no previous next

De Metris

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

[Bassus] De metris

«Maecenas atauis edite regibus».

asclepiadeon duodecasyllabon, cuius diuisio uaria, quidam <dividunt> sic, Maece spondeus, nas atauis choriambus, edite re idem, gibus pyrrichio uel iambus propter indifferentiam syllabae.
alii per dipodias ita: Maecenas a, debuit anti<s>pastica <di>podia esse, <s>ed produxit syllabam primam et fecit epitritum quartum ex tribus longis et breui: tauis edi, anti<s>pastus est ex breui <et> duabus longis et breui: te regibus, paeon secundus ex breui et longa et duabus breuibus, uel si longa fuerit ultima, erit di[s]iambus. si uero ad paenultimam partem ultimae dipodiae breuis syllaba addatur, fiet elegiacus uersus pentameter sic:
«Maecenas atauis edite remigibus».

diuiditur prioribus aut dactylo et spondeo aut spondeo et dactylo, tamen medius spondeus debet semper esse sequentibus anapaesti[ci]s.

«iam satis terris niuis atque dirae».

sapphicon hendecasyllabon, quod est trimetron choriambicon catalecticon, cuius syllabam tertiam produxit in prima dipodia, quam corripere debuit. oportuit enim ita esse, iam satis est, posuit autem iam satis ter, pro choriambo epitritum secundum, id est ex longa et breui et duabus longis. secunda dipodia choriambica est, ris niuis at. tertio, que dirae, positus [p. 306 vol. VI Keil] pes pro dipodia bacchius, aut propter indifferentiam syllabae hoc metrum clauditur amphibracho, id est ex breui et longa et breui.

«sic te diua potens Cypri».

glyconion octosyllabon et genere asclepiadeon est. huic enim si addideris dipodian choriambicam, facies asclepiadeon sic:
«sic te diua potens <diua potens> Cypri».

diuiditur autem spondeo, choriambo, pyrrichio uel iambo propter syllabae indifferentiam:
«sic te diua potens Cypri».

«soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni».

archilochion ἑπτακαιδεκασύλλαβον ithyphallicon:
«soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni»
commissum est ex heroico et ithyphallico:
«soluitur acris hiems grata uice»,
huc usque heroicum;
«ueris et fauoni»,
hoc ithyphallicon.

«trahuntque siccas <machinae carinas»
hendecasyllabon archilochion *** ex iambico et ithyphallico:
«trahuntque siccas» >,
portio iambici, sequitur ithyphallicon:
«machinae carinas».

«uides ut alta stet niue candidum».

alcaicon hendecasyllabon, cuius diuisio ita est: «uides ut alta», ex duobus iambis et syllaba et sequentibus duobus dactylis uel propter indifferentiam syllabae dactylo et amphimacro: «stet niue candidum».

«Soracte nec iam sustineant onus»,
sicut prior scanditur.

«siluae laborantes geluque»,
enneasyllabon, siluae spondeus, labo iambus, rantes spondeus, gelu iambus, que syllaba.

«flumina constiterint acuto»,
<decasyllabon:> hoc constat ex quattuor pedibus heroicis syllaba detracta breui in tertio pede. fit enim integrum sic:
«flumina constiterint ab acuto».

[p. 307 vol. VI Keil]

no previous next