no previous next

Boethius (Anicius Manlius Seuerinus Boethius)

De syllogismo categorico

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

LIBER PRIMVS.

[Col. 793A] Multa Graeci veteres posteris suis in consultissimis reliquere tractatibus, in quibus priusquam ad res densa caligantes obscuritate venirent, quasi quadam intelligentiae luctatione praeludunt: hinc per introductionem est facilior discibiliorque doctrina, hinc per ea quae illi προλεγόμενα vocant, nos praedicta vel praedicenda possumus dicere, ad intelligentiam promptior via munitur. Hanc igitur providentiam non exosus, statui ego quoque in res obscurissimas aliquem quodammodo pontem ponere, mediocriter quidque delibans, ita ut si quid brevius dictum sit, id nos dilatione ad intelligentiam porrigamus; si quid suo more Aristoteles nominum verborumque mutatione turbavit, nos intelligentiae servientes ad consuetum vocabulum reducamus; si quid vero ut [Col. 793D] ad doctos scribens summa tantum tangens designatione monstravit, nos id introductionis modo aliqua in eas res tractatione disposita perquiramus. Sed si qui ad hoc opus legendum accesserint, ab his petitum sit ne in his quae nunquam attigerint statim audeant iudicare; neve si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum iudicent, quando quidem res teneris auribus accommodatas saepe philosophiae severior tractatus eliminat. Si quid vero in his non videbitur, ne statim obstrepant, sed, ratione consulta, quid ipsi opinentur, quidve nos ponimus, veriore mentis acumine et [Col. 794C] subtiliore pertractata ratione diiudicent. Et hi quidem sic. Nos enim, ut arbitror, suffecimus eos commentarios, de quibus haec nos protulimus, degustent blando fortasse sapore subtilitatis eliciti, quamvis infrenis et indomiti creatores sint, tamen veterum virorum inexpugnabilibus auctoritatibus acquiescent; si quis vero Graecae orationis expers est, in his, vel si qua aliorum sunt similia, desudabit. Itaque haec huius prooemii lex erit, ut forum nostrum nemo non intellecturus, et ob id culpaturus inspiciat. Sed ne prooemiis nihil afferentibus tempus teratur, inchoandum nobis est illo prius depulso periculo, ne a quoquam sterilis culpetur oratio. Non enim eloquentiae compositones, sed planitiem consectamur: qua in re si hoc efficimus, [Col. 794D] quamlibet incompte loquentes, intentio quoque nostra nobis perfecta est. Sed quoniam syllogismorum structura nobis est hoc opere explicanda, syllogismis autem prior est propositio, de propositionibus hoc libello tractatus habebitur. Et quoniam propositionis partes sunt nomen et verbum, pars autem ab eo cuius pars est prior est, de nomine et verbo, quae prima sunt, disputatio prima ponatur. Nomen est vox designativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars extra designativa est; vox autem dictum est, quia vox nominum genus est Omnis autem diffinitio a genere trahitur ut si difinias [Col. 795A] hominem, animal dicis, id est genus; post vero rationale, id est differentia. Designativa vero dicta est, quia sunt voces quaedam quae nihil significant, ut sunt syllabae. Nomen vero, designat id cuius est nomen. Ad placitum vero, quia nullum nomen aliquid per se significat, sed ad ponentis placitum. Illud enim unaquaeque res dicitur quod ei placuit qui primus rei nomen illud impressit. Sunt enim voces naturaliter significantes, ut canum latratus iras canum significat, et alia eius quaedam vox blandimenta; sed non sunt nomina, quia non sunt ad placitum significantes, sed natura. Sine tempore vero, quod verba quidem voces sunt designativae et secundum placitum, sed distant, quod nomina sine tempore sunt, verba cum tempore. Cuius nulla [Col. 795B] pars extra designativa est: nomen ab oratione disiungit, quod oratio et ipsa vox est, et designativa, et secundum placitum, et aliquoties sine tempore est, sed orationis partes significant, nominum vero minime. In Ciceronis enim nomine nulla extra pars designativa est, neque 'ci', neque 'ce', neque 'ro'. Neque si ex duobus integris nomina sint. Quod enim in uno consignificat, id extra non significat. In nomine enim magister, 'magis' et 'ter' consignificant, quia est magister. Sublatum vero 'ter' et 'magis' non erit alicuius significatio, nisi tibi hoc alii nomen dare placuerit. Omnia enim nomina non naturaliter sunt, sed ad placitum ponuntur. Sed de hoc in commentario libri περὶ Ἑρμηνείας Aristotelis dictum est, et maior eius rei tractatus est, quam ut nunc queat [Col. 795B] expediri. Revertamur igitur ad nomen. Sed quoniam sunt quaedam voces quae et designativae sunt, et secundum placitum et sine tempore, quarum dubia sit natura, ut est non homo [leg. non-homo], hoc enim significat quiddam et secundum placitum, impositum est enim, sed dubium est cui subdi possit, nomini enim non potest, omne enim nomen significat aliquid definitum, non homo autem quod definitum est perimit; oratio vero dici non potest, omnis enim oratio ex nominibus et verbis constat, non homo autem, neque ex nominibus constat, neque ex verbis, sed multo magis esse non potest verbum, omne enim verbum cum tempore est, non homo vero sine tempore est: quid sit ergo ita videndum est; et quoniam non homo vox significat quiddam, [Col. 795D] quid autem significet in homine ipso non continetur (potest enim non homo et equus esse et lapis et domus, et quidquid homo non fuerit, quoniam ea quae significare potest infinita sunt, infinitum nomen vocatur); et quoniam sunt quaedam voces et designativae et ad placitum, et definitae, et quarum partes extra nihil significant, ut sunt casus nominum, ut 'Ciceronis' et 'Cicerone' et caetera, haec nomina non erunt. Omne enim nomen iunctum cum est verbo, aut verum aut falsum demonstrat. Vt si dicas, dies est, hoc vero aut [Col. 796A] verum aut falsum est. Si vero casum iungas, neque verum neque falsum efficis. Si enim dicas, diei est, nihil quod sit, aut non sit, demonstrasti. Itaque nihil ex hoc neque verum neque falsum efficies. Et merito dictum videtur. Quod enim primo vocabulum nomina rebus imponentes dixerunt, id solum nomen vocabitur merito. Qui enim primus circo circum nomen imposuit, ita dixisse videtur, Dicatur hoc circus. Atque ideo primus hic casus nominativus vocatur, quod nomen sit. Aliis vero nominibus non nominis caeteros casus appellavere. Ergo a capite revolvendum est, vocem dictum quod vox nominum genus sit; designativam vero, quod sunt quaedam voces quae nihil designant, ut ab his vocibus separetur quae nihil significant; ad placitum, ut ab his vocibus separetur quae naturaliter significant, ut sunt pecudum. Sine tempore vero dictum est, ad divisionem verbi quod cum tempore est; cuius nulla [Col. 796B] pars extra significat, ut divideretur ab oratione, cuius partes nomina sunt et verba, quae significant; finita vero, ut ab infinitis separetur; recta, ut a casibus distingueretur. Et in verbo eadem omnia fere conveniunt. Est enim verbum vox significativa ad placitum cum tempore, cuius nulla pars extra significativa est; et quia est quaedam vox significativa et ad placitum cum tempore, cuius pars nihil significat, ut non albet (Albet enim, quod cum non iunctum consignificat, solum non significat), et quia nihil definitum monstrat (quod enim non albet, potest et rubere, potest et nigrescere, potest et pallere, et quidquid non albet), ideo infinitum verbum vocatum est. Faciebat autem et facturus, ut superius in nomine, non verba, sed casus verborum [Col. 796C] sunt. Repetendum est igitur ab initio verbum esse vocem dictum, a genere; significativam, ut a non significativis vocibus dividatur; ad placitum, ut ab illis quae natura sunt significativae vocibus separetur: cum tempore, ut a nomine divideretur; praesens aliquid significare, ut a verbi casibus disiungeretur; finita, ut ab infinitis disterminaretur. Restat ergo nunc quid sit oratio dicere. Haec enim ex nomine et verbo componi videtur: sed prius utrum nomen et verbum solae partes orationis sint consideremus, an etiam aliae sex, ut grammaticorum opinio fert, an aliquae ex his in verbi et nominis iura vertantur; quod nisi prius constitutum sit, tota propositionum ac deinceps ea ipsa quae ex propositionibus componitur syllogismorum ratio titubabit. Nam si ex quo [Col. 796D] sint genere termini nesciatur, totum ignorabitur. Nomen et verbum duae solae partes sunt putandae, caeterae enim non partes, sed orationis supplementa sunt: ut enim quadrigarum frena vel lora non partes, sed quaedam quodammodo figaturae sunt et, ut dictum est, supplementa non etiam partes, sic coniunctiones et praepositiones et alia huiusmodi non partes orationis sunt, sed quaedam colligamenta. Participium vero quod vocatur, verbi loco ponetur, quoniam temporis demonstrativum est. Adverbium vero nomen est, cuiusdam enim definitae significationis est sine tempore, quod si per casus non flectitur, nihil impedit. Non enim est proprium nominis flecti per casus. Sunt enim quaedam nomina quae flecti [Col. 797A] non possunt, quae a grammaticis monoptota nominantur, sed hoc grammaticae magis quam huius considerationis est. Oratio est vox designativa ad placitum, cuius partes aliquid extra significant, ut dictio, non ut affirmatio. Et est orationi commune cum nomine et verbo quod vox est, et designativa, et ad placitum. Cuius enim partes ad placitum sunt, ea quoque ipsa ad placitum est. Orationis autem partes sunt nomen et verbum. Sed haec ad placitum, oratio igitur ad placitum est. Termini vero orationis a dialecticis nominantur nomina et verba. Termini vero dicti sunt, quod usque ad verbum et nomen resolutio partium orationis fiat, ne quis orationem usque ad syllabas nominum vel verborum tentet resolvere, quae iam designativae non sunt. Distat [Col. 797B] autem a nomine vel verbo oratio quod illius partes extra significant, verbi et nominis partes nihil extra designant. Est autem dictio unius simplex vocabuli nuncupatio, vel simplex affirmatio. Atque ideo dictum est orationis partes significare ut dictionem, id est ut simplicis vocabuli nuncupationem. In oratione enim, Socrates ambulat, utraque extra significat tantum quantum simplex vocabuli nuncupatio designare queat. Quomodo autem ut affirmatio simplex non significet, in commentario Perihermenias explicui. Quid autem sit affirmatio et negatio paulo post explicabimus. Sunt vero species orationis in angustissima divisione quinque. Interrogativa, ut putasne anima immortalis est? Imperativa, ut accipe codicem. Optativa vel deprecativa, ut faciat Deus. [Col. 797C] Vocativa, ut adesto Deus. Enuntiativa, ut Socrates ambulat: sed in illis quatuor nulla neque veritas est, neque falsitas. Enuntiativa vero sola aut verum aut falsum continet. Atque hinc propositiones oriuntur. Enuntiatio autem in duas partes secabitur, in affirmationem et negationem. Affirmatio est enuntiatio alicuius ad aliquid. Negatio est enuntiatio alicuius ab aliquo. Et est affirmatio, ut puta Plato philosophus est. Negatio, Plato philosophus non est. Affirmatio enim ad Platonem philosophiam enuntiat aliquam, id est Platonem esse philosophum. Negatio vero ab aliquo Platone aliquam philosophiam enuntiando tollit, id est enuntiat Platonem non esse philosophum. Enuntiativarum igitur orationum aliae sunt simplices, aliae non simplices. Simplices sunt, [Col. 797D] ut si dicas, dies est, lux est. Non simplices, ut, si dies est lux est. Affirmationes vero simplices et negationes, aliae sunt universales, aliae sunt particulares, aliae indefinitae. Vniversales sunt quae aut omne affirmant, ut omnis homo animal est, aut omne negant, ut nullus homo animal est; particulares vero quae aliquem affirmant vel aliquem negant, ut aliquis homo animal est, aliquis homo animal non est; indefinitae vero quae neque universaliter affirmant, aut negant, neque particulariter, ut homo animal est, homo animal non est. Dividitur autem simplex propositio in duas partes: in subiectum et praedicatum, ut homo animal est, homo subiectum est, animal vero de homine praedicatur; hae autem partes termini nominantur. [Col. 798A] Quos diffinimus sic: Termini sunt partes simplicis propositionis in quibus dividitur principaliter propositio. Est enim simplicis propositionis universalis secunda divisio, ut sit in propositione, omnis homo animal est, omnis homo unus terminus, alius vero, animal est. Sed hoc secundo loco, illud vero principaliter. Nam primi termini sunt subiectum et praedicatum. Est enim et non est, non magis termini sunt quam affirmationis vel negationis designativa sunt, et omnis vel nullus vel aliquis non magis sunt termini quam diffinitionum, utrum particulariter an universaliter dictum sit, designativa sunt. Dividitur ergo, ut dictum est, propositio in id quod subiectum est, et in id quod praedicatur. Dico autem subiectum, ut in omnis homo animal est propositione [Col. 798B] hominem, id vero quod praedicatur dico animal, et semper quod praedicatur, aut abundat et superest subiecto, aut aequatur. Minus autem praedicatum a subiecto nunquam reperietur. Sed id quod diximus diversis demonstremus exemplis. Subiecto praedicatum abundat quoties genus aliquod de aliquo praedicatur, ut si dicas, omnis homo animal est. Non enim potes convertere, ut dicas, omne animal homo est, quia animal ab homine plus est et abundat. Aequatur autem praedicatum subiecto quoties proprium quoddam cuipiam praedicatur, ut omnis homo risibile est, potes convertere, omne risibile homo est; ut autem minus sit id quod praedicatur, fieri nequit. Dicitur etiam praecedere praedicatum, sequi quod subiectum est. Idonior est enim praedicatio constituere [Col. 798C] propositionem, quam id quod subiectum est. Simplicium autem propositionum aliae sunt in nullo sibi participantes ut sunt, omnis homo animal est, et, virtus bona est, et aliae huiusmodi propositiones, aliae vero quae participant. Participantium aliae sunt quae in utroque termino [Col. 798D] participant, aliae quae in altero, et quae altero termino participant tribus modis, utroque vero duobus. Ostendamus ergo exemplis quomodo altero tribus modis participant. Communis enim terminus est, cum in una subiectus sit, in altera praedicatus, ut est omnis homo animal est, et omne animal animatum. In priore enim propositione animal praedicatur ad hominem, in posteriore praedicatur ad animal animatum, et fit animal subiectum. Et est hic primus modus de eis quae altero termino participant. Secundus vero modus est in quo in utrisque communis terminus praedicatur, ut si quis dicat, omnis nix candida, et omnis margarita candida. Etenim in prima et secunda propositione candida praedicatur, in prima ad nivem, in secunda ad margaritam. Et est hic secundus modus altero termino participantium. Tertius vero modus est, quoties in utrisque propositionibus communis terminus subiectus est, ut si dicas, virtus bonum est, virtus iustum est. In utrisque enim ad iustum et ad bonum virtus subiectum est. Sunt igitur participantes alterum terminum his tribus modis, aut cum in una communis terminus praedicatur, in illa subiectus est; aut cum in utrisque praedicatur; aut cum in utrisque [Col. 799A] subiectus est. Earum vero quae ad utrosque participant terminos duo sunt modi. Aliae enim ad eumdem ordinem, aliae ad ordinis commutationem. Ad eumdem sunt quae de eodem idem demonstrant, vel affirmative vel negative, vel aliter, vel particulariter, omnis voluptas bonum est, nulla voluptas bonum est; et rursus particulariter, quaedam voluptas bonum est, quaedam voluptas bonum non est. Ad ordinis vero commutationem sunt quoties qui in altera subiectus est terminus, in alia praedicatur, ut omne bonum iustum est, et omne iustum bonum. Nam in priore bonum subiectum est, iustum praedicatum, in secunda iustum subiectum est, bonum praedicatum. Nunc ergo quoniam aliae ad eumdem ordinem, aliae ad ordinis commutationem sunt, prius dicemus de [Col. 799B] his quae ad eumdem ordinem utroque termino participant, et quoniam sunt propositiones, aliae affirmativae, aliae negativae, aliae universales, aliae particulares, aliae indefinitae, duae sunt ex his quae qualitate differunt, tres quae quantitate. Et sunt quae qualitate differunt affirmativa et negativa; ad quantitatem quae vero differunt, sunt universalis, particularis et indefinita. In affirmativis enim et negativis quale quid sit aut non sit ostenditur. In universali particulari et indefinita de omnium vel nullorum vel nonnullorum quantitate monstratur. Ex his ergo quinque differentiis, id est universali, particulari, indefinita, affirmativa, negativa, sex coniunctiones fiunt, ita ut tribus quae ad quantitatem dicuntur duae quae ad qualitatem dicuntur aptentur, et fit universalis affirmativa, [Col. 799C] et universalis negativa, ut omnis homo iustus est, nullus homo iustus est; et particularis affirmativa, et particularis negativa, ut quidam homo iustus est, quidam homo iustus non est; et indefinita affirmativa et negativa, ut homo iustus est, homo iustus non est: fiunt ergo ex duabus quae sunt ad qualitatem, tribus quae sunt ad quantitatem iunctis, sex coniunctiones, de quibus indefinitas, affirmativas et negativas separemus, et de solis universalibus et particularibus tractatus habeatur. Subscribantur etiam earum participantium quae ad eumdem ordinem utroque termino participant, duae universales propositiones, una affirmativa, et altera negativa, et sit affirmativa universalis, omnis homo iustus est et contra ipsam universalis negativa, nullus homo [Col. 799D] iustus est. Item sub his ponantur particularis affirmatio et particularis negatio, ita ut sub universali affirmativa ponatur particularis affirmativa, et sub universali negativa ponatur particularis negativa, et sit particularis affirmativa, quidam homo iustus est, et contra ipsam particularis negativa, quidam homo iustus non est, quod demonstrat sequens descriptio. [Col. 800A] Subalternae: Omnis homo iustus est; Quidam homo iustus est.
Subalternae: Quidam homo iustus non est; Nullus homo iustus est.
Contrariae: Omnis homo iustus est; Nullus homo iustus est.
Subcontrariae: Quidam homo iustus est; Quidam homo iustus non est.
Contradictoriae: Omnis homo iustus est; Quidam homo iustus non est.
Contradictoriae: Quidam homo iustus est; Nullus homo iustus est.
[Col. 800B] In superiori igitur descriptione universalis affirmativa et universalis negativa contrariae sunt, subcontrariae vero particularis affirmativa et particularis negativa, subalternae vero dicuntur universalis affirmativa et particularis affirmativa, et item universalis negativa et particularis negativa. Contraiacentes sunt angulares, id est universalis affirmativa et particularis negativa. Et item universalis negativa et particularis affirmativa, ut, omnis homo iustus est, quidam homo iustus non est, nullus homo iustus est, quidam homo iustus est, et sunt ut hoc modo diffiniri possint. Contrariae sunt quae universaliter eidem idem haec affirmat, haec negat. Subcontrariae sunt quae particulariter eidem idem haec affirmat, haec [Col. 800C] negat. Subalternae sunt quae eidem idem affirmant vel negant, haec particulariter, illa universaliter. Contraiacentes sunt quando eidem eamdem rem haec affirmat, haec negat, vel haec negat, haec affirmat, illa generaliter, haec particulariter, et vocantur contrariae, quia quod affirmatio universaliter ponit, negatio universaliter tollit. Subalternae vero, quoniam quod illa universaliter ponit, etiam haec particulariter ponit. Subcontrariae vero dictae sunt, vel quod naturaliter sub ipsis contrariis positae sunt, ut descriptio docet, vel quod a contrariis diversae sunt, et ipsis contrariis quodammodo contrariae. Nam contrariae ut utraeque simul [Col. 800D] sint fieri non potest, ut utraeque omnino non sint fieri potest, contrariam vim obtinebunt subcontrariae. Nam ut utraeque omnino non sint fieri non potest, ut utraeque simul sint fieri potest, quod in sequentibus melius explicabitur. Contraiacentes dicuntur, quoniam universalis affirmatio vel negatio, particularem affirmationem vel negationem angulariter respiciunt. Cum autem singulae propositiones habeant duas differentias, unam ad qualitatem, alteram ad quantitatem, ut quae universalis, affirmativa est. habeat differentiam ad quantitatem quod universalis est, et aliam ad qualitatem quod affirmativa est; eodem modo caeterae propositiones binas habeant differentias, unam secundum qualitatem, alteram secundum quantitatem. Subalternae quae sunt, una tantum differentia distant quantitatis, quod haec particularis, illa [Col. 801A] universalis est. Nam qualitatis differentiam nullam retinent. Vtraeque enim affirmativae sunt. Illae vero aliae, id est contrariae et subcontrariae ad qualitatem, quod illa affirmativa, illa negativa est, nam ad quantitatem nihil differunt. Vtraeque enim contrariae universales, utraeque subcontrariae particulares sunt, illae autem quae contraiacentes dicuntur utrisque differentiis differunt. Nam et illa universalis affirmatio est, haec particularis negatio, et illa universalis negatio est, haec particularis affirmatio. Nunc quoniam quae secundum qualitatem vel secundum quantitatem et quomodo differant dictum est, earum proprietates, quae secundum verum falsumque sunt, explicemus. Igitur earum quae subalternae sunt, si fuerit vera universalis affirmatio, vera erit particularis affirmatio. [Col. 801B] Si enim omnis homo iustus est, vera est, vera erit etiam quae dicit, Aliquis homo iustus est. Nam si omnis homo iustus est, et quidam. Eodem modo negativae subalternae: nam si universalis negativa vera fuerit, erit etiam vera negativa particularis, ut si nullus homo iustus est vera fuerit, etiam erit vera, quidam homo iustus non est. Nam si nullus homo iustus est nec quidam. Converti autem non potest, nam si particularis vera fuerit, non necesse erit veram esse etiam universalem. Vt si quidam homo iustus est, vera fuerit, non necesse erit veram esse, omnis homo iustus est. Possunt enim esse non omnes. Et eodem modo de negativa. Nam si particularis negativa vera fuerit, ut est, quidam homo non est iustus, non necesse erit universalem, nullus homo iustus [Col. 801C] est, veram esse. Potest enim fieri ut quidam iusti sint. Ergo dicamus in subalternis propositionibus si universales verae sint, veras esse necesse est particulares, sed non convertitur. Nam si particulares verae fuerint, non necesse est veras etiam universales esse. Particulares vero ad universales contrariam conversionem habent. Nam, ut superius, si universales verae essent, etiam particulares verae essent; et si particulares verae essent, non omnino verae essent etiam universales in particularibus; si particulares falsae fuerint, falsae erunt etiam universales. Nam si particularis quidam homo iustus est falsa fuerit, universalis etiam omnis homo iustus est falsa erit. Nam si quidam homo iustus est falsa est, vera est nullus homo iustus est. Si vera est nullus homo iustus [Col. 801D] est, falsa est omnis homo iustus est. Falsa igitur particulari, falsa erit universalis. Item si negativa particularis falsa fuerit, quae est, quidam homo iustus non est, falsa erit etiam, nullus homo iustus est. Nam si falsum est quia quidam homo iustus non est, vera est quia omnis homo iustus est. Si vera est haec, falsa est nullus homo iustus est; falsa igitur particulari, falsa erit etiam universalis. Sed non convertitur, ut si universales falsae sint, falsas necesse sit esse particulares: nam si universalis, omnis homo iustus est falsa fuerit, non necesse est particularem, quidam homo iustus est, falsam esse. Potest enim fieri ut si omnis homo iustus non fuerit, sit quidam iustus, et item si universalis negativa, nullus [Col. 802A] homo iustus est, falsa fuerit, non necesse erit quidam homo non est iustus falsam esse. Nam si falsa est nullus homo iustus est, verum est esse aliquos iustos, vera est etiam quae dicit quidam homo iustus non est, quod sint quidam etiam non iusti. Repetens igitur a capite dicat quod in subalternis. Si universales verae fuerint, verae erunt etiam particulares. Sed non convertitur. Item si particulares falsae fuerint, falsae erunt etiam universales, sed non convertitur, contrariae vero simul esse verae nunquam possunt. Potest autem fieri ut alias utraeque falsae sint, alias una vera, altera falsa. Vtraeque falsae sunt, ut si quis dicat, omnis homo grammaticus est, falsa est, nam non omnis, et nullus homo grammaticus est, falsa est, nam non nullus; est autem una vera, altera [Col. 802B] falsa, ut si quis dicat, omnis homo bipes est, haec affirmativa vera est; nullus homo bipes est, haec negativa falsa est. Et item omnis homo quadrupes est, haec affirmativa falsa est. Nullus homo quadrupes est, haec negativa vera est. Sunt ergo contrariae aliquoties utraeque falsae, aliquoties inter se verum falsumque dividentes; ut utraeque autem verae sint fieri nunquam potest, subcontrariae vero contraria patiuntur. Nam falsae nunquam reperiri queunt. Sed alias verae utraeque sunt, ut est quidam homo grammaticus est, vera est, et quidam homo grammaticus non est, etiam haec vera est. Potest enim alius esse grammaticus et alius non esse. Alias una vera est, altera falsa. Vera est enim affirmatio, quidam homo bipes est, falsa est autem negatio, quidam homo bipes non [Col. 802C] est. Item falsa est affirmatio, quidam homo quadrupes est; vera est negatio, quidam homo quadrupes non est: ut vero utraeque falsae sint fieri nunquam potest. Restat igitur ut de contraiacentibus dicamus, quae neque falsae simul aliquando esse possunt neque verae, sed semper una vera est, altera falsa, quod facilius liquet, si quis sibi quaecunque fingat exempla. Res admonet ut quaedam de indefinitis propositionibus consideremus. Indefinitae etenim propositiones aequam vim retinent particularibus propositionibus. Dictum est enim quod si universales vel affirmativae vel negativae in subalternis propositionibus essent verae, essent quoque verae particulares. Nunc vero dicimus quod si universales propositiones verae fuerint, verae erunt etiam indefinitae. [Col. 802D] Nam si vera est omnis homo bipes est, vera est etiam quidam homo bipes est, vera erit etiam indefinita quae dicit homo bipes est. Item dictum est quod si particulares falsae essent, falsae essent etiam universales, nunc vero dicendum est quod si indefinita falsa fuerit, falsa erit etiam universalis. Nam si falsa est quae dicit homo quadrupes est, falsa erit etiam quae dicit quidam homo quadrupes est et omnis homo quadrupes est. Atque idem hoc etiam in negativis convenire videtur. Vnde constat quod omnes indefinitae particularibus propositionibus aequam vim continent. Rursus dictum est quod subcontrariae, quae particulares affirmativae et negativae sunt, simul verae esse possunt, dividere etiam verum falsumque [Col. 803A] valent, simul vero falsae esse non posse. Hoc idem in indefinitis propositionibus exspectandum est. Nam dividunt inter se verum falsumque, ut si quis dicat homo bipes est, vera est, homo bipes non est, falsa est, et item homo quadrupes est, falsa est, homo quadrupes non est, vera est; verae autem simul inveniri possunt, ut si quis dicat homo grammaticus est, si quis hoc dicat de Donato, verum est. Item homo grammaticus non est, si quis hoc dicat de Catone, verum est, ut simul falsae sint nunquam reperiemus. Hinc quoque ostenditur indefinitas cum particularibus aequali esse potentia. Amplius quod dictum est, contraiacentes, id est universalem affirmativam et particularem negativam, et item universalem negativam et particularem affirmativam, neque [Col. 803B] veras simul esse neque falsas, sed inter se dividere verum falsumque, hoc idem evenit in indefinitis. Nam universalis affirmativa et indefinita negativa, vel universalis negativa et indefinita affirmativa, neque verae simul esse possunt, neque simul falsae. Dividuntur autem inter se verum falsumque: nam si dixeris, omnis homo bipes est, vera est, et si dicas homo bipes non est, falsa est. Item si dixeris homo quadrupes est, falsa est, si dixeris, nullus homo quadrupes est, vera est: unde hinc quoque colligere licet omnes indefinitas potestate et vi aequales esse particularibus. Sunt etiam quaedam propositiones quae dividunt quidem et ipsae verum et falsum, ut Deus fulminat, Deus non fulminat. Sed istae tunc dividunt inter se verum et falsum, cum idem tempus, [Col. 803C] idem subiectum, idem praedicatum sit. Quod autem dico tale est, si aequivocum subiectum fuerit, non dividunt verum et falsum. Si quis enim dicat, Cato se Vticae occidit, et respondeatur, Cato se Vticae non occidit, utraeque verae sunt. Nam et Cato Minor se peremit, et Cato Censorius se Vticae non occidit. Sed hoc idcirco evenit, quod Catonis nomen aequivoce dicitur, dicitur enim et Maior Cato Censorius, et Minor Vticensis. Item si aequivoca fuerit in propositione praedicatio, verum inter se affirmatio negatioque non dividunt. Si quis enim sic dicat, in nocte lucet, et respondeatur, in nocte non lucet, fieri potest ut utraeque verae sint. Nam in nocte lucerna lucere potest, et sol lucere non potest; hoc ideo evenit quia lucere aequivoce et ad lucernae lumen [Col. 803D] et ad solis dicitur. Amplius si aliud et aliud in subiectis et praedicatis tempus fuerit, verum falsumque inter se affirmatio negatioque non dividunt. Nam si quis dicat, Socrates ambulat, et respondeatur, Socrates non ambulat, possunt utraeque verae esse, potest enim fieri ut Socrates alio tempore ambulet, alio tempore non ambulet; sed aut stet aut sedeat, aut quodlibet aliud: in talibus ergo propositionibus quales sunt, Socrates ambulat, Socrates non ambulat, illae inter se verum falsumque dividunt quae ad idem subiectum, ad idem praedicatum, ad idem tempus, dicuntur. Sunt etiam aliae quae contradictoriae vocantur, quae sunt huiusmodi, quoties affirmationem universalem tollit negatio particularis, [Col. 804A] omnis homo iustus est, non omnis homo iustus est, et rursus nullus homo iustus est, et quidam homo iustus est, in his enim universalis determinatio tollitur, sed de his alias. Et quoniam dictum est de his quae eodem ordine participant, dicamus nunc de his quae ordinis commutatione participant. Harum quoque propositionum quae ad commutationem ordinis participant duplex modus est. Est enim per contrapositionem conversio, ut si dicas, omnis homo animal est, omne non animal non homo est; simplex conversio est, ut si dicas, omnis homo risibile, et convertas, omne risibile homo: sed in illis terminorum tantum commutatio conversionem facit, in quibus neque praedicatum subiecto, neque subiectum praedicato abundat. In hac enim propositione quae [Col. 804B] dicit, omnis homo risibile, homo subiectum, risibile praedicatum, aequam vim habent, et ideo converti potest ut sit risibile subiectum et homo praedicatum, et dicatur omne risibile homo. In quibus vero unus terminus alio abundaverit, converti propositio non potest. Nam si dicas, omnis homo animal est, vera est; non tamen potest fieri ut conversa haec propositio terminis commutatis vera sit: falsum est enim dicere, omne animal homo est. Sed hoc cur evenit? quia homine animal abundat. Illa vero conversio, quae [Col. 804C] per contrapositionem fit hoc modo fit: quoties in affirmativa subiectum fuerit, idem mutatum et factum praedicatum ad negativam particulam ponitur, ut est omnis homo animal est. Hic homo subiectum est et ad hoc animal praedicatur. Si vero quis per contrapositionem convertat, et faciat animal subiectum hominem praedicatum, et ad hominem particulam negativam ponat, hoc modo faciet: omne non animal non homo est, et erit ista conversio, omnis homo animal est, omne non animal non homo est; sed de his posterius tractabimus, nunc ad simplices revertamur. Cum sint igitur quatuor propositiones quarum duae universales sunt, id est affirmativa et negativa, duae vero particulares, id est affirmativa et negativa, particularis affirmativa, et universalis negativa commutatis terminis sibi ipsa convertitur. Convertuntur autem illae (ut dictum est) quoties, commutatis terminis, vel simul verae sunt, vel simul falsae. Nam si quis dicat, quidam homo animal est, vera est. Conversio vero eius quoddam [Col. 804D] animal homo est, vera est. Item quidam homo lapis est, falsa est, quemadmodum et eius conversio, quidam lapis homo est, nam et ista falsa est. Est igitur particularis affirmativa quae commutatis terminis sibi ipsa convertitur. Idem vero patitur universalis negatio. Si quis enim dicat, nullus homo lapis est, vera est, et potest converti nullus lapis homo est, nam et ista vera est. Item nullus homo rhetor est, falsa est, et eius conversio, nullus rhetor homo est, falsa est. In quatuor igitur his propositionibus duae tantum contraiacentes sibi ipsae convertuntur, id est particularis affirmatio et universalis negatio. Aliae vero duae sibi ipsis non convertuntur. Nam neque universalis affirmatio, neque particularis negatio sibi ipsi [Col. 805A] convertitur. Si quis enim dicat, omnis homo animal est, vera est. Si quis vero convertat, omne animal homo est, falsum est. Non igitur sibi ipsi converti potest, quoniam conversa prioris veritatem non recipit. Neque vero particularis negatio sibi ipsi convertitur. Nam si quis dicat, quidam homo grammaticus non est, vera est; si vero convertat, quidam grammaticus homo non est, falsa est: omnis enim grammaticus homo est. Repetendum est igitur a capite quod cum quatuor propositiones sint, affirmatio universalis, negatio universalis, affirmatio particularis, negatio particularis, particularis affirmatio, et universalis negatio quae contraiacentes sunt, sibi ipsis converti possunt. Vniversalis vero affirmatio et particularis negatio, quae ipsae contraiacentes sunt, nunquam possunt sibi [Col. 805B] ipsis converti. Nec hoc nos turbet quod quaedam affirmationes universales et quaedam particulares negationes converti possunt. Potest enim dici omnis homo risibilis est, omne risibile homo est, et utraeque verae sunt. Et item omnis homo hinnibilis est, falsa est, et omne hinnibile homo est, et haec quoque falsa est. Item in particulari negatione, quidam homo non est lapis, vera est, et quidam lapis non est homo, vera est. Item quidam homo non est risibile, falsa est, quoddam risibile homo non est, et haec quoque falsa est. Ergo videntur posse universales affirmationes et particulares negationes converti, et convertuntur quidem, sed non universaliter. Generaliter autem dico propositiones posse converti, quoties universaliter, id est in omnibus convertuntur. Istae [Col. 805C] autem in duabus solis materiebus converti possunt. Si quis enim proprium cuiuslibet speciei ad ipsam speciem cuius est proprium velut ad subiectum praedicet, potest convertere. Nam quia risibile proprium est homini, si praedices risibile, et subiicias hominem, ut est omnis homo risibile est, potes iterum subiicere risibile et hominem praedicare, ut si dicas omne risibile est homo. In illis vero simul falsae sunt generalium affirmationum conversiones, in quibus id quod praedicatur ad subiectum nullo tempore vere dici potest, ut si quis dicat, omnis homo lapis est, falsa est. Et iterum, omnis lapis homo est, falsa est haec, quoniam nullo tempore neque homo lapis est, neque lapis homo vere praedicabitur. In particularibus negativis contrarium est; nam aut falsae [Col. 805D] sunt, cum proprium subiectum est aut praedicatum, ut si quis dicat, quidam homo risibile non est, falsum est. Item quoddam risibile homo non est, et haec quoque falsa est. In illis verae sunt, quando id quod affirmando nullo tempore vere praedicari potest ad subiectum praedicant, ut si dicas, quidam homo lapis non est, vera est. Iterum quidam lapis homo non est, vera est. Ergo universales affirmationes tum sibi convertuntur ut verae sint cum proprium praedicant, tum sibi convertuntur, ut falsae sint cum id quod nullo tempore ad subiectum vere dici poterit praedicatur. Item in particularibus negativis, tum falsae sunt, cum proprium praedicant, tum verae, cum id quod nullo tempore vere dici poterit praedicant. [Col. 806A] In his ergo solae converti possunt. In aliis vero converti non possunt. Atque ideo universaliter non convertuntur, remanet ergo ut in aliis rebus omnibus, ut superius dictum est, non convertantur. Hoc vero perspiciendum est, quod particularis affirmatio quae sibi ipsi convertitur, universali affirmationi, quae sibi non convertitur, per accidens converti potest. Et item contraiacens universali affirmationi particularis negatio, quae sibi ipsi non convertitur, converti potest per accidens negationi universali, quae sibi ipsi convertitur. Sed quomodo particularis affirmatio et universalis negatio sibi ipsis convertantur ostendimus. Nunc vero quomodo particularis affirmatio universali affirmationi per accidens, vel quomodo particularis negatio universali negationi per accidens [Col. 806B] convertantur, demonstrandum est. Dictum est superius quod si vera est universalis affirmatio, vera est etiam particularis, et sequeretur particularis universalem. Nam si vera est omnis homo animal est, vera est etiam quidam homo animal est. Si enim omnis, et quidam, sed particularis affirmatio sibi ipsi convertitur, convertitur etiam universali affirmationi. Nam si omnis homo animal est, et quidam homo animal est. Sed ista sibi convertitur hoc modo, si dicas, quidam homo animal est. Potest igitur converti ad omnis homo animal est universalem affirmationem particularis affirmatio, quae est quidam homo animal est, et convertitur, ut si dicas quoddam animal homo est; utraeque enim verae sunt, et quae dicit, omnis homo animal est, et quae dicit quoddam animal homo est: per accidens [Col. 806C] autem converti dicitur particularis affirmatio universali affirmationi, quia particularis affirmatio sibi ipsi principaliter convertitur, secundo vero loco universali affirmationi convertitur. Restat igitur ut hoc monstremus, quomodo particularis negatio quae sibi non convertitur universali negationi quae sibi convertitur per accidens convertatur, et hic eadem ratio est. Nam quoniam universalis negatio si vera est, vera est etiam particularis, universalis vero negatio sibi ipsa convertitur, potest universali negationi conversae particularis converti negatio. Age enim universalem negationem, id est nullus homo hinnibilis est, convertamus, ut sit nullum hinnibile homo est. Sed istam propositionem, id est universalem negativam quae est, nullus homo hinnibilis est, sequitur [Col. 806D] particularis negatio quae est, quidam homo non est hinnibilis. Converte igitur universalem quae est, nullus homo hinnibilis est, et fac, nullum hinnibile homo est, converte huic particularem negationem quae est, quidam homo non est hinnibilis, et fac, quoddam hinnibile non est homo, utraeque verae sunt. Nam et nullum hinnibile homo est, quae est universalis conversio negationis, vera est, et quoddam hinnibile non est homo, quae conversio particularis negationis est. Cur autem per accidens converti dicatur, superius dictum est. Liquet ergo talis per accidens conversio: quod igitur habet universalis affirmatio, hoc habet etiam contraiacens particularis negatio, utraeque enim sibi converti non possunt, quod autem habet universalis [Col. 807A] negatio, hoc habet et ei contraiacens affirmatio particularis, utraeque enim sibi converti possunt. Iunctae ergo quae sibi converti possunt, et quae sibi converti non possunt, ut quae sibi converti potest iungatur ei quae sibi converti non potest, et quae sibi converti non potest iungatur ei quae sibi converti potest, faciunt per accidens conversiones quae superius demonstratae sunt. Restat ut de his conversionibus dicamus quae per contrapositionem fiunt, et primum earum sit dispositio in descriptione subiecta, generalis enim affirmationis quae dicit, omnis [Col. 808A] homo animal est, conversio per contrapositionem est quae dicit, omne non animal non homo est. Item generalis negationis quae dicit, nullus homo animal est, conversio per contrapositionem est, nullum non animal non homo est. Item particularis affirmationis quae dicit, quidam homo animal est, conversio per contrapositionem est quae dicit, quoddam non animal non homo est. Item particularis negationis quae dicit, quidam homo animal non est, conversio per contrapositionem est quae dicit, quoddam non animal non homo est, quod demonstrat subiecta descriptio:
Omnis homo animal est; Omne non animal non homo est.
Nullus homo animal est; Nullum non animal non homo est.
Quidam homo animal est; Quoddam non animal non homo est.
Quidam homo animal non est; Quoddam non animal non homo non est. [Col. 807B] His ergo ita positis, quomodo dictum est superius in simplici terminorum conversione, quod particularis affirmatio et generalis negatio sibi ipsis converterentur, generalis vero affirmatio et particularis negatio sibi ipsis non converterentur, hic in per contrapositionem conversionibus contra est. Nam generalis affirmatio per contrapositionem sibi ipsa convertitur, et particularis negatio sibi ipsi convertitur. Generalis vero negatio et particularis affirmatio per contrapositionem sibi non convertuntur. Quod ita esse his exemplis probabimus. Si enim vera sit affirmatio generalis quae dicit, omnis homo animal est, vera erit eius per contrapositionem conversio quae dicit, Omne non animal non homo est. Quod enim animal non fuerit, id homo non erit. Et si falsa fuerit [Col. 807C] generalis affirmatio quae dicit, omne animal homo est, falsa erit etiam eius per contrapositionem conversio quae dicit, omnis non homo non animal est, potest enim fieri ut quod homo non est, animal sit. Illa enim negat esse animal quod homo non fuerit. Quod si cum vera est generalis affirmativa, vera est eius per contrapositionem conversio, et si cum falsa est generalis affirmatio, falsa est eius per contrapositionem conversio, non est dubium quin generalis affirmatio possit sibi ipsa converti. Item nunc ostendendum est quomodo particularis negatio sibi ipsi per contrapositionem convertitur. Nam si falsa est quae dicit, quidam homo animal non est, falsa eius erit etiam per contrapositionem conversio quae dicit, quoddam non animal non homo est. Hoc enim videtur [Col. 807D] haec propositio dicere, ac si diceret quaedam res quae animal non est homo est, qui enim dicit, non homo non est, hominem esse significat quod animal non sit. Hoc vero aperte falsum est, omnis enim homo animal est, et si vera fuerit particularis negatio quae dicit, quoddam animal homo non est, vera erit et eius per contrapositionem conversio quae dicit, quidam non homo non animal non est. Aequale est enim ac si diceret, res quae homo non est non est non animal, sed est animal, ut equus et bos homo non est, et non est non animal. Ergo si cum particularis negatio falsa est, falsa est etiam eius per compositionem conversio, et si cum particularis negatio vera est, vera est eius per contrapositionem conversio, non [Col. 808B] est dubium quin particularis negatio possit per contrapositionem sibi ipsa converti. Nunc quoniam ostensum generalem affirmativam et particularem negativam per contrapositionem sibi posse converti, ostendamus generalem negativam et particularem affirmativam per contrapositionem sibi non posse converti. Et prius de generali negatione dicendum est. Nam si generalis negatio vera est, non necesse erit per contrapositionem sibi conversam veram esse. Sed si falsa fuerit et per contrapositionem sibi conversam falsam esse necesse est. Nam si falsa est quae dicit, nullus homo animal est, falsa erit fortasse eius per contrapositionem conversio, quae dicit, nullum non animal non homo est. Aequale est enim ac si dicat, nulla res est quae non [Col. 808C] sit animal et sit non homo, quod est omnis res quae animam non habet homo est, quod aperte falsum est. Item si vera fuerit generalis negatio, falsa erit eius per contrapositionem conversio. Nam si vera est quae dicit, nullus homo est lapis, falsa erit eius per contrapositionem conversio quae dicit, nullus non lapis non homo est. Aequale est enim ac si dicat, nulla res est quae cum non sit lapis non homo sit, quod est omnis res quaecunque lapis non fuerit homo est, quod falsum est. Innumerabilia enim invenies, quae non sunt lapides, et non homines non sunt, ergo quoniam si generalis negatio falsa fuerit, falsa est eius per contrapositionem conversio, vel si eadem vera fuerit, falsa erit eius per contrapositionem conversio, non est dubium generalem negationem sibi non posse [Col. 808D] converti, quod enim in aliquo fallit, generaliter colligi non potest. Restat igitur ut id quod reliquum est monstremus, particularem affirmationem per contrapositionem sibi non posse converti. Cum enim fuerit particularis affirmatio vera, vera erit eius etiam per contrapositionem conversio. Nam si vera est quae dicit, quidam homo animal est, vera est eius per contrapositionem conversio, quoddam non animal non homo est. Aequale est enim ac si dicat quaedam res quae animam non habet homo non est, quod verum est. Lapis enim animam non habet, et tamen homo non est. Item si particularis affirmatio quae dicit, quidam lapis homo est, falsa est, vera erit eius per contrapositionem conversio quae dicit, quidam [Col. 809A] non homo non lapis est. Aequale est enim ac si diceret, quaedam res quae homo non fuerit lapis non est, quod verum est. Equus enim homo non est, et tamen lapis non est. Ergo si cum in quibusdam particularis affirmatio vera fuerit, vera erit eius per contrapositionem conversio, et si cum in quibusdam falsa fuerit particularis affirmatio, vera erit eius per contrapositionem conversio, non est dubium particulares affirmationes per contrapositionem sibi non posse converti. Generalis enim negatio et particularis affirmatio, quae contraiacentes sunt, in per contrapositionem conversionibus contraria patiuntur. Nam in generalibus negativis sive generales negativae verae fuerint sive falsae, per contrapositionem conversiones semper falsae sunt, in particularibus autem affirmativis, sive particularis affirmatio vera fuerit sive [Col. 809B] falsa, eius per contrapositionem conversio vera est. [Col. 810A] Repetendum est igitur a superioribus et confirmandum quod in simplicibus terminorum conversionibus particularis affirmatio et generalis negatio sibi converti possunt. Generales vero affirmatio et particularis negatio sibi converti non possunt. In his vero conversionibus quae per contrapositionem fiunt, contra est; nam generalis affirmatio et particularis negatio per contrapositionem sibi ipsis converti possunt, generalis vero negatio, et particularis affirmatio per contrapositionem sibi ipsis converti non possunt, et generalis negatio et particularis affirmatio quae sunt contraiacentes in veri falsique distantia (ut demonstratum est), sibi ipsis invicem contraria patiuntur. Haec de Categoricorum Syllogismorum categoricis propositionibus dicta sufficiant. Si qua vero in his [Col. 810B] praetermissa sunt, in Perihermenias Aristotelis commentario diligentius subtiliusque tractata sunt.

LIBER SECVNDVS.

[Col. 809] Superioris series voluminis quod ad Categoricorum Syllogismorum propositiones attinebat explicuit. Nunc autem, quantum introductionis patitur temperamentum, de ipsa Categoricorum Syllogismorum ratione tractabitur; et quoniam omnium compositorum firmitudo vel vitium, aut in his maxime reperitur ex quibus est compositum, aut penes bonam malamve compositionem eius laus vituperatioque tenetur: namque domus si sit fortibus lapidibus debilibusve [Col. 809C] constructa, ipsa quoque est fortis aut debilis; porro autem si artificis compositionem aequabilem solertemque fuerit nacta, ipsa quoque constructio, merito stabilitatis erit laudabile fundamentum; si vero insolertior compositio fiat, tota quoque quamvis ex bonis ordinata lapidibus, nulla sese gerens fabrica stabilitate nutabit; nos quoque hanc eamdem imaginem secuti, prius de his quibus ipse syllogismus constat, id est propositionibus explicuimus. Nunc vero de ipsa inter se syllogismorum coniunctione compositioneque tractabimus. Illud vero meminisse debebis, introducendis hic me praestitisse docendis, non introductis. Et prius quid sit esse in omni vel non esse, paucis ostendam. Si qua enim res alterius generis fuerit, omnem intra se speciem [Col. 809D] continebit, et in toto species genere illa esse dicetur. Sit enim genus animal, homo vero species. Homo ergo quoniam minus est quam animal, in toto animali esse dicetur. Omnis enim homo animal est. Si quis ergo sic dicat aliquam rem de omni alia re praedicari, conversa vice nihil interest. Nam sicut in toto animali homo est, sic etiam animal de omni homine praedicatur. In toto vero non esse est, quoties alia res ab alia re omni disiuncta est: ut si dicas, animal in nullo lapide est, nullum enim animal lapis est; et si dicas, animal de nullo lapide praedicatur, de nullo enim lapide animal dicitur. Diffinimus ergo in toto esse, vel in toto non esse sic: in toto esse, vel de omni praedicari dicitur, quoties non potest [Col. 810B] inveniri aliquid subiecti ad quod illud quod praedicatur dici non possit. Namque nihil hominis invenitur ad quod animal dici non possit. In toto vero non esse, vel de nullo praedicari dicitur, quoties nihil subiecti poterit inveniri ad quod illud quod praedicatur dici possit. Nihil enim lapidis inveniri potest de quo possit animal praedicari. Illud sane notandum est, quod esse in toto versa vice dicitur. Nam si aliquid de omni aliquo praedicatur, illud de quo illud [Col. 810C] praedicatur in toto illo esse dicitur quod praedicatur, ut animal de omni homine dicitur. Homo vero in toto est, id est velut quaedam pars intra totum animal latet. Et si quid in alio omni fuerit, in eo toto res illa de qua superius dicebatur esse dicitur, ut idem animal cum in omni sit homine, et de eo omni praedicetur, homo in toto est animali. His igitur ita positis, quotiescunque ita dicimus, ut litteras pro terminis disponamus, pro brevitate hoc et compendio facimus, id quod per litteras demonstrare volumus universaliter demonstramus. Nam fortasse in terminis aliquibus falsum ingerendum necesse sit. In litteris vero nunquam fallimur, quoniam ad hoc utimur litteris quasi terminos poneremus. In litteris vero ipsis, nisi terminorum coniunctio per se firma [Col. 810D] valensque fuerit, ulla neque veritas, neque falsitas reperietur. Quoties igitur aliud de alio omni praedicari volumus ostendere, sic ponimus. Sit primus terminus A, secundus B, et praedicetur A de omni B. Hoc autem ita accipito tanquam si posuerimus A animal, B hominem. Eodem modo et de negativis. Nam si dicamus, A de nullo B praedicatur, tale est ac si dicamus, A, quod est animal, de nullo lapide praedicatur, quod est B, et alia quaecunque eis fuerint consimilia. Omnis autem syllogismus simplex tribus terminis demonstratur atque concluditur. Sed prius ipsorum syllogismorum figuras aspiciamus, post vero de modis ordinibusque eorum tractabimus. Tribus igitur terminis ita positis, ut prope se et sibi [Col. 811A] connexi sint, tres non ultra fieri complexiones necesse est hoc modo: sit enim A, sit B, sit C; aut enim A de B praedicabitur, et B de C, aut certe A et de B praedicabitur et de C, vel iisdem ipsis A et B C terminus videbitur esse subiectus. Sit enim A bonum, sit B iustum, sit C virtus, aut enim A, id est bonum erit in omni B, id est iusto, et dicetur, omne iustum bonum est, et item B iustum in omni C, id est virtute, et dicetur, omnis virtus iusta est. Et erunt huiusmodi propositiones: omne iustum bonum est, et omnis virtus iusta est, aut A, id est bonum, de B, quod iustum est, et de C, quod virtus est, praedicabitur, ut sit omne iustum bonum est, omnis virtus bona est, aut certe A bonum, B iusto, et C virtuti subiacebit, ut dicatur, omne bonum iustum est, et [Col. 811B] omne bonum virtus est. In hac enim complexione B et C de solo A termino praedicantur. Vbi vero A de omni B termino, et B item praedicatur de omni C. Hanc figuram voco primam quae diffinitur sic: Prima figura est in qua is qui subiectus est de alio praedicatur. Namque B, quod A termino subiectum est, ad C item terminum praedicatur. Extremitates vero dico huius figurae quod praedicatur et quod subiectum est, id est A C. Namque A praedicatur de B termino, C vero terminus B termino subiacet. Medium autem illud voco quod alii subiacet, et de alio praedicatur, id est B. Nam B terminus A termino subiacet, de C vero termino praedicatur. Maior vero extremitas est, quae prima praedicatur, id est A. Namque idem A de B termino praedicatur. Minor vero quae medio termino [Col. 811C] subiicitur, id est C, namque C terminus medio termino, id est B, subiectus est; de eo enim B medius terminus dicitur. Maior vero terminus A vocatus est, id est qui praedicatur, quoniam omne praedicatum ab eo de quo praedicatur maius est. Et in conclusione, sicut in prima propositione, semper A terminus praedicatur, A enim bonum praedicatur de B iusto, et dicitur, omne iustum bonum est, B vero medius terminus praedicatur de C, et dicitur, omnis virtus iusta est. Ex his igitur concluditur in syllogismo, omnis virtus bonum est, et A bonum nominabitur de C virtute, atque ideo maior A nobis extremitas appellatur. Id vero meminisse debemus, quod ea quae paria sunt retorqueri possunt, et ad se invicem praedicari, et sicut id quod praedicatur in eo quod subiectum est, omni est, ita rursus conversum quod fuerit subiectum, in eo quod antea praedicabatur omni erit. Nam si F et G duo termini ita sibi sint aequales, ut neuter neutro maior sit, cum praedicaveris F de omni G, erit F terminus in omni G termino. Si vero convertas et praedices G terminum de F termino, erit iterum G terminus in omni F termino. Sit enim F risibile, G homo. Ergo si praedices F risibile, et G hominem subiicias, F risibile in omni G invenitur. Omnis enim homo risibilis est. Si vero praedices G hominem ad F risibile, G homo in omni F risibile reperitur. Omne enim risibile homo est. Quid autem termini sint, vel quid praedicatio, aut subiectio, priori de propositionibus libro satis dictum est. Sed ne forte erremus [Col. 812A] quod videtur universalis affirmatio conversa. Nam de hoc quoque superius dictum est. Modo vero hoc solum monstrare volumus, quod quae sunt in toto paria sola convertantur. Hoc tamen prodest ad ostensionem syllogismorum quae fit in circulo, quam in Analyticis diximus. Ac de prima Syllogismorum Categoricorum figura expeditum est. Secunda vero figura est quoties A terminus de utrisque B et C terminis praedicatur hoc modo: Si enim dicas A bonum de omni B iusto, ut sit hoc modo propositio, omne iustum bonum est, et inde A bonum de omni C virtute, ut dicas, omnis virtus bonum est, solum A de utrisque B et C terminis praedicasti, et erit haec secunda figura. Medius autem terminus in hac figura erit qui de utrisque praedicatur, id est A. Extremitates [Col. 812B] vero ea quae subiecta sunt, id est B et C. Maior vero extremitas est de qua primo A terminus appellatur, id est B iustum; vel si ad C primo praedicabitur, C terminus maior extremitas invenitur. Idcirco quod ea extremitas de qua medius terminus primo praedicatur, in conclusione ipsa quoque praedicabitur, ut posterius demonstrandum est. Minor vero extremitas erit, ad quod medius terminus posterius praedicabitur. Tertia vero figura est, quoties A et B termini de uno C praedicantur. Si quis enim praedicet A, id est bonum, de C, id est virtute, ut sit huiusmodi propositio, omnis virtus bonum est; item B praedicetur de C, ut sit, omnis virtus iustum est, tertiam figuram facit. In hac vero figura medius terminus erit qui utrisque subiectus est, id est C. Namque [Col. 812C] de C termino A et B termini praedicantur. Maior vero extremitas est quae primo praedicatur, id est A; minor vero quae postea, id est B; vel si quem libuerit B prius, A posterius praedicare secundum priorem posterioremque praedicationem, maior minorve extremitas invenietur, et hic quoque maior extremitas in conclusionibus, sicut in superioribus aliis figuris, de minore praedicatur. Expeditis igitur tribus syllogismorum figuris, dicendum est quia perfectus syllogismus est cui ad integram probatamque conclusionem ex superius sumptis et propositis nihil deest. Sed modo atque ordine facta conclusio nihil dehabens, per ea quae antea proposuit terminatur. Imperfectus vero syllogismus est cui nihil aeque ad perfectionem deest, verumtamen in his quae in propositionibus [Col. 812D] sumpta sunt aliqua desunt, cur ita esse videtur. Sed et hae diffinitiones omnes posterius liquebunt. Nunc autem unde hae figurae nascantur breviter explicandum est. Quoniam unde nascuntur, in eadem iterum resolvuntur. Sed secunda et tertia figura de prima figura nasci et procreari videntur. Sit enim A terminus in omni B termino, et de omni eo praedicetur, B vero terminus de omni C termino praedicatur. Haec, ut dictum est, prima syllogismorum figura est. Si quis igitur maiorem extremitatem propositionemque convertat, et quod fuerat antea praedicatum faciat esse subiectum, secundam faciet figuram. Nam quemadmodum A terminus praedicatur de B termino, ita B de C. Si ergo convertatur, et fiat [Col. 813A] ut B terminus de A termino praedicetur, invenitur B terminus qui antea medius fuerat, et A termino subiectus, de C vero termino praedicatur ad utrosque terminos praedicativus. Age enim quoniam A bonum de B iusto praedicabatur, B vero iustum de C virtute praedicabatur, erat propositio: omne iustum bonum est, omnis virtus iusta est, manente propositione quae est, omnis virtus iusta est, prima propositio, id est omne iustum bonum est, contravertatur, et fiat, omne bonum iustum est. Inveniuntur igitur propositiones sic, omne bonum iustum est, omnis virtus iusta est, et iustum, id est B de A et C terminis praedicabitur. Conversa igitur maiore prioris figurae extremitate, secunda syllogismorum figura procreatur. Tertia vero figura nascitur, minori propositione conversa. [Col. 813B] Nam si A bonum praedicatur de B iusto, ut dicatur, omne iustum bonum est, B vero iustum praedicatur de C virtute, ut dicatur, omnis virtus iusta est, si, priore propositione manente, id est, omne iustum bonum est, secunda quae est, omnis virtus iusta est, convertatur, et fiat, omne iustum virtus est, invenietur omnes propositiones sic: omne iustum bonum est, omne iustum virtus est, et de B iusto A et C termini praedicantur, et fit tertiae figurae connexio. Conversis igitur primis posterisque extremitatibus primae figurae, tertia vel secunda figura nascuntur. At vero unaquaeque harum trium figurarum habet sub se plures syllogismorum modos, ut modi sub figuris ita sint ut sunt species sub suis generibus. Habet enim prima figura sub se, Aristotele [Col. 813C] auctore, modos quatuor; sed Theophrastus vel Eudemus super hos quatuor quinque alios modos addunt, Aristotele dante principium in secundo priorum Analyticorum volumine, quod melius postmodum explicabitur. Secunda vero figura habet sub se quatuor modos; tertia vero, auctore Aristotele, sex; addunt etiam alii unum, sicut ipse Porphyrius, superiores scilicet sequens. Et quoniam (ut superiore libro dictum est) aliae propositiones affirmativae sunt, aliae negativae, et earum aliae universales, aliae vero particulares, secundum eas ipsas, propositiones syllogismorum conclusionesque iunguntur. Namque primae figurae primus modus est qui fit ex duabus universalibus affirmativis, universalem colligens affirmativam. Si enim A terminus fuerit in omni B termino, [Col. 813D] et si B terminus de omni C termino fuerit praedicatus, A terminus de omni C termino praedicabitur. Namque A bonum si praedicetur de omni B iusto, ut sit, omne iustum bonum est, B vero iustum, si de C praedicetur virtute, ut sit, omnis virtus iustum est, necessario concluditur extremitatibus ad se invicem praedicatis, id est A et C, ut sit omnis virtus bonum est. Sunt igitur huiusmodi propositiones atque conclusio? Si A in omni B fuerit, et B in omni C fuerit, A terminus de omni C praedicabitur, id est, omne iustum bonum est, omnis virtus iusta est; et conclusio, omnis igitur virtus bonum est, et hic primae figurae primus modus est. Secundus vero modus primae figurae est, quoties ex prima universali negativa et [Col. 814A] secunda universali affirmativa conclusio universali negatione colligitur. Si enim sit A malum, B bonum, C iustum, A terminus de nullo B termino praedicabitur. Nullum enim bonum malum est, B vero terminus de omni C termino praedicabitur; omne enim iustum bonum est. Quare colligitur, nullum iustum malum est, ut est hoc modo: Si A terminus de nullo B termino praedicatur, B vero terminus de omni C fuerit praedicatus, A terminus de nullo C praedicabitur, ut est, nullum bonum malum est, omne iustum bonum est; nullum igitur iustum malum est. Tertius vero modus primae figurae est, quoties ex universali affirmativa, et particulari affirmativa, particularis affirmativa colligitur. Nam si A virtus de omni B, id est bono, praedicetur, et B bonum de quodam C, id [Col. 814B] est iusto, fuerit praedicatum particulariter, erit quoque conclusio particularis, hoc modo, ut A virtus de quodam C iusto particulariter praedicetur. Si igitur fuerit A terminus in omni B, et B terminus in aliquo C particulariter, erit A terminus in aliquo C particulariter, ut sit:
Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum bonum est.
Quoddam igitur iustum virtus est.

Quartus modus primae figurae est talis, quoties ex universali negatione et particulari affirmatione particularis negativa colligitur. Nam si A terminus de nullo B termino praedicetur, B vero terminus de quodam C termino praedicetur, A terminus de quodam C termino non praedicabitur, quod monstrat [Col. 814C] subiecta descriptio. Nam sunt huiusmodi propositiones:
Nullum bonum malum est.
Quoddam iustum bonum est.
Quoddam igitur iustum malum non est.

Hos ergo quatuor in prima figura modos in Analyticis suis Aristoteles posuit. Caeteros vero quinque modos Theophrastus et Eudemus addiderunt, quibus Porphyrius, gravissimae vir auctoritatis, visus est consensis e, qui sunt huiusmodi. Nam quoniam particularis affirmativa sibi ipsi convertitur, quisquis ostenderit in conclusione A terminum de quodam C termino particulariter praedicari, in eadem ipsa conclusione monstravit quod C terminus de A termino rursus particulariter praedicetur. Nam si sibi particularis [Col. 814D] propositio in conclusione convertitur, si A terminus in quodam C termino fuerit, C terminus de quodam A termino praedicabitur. Item quisquis universalem negativam in conclusione probaverit, necesse est eum ipsius quoque conversionem in eadem conclusione probasse. Vniversalis enim negatio semper sibi convertitur. Nam si quis probavit quod A terminus de nullo C termino praedicetur, non est dubium quin in hac conclusione illud quoque probatum sit, quod C terminus de nullo A termino praedicetur. Semper enim, ut dictum est, universalis negativa sibi ipsi convertitur. Vniversalis quoque affirmativa duplici conclusione continetur; nam quisquis ostendit A terminum de omni C termino praedicari, [Col. 815A] illud quoque ostendit quod C terminus de quodam A termino particulariter praedicetur. Si quis enim probaverit animal de omni homine praedicari, ita dicens, omnis homo animal est, illud quoque necessario monstravit particulariter, quoniam quoddam animal homo est. Ita semper universalis negatio, et universalis affirmatio, vel particularis affirmativa dupliciter concluduntur. Aliae enim sibi ipsis convertuntur, quae particularis est particulariter, quae universalis universaliter. Alia vero, cum ipsa universalis affirmativa sit, particulariter sibi ipsi convertitur. Particularis autem negatio nunquam sibi ipsi convertitur, atque ideo simplicem in se retinet conclusionem. Hoc autem quod nuper diximus, in secundo priorum Analyticorum libro ab Aristotele monstratur, [Col. 815B] quod scilicet Theophrastus et Eudemus principium capientes ad alios in prima figura syllogismos adiiciendos animum adiecere, qui sunt huiusmodi qui κατὰ ἀνάκλασις vocantur, id est per refractionem quamdam conversionemque propositionis. Et est quintus modus ex duabus universalibus affirmationibus, particularem colligens affirmativam hoc modo: Si A fuerit in omni B, et B fuerit in omni C, posset equidem concludi quod A terminus esset in omni C termino. Sed quoniam ista universalis propositio, ut dictum est, particulariter convertitur, praetermisso eo quod A terminus de omni C termino praedicatur, conclusio esse dicitur quod C terminus de quodam A termino praedicatur, quod hoc exemplo monstrandum est. Si enim sint propositiones sic, omne iustum [Col. 815C] bonum est, omnis virtus iusta est, posset concludi equidem quoniam omnis virtus bonum est. Sed quoniam ita propositio sibi convertitur, ut sit, quoddam bonum virtus est particulariter, particularis syllogismus conclusioque colligitur ex duabus universalibus affirmativis. Eius vero forma talis est, A terminus in omni B, B terminus in omni C, igitur C terminus in quodam A, ut est:
Omne iustum bonum est.
Omnis virtus iusta est.
Quoddam bonum iustus est.

Per conversionem refractionemque dicitur, quoniam quod universaliter colligebatur conversum, particulariter collectum est. Sextus modus est primae figurae qui fit ex universali negativa et universali affirmativa [Col. 815D] universalem conclusionem per conversionem colligens. Nam si A terminus in nullo B fuerit, B vero terminus in omni C termino fuerit, posset equidem colligi quoniam A terminus in nullo C termino est; sed quoniam universalis negativa convertitur, dicimus quoniam C terminus in nullo A termino est, ut sit hoc modo:
Nullum bonum malum est,
Omne iustum bonum est, posset colligi:
Nullum iustum malum est; sed ex his per conversionem colligimus:
Nullum malum iustum est.

Septimus modus primae figurae est, qui ex universali affirmativa et particulari affirmativa per conversionem [Col. 816A] particularem colligit affirmativam. Si enim fuerit A terminus in omni B, et B terminus de quodam C termino praedicetur, potest A terminus de quodam C termino praedicari. Sed quoniam particularis affirmatio sibi ipsi convertitur, per conversionem fit conclusio, et dicitur C terminus de quodam A termino praedicari, ut sit sic: omne bonum virtus est, quoddam iustum bonum est. Posset equidem concludi, quoniam quoddam iustum virtus est, sed quia particularis affirmatio convertitur, dicimus quoniam quaedam virtus iusta est. Octavus modus primae figurae est, quoties ex universali affirmatione et universali negatione particulariter colligitur. Si enim A terminus de omni B termino praedicatus fuerit, B vero terminus de nullo C termino praedicetur, non posset [Col. 816B] colligi quoniam A terminus de nullo C termino praedicatur. Cur autem non possit, in resolutoriis dictum est. Sed quoniam universalis negativa sibi ipsa convertitur, potest dici et converti, quoniam C terminus de nullo B termino praedicatur, B vero terminus de quodam A termino dicitur, quoniam universalis affirmativa particulariter sibi ipsa convertitur; quare C terminus de quodam A termino non praedicabitur, ut sit sic: omne bonum iustum est, nullum malum bonum est, non posset colligi, quoniam nullum malum iustum est, sed convertitur sic:
Nullum bonum malum est.
Quoddam iustum bonum est.
Quoddam igitur iustum malum non est.

Nonus modus primae figurae est, qui ex particulari [Col. 816C] affirmativa et universali negativa particularem colligit negativam per conversionem. Si enim A terminus de quodam B termino, B vero terminus de nullo C termino praedicetur, non potest quidem dici quoniam A terminus de quodam C termino non praedicabitur. Cur autem non possit, hoc quoque in resolutoriis diximus; sed quoniam universalis negatio converti potest, dicetur quoniam C terminus de nullo B termino praedicatur, et B terminus de quodam A praedicatur; C igitur terminus de quodam A non praedicabitur ut sit sic:
Quoddam bonum iustum est.
Nullum malum bonum est.
Quoddam igitur iustum malum non est.

Expeditis, igitur novem primae figurae modis ad secundae [Col. 816D] figurae quatuor modos veniamus. Illud tantum constet, quod quemadmodum in prima figura per novem supradictos modos et affirmatio universalis, et negatio universalis, et affirmatio particularis, et negatio particularis, in conclusione colligitur, in secunda figura affirmativam neque generalem neque particularem posse colligi, sed tantum vel particulariter, vel universaliter solas colligi negativas. Est autem secundae figurae primus modus hic, quoties ex universali negatione, et universali affirmatione, universalis negativa colligitur. Si enim A terminus de nullo B termino et de omni C termino praedicetur, B terminus de nullo C termino praedicabitur. Sit enim A bonum, sit B malum, C iustum. Si quis igitur sic dicat:
[Col. 817A] Nullum malum bonum est.
Omne iustum bonum est, concludit:
Nullum iustum malum est.

Liquet igitur maiorem extremitatem de minore in conclusione praedicari. Sed omnes secundae figurae syllogismi quamvis veri sint, verum tamen ex seipsis non probatur, sed ex primae figurae modis implentur. Namque si A terminus de nullo B termino praedicetur, et in omni C termino sit, nondum probatum est quoniam omnino B terminus de nullo C termino praedicetur. Sed si quis ex isto secundae figurae primo modo primae figurae secundum modum faciat, per conversionem totus syllogismus conclusioque probata est. Si quis enim in hoc syllogismo qui est A terminus in nullo B, et idem A terminus de omni C praedicetur, [Col. 817B] et A B propositionem convertat, ut faciat esse B A, nam omnis universalis negativa convertitur; si quis igitur dicat quoniam A terminus de nullo B termino praedicatur, et B igitur de nullo A termino praedicabitur, sed A terminus de omni C termino praedicabitur. Fit igitur primae figurae secundus modus ex universali negativa et universali affirmativa universalem colligens negativam, ut sit conclusio. De nullo igitur C termino B praedicabitur. His igitur conversionibus omnis secundae et tertiae figurae syllogismus conclusioque colligitur et probatur. Atque ideo quoniam ex seipsis non sunt probati nisi ex superioribus comprobentur, id est, primae figurae modis, quicunque in secunda vel tertia figura inventus fuerit, imperfectus vocatur syllogismus. Secundus [Col. 817C] vero modus secundae figurae est quoties ex universali affirmativa et universali negativa commutatis ordinibus universalibus rursus negativa concluditur. Si enim A terminus in omni B termino fuerit, et de nullo C termino praedicetur, B terminus de nullo C termino praedicabitur. Sit enim A bonum, B iustum, C malum. Si quis igitur sic dicat:
Omne iustum bonum est,
Nullum malum bonum est,
concludit: Nullum igitur malum iustum est.

Sed haec complexio coniunctioque propositionum duplicem conversionem habet. Ostenditur enim de secundo primae figurae modo sic. Nam si A terminus in omni B termino est, et de nullo C termino praedicatur, hic universalis negativa convertitur. Erit igitur [Col. 817D] ut C terminus de nullo A termino praedicetur. Quod si ita est, erit huiusmodi syllogismus: C terminus de nullo A termino praedicatur, A terminus in omni B termino est, C igitur terminus de nullo B termino praedicabitur. Ecce una conversio facta est propositionis negativae. Sed quoniam diximus concludi non C in nullo B, sed B in nullo C termino, hic universalis conclusio negativa convertitur: et sicut conclusum est C terminum de nullo B termino praedicari, ita concluditur de nullo C termino B terminum praedicari. Tertius modus secundae figurae est, quoties ex universali negativa et particulari affirmativa particularis negativa colligitur. Si enim A terminus de nullo B termino praedicetur, et in quodam C [Col. 818A] termino fuerit, B terminus de quodam C termino non praedicabitur. Sit enim A bonum, B malum, C iustum. Si quis igitur sic dicat:
Nullum malum bonum est.
Quoddam iustum bonum est, concludat necesse est:
Quoddam iustum malum non est.

Hic quoque syllogismus per conversionem hoc modo probatur. Nam si A terminus de nullo B termino praedicatur, et B terminus de nullo A termino praedicabitur. Sed A terminus de [Col. 818B] quodam C termino praedicatur. Redit igitur primae figurae modus quartus, qui est ex universali negatione et particulari affirmatione, particularem scilicet colligens negativam, ut in hoc quoque syllogismo. Nam hic quoque particularem negativam colligit, id est B terminum de quodam C termino non praedicari. Quartus modus secundae figurae est, qui ex universali affirmatione et particulari negatione particularem colligit negativam. Nam si A terminus in omni B termino sit, et de quodam C termino non praedicetur, B terminus de quodam C termino non praedicabitur. Sit enim A bonum, B iustum, C malum. Si quis igitur dicat:
Omne iustum bonum est.
Quoddam malum bonum non est, concludit:
Quoddam igitur malum iustum non est.

Haec vero complexio atque ordo propositionum per conversionem non potest approbari. Generalis enim affirmativa sibi ipsi converti non potest. Monstratur igitur iste syllogismus ex prima figura non per conversionem, sed per impossibilitatem, quoniam si [Col. 818C] particularis conclusio negativa in hoc syllogismo non concluditur, aliquod inconveniens impossibileque contingit. Sed haec impossibilitas per primam figuram demonstrabitur. Dico enim quoniam si A terminus de omni B termino praedicetur, et in aliquo C termino non sit, talem colligi conclusionem, ut B terminus de aliquo C termino non praedicetur. Nam si hoc falsum est, huic contraiacens propositio vera erit. Particularibus autem negativis universales affirmativae contraiacentes sunt, ut in superiore libro docuimus. Si igitur hic particularis negatio non est conclusio, erit generalis affirmatio. Sit enim affirmatio generalis, et B terminus de omni C termino praedicetur; sed A terminus de omni B termino praedicatur, B vero terminus de omni C termino praedicari [Col. 818D] dicitur; A igitur terminus de omni C termino praedicatur, quod fieri non potest. Ita enim A C propositionem posuimus prius, ut diceremus A terminum de quodam C termino non praedicari. Hoc igitur ostensum est per primum modum primae figurae. Quare in secunda figura omnis syllogismus imperfectus est, et eius probatio aut per conversionem in primam figuram reducitur, aut ex hypothetica dispositione per impossibilitatem, et primam figuram aliter fieri non posse monstratur, et alii quidem omnes per impossibile probantur, quod paulo post demonstrabitur. Restat ut tertiae figurae modos atque ordines explicemus. Sed antea quam id faciamus, illud prius videndum est, quod in tertiae figurae modis [Col. 819A] nunquam conclusio colligitur universalis. Sed si vel negativae vel affirmativae fuerint collectiones, particulares semper erunt, nunquam etiam generales. Est autem tertiae figurae primus modus hic, qui ex duabus universalibus affirmationibus particularem colligit affirmationem. Nam si A et B termini de omni C termino praedicentur, A terminus de quodam B termino praedicabitur per conversionem. Nam si B terminus de omni C termino praedicatur, et universalis affirmatio particulariter sibi convertitur, C terminus de quodam B termino praedicatur. Quod si ita est, fit tertius primae figurae modus, qui est ex universali et particulari affirmativa, et colligit A terminum de quodam B termino praedicari. Sit enim A iustum, B virtus, C bonum. Si quis enim sic dicat:
[Col. 819B] Omne bonum iustum est.
Omne bonum virtus est, fit conclusio:
Quaedam virtus iusta est.

Mutant alii terminos, et volunt facere secundum modum, ut sit A virtus, B iustum, C bonum, ut sit talis syllogismus:
Omne bonum virtus est,
Omne bonum iustum est, et concludatur:
Quoddam iustum virtus est.

Sed hunc Aristoteles a superiore non dividit, et hos duos unum modum putat, et idcirco nos septem tertiae figurae esse diximus modos dubitantes; sed magis Aristoteles sequendus est, atque ideo alium modum dicamus esse qui possit integre videri secundus. Secundus vero modus tertiae figurae est, quoties [Col. 819C] ex universali negatione et universali affirmatione negatio colligitur particularis. Si enim A terminus de nullo C termino, B terminus vero de omni C termino praedicetur, A terminus de quodam B termino non praedicabitur. Nam si A terminus de nullo C termino praedicatur, B vero de omni C, et C terminus de quodam B termino praedicabitur. Particulariter enim sibi universalis affirmativa convertitur. Concluditur igitur in quarto primae figurae modo, A terminum de quodam B termino non praedicari. Sit enim A malum B iustum, C bonum. Si quis sic dicat:
Nullum bonum malum est,
Omne bonum iustum est, concludat necesse est:
Quoddam igitur iustum malum non est.

Ex quo considerandum est maiorem extremitatem [Col. 819D] in conclusione praedicari. Tertius modus tertiae figurae est, quoties ex particulari et universali affirmativa particularis affirmatio concluditur. Si enim A terminus de quodam C, et B terminus de omni C termino praedicetur, concluditur A terminum de quodam B termino praedicari per duplicem conversionem. Quoniam enim B terminus de omni C termino praedicatur, et A terminus de quodam C termino praedicatur, et particularis affirmativa semper sibi ipsi convertitur, C terminus de quodam A termino praedicabitur. Sunt igitur propositiones sic: B terminus de omni C termino, C vero terminus de quodam A termino praedicatur; quod si ita est, colligitur in primae figurae modo tertio B terminum de quodam A [Col. 820A] termino praedicari. Atque ita particularis affirmativa convertitur, et A terminus de quodam B termino praedicabitur, eruntque duplices conversiones, una propositionis, alia conclusionis. Sit enim A iustum, B virtus, C bonum. Si quis igitur sic dicat:
Quoddam bonum iustum est.
Omne bonum virtus est, concludat necesse est:
Quaedam virtus iusta est.

Quartus modus tertiae figurae est quoties universali affirmatione et particulari affirmatione affirmatio particularis colligitur. Nam si A terminus de omni C termino praedicetur, B vero terminus in quodam C termino sit, concluditur A terminum de quodam B termino praedicari per conversionem. Si enim B terminus de quodam C termino praedicetur, et C terminus [Col. 820B] de quodam B termino praedicatur, quoniam particularis affirmativa sibi ipsi convertitur, et fit syllogismus in primae figurae tertio modo, qui fit ex universali affirmativa et particulari affirmativa, particularem colligens affirmativam, ut sit syllogismus hoc modo: A terminus in omni C, et C terminus in quodam B. Igitur B terminus in quodam B. Sit A virtus, B iustum, C bonum. Si quis igitur sic dicat:
Omne bonum virtus est,
Quoddam bonum iustum est, concludet quoniam:
Quoddam iustum virtus est.

Quintus modus tertiae figurae est quoties ex particulari negatione et universali affirmatione particularis colligitur negativa. Sed hic modus per conversionem probari non potest, sed per impossibilitatem, sicut [Col. 820C] quartus secundae figurae probatus est modus. Si enim A terminus de quodam C termino non praedicetur, B vero terminus de omni C termino praedicetur, A terminus de quodam B termino non praedicabitur; nam si non ita est, erit illud verum, A terminum de omni B termino praedicari; sed B terminus de omni C termino praedicatur, A igitur terminus de omni C termino praedicabitur, quod fieri non potest. Prius enim ita positus est A terminus, ut de quodam C termino non praedicaretur. Quod si generalis affirmatio in conclusione syllogismi non est, ut sit A terminus in omni B termino, erit huic contraiacens particularis negatio, ut A terminus de quodam B termino non praedicetur. Sit enim A, malum, B iustum, C bonum. Si quis igitur sic dicat:
[Col. 820D] Quoddam bonum malum non est,
Omne bonum iustum est, concludat necesse est:
Quoddam igitur iustum malum non est.

Sextus modus tertiae figurae est quoties ex universali negativa et particulari affirmativa particularis negatio colligitur per conversionem. Nam si A terminus in nullo C termino sit, B vero terminus de quodam C termino praedicetur, fit conclusio A terminum de quodam B termino non praedicari. Nam si A terminus de nullo C termino praedicatur, B vero terminus de quodam C termino praedicatur, et C terminus [Col. 821A] de quodam B termino praedicabitur, quoniam particularis affirmativa potest converti. Fit igitur talis syllogismus, ut A terminus de nullo C termino praedicetur, C terminus de quodam B termino praedicetur, et A terminus de quodam B termino non praedicetur. Sit A malum, B iustum, C bonum. Si quis igitur dicat:
Nullum bonum malum est,
Quoddam bonum iustum est, concludit:
Quoddam iustum malum non est.

His igitur expeditis, quid ipse syllogismus sit diffiniendum est. Diffinitur autem sic: syllogismus est oratio in qua positis quibusdam atque concessis, aliud quiddam quam sint ea quae posita et concessa sunt, necessario contingit per ipsa quae concessa sunt. Orationem diximus esse syllogismum idcirco quoniam omnis diffinitio a generali trahitur, genus autem syllogismi est oratio. Quod autem dictum, in qua positis quibusdam et concessis, ita intelligendum est, [Col. 821B] quasi sic dictum esset, secundum quam positis et concessis; ut enim syllogismus fiat, ante aliquid a proponente dicitur, quod audiens concedat; quod si ille concesserit, concludit et perficit syllogismum, idcirco, quia dubiae res per quaedam concessa et probata monstrantur, conceditur autem aequaliter et affirmatio et negatio vora. Caetera vero in syllogismi diffinitione talia sunt quae non integre dispositos syllogismos a syllogismorum diffinitione verorum discernant. Nam quod dictum est, in qua positis quibusdam, sumptorum scilicet et propositionum multitudo monstratur. Sunt enim qui putantur esse huiusmodi syllogismi, in quibus tantum una propositio est et una conclusio. Qualis est hic, vides, vivis igitur; homo es, animal igitur es, et alia huiusmodi, quos scilicet veteres in syllogismis [Col. 821C] non acceperunt, syllogismus enim est aliquorum collectio. At vero collectio non nisi plurimorum est, et quicunque unam posuit propositionem, ille non colligit. Nullum igitur faciet syllogismum. Debet enim syllogismus, ut angustissimus sit, duabus propositionibus comprobari. Quod autem dictum est, aliud quiddam necessario evenire quam sint ipsa quae concessa [Col. 822A] sunt, quoniam frequenter tales ab aliquibus fiunt syllogismi, ut ea quae proposuerunt, ipsa etiam in conclusione concludant, ut est hic; Si homo es, homo es; homo autem es, homo igitur es. Idem enim conclusit quod ante proposuit. Atque ideo, ad istorum discretionem, aliud quiddam contingere debere dictum est quam sint ea quae concessa sunt, ut in superioribus omnibus syllogismis quos in trium figurarum modis et demonstratione posuimus. Tales vero syllogismi quales nunc dicti sunt perridiculi sunt, quod id quod ante concessum est quasi dubium quiddam in conclusione colligitur. Nam quod positum est, necessario contingere, ad hoc pertinet, quoniam frequenter ad inductionem verae quaedam propositiones sunt quarum conclusio nullo modo vera est, ut si quis sic dicat: Qui musicam novit musicus est, et concedatur; et qui arithmeticam arithmeticus est, et qui medicinam medicus est, et qui bonum bonus est. Cum igitur haec omnia concessa sunt, dicat, et qui malum, malus est, quod quasi superioribus simile videtur, sed omni modo falsum est: boni enim homines non aliter cavent, nisi [Col. 822B] mala noverint. Atque ideo propter eas conclusiones quae sunt per eas propositiones quae per inductionem dicuntur, additum est conclusiones in syllogismis necessarias contingere, id est ex necessitate contingere. Est etiam alia expositio, sed in Analyticis nostris iam dicta est. Illud vero quod dictum est, per ipsa quae posita sunt, hoc propter eos dictum est qui tales faciunt syllogismos, in quibus aut minus aliquid, aut plus, aut aliud propositum est quam proponi debuerat. Fiunt enim huiusmodi syllogismi. Si quis enim ita dicat: Socrates [Col. 822C] homo est, omnis homo animal est, et concludat, Socrates igitur animatus est, minus proposuit, quod non dixit omne animal esse animatum. Nunc si sic proposuisset, recte Socrates animatum esse concluderet, ita dicendo: Socrates homo est, omnis homo animal est, et omne animal animatum est, Socrates igitur animatus est. Plus autem proponere hoc est, ut si quis sic dicat: Omnis homo animal est, omne animal animatum est, sed et sol in Ariete est, omnis igitur homo animatus est; hic vero superfluum est quod solem in Ariete esse interposuit. Aliud autem quam necesse est quidam proponunt hoc modo, ut si quis sic dicat: Omne homo animal est, virtus autem bonum est, omnis igitur homo animatum est. Nulla igitur harum propositionum ad rem pertinet quod concludere cupiebat. Expedita igitur syllogismi diffinitione, ad priorum modorum naturam resolutionemque veniamus, et prius omnes in ordinem disponantur.

PRIMAE FIGVRAE MODI.

PRIMVS: Omne iustum bonum est. Omnis virtus iusta est. Omnis igitur virtus bona est.
SECVNDVS: Nullum bonum malum est. Omne iustum bonum est. Nullum igitur iustum malum est.
TERTIVS: Omne bonum virtus est. Quoddam iustum bonum est. Quoddam igitur iustum virtus est.
QVARTVS: Nullum bonum malum est. Quoddam iustum bonum est. Quoddam igitur iustum malum non est.
QVINTVS: Omne iustum bonum est. Omnis virtus iusta est. Quoddam igitur bonum virtus est.
SEXTVS: Nullum bonum malum est. Omne iustum bonum est. Nullum igitur malum iustum est.
SEPTIMVS: Omne bonum virtus est. Quoddam iustum bonum est. Quaedam igitur virtus iusta est.
OCTAVVS: Omne bonum iustum est. Nullum malum bonum est. Quoddam igitur iustum malum non est.
NONVS: Quoddam bonum iustum est. Nullum malum bonum est. Quoddam igitur iustum malum non est.

SECVNDAE FIGVRAE MODI.

PRIMVS: Nullum malum bonum est. Omne iustum bonum est. Nullum igitur iustum malum est.
SECVNDVS: Omne iustum bonum est. Nullum malum bonum est. Nullum igitur malum iustum est.
TERTIVS: Nullum malum bonum est. Quoddam iustum bonum est. Quoddam igitur iustum malum non est.
QVARTVS: Omne iustum bonum est. Quoddam malum bonum non est. Quoddam igitur malum iustum non est.

TERTIAE FIGVRAE MODI.

PRIMVS: Omne bonum iustum est. Omne bonum virtus est. Quaedam igitur virtus iusta est.
SECVNDVS: Omne bonum virtus est. Omne bonum iustum est. Quoddam igitur iustum virtus est.
TERTIVS: Nullum bonum malum est. Omne bonum iustum est. Quoddam igitur iustum malum non est.
QVARTVS: Quoddam bonum iustum est. Omne bonum virtus est. Quaedam igitur virtus iusta est.
QVINTVS: Omne bonum virtus est. Quoddam bonum iustum est. Quoddam igitur iustum virtus est.
SEXTVS: Quoddam bonum malum non est. Omne bonum iustum est. Quoddam igitur iustum malum non est.
SEPTIMVS: Nullum bonum malum est. Quoddam bonum iustum est. Quoddam igitur iustum malum non est.

[Col. 823A] Hi sunt igitur omnes trium figurarum modi quorum primae figurae quatuor primae indemonstrabiles nominantur et directi, id est sine aliqua conversione monstrati; indemonstrabiles autem quoniam non per alios demonstrantur, et perfecti dicuntur, quoniam per seipsos comprobantur. Et primi quoniam positione et natura primi sunt, et in eos omnes caeteri resolvuntur. Illi quoque quinque primae figurae modi imperfecti et per conversionem sunt. Secundae vero figurae, vel tertiae, omnes imperfecti sunt, quoniam per primos primae figurae modos quatuor comprobantur, [Col. 824A] namque in ipsos resolvuntur: ut eos per conversionem resolvamus, et per impossibilitatem, ut duo illi superius demonstrati sunt, consideremus igitur eorum principia, quoniam unde nascuntur in idipsum resolvuntur. Quintus igitur primae figurae modus de primae primo figurae modo procreatur. Binis enim propositionibus prioribus manentibus, conclusio primi modi particulariter conversa quintum efficit syllogismum, quod in subiecta declaratur descriptione:
Omne iustum bonum est, eadem: Omne iustum bonum est.
Omnis virtus iusta est, eadem: Omnis virtus iusta est.
Omnis virtus bona est, versa: Quoddam bonum virtus est.

[Col. 823B] Sextus vero primae figurae modus de secundo primae figurae modo capit principium. Manentibus enim duabus prioribus propositionibus secundi modi, universali [Col. 824B] conclusione universaliter conversa, sextus nascitur syllogismus, ut subiecta docet descriptio:
[Col. 823B] Nullum bonum malum est, eadem: Nullum bonum malum est.
Omne iustum bonum est, eadem: Omne iustum bonum est.
Nullum iustum malum est, versa: Nullum malum iustum est.

[Col. 823B] Septimus modus primae figurae de tertio primae figurae nascitur modo. Manentibus enim binis propositionibus [Col. 824B] prioribus, particulari affirmativa in conclusione conversa, septimi modi collocatio procreatur.
[Col. 823B] Omne bonum virtus est, eadem: Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum bonum est, eadem: Quoddam iustum bonum est.
Quoddam iustum virtus est, vertitur: Quaedam virtus iusta est.

Octavus vero et nonus primae figurae modus in quartum primae figurae modum resolvuntur, non etiam initium sumunt. Octavus resolvitur in quartum hoc modo: prima enim quarti in secundam octavi universaliter [Col. 824B] conversa, et prima propositione octavi nodi particulariter in secundam quarti modi conversa, eadem conclusio colligitur, id est negatio particularis.
Nullum bonum malum est, negatio universalis.
Quoddam iustum bonum est, particularis affirmatio.
Vniversaliter conversa, Omne bonum iustum est.
Vniversaliter conversa, Nullum malum bonum est.
Quoddam iustum malum non est, eadem conclusio:
Quoddam iustum malum non est.

[Col. 825A] Nonus vero modus in quartum modum resolvitur sic, prima quarti in secundam noni propositionem universaliter convertatur, et secunda quarti particulariter [Col. 826A] in primam noni, et eadem conclusio maneat negatio particularis.
Nullum bonum malum est, universalis negativa.
Quoddam iustum bonum est, particularis affirmativa.
Particulariter conversa, Quoddam bonum iustum est.
Vniversaliter conversa, Nullum malum bonum est.
Quoddam iustum malum non est, eadem conclusio:
Quoddam iustum malum non est.

[Col. 825A] Resolutis igitur quinque primae figurae modis in quatuor superioribus, secundae figurae quatuor modos in prioris figurae modos quatuor resolvamus, quorum tres per conversionem probantur. Quartus vero [Col. 825B] per solam impossibilitatem. At vero primus et secundae figurae secundus modus in secundum prioris figurae modum resolvuntur, et resolvitur primus sic. Conversa enim prima universali negatione universaliter, et manente secunda universali affirmatione, eadem conclusio utrorumque nascitur.

PRIMVS SECVNDAE.

Nullum bonum malum est, conversa: Nullum malum bonum est.
Omne iustum bonum est, eadem: Omne iustum bonum est.
Nullum iustum malum est, eadem: Nullum iustum malum est.

[Col. 825B] Secundae figurae secundus modus in primae figurae secundum modum resolvitur sic: conversa secunda propositione, et secunda prima manente, universaliter fit conversa conclusio.
Nullum bonum malum est, conversa: Nullum malum bonum est.
Omne iustum bonum est, manet: Omne iustum bonum est.
Nullum iustum malum est, conversa: Nullum malum iustum est.

[Col. 825B] Tertius vero secundae figurae modus, de quarto primae figurae procreatur. Vt enim universalis negatio in primam propositionem universaliter convertatur, et secundae propositiones maneant, idem syllogismi terminus propositioque colligitur hoc modo:
Nullum bonum malum est, conversa: Nullum malum bonum est.
Quoddam iustum bonum est, similis: Quoddam iustum bonum est.
Quoddam iustum malum non est, eadem: Quoddam iustum malum non est.

[Col. 825C] Quartus modus secundae figurae quoniam iam primo, cum factus est per conversionem, in superioris primae figurae modum retorqueri non poterat, sed per impossibile demonstratum est, hic quoque per impossibile ad superiores reducitur modos, et quoniam omnes secundae figurae modi per impossibile monstrantur, idcirco nos quoque inchoantes a quarto omnes per impossibile resolvamus. Nam quartus secundae figurae modus in primum primae figurae resolvitur per impossiblitatem, tertius in secundum, secundus in tertium, primus in quartum, quod hoc modo liquebit. Si quis ergo duas istas concesserit propositiones, id est, omne bonum virtus est, et quoddam iustum virtus non est, necesse est quoque conclusionem concedat quae est, quoddam igitur iustum bonum non est. Nam si haec falsa est, erit ei contraiacens vera quae est, omne iustum bonum est, sed illam concessit quae est prima quarti modi, id est, omne bonum virtus est. Ex his igitur concludat, omne igitur iustum virtus est. Sed prius concessit quarti, modi secundam propositionem, quae est, quoddam iustum virtus non est. Nunc vero concedit, omne iustum virtus est, duas sibi contraiacentes simul conclusurus est, quod fieri non potest. Hoc autem idcirco evenit, quia conclusio quarti modi in primi modi secundam propositionem conversa est; quod si [Col. 826D] secunda propositio primi modi in quarti conclusione non colligitur, quarti conclusio, id est particularis negatio, permanebit. Sed ne forte nos conturbet quod alios terminos in resolvendo modo posuimus, quam superius in disponendo; non enim modo in terminis laboramus, sed in figuris et modis et complexionibus construendis atque resolvendis operam consumimus. Eodem modo et caeteri secundae figurae in primos quatuor resolvuntur.
Omne bonum virtus est, eadem: Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum virtus non est, eadem: Omne iustum bonum est.
Quoddam igitur iustum bonum non est, eadem: Omne igitur iustum virtus est.

[Col. 825D] Tertius secundae figurae modus secundo primae figurae modo sic resolvitur: si quis duas primas tertii modi concesserit, particularem quoque negationem concludet, quae est, quoddam igitur iustum bonum non est. Nam si haec falsa est, vera erit contraiacens, quae est, omne iustum bonum est. Sed etiam illa concessa est, quae est, nullum bonum malum est. Ex his ergo colligitur, nullum igitur iustum malum est. Sed prius concessa erat, quoddam iustum malum est, nunc vero nullum iustum malum est, duas sibi contraiacentes, uno tempore concedit, quod fieri non potest. Sublata igitur universali conclusione, quae est, omne iustum bonum est, remanebit particularis negatio, quae est, quoddam iustum bonum non est.
Nullum bonum malum est, concessae: Nullum bonum malum est.
Quoddam iustum malum est, contraiac.: Omne iustum bonum est.
Quoddam igitur iustum bonum non est, permut. contraiac.: Nullum ergo iustum malum est.

[Col. 827A] Secundus secundae figurae in tertio primae figurae modo sic resolvitur: si quis duas secundae figurae propositiones concesserit, conclusionem quoque concedit, quae est, igitur iustum bonum est. Nam si haec falsa est, erit vera contraiacens ei particularis affirmatio, quoddam iustum bonum est. Sed idem concessit illam quae est, omne bonum virtus est, concludat necesse est, quoddam iustum virtus est, qui iam ante concesserat secundam secundi modi quae est, nullum iustum virtus est, duas contraiacentes uno tempore concedit, quod fieri non potest.
Omne bonum virtus est, concessae: Omne bonum virtus est.
Nullum iustum virtus est, contraiacen.: Quoddam iustum virtus est.
Nullum iustum bonum est, permut. contraiacen.: Quoddam iustum bonum est.

[Col. 827A] Primus item secundae figurae in quartum primae figurae sic resolvitur: qui concedit duas primi modi propositiones, concedat necesse est et conclusionem. Nam si illa falsa est, erit vera contraiacens ei particularis affirmativa quae est, quiddam iustum bonum est. Sed idem concessit illam quae est, nullum bonum malum est, concludat necesse est, quoddam igitur iustum malum non est, qui ante concesserat illam quae est, omne iustum malum est. Vno tempore duas contraiacentes concedit, quod fieri non potest. Sublata igitur particulari affirmatione quae est, quoddam iustum bonum est, remanet illa quae est, nullum iustum bonum est.
Nullum bonum malum est, similes: Nullum bonum malum est.
Omne iustum malum est, contraiacen.: Quoddam igitur iust. malum non est.
Nullum iustum bonum est, permut. contraiacen.: Quoddam iustum bonum est.

[Col. 827B] Sequitur ut tertiae figurae modos ad primos quatuor reducamus, quorum quinque per conversionem et per impossibilitatem ad primos quatuor resolvuntur, unus vero solus, id est quintus, per solam impossibilitatem in priora resolvitur. Primus tertiae modus figurae in tertium primae figurae hoc modo resolvitur: Si enim prima propositio tertii modi primae figurae maneat, et secunda propositio particularis tertii modi primae figurae universaliter convertatur, et sit secunda propositio primi modi tertiae figurae, eadem conclusio colligitur, id est affirmatio particularis.
Omne bonum iustum est, manet: Omne bonum iustum est.
Quaedam virtus bona est, conversa: Omne bonum virtus est.
Quaedam virtus iusta est, manet: Quaedam virtus iusta est.

[Col. 827C] Vel certe sic, quia superius talem syllogismum diximus terminis commutatis, quem Aristoteles dissimilem non putat.
Omne bonum virtus est, similes: Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum bonum est, conversa: Omne bonum iustum est.
Quoddam iustum virtus est, manet: Quoddam iustum virtus est.

[Col. 827C] Secundus modus tertiae figurae in quartum modum primae figurae hoc modo resolvitur. Si enim primae propositiones secundi tertiae figurae modi, et quarti modi primae figurae maneant, quarti vero modi primae figurae secunda propositio universaliter convertatur, et secunda sit propositio secundi modi tertiae figurae, eadem conclusio procreatur.
Nullum bonum malum est, manet: Nullum bonum malum est.
Quoddam iustum bonum est, versa universaliter: Omne bonum iustum est.
Quoddam iustum malum non est, manet: Quidam iustum malum non est.

[Col. 827C] Tertius modus tertiae figurae in tertium modum primae figurae resolvitur. Si enim propositio prima tertii primae figurae modi, et secunda propositio tertii modi tertiae figurae maneat, et secunda propositio tertii modi primae figurae particularis particulariter convertatur, et sit prima tertii modi tertiae figurae, conversa particulariter conclusio nascitur.
Omne bonum virtus est, Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum bonum est, Quoddam bonum iustum est.
Quoddam iustum virtus est, versa partic.: Quaedam virtus iusta est.

[Col. 827D] Quartus modus tertiae figurae in tertium modum primae figurae resolvitur: si enim utrorumque primae maneant propositiones, et secundae particulares particulariter convertantur, eaedem conclusiones nascuntur.
Omne bonum virtus est, manet: Omne bonum virtus est.
Quoddam iustum bonum est, vertitur: Quoddam bonum iustum est.
Quoddam iustum virtus est, manet: Quoddam iustum virtus est.

Reliquus sextus syllogismus tertiae figurae de primae figurae quarto modo procreatur; manentibus enim primis eorum propositionibus, atque secundis particulariter immutatis particulis, in utroque manebit conclusio.
Nullum bonum malum est, eadem: Nullum bonum malum est.
Quoddam iustum bonum est, mutata: Quoddam bonum iustum est.
Quoddam iustum malum non est, manet: Quoddam iustum malum non est.

[Col. 829A] Quintus autem qui restat, sicut ante per impossibile probatur, ita etiam nunc per impossibilitatem resolvitur. Sed quemadmodum unus fuerit resolutus, eodem ordine omnes resolvendi sunt. Resolvitur autem sextus tertiae figurae modus in tertium primae figurae modum. Quintus autem tertiae figurae modus resolvitur in primum primae figurae. Quartus tertiae figurae modus resolvitur in quartum primae figurae modum. Tertius tertiae figurae modus resolvitur in secundum primae figurae modum. Secundus tertiae figurae modus resolvitur in primum primae figurae modum. Primi tertiae figurae modi resolvuntur in secundos primae figurae modos. [Col. 829B] Resolvitur autem per impossibilitatem sextus tertiae figurae modus in primae figurae modum tertium hoc modo: si quis igitur duas propositiones sexti modi tertiae figurae concesserit, concedat etiam necesse est conclusionem quae est, quoddam iustum malum non est. Nam si haec falsa est, erit vera contraiacens ei primae figurae tertii modi prima propositio quae est, omne iustum malum est. Sed etiam concessit propositionem secundam, quae est, quoddam bonum iustum est. Ex his igitur concedat necesse est, quoddam bonum malum est, quia ante concesserat primam propositionem sexti modi tertiae figurae quae est, nullum bonum malum est. Vno tempore duas sibi contraiacentes concedit, quod fieri non posse descriptio declarat.
Nullum bonum malum est, contraiacen.: Quoddam bonum malum est.
Quoddam bonum iustum est, concessae: Quoddam bonum iustum est.
Quoddam iustum malum non est, permut. contraiac.: Omne iustum malum est.

[Col. 829B] Hoc modo omnes caeteri modi tertiae figurae in primos modos primae figurae referuntur, quod subiecta descriptio declarat, in qua prior quintus, qui per conversionem resolvi non potuit, per impossibilitatem resolutus est.
Quoddam bonum malum non est, contraiacen.: Omne bonum malum est.
Omne bonum iustum est, concessae in utrisque.: Omne bonum iustum est.
Quoddam iustum malum non est, permut. contraiac.: Omne iustum malum est.
Omne bonum virtus est, contraiacen.: Nullum bonum virtus est.
Quoddam bonum iustum est, concessae in utrisque: Quoddam bonum iustum est.
Quoddam iustum virtus est, permut. contraiac.: Nullum iustum virtus est.
Quoddam bonum iustum est, contraiacen.: Nullum bonum iustum est.
Omne bonum virtus est, concessae in utrisque.: Omne bonum virtus est.
Quaedam virtus iust. est, permut. contraiac.: Nulla virtus iusta est.

[Col. 829C] In resolutione modi secundi tertiae figurae in primum modum primae figurae, haec impossibilitas evenit, quod duas contrarias uno tempore concedit, quod fieri nequit. Nunquam enim duae contrariae uno tempore simul verae invenientur.
Nullum bonum malum est, contrar.: Nullum bonum iustum est.
Omne bonum iustum est, concessae in utrisque: Omne bonum iustum est.
Quoddam iustum malum non est, permut. contraiac.: Omne iustum malum est.
Et in sequenti quoque syllogismo duas concedit, quod impossibile est.
Omne bonum iustum est, contrariae: Nullum bonum iustum est.
Omne bonum virtus est, concessae in utrisque. Omne bonum virtus est.
Quaedam virtus iusta est permut. contraiac.: Nulla virtus iusta est.

[Col. 829C] Nec nos illud turbet, quod in quibusdam contraria propositio et conclusio invenitur, in quibusdam vero contraiacens. Namque aequaliter peccavit tam qui utrasque contrarias concesserit, quam si utrasque contraiacentes. Nam quo modo contraiacentes uno tempore verae esse non possunt unquam, sic etiam contrariae.
Omne bonum virtus est, contrariae. Nullum bonum virtus est.
Omne bonum iustum est, concessae in utrisque. Omne bonum iustum est.
Quoddam iustum virtus est, permut contraiac.: Nullum iustum virtus est.

[Col. 829D] Haec de Categoricorum Syllogismorum introductione, Aristotelem plurimum sequens, et aliqua de Theophrasto et Porphyrio mutuatus, quantum parcitas introducendi permisit, expressi. Si qua vero desint in Analyticis nostris calcatius exprimemus. Nunc vero quantum ad solam Categoricorum Syllogismorum formam spectabat, perfectum hic nobis est, et ad cumulum introductionis elaboratum. Nec hoc nos perturbet, si quae hic propositiones et conclusiones falsae sunt, quandoquidem non veritates rerum, sed connexiones syllogismorum figuras et modos suscepimus disserendos. Nam his cognitis, si quos ad perfectum studium logicae disciplinae disputationis subtilitas traxerit, prius de ambiguis disputationibus discant, post ab his veritas in rebus mendaciumque meditabitur.


no previous next