no previous next

Breviatio pedum

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

De pedibus

pedes disyllabi sunt numero quattuor.
pyrrichius ex duabus breuibus temporum duum, ut deus; sed hunc alii <h>egemona appellauerunt, alii dibrachyn, alii pariambum.
spondeus ex duabus longis temporum quattuor, ut heros.
iambus ex breui et longa temporum trium, ut dies.
trochaeus ex longa et breui temporum trium, ut Roma; sed hunc alii chorium appellauerunt, alii c<h>ordacem.

pedes trisyllabi numero sunt octo.
tribrachys ex tribus breuibus temporum trium, ut Helena; sed hunc alii trochicum appellauerunt, alii pygnoma, alii brachysyllabon: Cicero eundem <in> Oratore etiam trochaeum appellauit.
molossus ex tribus longis temporum sex, ut Aeneas; hunc alii hippion[a] appellauerunt.
bacchius ex breui et duabus longis temporum quinque, ut Athenae.
palimbacchius ex duabus longis et breui temporum quinque, ut natura.
anapaestus ex duabus breuibus et longa temporum quattuor, ut nebulae.
dactylus ex longa et duabus breuibus temporum quattuor, ut Romulus.
amphibrachys ex breui, longa et breui temporum quattuor, ut dicaris; et hunc alii mesiten, alii scol<i>um appellauerunt.

creticus ex longa, breui et longa temporum quinque, ut sanitas; et hunc alii amphimacrum appellant.

pedes tetrasyllabi <sunt> numero sedecim.
proceleumaticus, qui fit ex duobus pyrrichiis, id est ex quattuor breuibus syllabis, et est temporum quattuor, ut habilior.
dispondeus, qui fit ex duobus spondeis, id est ex [p. 308 vol. VI Keil] quattuor longis syllabis, temporum octo, ut Maecenates.
ionicus minor, qui fit ex pyrrichio et spondeo, id est ex duabus breuibus syllabis et duabus longis, temporum sex, ut Diomedes.
ionicus maior, qui fit ex spondeo et pyrrichio, id est ex duabus longis syllabis et duabus breuibus, temporum sex, ut Iunonius.
antispastus, qui fit ex iambo et trochaeo, id est ex breui, duabus longis <syllabis> et breui, temporum sex, ut Clyt<a>emnestra.

choriambus, qui fit ex trochaeo sive chorio et iambo, id est ex longa, duabus breuibus syllabis et longa, temporum sex, ut nobilitas.
di[s]iambus, qui fit ex duobus iambis, id est ex breui et longa et item breui et longa syllabis, temporum sex, ut propinquitas.
ditrochaeus, qui et dichorius, qui fit ex duobus trochaeis siue choriis, id est ex longa <et> breui et item longa et breui syllabis, temporum sex, ut dimicare.
epitritus primus, qui fit ex iambo et spondeo, id est <ex> breui et tribus longis syllabis, temporum septem, ut uenenati.
epitritus secundus, qui fit ex trochaeo et spondeo, id est ex longa et breui et duabus longis syllabis, temporum septem, ut Nicomedes.
epitritus tertius, qui fit ex spondeo et iambo, id est ex duabus longis <et> breui et longa syllabis, temporum septem, ut heroici.
epitritus quartus, qui fit ex spondeo et trochaeo, id est ex tribus longis et breui syllabis, temporum septem, ut nutritura.
paeon primus, qui fit ex trochaeo et pyrrichio, id est ex longa et tribus breuibus syllabis, temporum quinque, ut Demodocus.
paeon secundus, qui fit ex iambo et pyrrichio, id est ex breui <et> longa et duabus breuibus syllabis, temporum quinque, ut idoneus.
paeon tertius, qui fit ex pyrrichio et trochaeo, id est ex duabus breuibus <et> longa et breui <syllabis>, temporum quinque, ut Menedemus.
paeon quartus, qui fit ex pyrrichio et iambo, id est ex tribus breuibus et longa syllabis, temporum quinque, ut celeritas.
his adiciunt multi unum pentasyllabum, quem Cicero dochmium uocat, qui constat ex breui <et> duabus longis <et> breui et longa syllabis, ut est senatoriae et, ut idem Cicero posuit, amicos tenes.


no previous next