no previous next

Caelius Aurelianus

De speciali significatione diaeticarum passionum

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Duobus me libris diaeticarum partem traditurum promisi, ex quibus superiore libro respondens de curatione, de passionibus, de temporibus et inspectione et de pulsu et de generali significatione et de typis et de diatritis et de adiutoriis plene ut arbitror ordinavi. nunc de speciali significatione diaeticarum passionum et de generali curatione respondeamus, ut isto volumine omnis diaeticarum cura compleatur.

[1]

In quot vel quas dividis partes officia curationis diaeticarum passionum? in quattuor generales, celerum, tardarum, cum febribus et sine febribus.

[2]

Quae sunt speciales passiones quae sine febribus esse non possunt? phrenesis, lethargia, pleuresis, peripleumonia.

[3]

Quae sunt quae cum febribus esse non possunt? synanche, apoplexia, spasmos, ileos, satyriasis, cholera, diarrhoea.

[4]

Qua ratione celerum passionum curationem praeponis? quoniam frequentes atque urgentiores sunt et earum plurimae et tardae fiunt, quarum superpositio similem celerum exigit curationem.

[5]

Qua ratione specialis curatio generali subiungitur? quoniam cum specialis tarda est et in paucis invenitur, communis atque adprehensione facilis est generalis. quod manifeste monstrabimus. per singula membra specialis una est in corpore, quatenus species dividuntur quae a suo genere non differunt.

[6]

Qua ratione primum de febribus? quod omni regioni atque tempori et naturis corporum et aetatibus omnibus inruunt.

[7]

Vnde febricula dicta est? a fervore veluti ferbicula nuncupatur.

[8]

Quomodo adprehendimus febricitantes? cum tactui nostro occurrere senserimus veluti ex alto ascendentem fervorem plurimum atque acriorem a naturali, totum per corpus exhalantem.

[9]

Mutatio etiam pulsus febriculae signum confert? secundum veteres non fert. Hippocrates enim et Euenor et Plistonicus solum fervorem naturalem moderationem excedentem signum febrium posuerunt. ac ceteri successores eorum pulsus disputationis, sed dispari sententia. alii enim contra naturam effectam mutationem sine externae causae adventu signum febrium vocaverunt, ut Agrius, alii crebritatem pulsus ultra naturam, ut Cleophantus, Chrysippus et Erasistratus. alii vehementiam putant, ut Asclepiades. alii celeritatem et duritiam, ut quidam novelli inventores. ex quibus aliqui solam pulsus mutationem, aliqui etiam fervoris naturalis signum febriculae posuerunt. nos autem quoniam infinita est mutatio pulsus ob causarum inruentium proprietates, qua re ob facilitates suae mutationis etiam praeter febrem passionibus tribuitur, item quoniam naturalis fervoris superantia non solum ex febre sed etiam aut solis vapore aut exercitationis motu vel acris cibi usu efficitur, addimus ut per totum corpus ex alto atque acrior naturali plurimus exhalans fervor febrium referat signum.

[10]

Quomodo adprehendis quattuor tempora febriculae, hoc est initium augmentum statum vel declinationem? initium febriculae adprehendo ex primo atque parvo momento fervoris ex alto naturalis in acriorem qualitatem transeuntis, augmentum excremento qualitatis et quantitatis supradictae significationis, statum ex aequalitate, declinationem ex deminutione.

[11]

Quomodo adprehendis febrium dimissionem? limpidam ex tranquillitate supra dictarum, sordidam ex mitigatione.

[12]

Quae sunt febrium species? sunt febres strictae, sunt solutae, sunt complexae, sunt celeres, sunt tardae atque ceteras temporum differentias habentes.

[13]

Secundum solam solutionem febricula esse potest, cui nihil stricturae misceatur? aliqui hoc fieri negant. stricturae enim effectum febriculam dicunt. nos autem id fieri magniter probamus, cum plerumque cardiacos nihil stricturae patientes febrire ostendimus atque solis constrictivis adiutoriis relevamus.

[14]

Quomodo in complexionibus intellegis utrum alterius an utriusque sit febricula passionis? ex accessionibus et dimissionibus eiusdem febriculae. si enim sese cum in certis stricturae extulerit, et tranquillaverit signis, eidem adscribenda erit passioni, vel si e contrario, solutioni, si autem communibus, utrique.

[15]

Quomodo adprehendis febricitantem in sudorem criticum declinantem advenisse? ex pulsu magno celeri molli uvido totiusque corporis superficiei vaporatione cum pruritu cutis et quadam tactus mollitudine, rigoris etiam per corpus alterna insinuatione, dehinc ipsius per poros veluti humecta exhalatione tamquam mox e lavacro veniant aut si in continuatione febrium tremor frigidus membra pertractans inruerit.

[16]

Ex quibus signis phreneticum adprehendis? ex febricula acuta cum mentis alienatione atque manuum vano errore ut aliquid suis digitis adtrectare videatur, ut fimbrias operimentorum, quod Graeci crocydismon vocant, aut de parietibus levium stipularum detractione, quod Graeci carphologian vocaverunt, pulsu etiam spisso atque parvo.

[17]

Quomodo discernis phreneticum ab eo qui insania febricitaverit? insania febricitantes alienatione primum mentis vexantur, dehinc febricula consequitur, nullo ex supradictis adtestante manuum errore ut parietes aut operimenta digitis adtrectare videantur. passiones ipsae praeterea temporum differentia separantur. nam phrenesis celer tantummodo est. insania autem tarda frequentius, celer difficile. mentis quoque alienatio in phreneticis cum accessio febrium erit, aliqua mollitur. insanis autem, febribus desinentibus, perseverat.

[18]

Vnde phrenesis dicta est? ab inpedimento mentis. Graeci enim mentes phrenas vocant.

[19]

Ex quibus lethargicum adprehendis? ex febricula acuta cum sensus oppressione ut aut difficulter aut nihil sentiat, pulsu magno raro et inani.

[20]

Vnde lethargia dicta est? ab oblivione mentis atque corporis vacatione motus. Graeci enim lethen oblivionem, argian vacationem vocant.

[21]

Ex quibus pleureticum adprehendis? ex febre acuta <cum dolore lateris vehementi atque> ad iugulum atque palam suae partis tendente respirationeque difficili cum tussicula, cum qua sive sanguinolenta aut spumosi vel fellei vel purulenti humores excluduntur, leviatione etiam doloris adtestante quotiens super id latus quod dolet iacuerit aegrotans.

[22]

Vnde pleuresis dicta est? a parte quae ceteris plus patitur. latus enim magis ex ipsa passione vexatur, quod Graeci pleuran appellant.

[23]

Quomodo pleuretici a latus dolentibus differunt? quod pleureticos latus dolentes, latus autem dolentes non semper pleureticos appellamus nisi ceteris adtestantibus signis.

[24]

Ex quibus peripleumoniam adprehendis? ex febre acuta ac respiratione difficili, tussicula cum spumosis sputis, gravatione atque iacendi super latus difficultate, at si supini iacuerint aegrotantes altioribus stramentis sublevato thorace cum capite ut sedere videantur, facilius supra dicta tolerabunt. pulsum autem vehementem atque celerem habent.

[25]

Vnde peripleumonia dicta est? a parte quae plus a ceteris patitur. pulmo enim ex ipsa passione vexatur, quem graeci pleumona appellant.

[26]

Ex quibus synanchicum adprehendis? ex inflammatione cum rubore faucium atque uvae e confinio vel radice linguae, difficultate etiam transvorandi cibum vel potum et pro magnitudine tumoris praefocatione cum respirationis difficultate atque oculorum prominentia, aut e contrario tenuitate gutturis cum tensione in longitudinem porrecti, vultus quoque deductione ut eius partes concidisse videantur, respirationis difficultate cum praefocatione, nulla exstante inflatione. duplex enim species synanches est, cum inflatione et sine inflatione, quarum vehementior atque celerior secunda praefocatio.

[27]

Vnde synanche dicta est? a continentia spiritus. Graeci enim synagein dicunt continere. aut a praefocatione suspendii. anchonas enim suspendia vocaverunt.

[28]

Ex quibus apoplecticum adprehendis? ex repenti sensus atque motus eiectione, aut aliqua parte vultus adducta oris etiam dimissione ut mentum laxius videatur, pulsu parvo celeri cum articulorum frigido torpore, anhelitus rara spiratione cum colore plumbeo.

[29]

Vnde apoplexia dicta est? quod tamquam letali percussu repentinum casum faciat. Graeci enim percussum plexin vocaverunt.

[30]

Quomodo a lethargia apoplecticum discernis? primo ex febre. febris enim in omnibus lethargicis antecedit sensuum eiectionem. dehinc ex pulsu. lethargicorum enim maior atque rarus est, apoplecticorum parvus et creber sine aliqua febrium significatione.

[31]

Ex quibus catalepticum adprehendis? ex febre atque vocis amissione cum mentis tarda intellegentia, pulsu magno atque vehementi, oculis patentibus atque intentis palpebris cum fixo obtutu in augmento febrium. in statu autem vel declinatione motus aliquis efficitur oculorum. nam cum eis manum ante oculos suspendentes abstraxerimus, eandem obtutu sequentur, aut digitorum obtractationem pavitantes palpebras recondunt, si clamati fuerint, audiunt et non respondent, sed oculorum respectu ad vocem conversi audisse noscuntur et lacrimantur. odoramentis etiam admotis aut aliquo ciborum gustu commoti ingemiscunt, rubore perfusi, declinantibus febribus calido sudore.

[32]

Ex quibus adprehendis spasmo laborantem? ex non voluntaria tensione atque conductione partium vel nervorum, cum dolore vehementi atque acuto et pulsu parvo.

[33]

Ex quibus tetanicum adprehendis? ex gutture in longitudinem extento atque inflexibili positione durato, cum dolore vehementi et duritia musculorum qui buccis insistunt, rubore vultus, dentium compressione ut os aperire difficulter possint conductione nervorum inpediti.

[34]

Ex quibus opisthotonicum adprehendis? ex supino raptu hoc est a postica parte conducta cervice cum nimia tensione atque vehementi dolore dorsi et colli, surarum quoque contractu et manuum et digitorum.

[35]

Ex quibus emprosthonicum adprehendis? ex conductione gutturis in anteriores partes effecta atque mento pectori adiuncto, tensione ilium et praecordiorum, continuo mictus desiderio et digitorum inpossibili complexione. supra dictae passiones si ex vulnere fuerint effectae in periculum faciles, in sanationem difficiles iudicantur.

[36]

Quomodo discernimus ab spasmo tremorem et membrorum saltum? ex differentia motus. spasmos enim tensione atque conductione efficitur, tremor autem crebra vibratione. item membrorum saltus ex erectione palpitantis et gaudio. sine aliqua tensione vel salutis periculo.

[37]

Ex quibus hydrophobon adprehendis? ex nimio desiderio potus atque pudore, sine aliqua manifesta ratione.

[38]

Ex quibus cardiacum adprehendis? ex antecedentibus vehementibus febribus et consequenti sudore frigido atque virium celerrima debilitate, membrorum quoque frigida exhalatione, quod signum est naturalis extincti fervoris quo corpora viventium vigent, dehinc ipsius celerrima respiratione atque halucinatione cum gravatione thoracis, pulsu celeri parvo inani veluti fluido atque demerso cum tremore et formicali motu, quem Graeci myrmecizonta vocant.

[39]

Vnde nomen cardiacae passionis cepit? a corde quod Graeci cardian appellant. hoc enim gravius ex ipsa passione vexari multi adseverant. alii vero quod sit letalis passio, a corde nominatam dixerunt quod in nobis principatum vigoris habet.

[40]

Quomodo discernis critice sudantem (hoc est discinctibili sudore qui est necessarius) ab eo qui diaphoresi solvitur? non facilem sed satis necessariam quaestionem proponis. nam plurimi medici eius discretionis ignari salutares sudores stringentes, passiones aegrotantibus reddiderunt, et alii diaphoreticos conlaxantes causa mortis extiterunt. unde eorum differentiam necessario suggerimus ordinandam, quae varia ratione colligitur. nam primum ex praeteritis, dehinc ex genere passionum et magnitudine temporis et sudoris ipsius ordine et quantitate et qualitate significatio firmatur. ex praeteritis inquam cum consideramus utrum signa sudoris futuri diaphoretici an salutaris praecesserint. ex genere passionum cum qualitatem passionis adtendimus. si enim solutio est, sudor etiam inutilis ac diaphoreticus esse monstratur. si vero strictura est, adtendenda magnitudo. parva enim passio diaphoresin ferre non potest. si autem magna fuerit, adtendendum tempus. in statu enim totius passionis atque temporalis accessionis vel limpida dimissione criticus sudor ostenditur, in initio autem vel augmento perniciosus. ex ordine inquam sudoris ipsius. aequalis enim bonus, inaequalis autem malus sudor indicatur. ex quantitate signum accipimus moderationem considerantes. modicus enim sudor bonus, inmodicus autem malus accipitur, denique recte sudantes ex accepta inmoderatione diaphoresin incurrunt. ex qualitate autem significationem accipimus, cum tactus iudicium adhibemus. salutaris enim sudor calidus tenuis et non male redolens probatur, perniciosus autem frigidus atque sucidus et male redolens atque loturae carnium similia invenitur. dehinc ex praesentibus atque concurrentibus signis adfirmanda significatio est. nam diaphoreticis magis parvus atque creber et inbecillis et inanis invenitur pulsus, thorax etiam gravatur cum respiratione frequenti, iactatione ac desponsione animi, vocis etiam tenuitate, adtestante pallore. recte autem sudantibus pulsus erectior, respiratio facilis atque lenior efficitur, in somno etiam prona delectatio et omnium adversorum deminutio cum animae atque corporis relevatione.

[41]

Quomodo discernis a cardiaco eum qui ex stomachi passione sudaverit? ex stomachi passione sudare cognoscimus eum qui sine dolore eiusdem partis vexari fatetur, hoc est sub pectore aut inter palas, adtestante aliquo singultu atque post acceptum cibum pressura corporis cum salivarum fluore et nausia aut vomitu.

[42]

Ex quibus cholericum adprehendis? ex perseveranti ac iugi vomitu usque ad flavi humoris effusionem aut vitellis ovorum similis vel viridis aut nigri cum ventris nimio fluxu, quo humor spumosus atque creber supra dictorum similis frequente intervallatione egreditur, virium concadente substantia cum membrorum frigido torpore. crescente passione vultus deductus atque corpus exhaustum efficitur cum levi sudore. pulsus parvus inbecillis creber cum ardore ac desiderio potus et anhelitus celerrima respiratione, <contractio membrorum> cum surarum atque brachiorum tensione. ob quam celeritatem concurrentium signorum Graeci eandem passionem monoemeron vocaverunt quod in unius diei spatio terminetur.

[43]

Vnde cholera nominata est? a vomitorum redundantia atque acrimonia, felle effuso. Graeci enim fel cholen vocaverunt.

[44]

Ex quibus ileaticum adprehendis? ex nimia inflatione intestinorum et ventris cum abstinentia stercorum, peritonaei etiam inflatione hoc est membranae quae viscera circumtegit, cum hirta respiratione atque articulorum frigido torpore, pulsu crebro, singultu, venti per podicem frequentia nihil relevante, vesicae etiam adtestante consensu.

[45]

Ex quibus torminosum adprehendis? ex levi intervallatione doloris intestinorum atque tormenti.

[46]

Ex quibus satyriasin adprehendis? ex nimia pudendorum tensione sive conversu atque fervore et pruritu cum inmodica veneris adpetentia, pulsu crebro et anhelitus celeris saeva respiratione.

[47]

Ex quibus priapismon adprehendis? ex pudendorum tensione sive conversu nimio, plurimo perseverante tempore nulloque salutis periculo velut in satyriasi occurrente.

[48]

Vnde satyriasis dicta est? a Saturorum similitudine, quos nimie pronos in venerem fama vulgavit.

[49]

Vnde priapismus dictus est? a Priapi similitudine.

[50]

Ex quibus cephalaeam adprehendis? ex tardo dolore capitis, totius, aut dimidii quem Graeci emicranium vocant.

[51]

Ex quibus scotomaticum adprehendis? ex oculorum caligine cum capitis vertigine ut omnia secum moveri aegrotantes existiment, aut ante oculos tractus quosdam lanatos aranearum texti similitudine transire putent quocumque converterint, adtestante <capitis> gravedine et si sedere voluerint tremore repentino. omnia secum putant inpelli. etenim cum se inclinaverint aut ex alto aspexerint aut circulatim ambulaverint, velut rotae figulinae vertiginem conspiciunt.

[52]

Ex quibus eum qui incubone vexatur adprehendis? ex difficili motu corporis atque torpore, somno etiam a solito gravi, quo sensu obpresso gravatur ut praefocari se dormiente sentiat, aut aliquem sibi inruisse putet qui eius corpus premendo exanimare contendat.

[53]

Vnde incubo dictus est? a mentis atque sensus incubatione. alii autem incubum dicunt quod ex indigestione cibi eveniat. Graeci efialten quod ascendisse aliquem supra dormientem fingant.

[54]

Ex quibus epilepticum adprehendis? ex accessione quae eum ita conturbat ut omnibus sensibus privetur et omnem motum amittat veluti somno alto comprehensus, cum pallore atque oris laxamento ut mentum laxatum videatur, cum spiratione tarda et pulsu magno, aut palpitantibus membris excussu creberrimo cum convertantur, vultu atque oculis contortis cum stridore gutturis et singultu, ruboris etiam per membra paulatim insinuatione, palpebrarum suspensura, aspectu stupido cum stridore dentium et linguae praependentis hebetudine, membrorum frequenti raptu et praecordiorum suspensa conductione, vocis inarticulato sonitu cum extentione spiramentorum atque vultus. in ultimo autem per os ac nares spumarum emissio consequitur. post accessionis terminum nihil se passum reminiscitur aegrotans, sed maestitia confusus pigro motu consurgit, oculis rubentibus atque vultus perseverante turbore cum prominentibus venis ex fronte et oscitatione frequenti.

[55]

Vnde epilepsia dicta est? a sensus atque mentis adprehensione, quibus occupatis etiam corpus possidetur. Graeci enim epilepsiam adprehensionem vocant. Romani hunc morbum comitialem dicunt.

[56]

Quibus aliis nominibus epilepsia nuncupatur? plurimis. nam dicitur sacra passio, quod significatione magnam refert. Graeci enim ieran noson vocaverunt, ut Democritus. sive quod divinum morbum comitialem dicant, sive quod animae misceatur, sive quod ex capite fiat causa quod templum animae tenet. haec sacraria corporis veteres vocaverunt. alii autem puerilem morbum dixerunt, quod is ipsis abundet aetatibus. alii caducum dicunt quod cadentes faciat.

[57]

Quomodo discernis a catalepticis epilepticos? primo ex febre, quam necesse est esse in catalepticis. dehinc ex spumarum eruptione, quam necesse est esse in epilepticis per os atque nares, quod a catalepticis supra dicta vice alienum est ut ab epilepticis febris.

[58]

Ex quibus insaniam adprehendis? ex mentis sine febre alienatione cum iracundia aut hilaritate aut vanitate aut timore, antecedentibus is quae passionem praecedunt, ut capitis dolor cum gravedine et sonitu atque aurium tinnitus.

[59]

Vnde insania dicta est? Graeci quidem ab nomine argumenta ducentes varias opiniones inducunt. manian enim vocaverunt, ex quo nomine multae possunt significationes ostendi. nos autem a mentis turbata sanitate, cuius sub dominio corpus agens sanum dici minime potest, insaniam nuncupamus.

[60]

Ex quibus bulimum adprehendis? ex animi atque sensuum defectu, membrorum frigido torpore cum nervorum tremore, stomachi adtenuatione, vocis debilitate, pulsu tardo humilique. supra dicta accepto vino aut cibo acri cum temporali resumptione facilius tolerant aegrotantes.

[61]

Vnde bulimus dictus est? Graeca derivatione, quod magnam famem faciat. bulimum enim grandem famem vocaverunt.

[62]

Ex quibus phagedaenicum adprehendis? ex nimio appetitu cibi plurimi atque non commasticati properanti transvoratione, dehinc ex consequenti gravatione et tensione atque acceptorum vomitu.

[63]

Ex quibus melancholicum adprehendis? ex odio vitae atque conversationis humanae, mentis cum vultus maestitia taciturnitate, anxia insidiarum sibi paratarum suspectione cum fletu inrationabili et nunc mortis nunc vitae cupiditate, inflatione praecordiorum, articulorum frigido torpore cum levi sudore, atque colore nigro vel viridi, cum corporis macie ac debilitate et cibi accepti corruptione, cum ructuationibus male redolentibus hoc est fumosis vel acidis aut bromosis, et vomitu fellium nigrorum aut eorum per ventrem effusione cum intestinorum tormento. hanc passionem Latini atram bilem vocaverunt.

[64]

Ex quibus debilitatem stomachi adprehendis quam Graeci atonian vocaverunt? ex appetitu cibi cessante, quam anorexiam vocaverunt, pulsu parvo cum animi et membrorum defectu atque post cibum stomachi gravatione et tensione cum acceptorum tardo descensu, nullis ructuationibus cum sonitu ventris adtestantibus quod prius cibus digeri coeperit, ita ut saepissime corruptus in varias qualitates transierit quae ructuationibus acidis vel fumosis aut bromosis significantur, et si a cibo abstinuerit aegrotans, os ventris sibi tamquam ex cucurbitae raptu praefocari sentiat adtestante sudore cum pulsu parvo et oculorum caligine ut interdum visum obscurari sentiat, aut defectione interpellatus cibum quaerat et cum cibum parvum acceperit desinat, vel virium adtestante debilitate aut corporis nutrimento cessante ut nihil sauciis ex cibo membris proficiat, sed officia viarum deficiente nutrimento corpori detrahantur. unde cholericus aegrotans efficitur et ex parva occasione facilis in febrem atque iracundiam.

[65]

Ex quibus tumorem stomachi adprehendis? ex nimia siti et iactione animi et corporis atque oris siccitate cum vigiliarum inquietudine et tumentium partium fervore, pulsu crebro, articulorum frigido torpore, dolore oris ventris quando basis patitur, quam patitur, quam nos recte sessionem vel fundum appellamus, aut inter palas quando superiora stomachi patiuntur adtestante cibi transvorandi difficultate. si autem basis fuerit in tumore, et transvoratio facilis sed digestio difficilis consequitur cum gravatione tumentium partium et acceptorum corruptione, ex quo inflatio praecordiorum fit. ac si totus stomachus tumuerit, omnes supra memoratae partes dolore tenduntur consequentibus supra dictis.

[66]

Ex quibus duritiam stomachi adprehendis? ex recedentibus signis transacti tumoris hoc est fervore et dolore, manentibus ceteris quae duritiam significant id est intestinorum veluti ligneo sensu, adtestante gravitudine, ac si in pectore tactui nostro resistente duritia, transvoratione etiam cum praefocatione.

[67]

Ex quibus stomachi ventositatem vel inflationem adprehendis quam Graeci pneumatosin vocant? ex tensione quam sub pectore aegrotantis tactu nostro sentimus magis post cibum, inflatione cum ructuationibus continuis ac difficilibus, dolore et fastidio cibi atque potus, capitis consensu. dehinc interveniente laxamento ructuationibus relevantur. intestinis quoque inflatis sonitus eorum id est per podicem frequens ventositatis emissio consequitur.

[68]

Ex quibus reumatismum stomachi adprehendis? ex uviditate oris, sputo effluenti, nausia cum fastidio et vomitu et capti cibi corruptione.

[69]

Ex quibus adprehendis vocis amputationem? ex spiritus obtunso sonitu atque hirta voce aut in totum confusa sine aliqua faucium ac linguae manifesta ratione.

[70]

Quid est cynicos spasmos quem recte caninum raptum dicimus? conductio inrationabili raptu effecta atque indulta nunc in ultima compaginatione buccarum quam Graeci vocant, nunc labiorum quam idem chalinon appellant, nunc palpebrarum, nunc humeri et collorum, aut omnium supra dictorum.

[71]

Quid est catarrus? fluens ad nares aut fauces aut pulmonem.

[72]

Vnde catarrus dictus est? a fluore. Graeci enim catarrun fluorem vocant.

[73]

Quibus aliis a speciebus nominibus catarrus appellatur? ad nares factus coryza, ad fauces branchos, ad pulmonem ptysis.

[74]

Ex quibus adprehendis ad nares factum catarrum? ex gravedine atque constrictione narium et frontis pruritu cum iugi fluore humoris tenuis aut crassi atque viridis cum sternutationibus continuis et odoratus difficili sensu.

[75]

Ex quibus ad fauces? ex pruritu quodam faucium cum titillatu, voce obscura, adtestante sensu praefocationis et transvorandi difficultate cum tussicula.

[76]

Ex quibus ad pulmonem? ex gravedine thoracis et tussicula vehementi cum sputibus spumosis aut pinguibus aut purulentis.

[77]

Quot significationes sunt fluoris sanguinis? duae, propria et abusiva. propria est qua ex superioribus partibus labens fluor sanguinis significatur, ut de capite per sensuales vias. abusiva est qua etiam ex inferioribus ascendens fluor significatur, ut ex pulmone vel stomacho, nausia et tussicula exclusus. inproprium enim est fluorem vocare id quod ascensu quodam, non lapsu fertur. et hoc Graeci versa vice posuerunt derivationem nominis intuentes. hi enim anagogen vocaverunt quae magis ex inferioribus ad superiora fluorem significat.

[78]

Quid fluor sanguinis ab sputu differt? quod neque fluor sanguinis sputus dici proprie potest. parvae enim materiae significationem sputus refert, fluor plurimae. neque sputus sanguinis fluor supra dicta ratione. parvam enim materiam sanguinis ex gingivis aut uva aut faucibus emissam sputum magis quam fluorem recte nuncupamus.

[79]

Quot sunt differentiae sanguinis fluoris? tres. eruptio, vulneratio, resudatio.

[80]

Ex quibus ad prehendis eruptione factum? ex repentino atque limpido sanguinis fluxu, nulla antecedente querella vulneris.

[81]

Ex quibus vulneratione? ex eiecta materia humoris purulenti cum sanguine non limpido et tussicula plurimorum dierum.

[82]

Ex quibus resudatione? ex nullo sensu vulneris, quod magis ex accepto cibo vel poto aut acriore liquore comprobatur.

[83]

Qui sunt loci ex quibus fluor sanguinis efficitur? plurimi. ex supernis faucibus hoc est de broncho quod est gutture, ex faucibus, pulmone, thorace, diaphragmate, ex stomacho ventre et proximis locis, de capite, ex iecore et splene et ex vena maiore quae spinae coniuncta est.

[84]

Ex quibus adprehendis eos qui de supernis faucium partibus quod est bronchos, id est guttur, sanguinem proiciunt? ex sputu sanguinis cum quodam excreatu et parvi, ex asperitate linguae atque imagine venulae eo loco de quo sanguis fertur apparente. qui adprehenditur sic. si liquoris acrioris gargarismum acceperint aegrotantes, mordicationes eius loci sentiunt.

[85]

Ex quibus eos qui de faucibus sanguinem proiciunt? ex parvo fluore sanguinis cum humore tenaci et levi tussicula sputibus excluso.

[86]

Ex quibus eos qui de pulmone sanguinem proiciunt? ex plurimo atque coacervato sanguinis fluore spumoso rufo ac ferventissimo, dolore cum vehementi tussicula et thoracis gravedine expulso, aliquando cum stridore pectoris et vocis inarticulatae obtunsione et raucedine cum genarum rubore.

[87]

Ex quibus eos qui de thorace proiciunt? ex supra dictis signis sed paulo mitioribus, cum dolore lateris aut pectoris, aliquando etiam spinae medio utrarumque palarum quod Graeci metafrenon vocant, neque multo fluore nec spumoso sanguine.

[88]

Ex quibus eos qui de diaphragmate sanguinem proiciunt? ex supra dictis signis excepto dolore. hi enim inferius a pectore dolore cinguntur.

[89]

Ex quibus qui de stomacho sanguinem proiciunt? ex vomitu plurimi sanguinis atque nigri vel coagulati aliquando puri aliquando cum cibo, adtestante animi defectu cum corporis iactatione atque fastidio cibi salivarumque fluentia, membrorum frigido torpore, pulsu parvo, dolore medio utrarumque palarum quod Graeci metafrenon vocant. et magis si acrem liquorem biberint, statim morsum stomachi patiuntur malfiunt infrigidantur.

[90]

Ex quibus qui de ventre sanguinem proiciunt? ex is quae de stomacho memoravimus sed paulo vehementioribus. nam plerumque etiam per ventrem quiddam sanguinis emittunt aegrotantes cum dolore atque tormento et mordicatione mediis praecordiorum.

[91]

Ex quibus eos qui de proximis locis expuunt? ex inspectione oris aperti de uva aut ex tonsillis vulnerati aut ex gingivis.

[92]

Ex quibus eos quibus de capite per sensuales vias sanguis fluit? ex antecedente fervore faciei aut capitis gravedine vel dolore et tensione venarum cum titillatu quodam eius partis qua sanguis fluit cavernarum quae ad os descendunt, adeo ut plerumque dormientibus inquietudines faciat ore inpleto aut faucibus occupatis et cum quodam excreatu putidus excludatur aut si ad stomachum vel ventrem defluerit premat aegrotantem donec per vomitum excludatur. accepto praeterea vel transvorato acriore liquore nulla mordicatio loci sequatur. si ad arteriam descendit, tussicula excluditur qua neque ante fuerit vexatus aegrotans nec post exclusionem sanguinis interpellatur, quod de pulmone proicientium signum est.

[93]

Ex quibus eos quibus ex iecore hoc est ficato sanguis proicitur? ex dolore capitis cum dextra parte praecordiorum et colore viridi vel arquato simili.

[94]

Ex quibus eos quibus ex splene? ex dolore sinistrae partis capitis vel praecordiorum cum colore plumbeo, simili lingua.

[95]

Ex quibus eos quibus ex vena maiore quae spinae iuncta est sanguis proicitur? Ex spinae dolore cum colore vultus et linguae pallido vel nigro.

[96]

Ex quibus phthisicos adprehendis? ex febre cum tussicula atque excreationibus variis sanguinolentis vel lividis aut purulentis, et pro quantitate exclusae materiae corporis macie, adtestante virium debilitate.

[97]

[Ex quibus adprehendimus empyicos hoc est saniosos? ex antecedentibus signis quae interiores collectiones denuntiaverint, ut dolore magno cum febribus et horroribus inordinatis et consequenti repentina sanierum effusione, cum pulsu erectiore.]

[98]

[Quomodo empyicos discernis ab haemoptoicis? ex separatione singulolorum quae alternae passioni propria noscuntur. nam phthisicis non repentina effusio sanierum, febres etiam cremento temporis acriores efficiuntur pulsu crebro cum iliorum dolore, empyicis autem repentina effusio sanierum cum febrium accessione.]

[99]

Ex quibus asthmaticos hoc est anhelitum vel orthopnoeam adprehendis? ex difficili respiratione cum praefocationis sensu atque gravatione thoracis cum febre plurima, laterum etiam conductione ad superiores partes effecta, cum vocis debilitate, vultus rubro colore et tensione, tussicula cum sputibus humorosis et tenuibus aut crassis et supine iacendi difficultate, sudore etiam frequenti, pulsu magno, nocturna accessione interpellante.

[100]

Quid differt a peripleumonia? celerior passio est cum febribus, orthopnoea autem tarda passio et sine febribus.

[101]

[Ex quibus paralysin adprehendimus? ex amisso sensu tactus aut motu eius partis quae passa est. nam ex frigidis aut calidis rebus nihil sentiunt aegrotantes, quando tactus paralysis vitia nascuntur ut tactum manente motu amittant. quando autem admotis supradictis sentiunt sed eam partem <quae patitur> movere in totum aut ex parte non possunt, motus paralysis vitia nascuntur. aut utriusque, sensus et motus amissione, neque calidum frigidumque sentiunt neque movent, adtestante etiam gravedine cum frigido torpore et totius corporis labore ac defectu et partis quae passa est extensione aut contractione aut artuum totius corporis. ]

[102]

[Quae est paralysis quae paradoxos appellatur? qua ambulantes detinentur gressu comprehenso, dehinc rursus paululum ambulantes retinentur.]

[103]

Ex quibus coeliacum adprehendis? ex officio ventris per omnia turbato. nam nunc aspera vel alba vel indigesta nunc sanguinolenta aut purulenta atque inaequalia egeruntur aegrotantis stercora, eodem die frequenter et parva, aut semel et coacervata, adtestante intestinorum rugitu cum inflatione et sonitu descendentis cibi. quando aegrotantes pallore cutis albida superficie, virium debilitate, macie corporis totius cum foetore, pulsu crebro parvo inbecilli.

[104]

Vnde coeliaci dicti sunt? a parte quae passione tenetur. venter enim patitur quem Graeci κοιλιαν appellant.

[105]

[Ex quibus tumorem ventris adprehendis? ex dolore cum extantia resistenti partis mediae quae iecur atque splenem disterminat, cum dolore atque fervore et accepti cibi gravatione, dehinc corruptione et duritia.]

[106]

[Quomodo tumorem discernis praecordiorum et supra dictorum viscerum? praeter inspectionem magis tactu nostro probatur. nam iecoris et splenis dolores rotunditate vel longitudine, quae nullam vicinarum partium communionem adferent; praecordiorum autem tumores ex tensione eaque sine una declinatione terminantis partis adprehenduntur.]

[107]

[Ex quibus adprehendis tumorem praecordiorum? ex extantium partium quae a confinio pectoris vel costarum vel umbilici terminantur tensione cum dolore et fervore dextrae aut sinistrae partis.]

[108]

[Ex quibus saltum ventris adprehendis, quem Graeci palmon vocant? ex partibus palpitantibus. ]

[109]

[Ex quibus inflationem ventris adprehendis quam Graeci oedema vocant? ex eius partis extantia quae tactui nostro facile cedit, nullo adtestante fervore. nec sonum reddunt si palma percussi fuerint.]

[110]

[Ex quibus tumorem vel duritiam vel extensionem ventris vel praecordiorum si omnes in uno fiant? omnia supra scripta signa patiuntur, et linguae asperitas et articulorum infrigidatio cum extensione et dolore sequitur.]

[111]

Ex quibus adprehendis colicum? ex dolore sub umbilico vagante id est ex ilio dextro ad sinistrum tendente et nunc in splenis perseverante partibus nunc in iecoris nunc in clunium nunc in ventris.

[112]

Vnde colici dicti sunt? a parte quae patitur. colus enim ex ipsa passione vexatur.

[113]

Ex quibus adprehendis dysentericum? ex stercorum qualitate aut muculenta vel pinguibus humoribus oblita aut cum rasura intestinorum nunc purulenta nunc sanguinolenta [nunc frustis sanguinis coagulati commixta, quae Graeci thrombos appellant, adtestante gravi foetore cum dolore ulcerum et fastidio et siti atque interiorum ardore].

[114]

Vnde dysenteria dicta est? a passione intestinorum. Graeci enim dysenterian vulnus intestinorum vocant.

[115]

Ex quibus lientericum adprehendis? ex hoc quod cibum mox acceptum aequalem in multa egerunt humecta et spumosa vel alba aut urinae similia aut paulatim coacervata cum dolore et rugitu intestinorum, ilii pondere etiam sine dolore.

[116]

Vnde lienteria dicta est? ab intestinorum lenitate eo quod facilius cibus labendo pertransit. l<e>ion enim lene, entera intestina Graeci vocaverunt.

[117]

Ex quibus adprehendis eos qui de latis lumbricis vexantur? ex egestis per ventris officium corpusculis moventibus semini cucurbitarum perquam similibus aut paulo maioribus, cum appetitu cibi vehementi et pallore corporis aut vitium debilitate nutrimento cessante, quod Graeci atrofian vocant, adtestante mordicatione partis quae umbilico subiacet, magis ante cibum.

[118]

Ex quibus adprehendis qui de rotundis vexantur lumbricis? ex mordicatione cum dolore pungenti ac tormento ventris et intestinorum, nausia cum sensu veluti currentis animalis supra stomachi summitatem, adtestante aliquando ventris fluore cum fastidio ac debilitate virium, pallore et macie, tussicula sicca parva, animi defectu quem Graeci lipothymian vocant, cum stomacho turbato, qui pessime pressi ingemiscunt aut dentibus stridunt aut proni iacentes presse mento infixo praeter consuetudinem dormiunt aut repente clamant et repentino casu demersi conquiescunt aut vario motu conducti torquentur cum pulsu parvo crebro inaequali deficiente.

[119]

Ex quibus adprehendis eos qui ex ascaridibus vexantur? ex pruritu longaonis atque frequenti libidine ventris egerendi, nam plerumque coacervando in sextarii quantitatem effunduntur animalia, usque ad virium debilitatem et solutionem membrorum. est enim parvus vermiculus in ventre, et donec egerantur gravedine clunium ac pallore aegrotantem afficiunt. dehinc exclusi morbo sublevante renascuntur.

[120]

Quomodo discernis insanum ab eo qui ex lumbricis alienatur? proprietatem signorum intuens quae cuique passioni specialiter tribuuntur. nam insanis querella capitis primo occurrit quae passionem fore denuntiat, sequentibus ceteris quae eam confirmant. ex lumbricorum autem vexatione debilitationes intestinorum ac ventris, sequentibus ceteris quae ab insanis aliena sunt, velut pulsus deficiens ac prona iactatio passionis.

[121]

Quomodo phreneticum ab eo qui ex lumbricis vexatur discernis? etiam hunc ex capitis antecedente querella et consequenti iugi perseverantia carphologiae et crocydismi, quorum vim latinantes cum de ipsa passione diceremus docuimus, febrium adtestante nimietate, quarum ex accessione mentis alienatio augetur, dimissione mitigatur. ex lumbricis autem debilitatos neque crocydismus consequitur neque necessarie febris, aut si fuerint non cum earum accessione mentis alienatione asperguntur aut dimissione relevantur, sed iugiter plerumque perseverant.

[122]

Quomodo discernis lethargicum ab eo qui lumbricos habens obmutescit? ex his quae lethargicum designant: febres acutae, pulsus maior rarus inanis et supine iacendi dispositio, vultus adtestante pallore ac plumbeo colore. ex lumbricis autem comprehensum aliis agnovimus signis. nam non necessario febres eum consequentur, pulsus etiam creber atque parvus et inordinatus occurrit, rubro adtestante colore atque prone iacendi dispositione. item lethargicum silere non necesse est, in lumbricorum oppressione per intervalla.

[123]

Quomodo discernis epilepticum ab eo qui ex lumbricis obmutescit? epilepticus diverso raptu torquetur, spumas egerit necessario, ex lumbricis comprehensus non agit spumas, tamen sic patitur sicut cetera designant quae diximus.

[124]

Quomodo catalepticum discernis a lumbricorum passione? catalepticum cum febre silere necesse est, pulsu adtestante magno ac veluti percussu, ex lumbricis autem oppressum non necessario febris consequitur, similiter obmutescit, pulsus etiam parvus atque creber est adsistens.

[125]

Quomodo ab apoplectico lumbricosum discernis? ex antecedenti querella in apoplectico capitis, in lumbricis oppresso intestinorum vel ventris, dehinc consequentibus signis. apoplecticos enim omnibus sensibus privari necesse est et supinos iacere, ex lumbricis silentem per intervalla exclamare atque pronum iacere saepius occurrit.

[126]

Quomodo praefocationem matricis discernis a lumbricorum oppressione? ex antecedente querella intestinorum vel ventris, haud diversa matrice, dehinc ex consequentibus signis. nam matricis raptu ad superiora effecto obmutescunt qui ex ipsa parte vexantur, qui autem ex lumbricis, sine matricis querella supra dicta patiuntur.

[127]

Quomodo cernis coeliacum ab eo qui lumbricorum vexatione torquetur? ex non occurrentibus signis quae lumbricorum tormento tribuuntur, ut inspiratio difficilis vel praeter consuetudinem pronae iactationis dispositio cum gemitu et vana exclamatione, manentibus ceteris quae coeliacum significantes docuimus.

[128]

Quomodo stomachicum discernis ab eo qui lumbricorum vexatione torquetur? ex multo tumore stomachi, consequenti intestinorum perseverante tormento.

[129]

Quomodo discernis dysentericum ab eo qui ex lumbricorum vexatione torquetur? ex non occurrenti querella intestinorum vel ventris quae lumbricorum vexationem significant, manentibus ceteris quae dysentericorum signa docuimus.

[130]

Quomodo discernis eos qui naturaliter aut ex plurimo cibo per somnum stridunt atque repente et inaniter exclamant ab is qui lumbricorum vexatione haec patiuntur? singula considerans quae quibusque specialiter tribuuntur. nam qui gravatione cibi haec patiuntur, detractione relevantur, at si lumbricorum fuerit vexatio, detracto cibo magis gravantur. qui autem haec patiuntur naturaliter, neque tormentum ventris vel intestinorum sentiunt neque decolorantur.

[131]

[Ex quibus hepaticum adprehendis? extantia partis dextrae praecordiorum veluti rotunda quae sub costas replet pectoris partem, cum dolore contingente cum gravitudine repulsus usque ad iugulum partis ipsius ac scapulam tussi arida et pondere in intestinis et urina fellei coloris cum fastidio et pallore in facie. et febris vel rigor sequitur.]

[132]

[Ex quibus spleneticum adprehendis? extantia in sinistra parte praecordiorum veluti longa, quae sub costas molles replet pectoris partem, cum dolore sinistri praecordii, tensura et pondere et fastidio et asperitate linguae cum horrore hoc est frigore. et febris sequitur.]

[133]

Ex quibus adprehendis ictericum, quem aliqui arquatum vocant? ex colore totius corporis in fellis qualitatem converso, quod magis apparet in alboribus oculorum vel plantarum talis, et venae quae sub lingua sunt nigrescunt.

[134]

[Vnde icterus dictus est? ab animalis nomine quod sit coloris fellei.]

[135]

Vnde etiam arquatus dictus est? a colore arcus caelestis quae etiam iris dicitur.

[136]

Ex quibus cachecticum adprehendis? ex viridi atque pallido vel plumbeo colore corporisque cessante nutrimento, quod Graeci atrofian vocant, virium adtestante debilitate, solitoque motu retardato quod pigrius movent aegrotantes, cum inflatione corporis et ventris fluore, pulsu crebro et parvo cum fastidio et minctu viridis urinae, sublatente febricula cum frigore spisso.

[137]

Ex quibus syntecticum adprehendis? ex nimia macie atque corporis conversione, pulsu debili parvo atque oculorum concavitate, praecordiorum tumore cum splenis et iecoris tensione, fastidio cibi adtestante aut vehementi appetitu, dehinc corruptione qua et vessica accepta sentiuntur, invalido digestionis officio cum febricula et ventris ordine turbato ut nunc post multos dies squibala pauca atque dura excludant, nunc dissoluta frequentius una die atque corrupta.

[138]

Quomodo discernis phthisicum a syntectico? ex propriis suis signis nam phthisicos tussicula cum saniosis sputibus consequitur, syntecticos autem aut non consequitur aut sine saniosis admonet sputibus.

[139]

Ex quibus adprehendis eum qui marasmo demergitur vel atrofia quod est nutrimenti cessatio? ex oculis cavis humectis cum pituitis pinguibus, quod Graeci lipos vocant, pulsu parvo crebro cum fervore et inflatione, magis articulorum, et corpore rubro tenui, temporum adtestante capacitate et aliquando linguae asperitate cum fastidio cibi.

[140]

Quid est hydrops? extantia ventris ultra modum naturalem, aquoso atque corrupto humore effecta.

[141]

Vnde hydrops nomen accepit? ab accidenti, hoc est ab humoris infusi materia. Graeci enim ydor aquam vocaverunt.

[142]

Quot vel quae sunt species hydropis? duae. totius corporis et ventris, quarum prima leucoflegmatia vel yposarca appellatur, secunda in duas rursus dividitur species. est autem humoris vel spiritus commixta materies, sed humore superante ascites, spiritu tympanites vocatur.

[143]

Ex quibus adprehendis leucoflegmatian? ex totius corporis molli inflatione cum colore subalbido et gravedine atque inpressis digitis tumore cedente, [yposarca est] carnium resistente solutioni duritia cum mali odoris spiratione.

[144]

Ex quibus asciten adprehendis? ex inflatione ventris et sonitu fluctuantis humoris, quem Graeci ydatismon appellant, vel si palma pulsatur, utris semipieni similem sonum reddet. <ex quo nomen sumpsit.> ascos enim graece uter dicitur.

[145]

Ex quibus tympaniten adprehendis? ex rotunda ventris inflatione cum tensione plurima, quae palma percussa tympanorum respirationem fingat. unde et nomen accepit.

[146]

Ex quibus elephantiasin adprehendis? primum ex maculis quae in initio inpetiginis similes nascuntur et flavae et sine pruritu, atque sine ulla curatione adhibita et sponte transeunt et rursum renascuntur et eminentes perseverant, dehinc crassificatae et extantiores et solidae efficiuntur et nigrae, quibus vulneratae partes putrescunt, adtestante vocis asperitate et tussicula et ventris solutione.

[147]

Vnde elephantiasis dicta est? secundum <aliquos> a magnitudine animalis, quod tantum a ceteris maior sit passionibus quam elephantus ab omnibus animalibus maior est. <aut> quia et color eorum in superficie corporis supra dicti similis est albi animalis et [...] extante etiam nigredine macularum.

[148]

Ex quibus ischiadicos adprehendis? primum ex parvo dolore ossi quod de ima descendit vertebra unde compaginem exigit. hoc Graeci ischion vocaverunt hoc est coxam. adtestante formicabili torpore cum gravedine atque difficultate motus, dehinc vehementi dolore cum punctione quadam et fervore et motus debilitate, descendenti ex inguine ad suram vel tibiam et talum cum vestigio pedis, quae etiam nutrimento cessante eius cruda tenuitas consequitur.

[149]

Ex quibus podagricos adprehendis? ex tardo dolore pedis inchoante a maiore digito id est a pollice aut a vestigio aut a cavitate plantae, aliquando cum inmutato atque naturali colore, aliquando cum rubore et inflatione, adtestante dolore et frigido torpore.

[150]

[Vnde nomen accepit podagra? a pedum dolore, quomodo arthritica ab articulorum dolore.]

[151]

Ex quibus nephriticum adprehendis? ex dolore magno utriusque partis iliorum circa primos clunium nodos cum difficultate minctus, adtestante urinae aquata vel mucilenta qualitate vel flava viridi aut saniosa, aliquotiens sanguinolenta aut corpusculis carnosis vel arenarum similibus confusa. vehemens dolor post minctum consequitur et horror membrorum et interaneorum tormentum cum inflatione et ructuationibus atque cum fastidio cibi et potus et articulorum frigido torpore, cum gravedine nutus. et febres lenes cum frigoribus modicis et difficilis respiratio, vertigines et cholerum vel flegmatum vomitus.

[152]

[Ex quibus tumorem vessicae adprehendis? ex dolore pubis atque genitalium et iliorum vel clunium, et magis in fine aut initio minctus, adtestante etiam earundem partium fervore cum strictura et quodam pulsu atque inflatione cum frequenti libidine minctus et ipsius urinae mutata qualitate <ut> nunc tenuis nunc sedimine mucilenta excludatur.]

[153]

Ex quibus duritiam vessicae adprehendis? ex fervore atque dolore cessante et perseverante inpedimento minctus cum inflatione, et tactui nostro resistente prae tumore vessicae vel collo vel fundo.

[154]

Ex quibus psoriasin hoc est scabiem vessicae adprehendis? ex urinae densitate cum pondere et veluti vessiculis sordidis et sedimine mucilento atque corpusculis cantabri simili, adtestante dolore cum quadam suavitate pruritus in pube ac folliculo aut collo vel proximis locis.

[155]

Ex quibus psammodes in vessica hoc est arenas adprehendis? ex minctus difficultate et sedimine rubicundo, et cum eam urinam colaverimus per linteolum aut in fundum calicis longi, arenosa sedimina invenimus aut lapides minutos, cum dolore et gravedine renum, et vessicae difficultate cum conatione et pruritu veretri ut id manibus adtractent.

[156]

Ex quibus adprehendis lapides generantes in vessica? ex gravedine eiusdem cum pruritu pubis et follicoli genitalium frequenti, adtestante tentigine atque per intervallum minctus difficultate aut in totum abstinentia cum vehementis doloris interpellatione, testium autem nimia tensione. plerisque vero ex longanonis excludantur hoc est podicis circulo cum frequenti ventositate. at si supini iacuerint aegrotantes, facilius minctum celebrant. ipsa quoque urina vario cum sedimine excluditur ut nunc carnosa nunc frustis solidioribus aut sanguinolentis confusa egerantur.

[157]

Quid differt lapidis generatio quam Graeci lithogonian appellant a lapide in vessica constituto? lapidis generatio vessicae passio est, qua surgente lapides si nascuntur, dietica curatione curantur. lapis est qui iam dudum generatus atque in vessica constitutus. [Aliae aetates suas detractione adhibenda ostendit cyrurgia. rationem <ut> urinae reddant denegato officio. aut difficultatem minctus. ex qua ratione sui inpedimentum refert. et quia diversa sunt genera lapidum. ideo non uno genere egeruntur. sunt rotundi diverse magnitudinis sunt longi. rufi. subalbidi. libidi. biangules. triangules. quadrangules. quinqueangules. sunt et asperi. sunt et lenes. Quod si diversitatem habent. tot et diversas egestiones per vessicam minctus.]

[158]

Ex quibus gonorrhoeam adprehendis? ex seminis lapsu creberrimo sine ulla tentigine, virium quoque adtestante debilitatione cum pallore corporis ac macie.


no previous next