit, quam diu easdem illas frumentarias largitiones et agri divisiones pollicebatur'.

Ἀντιστροφή, conversum. Species huius figurae cum eandem fere vim habeat, contraria est superiori, eo quod ibi ab eadem parte orationis saepius incipitur, hic in eandem partem orationis desinitur. Cuius modi est haec pro Fonteio: 'Frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia'.

Συμπλοκή, conexum. Haec figura ex utraque earum, quas supra demonstravimus, composita [est] utramque orationi speciem circumdat. Nam et incipit saepius ab una parte orationis et totidem in unam atque eandem desinit, ut haec se habet: 'Quis legem tulit? Rullus. Quis tribus sortitus est? Rullus. Quis decemviros <quos voluit> creavit? Idem Rullus'.

Πολύπτωτον, ex pluribus casibus. Hanc figuram ex eo nominaverunt, quod cum saepius initium ab eadem parte orationis fiat, illa ipsa pars declinationibus casuum aut generibus aut numeris immutatur. Casuum declinationibus hoc modo: 'Senatus est summum imperii consilium: senatui rei publicae cura mandatur: ad senatum in dubiis periculosisque rebus omnis civitas respicit'. Generibus autem hoc modo: 'Pulchra autem haec fama continget civitati, si optime meritum civem damnaverimus. Pulchrum erit exteras nationes existimare, infestiores nos esse bonis quam malis. Pulchre communibus utilitatibus consulemus, si, quos oppressos et hostes cupiere, nos circumvenerimus'. Numeris autem sic: 'Grata semper singulis ordinibus fuerunt, quae commodi eorum causa constituta sunt. Gratum ille superior [p. 34 HALM] Africanus senatoribus fecit, qui primus eius ordinis subsellia a populo liberavit'.

Συνωνυμία, communio nominis. Vtimur autem eo genere elocutionis, quotiens uno verbo non satis videmur dignitatem aut magnitudinem rei demonstrare, ideoque in eiusdem significationem plura conferuntur, ut si dicas: 'Prostravit, adflixit, perculit'.

Ταυτολογία, eadem pluribus verbis significat hoc schema. Differt autem perexiguo a proxima superiori figura: ibi enim singulae partes ex ordine idem significantes ponuntur, hic unius nominis aut verbi prius positi vis deinceps pluribus verbis explicatur, ut si dicas: 'Senatus populi Romani summum consilium, a quo ordine iura exterae nationes petunt'. Hic enim unum nomen 'senatus' prosecutionem accipit ex pluribus verbis non aliud significantibus. Qui enim «summum consilium» dicit et «eum <ordinem>, a quo exterae nationes iura petunt», non aliud quam «senatum» dicit, sed proseguendo latius ornavit elocutionem.

Κλῖμαξ quod Graeci vocant, ascensus nominetur a nobis. Malo enim ascensum quam scalam aut gradiculos, ut quidam, dicere. Est autem figura perquam decora et a Demosthene commendata, in qua postremum quodque verbum, in priore membro aut parte aliqua elocutionis positum, in posteriorem rursum assumptum inicitur atque ita velut gradibus quibusdam conectitur oratio, ad hunc modum: ponam enim ipsum Demosthenicum versum: 'Et non dixi quidem haec, <non scripsi autem>; nec scripsi quidem, non profectus sum autem ad legationem; nec profectus quidem, non persuasi autem Thebanis [nec persuasi quidem]'. Haec autem animadvertis, quanto elatius dicta sint, quam si simpliciter enuntiasset: 'Et dixi haec et scripsi et in legationem profectus sum, <et> persuasi Thebanis'. Sic M. Tullius pro Milone: 'Neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit, nec senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum, sed etiam eius potestati, cui senatus totam rem publicam [p. 35 HALM] commiserat. Parce autem usus est figura: nam in tertio gradu contentus fuit dicere, 'neque his tantum', ne rursum totum illud repeteret, 'neque [solum] publicis praesidiis et armis tantum', videlicet quia et longum et insuave futurum erat. Egregie autem et, ut mihi videtur, feliciter Licinius Calvus in Vatinium: 'Non ergo pecuniarum magis repetundarum quam maiestatis, <neque> maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum omnia iudicia perierunt'.

Ἀσύνδετον Graeci quod nos solutum vocamus. Fit autem ita ut demptis coniunctionibus et praepositionibus, quibus verba [et non verbis] nominibus aut appellationibus [particulis] conectuntur, singulatim unumquodque enuntiemus. Cuius rei frequentissimum exemplum est per totas orationes M. Tullii, sed vel hoc unum ad exemplum sufficiet: 'Expecto vim edicti, severitatem praetoris, faveo aratori, cupio octuplo damnari Apronium'. In his enim anidmavertimus nullam neque coniunctionem neque praepositionem interpositam. Facit autem figura haec et ad celeritatem et ad vim doloris aliquam significandam, <in> qua<m> plerumque, cum commoti sumus, hoc modo incidere solemus.
Illud etiam praeceptum habeto, actori verae causae numquam timendum esse, ne nimius sit in figuris sententiarum: si enim fieri possit, ut omnes non ad aliquam utilitatem figurentur, non vitandum, verum et optabile est. Elocutionis figuris modus adhibendus <est>, et iis maxime, quas diximus ad ostentationem magis quam ad certamen facere, in quibus paria paribus redduntur aut simili casu aut sono determinantur; in his etiam <quae> iteratione verbi aut repetitione aut aliquocumque huius modi motu accidunt. In elocutione tam diu commorandum erit, quam diu non in fastidium et satietatem audientis incurrit. Melius itaque est pluribus [p. 36 HALM] huius modi figuris uti et exemplis variari elocutionem quam diutius in iisdem manere.

<Διεζευγμένον> disiunctum [sive iniunctum]. Haec figura ita ornat et amplificat orationem, ut diversis redditionibus verborum membra, quae vocamus κῶλα, disiungat ac separet, sive duo sive plura, hoc modo: 'Capuam colonis deductis occupabunt. Atellam praesidio communient. Nuceriam, Cumas multitudine suorum obtinebunt. Cetera oppida praesidiis devincient'. Tale est et illud: 'Venibit igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora Lyciorum atque Cilicum; Mysia et Phrygia [veniet Propontis atque Hellespontus] eidem condicioni legique parebunt'. Animadvertere autem potes, nihil interesse, utrum in postremis partibus membra disiungantur vicissitate verborum, an in primis, an hoc vicissim fiat.

[Διεζευγμένον sive] ἐπεζευγμένον [disiunctum sive] iniunctum. Hoc genus exornationis diversam habet vim a figura superiore: ibi enim copia verborum iactatur, hic brevitas. Nam ut in superiore singulis membris singula diversa reddimus, ita hic plura in uno coniungimus. Quale est hoc: 'Quorum ordo ab humili fortuna, a sordida natura, a turpi ratione abhorret'. Hoc enim postremum 'abhorret' ad tria refertur. Sin autem haec figura † tum ita ut in postremo sit pars orationis, quae duo aut plura membra coniungat, tum in primo, tum in medio † iniectionem sive ἐπιβολήν vocemus licet. Praestat autem vim orationi pluribus verbis in eandem rem collatis, non idem significantibus, sed maius semper ac maius aliquid, hoc modo: 'Verberatur, cruciatur, necatur'.

Πλεονασμός, plus necessarium. Eius figurae usus in eo est, ut verba quaedam adiciamus, non tam enuntiandae rei necessaria, quam ut ex his magnitudo vel dignitas vel moralis aliqua commentatio aut denique species motura iudicem circumponatur. Alioquin, si nihil eorum [p. 37 HALM] additio verbi efficit, vitiosa erit. Itaque si dicas 'M. Cato ille', quamvis sufficiat nomen tantummodo posuisse, videaris <plus> significasse addito 'ille'. Item hoc: 'Quae, malum, est ista voluntaria servitus?' cum possit satis significatum esse: 'Quaenam est ista voluntaria servitus?' plus quidem habuit ex eo quod 'malum' positum est.

Ἔλλειψις, id est detractio, contraria superiori figura. Ornatur oratio, cum verbum aliquod detrahimus a sua significatione, hoc modo: 'Et illi quidem, qui a se morte inimici contumeliam reppulit, ignosco. Videntur autem mihi et iudices, qui sententias pro illo tulerunt: nam multas fuisse audio'. Hic apparet <to>tum illud deesse: 'Videntur autem mihi et iudices idem sensisse vel ignovisse'. Sed quia intelligebatur, id detractum est, ut ipsa celeritate commotior esset enuntiatio.

Hae fere sunt elocutionum figurae anidmaversione dignae. Iam illud sua <quisque> sponte intelligere possit, saepe plures elocutionis figuras concurrere. Nam qui sic loquitur: 'Athenienses Asiae panem eam, quae Ionia cognominata est, coloniis communierunt: Dores Italiae eam regionem, quae <Magna> Graecia nominata est, occupaverunt': tres in unum figuras contulit, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, διεζευγμένον. Itemque hoc et in ceteris figuris accidere poterit.

Illud ad postremum praecipiendum videtur, ne proposita tibi figura, quaeras elocutionem ei subiungere <et> ita verba colligas, ut in eam figuram, quam destinaveris, incidant; infirmum enim hoc et puerile erit. † Hoc † consuetudo multae lectionis, in qua figuras huiusmodi recognoscas, et assiduitas stili, cum exercitatio ipsa commoverit dicendi facultatem, in has formas ultro incurrent, ut cum quibus et quo tempore utendum sit, possis diiudicare. † Plurimum optimorum Demosthenes praestabit M. Tullio, † ne <tamen>, dum copiam imitamur, in nimietatem incidamus, cavendum est.


no previous next