Caelius Aurelianus

De salutaribus praeceptis

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Cum nobis saepius, meus Lucreti, de medicina fuerit sermo quod tam difficilis integritatis causa quam necessaria sanitas esse videatur: quis enim semper liber a morbo aut quis facile est regens integritatem? nihil te video consilii cepisse quatenus integro usui necessaria sanitas esse videatur. non nihil tamen si interrogationibus meis tuae responsionis exhibeas omnia, docuisti hoc tibi fieri pervisum esse. hoc dabit occasionem meis interrogationibus. si ita placet ad perficienda quae petimus, primum a nobis sanitas exploranda est.

[1]

Quid est enim sanitas? integra viarum aut officiorum naturalium temperies.

[2]

Quot appellatur modis? duobus, uno quo animae intellegimus sanitatem, alio quo corporis.

[3]

Quid a fortitudine sanitas differt? quod oportet totam fortitudinem complementum esse sanitatis.

[4]

Quid etiam a naturali integritate? quod plus est naturalis integritas a sanitate. quisquis enim integer sanus est, quisquis autem sanus non semper et integer, amissa corporis parte aut cicatrice facta aut corpore carnis immodice pleno, ut athletarum videtur sanitas quam supra memoravimus.

[5]

Quid a bona valetudine sanitas differt? bona valetudo est inculpata sanitas sanitas autem non est inculpata, labore et indigestione sauciata.

[6]

Quid a pulcritudine sanitas differt? pulcritudinem vocamus corporis, motum moderatum membrorum cum bono colore. potest antem sanitas sine pulcritudine intellegi. medicorum enim est sanitatem corporis custodire, pulcritudinem autem aliptarum. eorum enim facere, horum factam custodire. Est autem sanitas? secundum aliquos philosophos inprobati sermonis non est, secundum sapientes est.

[7]

si quis enim in morbos cadit et queritur, cum deest intellegitur esse: nihil enim aut queritur aut in aliud cadit.

[8]

Quomodo comprehenditur sanus homo? Herophilus sensibus intellegibilem dixit esse sanum, ad veritatem autem incomprehensibilem propter parvitatem causarum quae morbos efficiunt aut nimios celeresque aut tardos creantes motus aut interiectione et longa distantia aut nimia vicinitate supra dictatum causarum. nos autem intellegibilem dicimus eum qui sine querela est et corporis sui vindicat sanitatem : quae praeter relationem cuiusquam esse non potest perspicua.

[9]

Bonum est sanitas an malum? secundum Stoicos neutrum, secundum Aristotelem et alios bonum: quam nos attestamur opinionem. signum enim: et animae morum tribui tranquillitatem, quod bonum est.

[10]

nemo enim dicere malum ausus est animae sanitatem. Vniformis est sanitas, an varia cum extenditur et minuitur? secundum Asclepiadem et Erasistratum uniformis: nolunt enim summum sanitatis et quantitudinem esse. secundum Herophilum et methodicos varia, cum extenditur et minuitur. id etiam nos adserimus. si enim modo nos fortes modo fatigatos esse sentimus, manifeste variatur sanitas.

[11]

Communem vel unigenam nobis et animalibus dicimus salutem? communem: vidimus enim officiis naturalibus eam constare.

[12]

Intactus erit morborum qui salutaribus utitur praeceptis? non intactus, sed difficile tactus. in multum enim nos fortuna tenet: ex qua casus vulnera nobis aut inversionem sanitatis efficiunt. et est inpossibile quae denuntiata non fuerint vitare.

[13]

Isdem rationibus passiones curantur quibus sanitas custoditur? non isdem. sanitatem servant salutaria praecepta, passiones tollunt adiutoria gubernationis varie formata.

[14]

Vtilis est sanitati consuetudo? utilis, si ex utilibus fuerit rebus.

[15]

Quid est consuetudo? usus in eadem consuetudine perseverans.

[16]

Quomodo fit aut solvitur consuetudo? per modicam adiectionem aut detractionem. repentina enim mutatio novitatis causa turbat corpora.

[17]

(Vita qua ratione dicitur?) multis atque variis, ad praesens autem tribus: una qua mortalem vitam dicimus. item sicut Terentius moraliter dicendo vitam hominis dixit. tertia, qua de diaeta ciborum verbum significat, ut ebriosam vel sobriam aut edacem vel tenuem dicimus vitam.

[18]

Differt vita vitae ad conservandam corporis sanitatem? differt. est enim vacua, et est activa, quae aut communiter aut specialiter effecta: his intellegitur militaris, aut rustica, vel nautica, aut varia gestatione exercitata ut athletarum vel venantium. est autem inordinata, est cauta, est varia, est consueta, est insueta.

[19]

Quaenam harum melior ad conservandam corporis sanitatem? generaliter activa et ordinata, ut sccundum Hippocratem labor aut gestatio cibum antecedat: specialiter autem inordinata et inaequalis variam et item utilem faciens consuetudinem, nt calidum lavacrum vel frigidum semel vel frequenter accipere, accipere potu aquam vel frigidum vinum vel calidum, et his similia. vacua autem vita corpus infirmat. item in ordine certo consueta tuta non est: mutatur enim frequenter humanis fortuitis. item nimie inordinata facilis in morbos gestatio enim post cibum morbificat.

[20]

Quid est salutaris vivendi regula? qualitate quantitate tempore atque ordine constans adfectus custodiendae sanitatis.

[21]

Quid salutare monitum? particula salutaris diaetae qualitate quantitate tempore atque ordine formata, ut supra diximus, dicta causa.

[22]

Quae sunt differentiae salutarium praeceptorum? aliqua rerum utilium temperativa, ut ante cibum perunctio, aliqua nocentium recusativa, ut ne quid nimis. item aliqua generalia, ut exercitium, aliqua particularia generalibus subiacentia, ut addita specie per palaestram exercitium. aliqua exercentia iniquam corporis requiem, aliqua servantia fortitudinem.

[23]

Esse oportet omnibus communia salutaria praecepta? generalia oportet, specialia autem iam non oportet. exercitari enim commune omnibus est sanis: at addita specie, ut per palaestram, vectatione, armis, venatione, commune non est.

[24]

Quot vel quibus constat salutare praeceptum? quattuor: qualitate, quantitate, tempore atque ordine.

[25]

Quomodo intellegimus bene digerentem? ex somno vigiliisque tranquillia, sincero vultu et capite levi cum bono colore, nihil officiis naturalibus inpeditum, stomacho levi, stercoribus aequalibus atque mollibus, corpore toto facili ad solitos motus.

[26]

Quomodo intellegimus non digerentem? ex somno turbato atque inaequali, corpore gravi tardo, mentis tristitia, vultus cum inflatione pallore, ructationibus fumidis vel acidis aut male redolentibus, nausia cum fatigatione salivarum, frequentia compunctionis intestinorum vel ventris abstinentia, stercorum inaequali atque aspera effusione: quae supradicta aliquando omnia concurrunt.

[27]

Quomodo intellegimus tarde digerentem? ex ructationibus foetulentis, hoc est accepti cibi qualitatem redolentibus, cum gravatione levi, ac tardo digestionis effectu.

[28]

Quomodo intellegimus iam virum? ex asperitate faucium, obtunsione vocis et rauco sonitu, inflatione etiam papillarum et genitalium, et cum repente maceratum corpus in longitudinem viderimus porrectum.

[29]

Quomodo intellegimus iam virum generantem? Considerantes primo corporis naturam, si eunuchus non est, et aetatem, ne mox pubescat, aut senior <sit>, et corpus, ne maiore morbo prematur, et vitam moderatam, ne nimio lusu obtunsa sint genitalia. quorum enim naturae nihil deest et corpus sine morbo et aetas perfecta et vita moderata, eorum semen generabile comprobamus.

[30]

Qui sunt salutares loci? salutares intellegimus locos ex aere temperatos nulloque odore corruptos et non facile mutabiles temporum qualitate.

[31]

Interdiano somno utendum est sanis hominibus? si non sufficiens erit nocturnus, aut noctis brevitate aut alia qualibet causa, ad implementum solitae quantitatis utendum.

[32]

Quod tempus deputandum est interdiano somno? sanis hominibus ante cibum sed paulo temperatius, ut neque vigiliis neque recenti somno sauciatum corpus cibo nutriatur.

[33]

Quod est sanum exercitium? quod omni tempore ac loco in usum venire potest, ut defricatio vel cursus aut lucratio: fiet enim causa negato sibi consueto exercitio aut luctatione incommoda aut insueta exercitationis novitate.

[34]

Quae est sufficiens quantitas exercitii? virium possibilitas. necesse enim fatigatum corpus ab exercitio relevare.

[35]

Qui locus exercitii utilis est? modice temperatus et qui noto non perflatur, aequali et molli ceromate stratus: fervens enim perflatus corpora relaxat, frigidus autem constringit: et ea incommoditate, si calidius non sufficiens exercitium. solvimus sudoribus causam. adeo in balneis auxilium est. item inaequalia vel dura ceromata contundunt supra colluctantes et rasuras corporis efficiunt.

[36]

Quales esse debent fricatores? periti fricationum modice carnosi, tactu molles, non faciles in sudores. inperiti fricationum inique fricant: item sicci vel ossosi duri corporis causa contundunt, faciles in sudores frigidant.

[37]

Quid generaliter lavacra prosunt? corpus curare, commotas corporis partes coaequare, conceptum laborem solvere, mundare corpus, animam relaxare.

[38]

Quod est bonum balneum? magnitudine medium, lucidum, aeris temperati, mundum neque fervidum nimis. breve enim vel obscurum aut aeris incommodi aut ferventi pavimento inmissisve carbonibus calefactum caput inflat. vertiginem efficit oculorum, et ob parvitatem aquae cito sordidatur. ac si rursum nimiae fuerit magnitudinis et in multa divisum cellarum, fatigat ingredientes. tepentes frigidat, item recentes adurit et visum obtundit.

[39]

Quae sunt lavacrorum differentiae? <multae atque variae.> nam sunt Iavacra frigida, sunt et calida, sunt dulcia fontana vel imbrilia, fluminalia vel palustria, item non dulcia maritima, sunt aquarum nativarum sua virtute manantia, et sunt splendida, sunt turbata, sunt redundantia, sunt exigua, sunt media, sub divo vel contecta, maritima loco alto aut humili.

[40]

Salutare est continuum frigidum lavacrum? secundum aliquos non est salutare: fervore enim nasci vel nutriri hominem adseverant. secundum alios salutare, si quidem et climatorum partes et vitae effectiones frigidae salutares esse debeant. secundum nos salutare est in frigidum et fervens lavacrum consuescere, propter iniquitatem vitae et inruentium morborum diversitates, quin etiam frigidi incommodis sauciatam delectationem. etenim aestate frigida aqua tardius utendum est, ne vi frigoris aut cruditate vexet.

[41]

Salutare est post lavacra potum vel cibum aliquantum differre? aliqui solis carnosis hominibus prodesse dixerunt ut exinde aliquid corporis insumatur, nos autem omnibus non ea ratione prodesse dicimus, sed ut turbatio spiritus resolvatur. turbato enim corpore accepta corrumpuntur, corrupta non nutriunt.

[42]

Quid magis post lavacrum salutare est, potum sumere an cibum? secundum aliquos cibum, si quidem potus stomachum fluidum, caput grave, fastidium faciat cibi. secundum alios magis potum, si quidem solidior cibus relaxat eas partes quibus digestio celebratur. secundum nos in utrumque consuescere laudamus, nunc potum nunc cibum ante sumere. siti enim, post vectationem vel lavacrum bibendum est, ut corporis anxietas excludatur. bibenda praeterea nunc aqua calida nunc frigida. si forte stomachus aliqua causa umectatus fuerit, tunc vinum aquatum. si autem nulla sitis fuerit, quod frequenter fit stomachi umectatio umectationis antecedente causa, cibus ante sumendus est.

[43]

Quae est melior aqua? munda, perspicua sine aliquo odore vel sapore, pondere levi et quae cum requieverit, nullum ex se humi sedimen dimittat.

[44]

Quid agendum si necessitatem aquae malae incurrimus? post cibum bibenda est aut paulo plus coquenda, plus etiam vini admiscendum a solita consuetudine. sic etiam lac ubi inveniri potuerit bibendum ad compescendam sitim, ubi minus cogamur accipere illud quod nocere possit.

[45]

Aliquid a sola aqua hauriri potest nutrimenti, aut aqua secundum Erasistratum nihil in se nutrimenti habet? secundum aliquos multum, secundum nos parvum etenim longa ieiunia tolerat et defectos homines sine cibo aliquantulum retinet.

[46]

Quomodo probatur salutaris atque aptissimus humanis corporibus cibus? salutarem dicimus cibum qui ex rebus constat facilioribus in digestionem quod ex multorum probatur experientia. quae enim multi, facile inprobamus. potest autem res multis contraria uni vel duobus digestibilis esse.

[47]

Quid magis salutare est sanis hominibus, unius speciei cibum accipere, ut carnes aut holera, an ex multis speciebus variatum? in utroque faciendam consuetudinem laudamus. ut novitate corpus nulla turbetur. cum enim oportuerit morbi vel necessitatis causa, simplex unius cuiusque speciei cibus accipiendus est: in conviviis vero ex multis speciebus variatus.

[48]

Quis melior ordo est circa homines accipiendi varium cibum? primum accipere ea quae levius nntriunt ut sunt holera, secundo volantium carnes vel piscium, deinde pulmentis uti quae plurimum nutriunt, ut agnorum vel porcorum carnes.

[49]

Ob quam causam dulcem specie rem edi a re erit ordinari? quoniam si nudo inhaeserint stomacho inflant et cetera quae secum erunt corrumpunt: idcirco prostrata specie dantur et alia supermittitur, contecta atque stomacho suspensa ut facile digerantur.

[50]

Quis modus est quantitatis accipiendi cibi hominibus? accipiendi modus est tantum sumere quantum facile digeratur. minus accipere defectum facit movente cavo corporis. item plus accipere ex indigestione morbos faciet et corpus pariter infirmat.

[51]

Salutare est semel cibum accipere et in hoc perseverandum sanis? secundum aliquos salutare est vacuis ab exercitio corporibus hiemis tempore propter dierum brevitatem et strictis corporibus quae minus perdunt quam accipiunt. secundum nos in utrumque laudamus consuescere, ut nunc semel cibus accipiatur, nunc bis vel frequentius, quoniam plerumque nolentes aliquo casu fragilitatis humanae contraria cogimur, ut aut semel accipiamus, aut morbi inruentis necessitate ftequentias si defectio fuerit aut diaphoresis consecuta. pueris autem et maxime aestatis tempore manifeste contrarius semel cibus etiam a nobis affirmatur. plurimum enim cibi crementa corporis vindicant.

[52]

In prandio an in cena plurimus sumendus est cibus? in cena: quietum enim nos tempus consequitur, et non oportet circa diurnos actus cibi gravatione inpediri.

[53]

Quid magis prodest ac salutare est vinum an aquam bibere? in utrumque consuescere laudamus sanos homines. vinum etenim fortitudinem corporis praebet, sed etiam aquae consuetudo necessaria est propter inruentium morborum causas ut animus aegrotantium nulla novitate bibendi contristetur.

[54]

Quod est bonum vinum? vinum album splendens medii saporis neque confusi coloris. nigrum etenim durum est et inflat stomachum et caput. album et faeculentum grave est ob sediminis qualitatem. item dulce plerumque nauseam facit: contra nimis austerum caput et nervos percutit, item fauces inflat. vetustum nervos incommodat. salsum ventrem provocat.

[55]

Vtilis est ebrietas sanitati ? secundum Mnesitheum utilis, non frequenter sed per intervalla. sic enim adhibita multitudinem umorum purgat et densitatem eorum solvit. est enim vinum ferventis naturae, quo etiam acriores umores temperantur. secundum nos inutilis atque contraria sanitati ebrietas iudicatur : etenim mentem turbat, sensus corrumpit, nervos vitiat, fortitudinem corporis detrahit.

[56]

Quid magis salutare est, frigidum an calidum potum consumere? secundum aliquos calidum, quod spiramenta relaxet. secundum alios frigidum, ut fortitudinem faciat. secundum nos in utrumque consuescere utilissimum est. etenim fortuito diversa deficiunt aut morbis inruentibus prohibentur, et oportet calidum vel frigidum potum non insuete accipere, sed in contraria haec sanitate consuescere.

[57]

Quid agendum si vino quisquam fuerit gravatus? praecavenda sunt cetera quae superaddita similiter aut gravius corpus corrumpunt, ut venus vel lavacrum. perunguendum itaque corpus mediocriter, et primo ieiunandum, dehinc siccus accipiendus cibus et a vino abstinendum, bibendum praeterea nunc aquae calidae vel frigidae modicum. ita rursum somno quiescendum, vel si antehac nausea fuerit consecuta, quae gravatos plerumque revocat vomitu alieni atque corrupti cibi, caput fovendum dulci atque calido oleo, dehinc altioribus stramentis sublevato capite quiescendum.

[58]

Necessariam dicimus venerem sanitati? ad conceptionem animalium necessariam, ad conservandam corporis sanitatem contrariam. quantum enim qui a venere abstinent integra fortitudine perseverant, tantum in eandem proni purgatione virium fatigantur.

[59]

Quo tempore melius in venerem convenimus? ante cibum. tunc enim corpus tranquillius habet. sed post tantum ne indigestio latens occurrat et corpus incommodet, non aliter quam si statim post cibum corpus exercitio agitetur, unde digestio inpeditur. specialiter in mulieribus conceptionis causa tempus eligendum est, quo se mox materia sanguinis subtraxerit solita purgatione.

[60]

Salutaris est peregrinatio? moderatione facta salutaris, sed in melioris aeris lueque exemptas regiones: mutatio enim in melius facta qualitate sui animum relaxat, corpus animae consentiens relevat.

[61]

Quis ordo vitae mandandus peregre profecturis? primo ut paulatim se praemovendo futurae peregrinationi componant. navigetur in navicula, via ambuletur, in vehiculo vel equo vehi disponant, ut praemotum corpus proxima in loca longiori peregrinationi praeparetur.

[62]

Quomodo gubernanda est sanitas, si communis morbus invaserit? paulo diligentius a solito fugienda sunt ea quae morbos valent infligere, ut labor, frigus et aestus, indigestio. parva enim occasione infusa corpora tempore pestifero morbos incurrunt.

[63]

Quid agendum si ex his excessibus sanitas fuerit sauciata? requies atque abstinentia cibi adhibenda et sic discussa saucietate unctione est ex calido lavacro corpus curandum, dehinc cibo et potu levi resumendum est.

[64]

Vtilis est post cibum iucunditas ? etenim avocatus animus aliqua voluptate spectaculi vel fabularum corpus relevat, tantum quantum si fuerit contristatus aut intentione gravatus, premit gravando caput et omnes sensus.

[65]

Vnguentis et coronis florum utendum est sanis hominibus ad conservandam sanitatem? non utendum: vis enim odoris caput implet. ab communis vitae simplicitatem utendum, sed eligenda sunt unguentorum simplicia et florum minus olentia, et longe a capite inlinienda et adponentia cetero corpori.

[66]

Vtilis ad conservandam corporis sanitatem vomitus? inutilis, et magis post cibum cottidie quam per intervalla, et omnem cibum excludens quam parvum, et nimia corporis agitatione vel inmissis digitis provocatus. etenim caput implet, oculos confundit et omnes sensus, gingivas corrumpit, dentes excludit, corpus omne pallore atque macie deformat. sed tunc si defluens ad stomachum acrior umor fuerit excludendus, utendum est vomitu: inutilia enim ita excluduntur.