Aurelius Victor Ps.

Origo gentis Romanae

digilibLT 2012
Informazioni editoriali

Origo gentis Romanae a Iano et Saturno conditoribus per succedentes sibimet reges usque ad consulatum decimum Constantii, digesta ex auctoribus Verrio Flacco, Antiate - ut quidem idem Verrius maluit dicere quam Antia - tum ex annalibus pontificum, dein Cincio, Egnatio, Veranio, Fabio Pictore, Licinio Macro, Varrone, Caesare, Tuberone, atque ex omni priscorum historia, proinde ut quisque neotericorum asseveravit, hoc est et Livius et Victor Afer.

1

[1] Primus in Italiam creditur venisse Saturnus, ut etiam Maronis Musa testatur illis versibus:

primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
arma Iovis fugiens et cet.

[2] Tanta autem usque id tempus antiquorum hominum traditur fuisse simplicitas ut venientes ad se advenas, qui modo consilio ac sapientia praediti ad instruendam vitam formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes atque originem ignorabant, Caelo et Terra editos non solum ipsi crederent, verum etiam posteris affirmarent, veluti hunc ipsum Saturnum, quem Caeli et Terrae filium fuisse dixerunt. [3] Quod cum ita existimetur, certum tamen est priorem Ianum in Italiam devenisse ab eoque postea venientem exceptum esse Saturnum. [4] Vnde intelligendum est Vergilium quoque non ignoratione veteris historiae, sed suo more «primum» dixisse Saturnum, non ante quem nemo, sed principem, ut «Troiae qui primus ab oris», [5] cum procul dubio constet ante Aeneam priorem Antenorem in Italiam esse pervectum eumque non in ora litori proxima, sed in interioribus locis [id est Illyrico] urbem Patavium condidisse, ut quidem idem supradictus Vergilius <ostendit> illis versibus ex persona Veneris apud Iovem de aerumnis Aeneae sui conquerentis:

Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

et cet.

[6] Quare autem addiderit «tutus» suo loco plenissime annotavimus in commentatione quam occepimus scribere <re> cognita ex eo libro qui inscriptus est De origine Patavina. [7] Itaque nunc «primus» ex ea quoque significatione est e qua illud etiam in secundo Aeneidos, in enumeratione eorum qui equo durio degrediebantur: [8] nam cum nominasset Thessandrum, Sthenelum, Vlixem, Acamanta, Thoanta, Neoptolemum, post intulit «primusque Machaon». [9] De quo quaeri potest: quomodo potest «primus» dici post tantos qui supra dicti sunt? Verum intelligemus «primum» pro principe, vel quia is ad perfectum illis temporibus circa peritiam medicae artis praecipuus fuisse traditur.

2

[1] Sed ut ad propositum revertamur, ferunt Creusam, Erechthei regis Atheniensium filiam speciosissimam, stupratam ab Apolline, enixam puerum eumque Delphos olim educandum esse missum, ipsam vero a patre istarum rerum inscio Xutho cuidam comiti collocatam [copulatam]. [2] Ex qua cum ille pater non posset existere, Delphos eum petisse ad consulendum oraculum quomodo pater fieri posset; tum illi deum respondisse, ut quem postero die obviam habuisset, eum sibi adoptaret. [3] Itaque supradictum puerum, qui ex Apolline genitus erat, obviam illi fuisse eumque adoptatum. [4] Cum adolevisset, non contentum patrio regno, <Ianum> cum magna classe in Italiam devenisse occupatoque monte urbem ibidem constituisse eamque ex suo nomine Ianiculum cognominasse.

3

[1] Igitur, Iano regnante apud indigenas rudes incultosque, Saturnus regno profugus cum in Italiam devenisset benigne exceptus hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nomine Saturniam constituit. [2] Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto vivere assuetos ad compositam vitam eduxit, secundum quod Vergilius in octavo sic ait:

Haec loca indigenae Fauni Nymphaeque tenebant,
gensque virum truncis et duro robore nata,
quis neque mos neque cultus erat nec iungere tauros
aut componere opes norant aut parcere parto,
sed rami atque asper victu venatus alebat.

[3] Omissoque Iano, qui nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se Saturno maluit annectere, qui vitam moresque feris etiam tum mentibus insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi ruris edocuit, ut quidem indicant illi versus:

is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit et cet.

[4] Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur in quam ab una parte caput eius imprimeretur, altera navis qua vectus illo erat. [5] Vnde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem conlusoribus ponunt enuntiandi quid putent subesse, caput aut navem, quod nunc vulgo corrumpentes naviam dicunt. [6] Aedes quoque sub clivo Capitolino in qua pecuniam conditam habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur. [7] Verum quia, ut supra diximus, prior illuc Ianus advenerat, cum eos post obitum divinis honoribus cumulandos censuissent, in sacris omnibus primum locum Iano detulerunt, usque eo ut, etiam cum aliis diis sacrificium fit, dato ture in altaria Ianus prior nominetur, cognomento quoque addito «pater», secundum quod noster [cognomento] sic intulit:

hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem.

ac subinde:

Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

[8] Eique eo quod erat mire praeteritorum memor, tum etiam futuri <prudens...> dixerit:

rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat,

quo regnante Troianos refert in Italiam devenisse. [9] Quaeritur quomodo Sallustius dicat: «Cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum».

4

[1] Quidam autem tradunt terris diluvio coopertis passim multos diversarum regionum in montibus ad quos confugerant constitisse, e quibus quosdam sedem quaerentes pervectos in Italiam Aborigines appellatos, Graeca scilicet appellatione a cacuminibus montium quae illi ὄρη faciunt. [2] Alii volunt eos, quod errantes illo venerint, primo Aberrigines, post, mutata una littera altera adempta, Aborigines cognominatos. [3] Eos advenientes Picus excepit permissos vivere ut vellent. [4] Post Picum regnavit in Italia Faunus quem a fando dictum volunt, quod is solet futura praecinere versibus quos Saturnios dicimus: quod genus metri in vaticinatione Saturniae primum proditum est. [5] [Sed urbem Saturnus, cum in Italiam venisset, condidisse traditur.] Eius rei Ennius testis est, cum ait:

versibus quos olim Fauni vatesque canebant.

[6] Hunc Faunum plerique eundem Silvanum a silvis, Inuum deum, quidam etiam Pana [vel Pan] esse dixerunt.

5

[1] Igitur regnante Fauno, ante annos circiter sexaginta quam Aeneas in Italiam deferretur, Evander Arcas, Mercurii et Carmentis nymphae filius, simul cum matre eodem venit. [2] Quam quidam memoriae prodiderunt primo Nicostraten dictam, post Carmentim de carminibus, eo quod videlicet omnium litterarum peritissima futurorumque prudens versibus canere sit solita, adeo ut plerique velint non tam ipsam a carmine Carmentim quam carmina, a qua dicta essent, appellata. [3] Huius admonitu transvectus in Italiam Evander ob singularem eruditionem atque scientiam litterarum brevi tempore in familiaritatem Fauni se insinuavit atque ab eo hospitaliter benigneque exceptus non parvum agri modum ad incolendum accepit, quem suis comitibus distribuit exaedificatis domiciliis in eo monte quem primo tum illi a Pallante Pallanteum, postea nos Palatium diximus; ibique Pani deo fanum dedicavit, quippe is familiaris Arcadiae deus est, teste etiam Marone qui ait:

Pan deus Arcadiae captam te, luna, fefellit

et item:

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice <certet,>
<Pan etiam Arcadia dicat se iudice> victum.

[4] Primus itaque omnium Evander Italicos homines legere et scribere edocuit litteris, partim quas ipse antea didicerat; idemque fruges in Graecia primum inventas ostendit serendique usum edocuit terraeque excolendae gratia primus boves in Italia iunxit.

6

[1] Eo regnante forte Tricaranus quidam Graecae originis, ingentis corporis et magnarum virium pastor, quia erat forma et virtute ceteris antecellens Hercules appellatus, venit eodem. [2] Cumque armenta eius circa flumen Albulam pascerentur, Cacus, Evandri servus nequitiae versutus et praeter cetera furacissimus, Tricarani hospitis boves surripuit ac, ne quod esset indicium, cau<dis av>ersas in speluncam attraxit. [3] Cumque Tricaranus, vicinis regionibus peragratis scrutatisque omnibus huiuscemodi latebris, desperasset inventurum, utcumque aequo animo dispendium ferens, excedere his finibus constituerat. [4] At vero Evander, excellentissimae iustitiae vir, postquam rem uti acta erat comperit, servum noxae dedit bovesque restitui fecit. [5] Tum Tricaranus sub Aventino Inventori Patri aram dedicavit appellavitque Maximam et apud eam decimam sui pecoris profanavit. [6] Cumque ante moris esset uti homines decimam fructuum regibus suis praestarent, aequius sibi ait videri deos potius illo honore impartiendos esse quam reges. Inde videlicet tractum ut Herculi decimam profanari mos esset, secundum quod Plautus [in] «partem» inquit «Herculaneam», id est decimam. [7] Consecrata igitur Ara Maxima profanataque apud eam decima Tricaranus, eo quod Carmentis invitata ad id sacrum non affuisset, sanxit ne cui feminae fas esset vesci ex eo quod eidem arae sacratum esset; atque ab ea re divina feminae in totum remotae. Haec Cassius libro primo.

7

[1] At vero in libris Pontificalium traditur Hercules, Iove atque Alcmena genitus, superato Geryone, agens nobile armentum cupidus eius generis boves in Graecia instituendi, forte in ea loca venisse et ubertate pabuli delectatus, ut ex longo itinere homines sui et pecora reficerentur, aliquamdiu ibi sedem constituisse. [2] Quae cum in valle, ubi nunc est Circus Maximus, pascerentur, neglecta custodia quod nemo credebatur ausurus violare Herculis praedam, latronem quendam regionis eiusdem magnitudine corporis et virtute ceteris praevalentem octo boves in speluncam, quo minus furtum vestigiis colligi posset, caudis abstraxisse. [3] Cumque inde Hercules proficiscens reliquum armentum casu praeter eandem speluncam ageret, forte quadam inclusas boves transeuntibus admugisse atque ita furtum detectum. [4] Interfectoque Caco, Evandrum re comperta hospiti obviam ivisse gratantem quod tanto malo fines suos liberasset, compertoque quibus parentibus ortus Hercules esset, rem uti erat gesta ad Faunum pertulisse. Tum eum quoque amicitiam Herculis cupidissime appetisse: quam opinionem metuit sequi noster Maro.

8

[1] Cum ergo Tricaranus sive Hercules Patri Inventori Aram Maximam consecrasset, duos ex Italia quos eadem sacra certo ritu administranda edoceret ascivit, Potitium et Pinarium. [2] Sed eorum Potitio, qui prior venerat, ad comedenda exta admisso, Pinarius, eo quod tardius venisset, posterique eius summoti. Vnde hodieque servatur: nemini [Potitio] Pinariae gentis in eis sacris vesci licet; [3] eosque alio vocabulo prius appellatos nonnulli volunt, post vero Pinarios dictos ἀπὸ τοῦ πεινᾶν quod videlicet ieiuni ac per hoc esurientes ab eiusmodi sacrificiis discedant. [4] Isque mos permansit usque Appium Claudium censorem ut Potitiis sacra facientibus vescentibusque de eo bove quem immolaverant, postquam nihil inde reliquissent, Pinarii deinde admitterentur. [5] Verum postea Appius Claudius accepta pecunia Potitios illexit ut administrationem sacrorum Herculis servos publicos edocerent nec non etiam mulieres admitterent. [6] Quo facto aiunt intra dies triginta omnem familiam Potitiorum, quae prior in sacris habebatur, exstinctam atque ita sacra penes Pinarios resedisse eosque, tam religione quam etiam pietate edoctos, mysteria eiusmodi fideliter custodisse.

9

[1] Post Faunum Latino eius filio in Italia regnante, Aeneas, Ilio Achivis prodito ab Antenore aliisque principibus, cum prae se deos Penates patremque Anchisen humeris gestans nec non et parvulum filium manu trahens noctu excederet, orta luce cognitus ab hostibus, eo quod tanta onustus pietatis sarcina erat, non modo a nullo interpellatus sed etiam a rege Agamemnone quo vellet ire permissus, Idam petit, ibique navibus fabricatis, cum multis diversi sexus oraculi admonitu Italiam petit ut docet Alexander Ephesius libro primo Belli Marsici. [2] At vero Lutatius non modo Antenorem, sed etiam ipsum Aeneam proditorem patriae fuisse tradit. [3] Cui cum a rege Agamemnone permissum esset ire quo vellet et humeris suis quod potissimum putaret hoc ferre, nihil illum praeter deos Penates et patrem duosque parvulos filios, ut quidam tradunt, ut vero alii, unum cui Iulo cognomen, post etiam Ascanio fuerit, secum extulisse; [4] qua pietate motos Achivorum principes remisisse ut reverteretur domum atque inde omnia secum quae vellet auferret; itaque eum magnis cum opibus pluribusque sociis utriusque sexus a Troia digressum longo mari emenso per diversas terrarum oras in Italiam devenisse ac primum Thraciam appulsum Aenum ex suo nomine condidisse. [5] Deinde, cognita Polymestoris perfidia ex Polydori nece, inde digressum pervectumque ad insulam Delum atque illinc ab eo Laviniam, Anii sacerdotis Apollinis filiam, in matrimonium ascitam, ex cuius nomine «Lavinia litora» appellata. [6] Postquam is multa maria permensus appulsus sit ad Italiae promontorium, quod est in Baiano circa Averni lacum, ibidem gubernatorem Misenum morbo absumptum sepultum ab eo, ex cuius nomine urbem Misenon appellatam, ut scribit etiam Caesar Pontificalium libro primo, qui tamen hunc Misenum non gubernatorem sed tubicinem fuisse tradit. [7] Inde non immerito utramque opinionem secutus Maro sic intulit:

at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
imponit suaque arma viro remumque tubamque,

[8] quamvis auctore Homero quidam asserant tubae usum Troianis temporibus etiam tunc ignoratum.

10

[1] Addunt praeterea quidam Aeneam in eo litore Euxini cuiusdam comitis matrem <Baiam> ultimo aetatis affectam circa stagnum quod est inter Misenon Avernumque extulisse atque inde nomen loco inditum, [qui etiam nunc Euxinius sinus dicitur]; cumque comperisset ibidem Sibyllam mortalibus futura praecinere in oppido quod vocatur Cimmerium, venisse eo sciscitatum de statu fortunarum suarum aditisque fatis vetitum ne is cognatam in Italia sepeliret. [2] Et postquam ad classem rediit repperitque mortuam Prochytam cognatione sibi coniunctam quam incolumem reliquerat, in insula proxima sepelisse, quae nunc quoque eodem est nomine, ut scribunt Lutatius et Acilius <et> Piso. [3] Inde profectum pervenisse in eum locum, qui nunc portus Caietae appellatur ex nomine nutricis eius quam ibidem amissam sepeliit; [4] at vero Caesar et Sempronius aiunt Caietae cognomen fuisse, non nomen, ex eo scilicet inditum quod eius consilio impulsuque matres Troianae, taedio longi navigii, classem ibidem incenderint, Graeca scilicet appellatione, ἀπὸ τοῦ καῦσαι quod est incendere. [5] Inde ad eam Italiae oram, quae ab arbusto eiusdem generis Laurens appellata est, Latino regnante pervectum cum patre Anchise filioque et ceteris suorum navibus egressum, in litore accubuisse consumptoque quod fuerat cibi crustam etiam de farreis mensis quas sacratas secum habebat comedisse;

11

[1] tum Anchisa coniciente illum esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat Venerem sibi aliquando praedixisse, cum in externo litore esurie compulsi sacratas quoque mensas invasissent, illum condendae sedis fatalem locum fore. [2] Scrofam etiam incientem [quam] cum e navi produxissent ut eam immolaret, et <ea> se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam quod aliquando ei responsum esset urbi condendae quadrupedem futuram ducem, [3] cum simulacris deorum Penatium prosecutum atque illum, ubi illa procubuit enixaque est porculos triginta, ibidem auspicatum post<quam suem immolaverit, urbem condidisse> quam Lavinium dixit, ut scribit Caesar libro primo et Lutatius libro secundo.

12

[1] At vero Domitius non orbes farreos, ut supra dictum est, sed mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumptis aliis edulibus eos comedisse ac post subinde intellexisse illas esse mensas quas illos comesturos praedictum esset. [2] Cum interim immolata sue in litore sacrificium perageret, traditur <Aeneas> forte advertisse Argivam classem in qua Vlixes erat cumque vereretur, ne ab hoste cognitus periculum subiret itemque rem divinam interrumpere summum nefas duceret, caput velamento obduxisse atque ita pleno ritu sacra perfecisse: inde posteris traditum morem ita sacrificandi, ut scribit Marcus Octavius libro primo. [3] At vero Domitius libro primo docet sorte Apollinis Delii monitum Aeneam ut Italiam peteret atque, ubi duo maria invenisset, prandiumque cum mensis comesset, ibi urbem uti conderet. [4] Itaque egressum in agrum Laurentem, cum paululum a litore processisset, pervenisse ad duo stagna aquae salsae vicina inter se. Ibique eum lavisse ac refectum cibo, cum apium quoque, quod tunc vice mensae substratum fuerat, consumpsisset, existimantem procul dubio illa esse duo maria, quod in illis stagnis aquae marinae species esset, mensasque quae erant ex stramine apii comestas, urbem in eo loco condidisse, eamque, quod ibi in stagno laverit, Lavinium cognominasse. Tum deinde a Latino rege Aboriginum data ei quae incoleret iugera quingenta. [5] At Cato in Origine generis Romani ita docet: suem triginta porculos peperisse in eo loco ubi nunc est Lavinium, cumque Aeneas urbem ibi condere constituisset propterque agri sterilitatem maereret, per quietem ei visa deorum Penatium simulacra adhortantium ut perseveraret in condenda urbe quam coeperat: nam post annos totidem, quot fetus illius suis essent, Troianos in loca fertilia atque uberiorem agrum transmigraturos et urbem clarissimi nominis in Italia condituros.

13

[1] Igitur Latinum Aboriginum regem, cum ei nuntiatum esset multitudinem advenarum classe advectam occupavisse agrum Laurentem, adversus subitos inopinatosque hostes incunctanter suas copias eduxisse ac, priusquam signum dimicandi daret, animadvertisse Troianos militariter instructos, cum sui lapidibus ac sudibus armati, tum etiam veste aut pellibus quae eis integumento erant sinistris manibus involutis processissent. [2] Itaque suspenso certamine, per colloquium inquisito qui essent quidve peterent, utpote qui in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur (namque extis ac somniis saepe admonitus erat tutiorem se adversum hostes fore, si copias suas cum advenis coniunxisset), [3] cumque cognovisset Aeneam et Anchisen bello patria pulsos cum simulacris deorum errantes sedem quaerere, amicitiam foedere inisse dato invicem iureiurando ut communes quosque hostes amicosve haberent. [4] Itaque coeptum a Troianis muniri locum quem Aeneas ex nomine uxoris suae, Latini regis filiae quae iam ante desponsata Turno [Herdonio] fuerat, Lavinium cognominavit. [5] At vero Amatam, Latini regis uxorem, cum indigne ferret Laviniam, repudiato Turno consobrino suo, Troiano advenae collocatam, Turnum ad arma concitavisse eumque mox, coacto Rutulorum exercitu, tetendisse in agrum Laurentem et adversus eum Latinum pariter cum Aenea progressum inter proeliantes circumventum occisumque. [6] Nec tamen amisso socero Aeneas Rutulis obsistere desiit: namque et Turnum interemit. [7] Hostibus fusis fugatisque victor Lavinium se cum suis recepit consensuque omnium Latinorum rex declaratus est, ut scribit Lutatius libro tertio. [8] Piso quidem Turnum matruelem Amatae fuisse tradit interfectoque Latino mortem ipsam sibimet conscivisse.

14

[1] Igitur Aeneam occiso Turno rerum potitum. Cum adhuc irarum memor Rutulos bello persequi instituisset, illos sibi ex Etruria auxilium Mezentii regis Agillaeorum [ascivisse ac] imploravisse pollicitos, si victoria parta foret, omnia quae Latinorum essent Mezentio cessura. [2] Tum Aeneam, quod copiis inferior erat, multis rebus quae necessario tuendae erant in urbem comportatis, castra sub Lavinio collocasse praepositoque his filio Euryleone ipsum, electo ad dimicandum tempore, copias in aciem produxisse circa Numici fluminis stagnum; ubi cum acerrime dimicaretur, subitis turbinibus infuscato aere repente caelo tantum imbrium effusum, tonitrubus etiam consecutis flammarumque fulgoribus, ut omnium non oculi modo praestringerentur, verum etiam mentes confusae essent. Cumque universis utriusque partis dirimendi proelii cupiditas inesset, nihilo minus in illa tempestatis subitae confusione interceptum Aeneam nusquam deinde comparuisse. [3] Traditur autem, non proviso quod propinquus flumini esset, ripa depulsus forte in fluvium decidisse atque ita proelium diremptum; dein post apertis fugatisque nubibus, cum serena facies effulsisset, creditum est eum vivum caelo assumptum. [4] Idemque tamen post ab Ascanio et quibusdam aliis visus affirmatur super Numici ripam eo habitu armisque quibus in proelium processerat: quae res immortalitatis eius famam confirmavit. Itaque illi eo loco templum consecratum appellarique placuit Patrem Indigetem. [5] Deinde filius eius Ascanius, idem qui Euryleo, omnium Latinorum iudicio rex appellatus est.

15

[1] Igitur summam imperii Latinorum adeptus Ascanius cum continuis proeliis Mezentium persequi instituisset, filius eius Lausus collem Laviniae arcis occupavit, cumque id oppidum circumfusis omnibus copiis regis teneretur, Latini legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum qua condicione in deditionem eos accipere vellet. [2] Cumque ille inter alia onerosa illud quoque adiceret ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur, consilio atque auctoritate Ascanii placuit ob libertatem mori potius quam illo modo servitutem subire. [3] Itaque vino ex omni vindemia Iovi publice voto consecratoque, Latini urbe eruperunt fusoque praesidio interfectoque Lauso Mezentium fugam facere coegerunt. [4] Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit, ut docet Lucius Caesar libro primo itemque Aulus Postumius in eo volumine quod de adventu Aeneae conscripsit atque <...> dedit. [5] Igitur Latini Ascanium ob insignem virtutem non solum Iove ortum crediderunt, sed etiam per diminutionem declinato paululum nomine primo Iolum, dein postea Iulum appellarunt: a quo Iulia familia manavit, ut scribunt Caesar libro secundo et Cato in Originibus.

16

[1] Interim Lavinia ab Aenea gravida relicta, metu veluti insecuturi se Ascanii, in silvam profugit ad magistrum patrii pecoris Tyrrhum ibique enixa est puerum qui a loci qualitate Silvius est appellatus. [2] At vero vulgus Latinorum, existimans clam ab Ascanio interfectam, magnam ei invidiam conflaverat usque eo ut armis quoque ei vim denuntiaret. [3] Tum Ascanius iureiurando se purgans, cum nihil apud eos proficeret, petita dilatione <ad> inquirendum, iram praesentem vulgi aliquantulum fregit pollicitusque est se ingentibus praemiis cumulaturum eum qui sibi Laviniam investigasset. Mox recuperatam cum filio in urbem Lavinium reduxit dilexitque honore materno: [4] quae res ei rursum magnum favorem populi conciliavit, ut scribunt [Gaius] Caesar et [Sextus] Gellius in Origine gentis Romanae. [5] At vero alii tradunt [quod], cum Ascanius ab universo populo ad restituendam Laviniam cogeretur, iuraretque se neque interemisse neque scire ubi esset, Tyrrhum petito silentio in illa contionis frequentia professum indicium, si sibi Laviniaeque pueroque ex ea nato fides incolumitatis daretur; tumque eum accepta fide Laviniam in urbem cum filio reduxisse.

17

[1] Post haec Ascanius, completis in Lavinio triginta annis, recordatus novae urbis condendae tempus advenisse ex numero porculorum quos pepererat sus alba, circumspectis diligenter finitimis regionibus, speculatus montem editum qui nunc ab ea urbe quae in eo condita est Albanus nuncupatur, civitatem communiit eamque ex ea forma, quod ita in longum porrecta est, Longam, ex colore suis Albam cognominavit. [2] Cumque illuc simulacra deorum Penatium transtulisset, postridie apud Lavinium apparuerunt, rursusque relata Albam appositisque custodibus nescio quantis, se Lavinium in pristinam sedem identidem receperunt. [3] Itaque tertio nemo est ausus amovere ea, ut scriptum est [in] Annalium Pontificum libro quarto, Cincii et Caesaris secundo, Tuberonis primo. [4] At Ascanius postquam excessisset e vita, inter Iulum filium eius et Silvium Postumum, qui ex Lavinia genitus erat, de obtinendo imperio orta contentio est, cum dubitaretur utrum Aeneae filius an nepos potior esset. Permissa disceptatione eius rei, ab universis rex Silvius declaratus est. [5] Eiusdem posteri omnes cognomento Silvii usque ad conditam Romam Albae regnaverunt, ut est scriptum Annalium Pontificum libro quarto. [6] Igitur regnante Latino Silvio coloniae deductae sunt Praeneste, Tibur, Gabii, Tusculum, Cora, Pometia, Labici, Crustumium, Cameria, Bovillae ceteraque oppida circumquaque.

18

[1] Post eum regnavit Tiberius Silvius, Silvii filius, qui cum adversus finitimos bellum inferentes copias eduxisset, inter proeliantes depulsus in Albulam flumen deperiit mutandique nominis exstitit causa, ut scribunt Lucius Cincius libro primo, Lutatius libro tertio. [2] Post eum regnavit Aremulus Silvius, qui tantae superbiae non adversum homines modo, sed etiam deos fuisse traditur ut praedicaret superiorem se esse ipso Iove ac tonante caelo militibus imperaret ut telis clipeos quaterent, dictitaretque clariorem sonum se facere. [3] Qui tamen praesenti affectus est poena: nam fulmine ictus raptusque turbine in Albanum lacum praecipitatus est, ut scriptum est Annalium <Pontificum> libro quarto et Epitomarum Pisonis secundo. [4] Aufidius sane in Epitomis et Domitius libro primo non fulmine ictum, sed terrae motu prolapsam simul cum eo regiam in Albanum lacum tradunt. [5] Post illum regnavit Aventinus Silvius isque, finitimis bellum inferentibus, in dimicando circumventus ab hostibus prostratus est ac sepultus circa radices montis cui ex se nomen dedit, ut scribit Lucius Caesar libro secundo.

19

[1] Post eum Silvius Procas rex Albanorum duos filios Numitorem et Amulium aequis partibus heredes instituit. [2] Tum Amulius in una parte regnum tantummodo, in alteratotius patrimonii summam atque omnem paternorum bonorum substantiam posuit fratrique Numitori, qui maior natuerat, optionem dedit ut ex his utrum mallet eligeret. [3] <Cum> Numitor privatum otium cum facultatibus regno praetulisset, Amulius regnum obtinuit. [4] Quod ut firmissime possideret, Numitoris fratris sui filium in venando interimendum curavit; tum etiam Rheam Silviam, eius sororem, sacerdotem Vestae fieri iussit, simulato somnio quo admonitus ab eadem dea esset ut id fieret, cum re vera ita faciendum sibi existimaret, periculosum ducens ne quis ex ea nasceretur, qui avitas persequeretur iniurias, ut scribit Valerius Antias libro primo. [5] At vero Marcus Octavius et Licinius Macer tradunt Amulium, patruum Rheae sacerdotis, amore eius captum, nubilo caelo obscuroque aere cum primum illucescere coepisset, in usum sacrorum aquam petenti insidiatum, in luco Martis compressisse eam. Tum exactis mensibus geminos editos. [6] Quod cum comperisset, celandi facti gratia per scelus concepti, necari iussit sacerdotem, partum sibi exhiberi. [7] Tumque Numitorem spe futurorum, quod hi, si adolevissent, iniuriarum suarum quandoque ultores futuri essent, alios pro eis subdidisse illosque suos veros nepotes Faustulo pastorum magistro dedisse nutriendos.

20

[1] At vero Fabius Pictor libro primo et Vennonius <tradunt> solito institutoque egressam virginem in usum sacrorum aquam petitum ex eo fonte qui erat in luco Martis, subito imbri tonitribusque quae cum illa erant disiectis, a Marte compressam conturbatamque, mox recreatam consolatione dei nomen suum indicantis affirmantisque ex ea natos dignos patre evasuros. [2] Primum igitur Amulius rex, ut comperit Rheam Silviam sacerdotem peperisse geminos, protinus imperavit deportari ad aquam profluentem atque eo abici. [3] Tum illi, quibus imperatum id erat, impositos alveo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt eiusque regionis subulcus Faustulus, speculatus exponentes, ut vidit relabente flumine alveum, in quo pueri erant, obhaesisse ad arborem fici puerorumque vagitu lupam excitam, quae repente enixa erat, primo lambitu eos detersisse, dein levandorum uberum gratia mammas praebuisse, descendit ac sustulit nutriendosque Accae Larentiae uxori suae dedit, ut scribunt Ennius libro primo et Caesar <libro> secundo. [4] Addunt quidam, Faustulo inspectante, picum quoque advolasse et ore pleno cibum pueris ingessisse: inde videlicet lupum picumque Martiae tutelae esse. Arborem quoque illam Ruminalem dictam, circa quam pueri abiecti erant, quod eius sub umbra pecus acquiescens meridie ruminare sit solitum.

21

[1] At vero Valerius tradit pueros ex Rhea Silvia natos Amulium regem Faustulo servo necandos dedisse, sed eum a Numitore exoratum ne pueri necarentur, Accae Larentiae amicae suae dedisse nutriendos, quam mulierem, eo quod pretio corpus sit vulgare solita, lupam dictam. [2] Notum quippe ita appellari mulieres quaestum corpore facientes, unde et eiusmodi loci, in quibus hae consistant lupanaria dicta. [3] Cum vero pueri liberalis disciplinae capaces facti essent, Gabiis Graecarum Latinarumque litterarum ediscendarum gratia commoratos, Numitore avo clam omnia subministrante. [4] Itaque, ut primum adolevissent, Romulum, indicio educatoris Faustuli comperto qui sibi avus, quae mater fuisset quidve de ea factum esset, cum armatis pastoribus Albam protinus perrexisse interfectoque Amulio, Numitorem avum in regnum restitutum. [5] Romulum autem a virium magnitudine appellatum: nam Graeca lingua ῥώμην virtutem dici certum est. Alterum vero Remum dictum videlicet a tarditate, quippe talis naturae homines ab antiquis remores dicti.

22

[1] Igitur actis quae supra diximus et re divina facta eo in loco qui nunc Lupercal dicitur, ludibundi discurrerunt pellibus hostiarum occursantes quosque sibimet verberantes, utque sollemne sacrificium sibi posterisque id esset sanxerunt separatimque suos appellaverunt, Remus Fabios, Romulus Quintilios, quorum utrumque nomen etiamnunc in sacris manet. [2] At vero libro Pontificalium secundo proditur missos ab Amulio qui Remum pecorum pastorem adtraherent; cum non auderent ei vim afferre, opportunum tempus sibi ad insidiandum nactos, quod tum Romulus aberat, genus lusus simulasse quinam eorum, manibus post terga ligatis, lapidem quo lana pensitari solebat mordicus sublatum quam longissime perferret. [3] Tum Remum fiducia virium in Aventinum usque se perlaturum spopondisse; dein, postquam vinciri se passus est, in Albam abstractum. Quod postquam Romulus comperisset, coacta pastorum manu eaque in centenos homines distributa, perticas manipulis feni varie formatis in summo iunctas [manipulis] dedisse quo facilius eo signo suum quisque ducem sequeretur; unde institutum ut postea milites, qui simul eiusdem signi essent, manipulares dicerentur. [4] Itaque ab eo, oppresso Amulio, fratrem vinculis liberatum, avum regno restitutum.

23

[1] Cum igitur inter se Romulus ac Remus de condenda urbe tractarent, in qua ipsi pariter regnarent, Romulusque locum qui sibi idoneus videretur in monte Palatino designaret Romamque appellari vellet, contraque item Remus in alio colle qui aberat a Palatio milibus quinque eundemque locum ex suo nomine Remuriam appellaret, neque ea inter eos finiretur contentio, avo Numitore arbitro ascito, placuit disceptatores eius controversiae immortales deos sumere ita ut utri eorum priori secunda auspicia obvenissent, urbem conderet eamque ex suo nomine nuncuparet atque in ea regni summam teneret. [2] Cumque auspicaretur Romulus in Palatio, Remus in Aventino, sex vulturios pariter volantes a sinistra Remo prius visos, tumque ab eo missos qui Romulo nuntiarent sibi iam data auspicia quibus condere urbem iuberetur. Itaque maturaret ad se venire. [3] Cumque ad eum Romulus venisset, quaesissetque quaenam illa auspicia fuissent dixissetque ille sibi auspicanti sex vulturios simul apparuisse, «At ego» inquit Romulus «iam tibi duodecim demonstrabo». Ac repente duodecim vultures apparuisse, subsecuto caeli fulgore pariter tonitruque. [4] Tum Romulus: «Quid» inquit «Reme, affirmas priora cum praesentia intuearis?». Remus, postquam intellexit sese regno fraudatum: «Multa» inquit «in hac urbe temere sperata atque praesumpta felicissime proventura sunt». [5] At vero Licinius Macer libro primo docet contentionis illius perniciosum exitum fuisse: namque ibidem obsistentes Remum et Faustulum interfectos. 6 Contra Egnatius libro primo in ea contentione non modo Remum non esse occisum, sed etiam ulterius a Romulo vixisse tradit.