no previous next

Caelius Aurelianus / Mustio

Gynaeciorum Sorani e graeco uersorum et retractatorum quae exstant

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Liber primus

Geneciarum Celi Aureliani Methodici Sicensis liber primus incipit

1

Quoniam specialia quedam nature officia feminarum corporibus videntur esse concessa, virorum communitate carentia, ut purgatio, conceptio, partus, et morbi sequentes ex ipsis, qui sepe exigunt diligentiam medicine, veteres secretas eorum tradere curationes principaliter providerunt, quas genecias appellarunt, eo quod feminarum gratia sint specialiter ordinate, maxime cum in illis, ceteris communibus irruentibus morbis, pudendorum loca tangantur. sunt enim corporis condicione †illorum eorum corpora† omnium capacia vitiorum, que sepe femine pudore tangendi gravia reddiderunt, et nimietate coacte sera sunt necessitate confesse. hinc denique consultum est ut medicas instituere antiquitas providisset, ne femine pudendorum vitia virilibus offerrentur oculis perscrutanda.

In quot partes dividere oportet universam muliebrem rationem?

2

Muliebris ratio in duas dividitur partes, unam que de obstetrice tractat, altera que de omnibus obstetrici occurrentibus constat. hanc ipsam iterum dividimus in secundum naturam occurrentem causam et preter naturam. obstetricalis enim ratio in hoc a muliebri differt quod pars a toto. obstetricalis enim pars est muliebrium rationis.

Quali positione est matrix formata?

3

Principaliter posita est matrix sicut cucurbita medicinalis. cuius ut singule partes congnoscantur et facillime possint intelligi eius angula, eam placuit pingere, et ut in singulis eius partibus littere singule apponantur. ubi est ergo A positum, orificium dicitur, quod est ante partum pulposum et molle, post partum callosum et spatiosum. ubi est B, collum dicitur. ubi est C, cervix dicitur. omnis autem horum concursus caula dicitur. ubi vero congusta dilatari in rotunditatem incipiunt et ibi est D, humeri dicuntur. Vbi vero E, latera dicuntur, ubi vero rotunditas concluditur et est ibi F, fundus nominatur. intra vero ubi est G, basis grandis dicitur. omnisque inanitas illa que est in medio venter <et> sinus appellatur.

Que est apta et conveniens obstetricali discipline?

4

Sit obstetrix litteris liberalibus erudita, ut possit lectione cuncta percipere que traduntur; intellectu celeri, quo facile dictorum atque factorum ordinem prosequatur; que etiam sumta possit memorie commendare, disciplina enim apprehensionum congregatione perficitur. item sic sit studiosa ut perseverare possit in studio: oportet enim labore vomitante artis tante sumere potestatem. sit etiam monda propter futuram domorum quas intrant fidem et archana vite servanda. nam adversantibus moribus artificum insidiis facilis[que] via, cum aliud in verbo aliud in mente geritur meditantis. nullis etiam naturalibus sensibus impedita sit. paribus sit membris ut in officio obstetricalis imperii nullum illorum claudicet obsequendo. fortis etiam obstetrix diligenda est quatinus laborem circuitus facilius toleret. longis etiam atque tenuibus digitis et absconditis unguibus, ut tumoribus in alto positis sine vexatione medeatur: hiis omnibus supradictis usus frequentia atque medendi subtilitate coniunctis.

Quid sit obstetrix ?

5

Obstetrix est femina omnium mulierum causarum docta, medicinali eruditione perita, que possit universaliter valitudines competenter curare, ita ut non sit turbulenta, nec avara, nec verbosa, sed sapiens et sobria et taciturna nec superstitiosa, que sua sollicitudine mulieres in partu gubernet. sit etiam obstetrix compatiens, solida, pudica, arguta, quieta, prudens.

Muscio. Vnde dicta sit matrix et que tria habet nomina?

6

Matrix dicta est ab eo quod mulieres partu suo matris efficiat. Grece etiam ystera appellatur, id est novissima, eo quod novissima omnium in intestinis iaceat; aut quod annis XIIII vacua sit in virgine, post mutationem etatis effectum suum per partum mulieribus representat. Grece etiam delphis dicitur, quia fratres efficit omnes qui ex una nascuntur.

7

[Vnde] Muscio. vulva iacet inter coxas duas, inter vesicam et longaonem, eis aliquantulum superposita.

8

Et idem. matrix naturaliter nervosa constat venis, arteriis, pulpis, et nervis. constat autem duabus tunicis, quarum una est foris lenior et alba, durior et nervosa, altera intus aspera, rubea, mollis, et pulposa.

Vbi posita sit matrix?

9

Matrix posita est in spatio clunium, id est inter utraque ossa que Greci scia vocaverunt, vesicam quoque et longaonem, subiecta quidem vesice, superposita longaoni, nunc omnino, nunc ex parte, siquidem profectu temporis sumta magnitudine. est enim in puellulis parva conparatione vesice, adeo ut sub ipsa latere videatur. virginibus vero iam plenis vesice coequatur. excedentibus vel enixis grandessit ut virginea teneat spatia, usque ad intestinum quod colon vocatur, et magis cum in utero graves fuerint. quod et visu probatur, peritoneos cum membrana atque cutis distendetur, quam epigastrion vocant, forma nascentis fetus cum suo folliculo et humoribus clausis, que omnia in matricis ambitu continentur.

10

set rursus post partum conducitur, ita tamen quod maiorem habet formam quam habuerat ante partum. superat enim vesice magnitudinem supradicto modo distenta, set <non> omnis in partes. etenim in anterioribus vesice colla sita nascuntur, et sunt toto sinu muliebri distenta, collo tamen matricis secreta. in posterioribus vero superius a fundo vesice matricis est fundus, sub umbilico positus, ita ut vesice ambitus superpositus collo matricis videatur, et fundus ambitui.

11

continetur autem matrix tenuibus continuis membranis nexa superius vesice, longaoni inferius, et ex obliquis vero atque posticis partibus membranulis fortibus ex ossibus que scia vocamus, et ultimo posticis quod Greci hieron osteon appellant. hiis denique tumore adductis, ipsa quoque producitur, nunc ad superiores partes, nunc ad obliquas inclinata; laxatis vero procadit.

12

est autem non ut in animalibus scemate verticosa, set cucurbite medicinali similis. habet autem os, collum, cervicem, quorum congestio sive unitas veretrum dicitur. cuius post finem surgentes partes in ambitum humeri dicuntur, horum sequentia latera, ultimus fundus; omnisque inanitas illa que est in medio sinus appellatur.

Quomodo formata est matrix?

13

In medio sinu mulieris os matricis situm est. est autem ipse sinus membranum nervosum maioris intestini simile, intus spatiosissimum, foris angustum, in quo cohitus virorum et usus veneris efficitur, quem et vulgo connum appellant, cuius foris labia grece pterigomata, latine pingnacula. et a superiori parte descendens in medio est landica. non omnibus equaliter retro a pinnaculis recedens set aliis plus, aliis minus, secundum differentiam etatis et nature, veruntamen in perfectis iam feminis V vel VI. est autem et foris orificium matricis sicut novissima pars auricule formatum.

14

distat vel apertius fit secundum aliqua tempora quomodo in appetentiam [aut] veneris excitatum rapiendi seminis causa. item purgationis tempore <cum> sanguis egreditur, et conceptu facto increscentis uteri sumit aumenta. tunc magis in partu plurimo patefit spatio, adeo ut etiam manus obstetricantis recipiat. set est natura molle atque carnosum, nondum devirginatis inflatum pulmonis vel lingue mollitiem similans, in hiis vero que iam pepererunt spatiosum et callosissimum est.

Qualis sit matrix?

15

Omnis autem matrix plurima ex parte nervosa esse et carnibus confecta perspicitur.

Vbi positi sunt testiculi?

16

Sunt autem testiculi mulierum prope cervicem matricis, singuli secundum singula latera extrinsecus positi, et sunt rotundi et aliquantulum in sessione latiores, et minores et molliores quam masculi.

17

meatus quibus mulieres semen excludunt iuxta matricis latera positi per testiculos exeuntes collo vesice iunguntur. seminalis tunc via veniens secus matricem per utrumque fertur testiculum. tunc lateribus addita usque ad vesicam tendens eius inseritur collo. hinc denique putatur femininum semen inutile animalium creationi sive conceptioni, siquidem forinsecus fundatur exclusum.

Qualis sit matrix et ex quot tunicis constet?

18

Constat autem omnis matrix ex duabus contraria sibi positione obiectis tunicis in similitudinem carte, que duobus est confecta corticibus. set exterior [pulposa,] nervosa, atque lenior et alba et durior et tenacior. interior vero carnosa, mollior et rubrior ac plurimis vasculis innexa: hec lenis est in fundo, quo semen virile iactum in fundo inheret. ex eodem purgatio menstrualis meatu fluit. set hec due tunice quas diximus in similitudinem carte constitutas invicem sibi connexe sunt largo membranarum amplexu, ut plerumque cum extenduntur procadat matrix, manente exteriore atque nervosa membrana in sua regione, interiori versa procadente.

19

item communiter in hiis que partum nesciunt matrix fundo habet extantias papillarum duas in similitudine [...] complicatas. in parentibus vero omnis extenditur et rotundum sumit scema.

20

matrice autem aliquibus ex causis affecta compatitur stomachus et cerebri membrana. habet etiam mammarum communem naturalemque consensum. denique sumta magnitudine cum etate, mammarum quoque facit augmenta, ut turgentes visu probentur. item matrix sumpto semine animal: perficit. mamme futuro lac preparant fetui. tunc si purgatio per matricem venerit, lactis liquor extinguitur; profluente autem lacte, purgatio prohibetur. item in senibus conducta matrice mamme quoque marcescunt, vel egrotante utero earum minuitur magnitudo. denique in mulieribus gravidis cum mammas conduci videmus, futuram necessario abhortionem dicimus.

21

femininum autem veretrum est membrana nervosa et aliquantulum rotunda ut intestinum, set latioris spatii interius, angustioris exterius, in quo etiam cohitus virilis exercetur. interior ergo pars collo matricis connectitur, exterius vero fibris adnexa est quas pinnas vocant feminini sinus, inferius sessioni sive longaoni, ex utroque latere carnibus ossium que Greci scia vocant, superius collo vesice. os enim matricis supercadens atque additum sinui in summitate mictuali caverne connaturatur. apparet igitur sinum muliebrem subiacere collo vesice superpositum podici atque longaonis summitati.

De menstruali purgatione.

22

Menstrualis dicta est purgatio quod per singulos menses fiat.

Vnde dicta est purgatio?

23

Purgatio vero dicta est eo quod superhabundantem sanguinem corporis mense uno colligat et excludat et sic corpus purget. hoc officium nature Soranus diffinit sanguinem vel liquorem naturaliter statutis temporibus defluentem per matricem et ex feminino sinu aliquando.

Quando incipit purgatio?

24

Sepius autem anno quartodecimo initium sumit cum pubertas et inflatio papillarum in feminis exoritur, aliquibus tamen citius, aliquibus tardius.

Quanto sanguine purgantur?

25

Set ipsius fluoris quantitas ex parvo sumens initium, proficit in plurimum, in quo perseverans rursus minuitur atque omnino conquiescit, neque iuxta XL annos neque ultra L sepius et in multis approbatur.

Quando cessat purgatio?

26

Set "in multis" additur, siquidem plerisque usque ad annum sexagesimum purgatio pervenerit. set eius augmentum atque minutio non potest firma dimensione terminare, ut eius certus diffiniatur modus.

De diversitate purgationis secundum tempus, in numero dierum.

27

Purgantur autem femine alique die una, alique duobus, alique usque ad diem septimum perseverant. plurime tamen triduo vel quatriduo purgantur. hec autem purgatio nunc quidem solitos dies prevenit, nunc tardato motu serius advenit. plurimis vero mulieribus cum luna secundum Enpedoclem minuitur lumine, ordo purgationis recurrit. alie ante XX, alie, quod Diocles de omnibus estimavit, vigesimo admoventur die, frequentius etiam expletis XXX diebus.

De differentia purgationis in quantitate.

28

Differt autem quantitas eiusdem purgationis natura, etate, tempore, et secundum corpora et affectiones vel regulam vite, vel alias quasque similes mutationes. natura, quod quibusdam naturaliter plurima egestio fiat, quibusdam parva. etate, <quod> vergentibus atque novellis et nunc incipientibus sepius solum spatium matricis humectatur rore tenui. set excedentibus pubertatem, quamquam manente virginitate congestum appareat, sola tamen polluit loca. secundum tempora, ut vere plurima, estate parva purgatio fit, siquidem totum corpus vapore laxatur, et propterea diripitur; autumpno vero plus ab estate, minus autem vere fieri purgatio comprobatur. secundum corpora, ut pinguibus parvus egreditur fluor, siquidem facili nutrimento habitudo membrorum usurpata consumit accepta; tenuissimis vero seu tabidis membris neque carne soculentis plurimus, quod corpora non abstulerint nutrimento quo consuccata crasiscant operante natura. hoc remanens et veluti destitutum superando in exitum rumpit. iuxta regulam vite sive affectionem, <quod> otiosis mulieribus atque vacuis plurima purgatio fluit, exercitatis vero parva, ut in choro voce cantantibus, vel peregrinatione, et magis mediterraneo ad littora, iactatis plurimis.

29

cohercetur fluor ita ut aliquando omni ex parte negetur, vel agonistico studio incarnatis quarum omnium sanguis de exercitatione consumitur. puellule vero, quibus sanguine nutritur corpus, que infantule sunt, et anus, in quibus virtus et calor defecerunt, purgari non possunt. multis autem longa egritudine sanguis consumitur. conceptione autem facta, usurpato sanguine uteri nutrimento, purgatio denegatur.

30

quibusdam tamen post conceptionem fluor sepissime apparuit, aut ex muliebri sinu aut ex matricis collo sive latere, siquidem connaturatio seminis anecti non in tota matrice fieri comprobatur, set solo in fundo. ex ipso fundo quibus forte non incederit locis semel purgatio fieri videtur veluti expresso sanguine confecta. hinc plerumque superconceptio, quam Greci epysulesin vocant, fit, hoc est ut iam dudum gravida secundo pregnetur.

Muscio. Quomodo intelligatur purgatio denegari?

31

Quod autem purgatio sepe negetur in feminis intelligimus ex eo quod ad integrum sanae sunt et <nullam> molestiam corporis patiuntur.

32

que enim frequenter purgate sunt solito tempore purgationis pigre efficiuntur. gravedinem aliquando in renibus et dolorem sentiunt cum vultu tristi et oscitatione frequenti et assidua membrorum extensione, aliquando etiam rubore genarum permanente aut interruptione variato et rursum florente. aliquando etiam nauseam et fastidium stomacho commoto patiuntur.

33

prima autem purgatione imminente novellis, que feminis, sepius anno XIV, inflatio quoque oritur papillarum et pubis cum gravedine et pruritu quodam, erumpentibus capillis, pubertate surgente.

Quibus signis mediocriter purgatas intelligimus?

34

Mediocriter autem purgatas iudicamus que post fluorem nulla corporis querela tanguntur; officiorum naturalium equitate servata, quam Greci eustantian vocant, cum spiratione facili, sine ullo turbore atque virium vexatione. quas vero supradicta secuntur immodica purgatione iudicamus affectas.

35

Muscio. Purgatio primis venire a XIIII anno incipit, aliis prius, aliis postea. et mammas inflatas habent, pondus supra pectinem cum quadam inflatione sentiunt. alie vero que iam frequenter purgate sunt advicinante die purgationis constituto pigre efficiuntur. gravedinem in renibus habent, aliquando et dolorem ibi sentiunt, et frequentius oscitant, et omne corpus extendunt, ruboremque in buccis habent non perseverantem, set inter aliquas horas se ostendentem, et aliquando fastidium patiuntur et nauseant.

36

utiliter mulieribus purgatio occurrit si forte futurus est conceptus. nam utiliter preparat locum in quo semen haberi et conglutinari possit. sanitatis autem earum est gloria, set cito eas senescere facit.

37

set diligentie causa, priusquam fluor corporibus irruat temptanda est consumatio, et anno XIII etatis, quo possit sponte atque <ante> cognitionem veneriam adduci. etenim usu venerio depuellationis tempore materia provocata influens partibus, ut in viris sic etiam in feminis, metuenda, cuius nondum animal ministerium noverit et propterea duplici novitate vexetur cum tensione atque tumore extorta sit. igitur parva deambulatio et equalis et mollis vectatio ac levia exercitia adhibeantur. tunc corporis defricatio oleo communi plurimo et cotidiana lavatio, animi laxamento ilaritate quesita. hinc enim corpora collaxantur, atque improvidas sustinent egestiones: nisi forte femina male fuerit in dolore erudita, et propterea plurimum fluida, que corpore quasi friabilis videatur <...>

38

tunc sepius requies prodesse probatur. sicut enim crapula gravati ac pleni forti motu acti sepe cadunt in egritudines, vel ut gravati capite impleto, si plurima voce exercentur, in dolores veniunt eius partis, non aliter matrix purgationis materia reflexa motibus exercita labores facit atque querelas assumit densitate confectas. utendum denique est nutrimento succido ac mediocri atque pessariis oleo ferventi confectis.

39

in hiis autem que iam sepe purgate sunt permittenda est consuetudo (alie enim consueverunt requiem, alie motum pertulerunt), lavatione quoque contempta, et magis prima die adveniente fluore. in hiis vero que iam purgari desinunt etate vergente, curandum ne repentina fiat fluoris deductio, deciso scilicet officio. omnis enim repentina mutatio etiam in melius facta [in] novitatis causa corpora contristat. quapropter hiis erit utendum que initio exorte purgationis in puellis ordinavimus adhibenda. valent enim ea recedens officium aliquantum retinere, que ante valuerunt provocare. si autem quibusdam plurimus fluor egeritur aut contra naturam retentus fuerit, erit adhibenda curatio quam de hiis que contra naturam veniunt ordinabimus.

Vtrum congrua necne sit feminis purgatio menstrualis?

40

Purgationem menstrualem noxiam esse mulieribus magis in delicatis apparet corporibus. in fortissimis vero resistente robore contingit validissime sanitatis causa. plurimas denique sine purgatione [in] vere fortissimas videmus viragines et steriles: tunc etiam etate vergente purgatione cessante nichil incommode sentire: econtrario vero plurimas soluti corporis effectas hausti sanguinis causa. virgines denique que nondum pugantur nichil sanitati diminutum sentiunt: unde purgationem nichil sanitati conferre, set filificio, sine quo fieri successio non potest, necessariam esse comprobatur.

Vtrum salutaris necne sit virgini virginitas?

41

Nos virgini virginitatem salutarem necessario comprobamus, siquidem noxius est natura concubitus. videmus enim animalia prohibita venere fortiora, et magis feminas: tunc etiam mulieres minus morbis affectas et que forte legis causa vel pro dei cultu interdicto venerio vixerunt usu, et hoc potius si virgines permanserunt.

42

difficilis autem purgatio sive corporum immodica grassities aliis ascribenda est causis, siquidem improba pinguities magis ex otio atque immobilitate fieri comprobatur. multe denique virgines in otio constitute, etati competenti exercitio custodite, minime deinde conceperunt neque aeris neque locorum mutationes, beneficia percipiendo que sanitatis augmento conducunt, et propterea supradictis vexationibus afficiuntur. hinc denique salutaris virginitas approbatur, ut in viris sic et in feminis. set naturali atque communi ratione, quo genera permaneant, ne mundi spatia deserta ac vacua torperent animalium successione cessante, iniecta venus qua sibi mixta corpora crearentur, utili vexatione coniuncta.

Quousque servanda est virginitas?

43

Tanto tempore virgines esse debent donec prima purgatione menstruali superveniente matrix sua cognoscat officia. set tempus prime purgationis circa annum XIV sumit exordium. hoc verum atque naturale tempus depuellationis natura monstravit, siquidem usque ad hoc tempus os matricis conductum manet, et ipsa nondum maioribus vasculis corroboratur set tenuibus, nec tantum sanguinis quantum fuerit alimonie uteri necessarium conferre sufficientibus. <...> ipsum etiam semen in ambitum matricis veniens atque coherens perfecto fetu per angustum matricis partus tempore maturo posse fundi negatur; unde magnas molestias ac pericula pregnantes incurrunt.

Que sunt ad concipiendum apte?

44

Aptas conceptioni feminas ex anno XV usque XL iudicamus, quas neque nimis densi aut soluti corporis esse decet. matrix enim cetero corpori similis conprobatur, quo fit ut duritie causa non facile semen assumat, set recursum habeat. aut fluida, aut mollis, aut debilis; minime igitur congelari faciat. hinc denique convenit humorosam esse matricem, neque siccam neque plurimum fervidam, aut econtrario frigidam. que ordinabiliter die suo purgentur, limpido scilicet et moderato sanguine. ipsa quoque matrix sive eius orificium promineat. ipse quoque femine facile digerant, nec assiduo ventris fluore purgentur. sunt etiam recte valentes corpore atque animo hylares. etenim iuges cruditiones et inflationes iuges iuste conceptioni resistunt.

Quid impediat conceptionem?

45

Item ventris consuetus fluor despui provocat semen acceptum. item iracundus animus ac tristis et obstinatus turbato spiritu conceptionem repellit. corpus etiam bona natura desertum et habitu contrario vitiatum in se semina non accipit retinenda, set suis vitiis interire cogit oppressa.

Quid est aptum conceptioni tempus veneris ineunde?

46

Aptissimum veneris ad conceptionem tempus est in declinatione purgationis subiacente desiderio cohitus, cum corpus neque succo deficiens comprobatur, aut ebrietate vel indigestione gravatum, atque uno cibo ac non plurimo nutritum et omni tranquillitate perspicuum. set cessante diximus purgatione sive declinante, siquidem ante ipsam minus aptum videatur, iam gravata matrice atque sibi displicente, imminente materia quo non possit duos motus inter se contrarios sustinere: unum, quo congesta materia careat; alterum, quo micantem assumat. sicut enim stomacus qualibet materia gravatus opprimentia rehicere querit accepta, propterea supinus in nauseam provocatur, ab accipiendo cibo conversus: non aliter matrix vicino tempore purgationis omnis magis deponendi ex materie concursu venientis quam sumendi ac retinendi [semīs] seminis voto movetur. denique in initio purgationis incongruum similiter iudicamus, quia tunc omnia loca matricis sunt densiora. ita circa crescentem purgationem incongruum dicimus, siquidem humectando semen fluidum faciat aut collapsum delubricari meatu materie exeuntis.

47

solum igitur aptum tempus conceptionis est purgatione declinante. relevata enim matrix fervorem retinet moderatum et humectationem modicam. rursum semen non potest aderere nisi asperitate matricis effecta, materie lapsu fundo lacessito. ut enim in egrotis dimissionis tempore cibus tenetur acceptus, imminente autem accesione, vel in ipsa, commoto vomitu effusus excluditur: non aliter semen firmiter teneri perspicitur purgationis fluore vergente.

48

addimus preterea appetentiam veneriam adesse veram. sicut enim superceptus cibus non digeritur, sic semen invita matrice receptum minime tenetur vel connaturatur, nisi femine sitientes venerem sumserint. licet enim quedam violentia oppresse conceperint, illis tamen delectatio affuit animi celata iudicio.

49

tempus igitur aptissimum conceptioni probatur quo veniens appetentia suis fuerit stimulis agitata, set neque corpore gravato neque succis solitis destituto. non est enim sufficiens sola cupiditas mentis effectus veneris optinere, nisi corporis quoque aptissima fuerit habitudo. primo enim habitu naturali corpore constituto eius officia similia comparantur. contra naturam vero ebrietate aut indigestione oppressum languentibus officiis operatur, unde conceptionis corripit effectum. secundo adherens semen necessario nutriendum, quo sumto sanguine atque corporis materni spiritu salvatur. ebrietate autem et cruditate exalatio concepta spiritum quoque conturbat. quo fiet ut sit periculosum noxiis nutrimentis seminis fovere substantiam, quibus corrumpi potius quam nutriri videatur.

Quando anime habitudo exortis tradat corporibus formas?

50

Merito dicendum quod anime habitudo exortis tradat corporibus formas, et propterea faciat conceptionem depravari. sic denique in concubitu femine visa simia vultus similes pepererunt. hinc etiam Ciprius tirannus ne sui turpitudinem corporis posteris daret, in amplexu venerio signa pulcherrima uxorem suam coegit intueri, quod adulterato visu alienas femine sumerent formas. equorum etiam nutritores cum equi equabus causa creandi corpora commiscentur nobiles pullos equarum visui opponunt, quo supradicto exemplo tales rapiant per venerem formas. ut igitur minime portentuosa assequatur nativitas cum a nimia ebrietate sauciata labentia patitur visa, que Greci fantasmata vocant, decet feminas sobrietate servata veneris in gremia convenire.

51

hiis ergo veneris temporibus aptius fiet si ante cibum venus fuerit accepta, aut semel sumto atque digesto. tunc enim sane nullis obstaculis impedita venus comprobatur. nam si rusticator priusquam semina iaciat terram preditis primo purgamentis exercet, cur non etiam medicina substituendi hominis causa successionis semen puris curet corporibus intimare?

Vtrum salutaris necne sit conceptio?

52

Sicut flebotomia salutaribus preceptis iungenda non est, licet morbos solvere videatur, sic conceptio, licet ea accedente mulieres a laboribus menstruali purgatione iniectis sepe liberentur, magis adiutorium morbi solvendi quam servatio sanitatis estimanda est. plurima enim molestia pregnantibus ingeritur cum non solum graventur, verum etiam passionem <quam> cissam vocant sepius incurrunt, de qua [sepius] suo loco dicemus. tunc etiam intuendum est quod uni animali solitus sufficere cibus nunc dividitur, uteri nutrimento usurpatus, quo non solum ali verum augeri possit, et propterea sit insufficiens matrimonie. etenim quod fetui conceditur necessario pregnanti detrahitur, quod minime salutare est. quod autem marcorem corporis et debilitatem et precipitem senectutem conceptiones ingerant manifesta ratione monstratur.

Que sunt signa facte conceptionis?

53

Conceptio est retentio seminis perseverans in matrice <sive> futuri fetus sive fetuum per naturalem causam. set 'retentio' dicta est quia ita conceptio fiat. 'perseverans' autem, siquidem temporaliter sepius teneatur semen, atque statim despuatur, et propterea conceptio dici non possit. 'seminis' vero 'sive fetus,' siquidem primo tempore quo nondum semini accesserit forma solius seminis videatur retentio, post vero cum fuerit uterus informatus <non> desinat esse retentio sive conceptio, set potius fetus. mutatum autem semen atque in augmenta commotum natura revocabitur. tunc proficiens anima appellatur, siquidem cum inherens refrixerit et durari ceperit, anime sumat exhordium, nec iam semen vocatur.

54

'fetus retentionem seu fetuum' adieci, siquidem gemini vel plures concipi possunt. 'in matrice,' non enim in qualibet parte seminis retentio perseverans conceptio dici vel esse possit, set, ut supradictum est, in matrice. quo denique tempore in seminalibus vasculis continetur semen ac iugiter manet neque esse neque dici conceptio potest. 'per naturalem causam' adiectum est ultimo, quia sepius retineri semen videtur in matrice tardatum, si forte frigore os matricis fuerit clausum; similiter etiam fetus cum forte difficili redditur partu. set iste retentiones conceptiones dici non possunt, siquidem non naturali causa set contrario impedimento fieri videantur.

Quid differt a conceptione sumtio?

55

Differt autem a conceptione sumtio. est enim sumtio exceptio seminis matricis in fundum, conceptio vero post sumtionem retentio atque conglutinatio; quippe cum sumtio solius seminis esse videatur, conceptio autem etiam fetus. aliqui igitur inconprehensibilem aiunt primo tempore conceptionem, aliqui conprehensibilem. quorum quidam signum dixerunt conceptionis veneris appetende fastidium. cetera denique animalia donec concipiant insatiabili cupidine in venerem rapiuntur; conceptione vero acta, concubitum <non> faciunt, set non ceteris animalibus eadem comitantur in omnibus quibus rationem coniunctam esse videmus. animalia etiam conceptione facta venerem non negant, ut galline et lepores. tunc et mulieres usque ad diem partus delectatione cohitus agitantur. unde predictam oppinionem constat esse falsissimam. nos igitur concurrentibus multis atque in unum venientibus discretionem conceptionis ita docemus.

Signa conceptionis.

56

Primo quidem in fine cohitus femine horrore quodam corporis afficiuntur, tunc matricis osculum concluditur, servato molli atque tenero tactu (cum enim frigore atque tumore irruente os matricis concluditur, necessario durities partis consequitur). tunc etiam si muliebris sinus semine fuerit humectatus admodum parvo, aut plurimo liquore magis quam semine. deinde sequenti die purgationis menstrualis decisio aut admodum parva, tunc gravatio clunium, conceptionis certa sunt signa. surgunt demum mamme quadam inflatione turgentes, levi doloris sensu sequente. tunc stomachus nausea flagitatur et vene pectoris eriguntur atque livescunt, oculorum concavitas aliquando pallet, aut in vultu vel genarum partibus nigre macule generantur. tunc denique plerasque cissa sequitur. et pro modo temporis uterus augmentando concrescit, sumto etiam motu palpitantis fetus.

Que sunt secundum veteres signa masculum vel feminam ferentis pregnantis?

57

Ypocrates marem facere dicit eam que boni coloris fuerit pregnans et dexteram mammam plus habuerit ab alia turgentem; feminam vero illam que cum pallore sinistram mammam supradicto habuerit modo, set hoc falso videtur. oppinatur quod in dextra parte matricis conceptio facta masculum formet, in sinistra feminam. alii masculum signare dixerunt si velocius et exercitius infans movebatur, cum aliis predictis signis ab Ypocrate; feminam vero cum tardius et languide se movere incipit, cum signis similiter ab Ypocrate predictis.

Quomodo diligende sunt concepto fetu mulieres?

58

Diligentia pregnantium trina est. est enim primi temporis servandi fetus causa, alia pro mitigandis accidentibus que pregnantibus irruunt, ut cissa. alia ultima, donec perfectus exeat fetus, et facili partu fundatur. quarum nunc nobis prima est prosequenda. oportet igitur conceptu facto nimietatem fugere omnium rerum, maxime circa corporis atque anime motum.

Quibus causis despuitur semen?

59

Despuitur enim plerumque semen mestitudine, metu, gaudio repentino, vel letitia, vel quolibet mentis novo turbore, aut exercitio vehementi retento spiritu confecto; item tussicula, sternutione, percussu, casu, et motis ossibus clunium, que Greci scia vocant; item pondere, saltu, dura sessione, sumtione medicaminum acrium seu inflabilium; item multa ieiunitate et cruditate, ebrietate, vomitu, sive fluxu sanguinis per quelibet loca, et laxamento ex rebus ferventibus facto; item febris vehementia, aut tremore facto, vel adductione membrorum, quam Greci spasmon dicunt. et communiter omne quod ingerit nimium motum facere abortiones certe videmus. set horum convenit que forte nostre subiacent potestati precavere, atque requie pregnantem custodire uno vel duobus diebus, simplicibus unctione curata, quo appetentia cibi consurgat et accepta nutrimenta digerantur. set prohibenda est ventris fricatio, <ne> loci commotione retentum discutias semen. unguenda est oleo spano, hoc est viride ex oliva confecto.

60

dandus est cibus nutribilis parvus, intermisso lavacro diebus, si poteris, VII, ad minus necessario tribus vel quattuor. suspecta enim est totius corporis relaxatio, que facile poterit semen quoque consolvere. hinc denique alienum non est etiam vinum prohibere paribus numero diebus, quo neque violentia neque percussibiles nutrimentorum in corpore fiant retributiones. ut enim ossium fracture motu carentes atque in otio servate facile connaturantur, sic et semen matricis. set in hiis erit spernendum ne rursus corpus debilitatum detractione vini et imminutione ciborum condeficere faciat conceptionem. quapropter sensim repetenda est consuetudo, primo miti levitate intracta. tunc etiam gestatoria sella vel cathedra adhibenda vectio sive fertorio, quod Greci difron vocant. illa enim que animalium vi iumentorum conficitur propter nimietatem motus erit recusanda. tunc etiam deambulatio levis et parva est adhibenda et augenda per singulos dies, cibis ex media qualitate sumtis, quam Greci mesen ylen vocant, ut pisces minime pingues, et volatilium carnes. tunc olera queque simplicia offerenda. fugienda autem omnia acria, ut cepe, allia, porri, et omnia salsamenta, vel cibi nimium dulces. facile enim corrumpitur, et que fuerint acria inflant.

61

vetendus preterea concubitus, ne cum toto corpore ipsis magis partibus ingerat motum que cum requie sunt tolerande. matrix enim inconcussa perceptum continet semen, agitata vero inimico despuit motu. lavatione autem balneari utendum calida aeris et aquarum servata temperie, nec multum tardo nec plurimo sudore confecto, ne friatum corpus viribus depurgetur. utendum etiam frigida lavatione in eadem mediocritate, ne horrore concepti frigoris corpus afficiatur. atque ita post lavacrum nutrimenta differenda donec se corpus agnoscat totum, spiritus digesto turbore et liquidorum tranquillitate substante. tunc primo aqua potanda, secundo vinum parvum.

62

ne quisquam miretur si aliqua feminarum, pretermissis quibusdam aut omnibus supradictis, minime fuerit abhortione vexata, cum illa conceptio quamquam manere videatur, debilem tamen faciat fetum, et incremento et nutrimento difficilem, ac communiter morbidum atque vexabilem, tunc etiam vultu turpi atque animo debili. sicut enim edificiorum fundamenta firmo robore constituta plurimo possunt tempore permanere, que vero trepido atque infirmo facili lapsu atque inpulsu parvo demoventur, non dissimili animalium creatio manet exemplo, cum nascendi sumit exordium, et primordiorum firma fundamentis instruitur.

63

apprehendimus autem desputum semen cum muliebris sinus humidus fuerit respectus. set adhibenda est correctio, ne rursum conceptionis simul occurrat offensio, ut primo motus corporis, si quis fuerit, deducatur, adiuncto animi laxamento, si forte aliqua secularis motio tenuerat mentem, et propterea turbor fuerat ingestus. ipse quoque partes cum toto corpore firmande, si debilitas matricis irruerit. hec primi temporis conceptionis diligentia est. set quia proficiente utero irruit sepius, ut supra diximus, cissa, eius ordinem prosequemur.

De cissa: Muscio.

64

Cissa est appetitio inconsueti cibi tempore quodam mulieribus <gravidis> occurrens cum inequalitate stomachi et habundantia humoris et nausea. apud quosdam ab eo dicta quod tedium grave mulieribus afferat. apud alios vero quod aviditas mulieri inferatur, que quicquid tenuerit fortiter complectitur.

65

Cissa apud veteres nomen accepit ab anxietate pregnantis que uteri comitatur augmentum, ab aliis a similitudine hedere, quam cissam vocant. etenim edera vicina queque suo nexu robora complectitur. sic etiam hec passio desideriis plurimis evagata pregnantis vota diversa partitur. alii cissam dixerunt a similitudine avis quam Greci cissam, Latini gaiam vocant. etenim ipsa pennarum varietate distincta atque voce multissona esse perhibetur. non aliter hec passio varias desideriorum ingerit formas.

Quot mensibus cissa occurrat pregnantibus?

66

Irruit autem sepius pregnantibus quadragesima die atque ita ad mensem quartum pervenit, quibusdam minus aut amplius incipit aut perseverat, quamquam plerasque usque ad diem partus comitetur aut omnino non irruat.

Vnde cissa contingat, et quid sequitur cissam?

67

Contingit autem hec passio ex indigestione ciborum repletis et ebrietate cum se commiscent.

Que sequantur cissam?

68

Sequitur autem eas que cissam patiuntur nausea, fastidium aliquando omnium, aliquando certarum rerum, tunc etiam insuetorum dilectio, ut carbonum comedendorum, vel pomorum immaturo tempore messorum, tunc salivarum fluor, et displicens sanitas, ructationes acide, digestio tarda, et ciborum facilis corruptio. quibusdam etiam vomitus, nunc per intervalla, nunc iugiter perseverans, fluxus et ventris, capitis gravedo, corporis hebetudo, pallor in vultu, mammarum inflatio et venarum, quibusdam viridis, aliis color similis regio morbo. quibusdam etiam pedes intumescunt et stomachus dolore vexatur.

Quomodo sunt agende cissam habentes?

69

Oportet igitur, cum primum hec passio sentitur, unius diei ieiunium adhibere, quo stomachus contra naturam motus adhibita requie reservetur. nec metuendum, ut plerique volunt, quod animalibus duobus minime debet detrahi victus, set quantum poterit ministrari. etenim incongrue datus cibus corrumpitur, et non solum nichil nutrimenti corporibus tradit, verum etiam vexat. et ut perfecta hominum corpora, sic etiam eorum semina novitate fulgentia facile offensione vexantur. hec observantes vel nullam nauseam vel minorem patiuntur.

70

set hiis que fuerunt consuete vexatione stomachi alia die unctio corporis adhibenda. et cibus dandus est digestibilis, ut ova apala, et pultes, et aliqua volantium minus pinguia. potum dabimus aquam, nec multum frigidam. alia die ante unctionem erunt linteolis toto corpore defricande, donec lenis rubor emergat. tunc post primos dies laventur frequentius, vino mediocri dato. adhibeatur etiam gestatio vectoria, item deambulatio, exercitium vocis sive lectionis. est autem fortificans stomachum aliqua particula panis in initio ciborum sumti. sic denique relevatis corporibus cisse molestias depellere poterimus, neque diurna utendo lavatione, set alternis diebus adhibita sive interpositis duobus.

71

set si plurima stomachi fuerit eversio sive humectatio, quam Greci pladon appellant, utendum est densabilibus fomentis ori ventris adhibitis ex oleo viridi, quod Latini spanum vocant, tunc etiam rosato, mirtino, et nardino ex quo eversus stomachus revertatur. ex hiis denique cirotaria apponenda. set si erit necessaria vehementior constrictio vomitus causa, erunt epithimata adhibenda, quorum sunt hec: palmule aride infuse et decocte in vino austero vel in pusca, et mala citonia simili modo concocta singularia vel cum aliquo ex cerotariis predictis.

72

set si extendere virtutem voluerimus, admiscemus alumen liquidum et aridum, item aloen, masticen, rosam, crocum, et mali punici corticem, ex oleo viridi omfacion appellato, gallam, ypoquistidos succum <vel> acacie, et polentam. set si [et virtus] et vomitus perseveraverit vel ciborum reiectio, convenit articulos alligare. hiis enim densatis stomachi quoque conducitur habitudo. erunt etiam in aqua fervida deponende. affigenda etiam ori ventris cucurbita subiecta plurima [per] flamma. set si forte aliquis dolor adiungitur, constrictive apponatur virtutis cathaplasma, calidum tamen, quod prosit tactu dolori, virtute vero solutioni, ut est pollinis resolutione pusca confecta, et magis si ex farina ordeacea vel triticea.

De dieta cissam habentium.

73

Set principaliter providenda est ordinatio ciborum que stomacho sit aptissima, digestibilis et que facile non corrumpatur, ut ova apala, polenta, pultes aride, et volantum non pinguia, et natura carnium sicciora, ut attagen, perdix, fasianus, turdi, columbe, galline domestice. set horum magis pectora comedenda, tunc agrestium carnium lepores, capre, atque edorum et mollium porcorum aures, ora, pedes, venter, vulva. ex mari vero similiter firme carnes eligende, ut sunt mulli, squille, pelorides, conchilia. item olerum intuba cruda vel cocta, portulaca, plantago, asparagi silvestres.

De natura citoniorum.

74

Pomorum mala citonia assata, cruda enim tarde digestionis sunt; in aqua etiam cocta virtutis plurimum perdunt. at si farina circum fuerint clausa assata, conservata virtute sumunt etiam facilem digestionem. que si quisquam cocta sumere voluerunt, erunt immissis calamis coquenda, aut suspensa, ne aqua tangantur set magis ascensu vaporis coctionem sumant.

75

danda etiam pira aut sorba vel mespila, tunc uve fabriles, hoc est fumo siccate seu impensiles, siquidem recentes inflant. hinc denique cuncta que ordinabimus nichil ingerunt gravaminis. omne enim quod fuerit curiose conditum vel varia suavitate confectum aut digestionem tardat aut corruptum evomitur.

76

sed priusquam cibum demus, si forte quicquid humoris stomacho fluxerit, non erit prohibendum vomitu provocato excludere. nisi fuerit enim emissus, que cibo dederimus excludit. quidam autem dicunt cissam patientibus neque stipticum neque nimis dulce vinum dandum, set rubeum et bene odoratum, quod sit V annorum, et parva sit potio hec patientibus nauseam et vomitum et fluxum ventris. hec est observatio in cibo et potu.

77

poligoni autem herba in aqua cocta potui datur. anetum etiam vel reuponticum ante cibum et post similiter datur. balaustia et citisum et ciminum coma et feniculi semen contusa cum dactilis cum vino veteri miscentur, et sic cathaplasma imponitur. stomachi dolore vexate relevantur si sorbeant aquam calidam et lente deambulent, et precordia tegant lana molli et munda, et fascia stringant. que autem fastidium patiuntur varios cibos et suaves sumant et in desiderium cogantur pedum labore et longi itineris ambulatione. que autem consuevit contra naturam carbones aut terram vel hiis similia <comedere> supradictos sustineat labores, vel subitaneos motus ad exercendum. acros autem manducet cibos, et maxime sinapis ieiunis ministretur ad edendum. quibus vero pedes intumuerunt folia brassice lata pedibus supposita ligentur.

Que diligentia est adhibenda pregnantibus ex tempore cisse usque partum?

78

Quemadmodum cisse temporibus pregnantes agende sint docuimus. nunc vero transacta cissa quomodo sint gubernande in sequentibus docemus. oportet igitur pro modo virium vectione levi vario motu corpus exercere, tunc deambulationibus, unctionibus, etiam et fricationibus, cibis quoque mediocribus, quorum digestio neque gravis neque succo deficiens queque approbetur, vino, lavationibus consuetis, et animi laxamento cum sufficientibus sompnis. sic enim roborato corpore pregnantes congruam sanitatem servant laboremque partus facilius tolerant et ipsi utero materno roboris proderit tradita fortitudo, cum sani nutrimenti alimoniam percipit.

Quomodo septimo mense agende sunt pregnantes?

79

Septimo autem mense pre omnibus patienter et quiete agende sunt pregnantes, ne nimia gestatione pecus iam perfectum foris excutiatur, siquidem etiam septimo mense nasci possunt. neque ergo exercitius partes ille fricande neque pectoralibus fasciis stricte constringende sunt. laxamento enim indigent, ut et lacte impleri possint, et ne ipsa strictura male accipiantur.

Quomodo in octavo mense?

80

In octavo mense cum omni solicitudine et diligentia agantur: hoc enim mense plurimum gravantur. pro qua re omnem nimiam gestationem vitare debent, requiem indicimus, cibum etiam parcius accipiant. erit preterea plurima ex parte lavatio prohibenda. venus autem omnino neganda, siquidem matricem cogat in officium conceptioni contrarium commoveri. at si forte uterus propendens videatur, et propterea gravis, fascia erit sustinendus, cuius medium inferius ab umbilico positum pari circulorum ductu per utraque latera proiecto concursus mutui causa faciat ligationem. tunc inter scapulas atque humeros ducenda ligatio et predatis verticulis erit connectenda. preterea uterus cerotario perungendus spano oleo vel mirtino confecto ut cutis solidetur, ne cum parere ceperit tensione ipsa conatibus rumpatur.

De cura pregnantium in nono mense.

81

Nono vero mense erit supradicta ligatio detrahenda. superiores vero partes amplius subditis stringende, ut propinquante partu pendens uterus sit adiumento et fetus exitu celeri deponatur. erit denique lavatio frequens adhibenda, quo partes omnes partui preparate laxentur. tunc localiter partes erunt relaxande, sessionibus adhibitis, que Greci encatismata vocant, ex decoctione lini seminis et fenugreci et agrestis malve confectis, atque oleo dulci et calido fomententur. et pessariis que ex adhipibus anserinis et medulla cervina constant digito uncto obstetrix orificium matricis leniter aperiat.

Vtrum medicaminibus conceptionem prohibentibus vel factam rumpentibus utendum sit vel quomodo?

82

Inhibens medicamen a corrompenti plurimum differt. illud enim prohibet, illud factam detrahit conceptionem. Ypocrates denique [cum libro quem vocavit] cum corruptiva dari medicamina prohibet, libro quem De puerili natura conscripsit discretionis causa iussit feminas suo saltu naticarum fibras pari plantarum percussu pultare. set de hiis fuit apud veteres magna certatio. alii enim usum medicaminum corrumpentium prohibentes aiunt nulli debere dari pregnanti, siquidem sit medicine salvare potius quam vexare, nascentiumque profecto natura fuerit nutrienda. alii adulteri conceptus causa aut servande pulcritudinis uterum rumpere noluerunt. illa vero danda probant que periculum partus declinant, ne parve matricis causa et minus implere volentis officium mortis sequatur effectus; vel si in ore matricis aliqua fuerint condilomata procreata; vel horum queque similia impedimento fuerint. quibus et nos attestamur. set nunc quoniam a corrumpentibus inhibenda sunt securiora, de hiis primo dicemus. quibus enim convenit corrompere conceptionem illis erit melius prohibere.

Quomodo inhibeatur conceptio?

83

Oportet igitur feminam illam primo tempora servare que veneri sunt apta conceptionis causa et in ipso concubitu imminente virili semine spiritum continere, et se ipsam a conceptione interius subducere, et cum surrexerit, inclinatam amplius corpus distendere atque ita sedere, dehinc sternutationem provocare, aut frigidum quicquam bibere. adiuvat etiam conceptionem recusandam oris matricis perunctio ex oleo vetere adhibita sive melle, aut lane mollis quicquam impositum ante concubitus initum; vel frequentibus pessariis constrictivis vel dempsabilibus usus venerios prevenire. hiis enim os matricis clausum ante conceptionis tempus non sinit ad fundum semina pervenire.

84

denique etiam quedam specialia memoramus. alumen liquidum vel mali punici corticem interiorem aqua coctum et lane illinitum imponis. item gallarum ʓ I, mali punici interioris corticis ʓ II, et in fabe egyptiace magnitudinem formatura apponis. set erunt declinanda que forte fuerint acriora. ex hiis enim sepius ulcerationes fient.

85

quibusdam vero videtur semel in mense lasar bibendum in modum ciceris, duobus aque ciatis admixtis, aut ex ipso sanguine purgationis quicquam sumere. et viole semen et mirre obolos trinos et piperis grana duo cum vino tribus diebus sumere. vel eruce semen obolum unum, et sfondili herbe oboli s., ex mulso et aceto bibendum mane cum a viro mulier surrexerit. aiunt preterea eterno conceptionem prohibere urinam mule, vel aquam in qua operantes fabri igneum sepius extinxerunt ferrum, si potui bibenda detur modo eminarum trium. hec inquiunt non solum prohibere conceptum set etiam factum extinguere. secundum nos autem multarum vexatio sunt. primo enim corrumpunt stomachum et caput inflant inlato consensu.

86

set conceptione facta primo usque ad XXX diem erunt adhibenda contraria hiis que ad conceptionem curandam docuimus, ut eas vehementi motu ambulare iubeamus vel animalibus iunctis vectari; oleo dulci atque calido fovere matricem atque toto perungi corpore; defricari etiam forti fricatione, magis pubetenus et sub umbilico ac clunibus; tunc etiam cotidiana lavatione, nec multum ferventi aqua vel aere, et in ipso lavacro tardius immorari, vinum bibentes atque acriores cibos sumentes; sessionibus quoque adhibitis ex decoctione lini seminis aut fenugreci, vel malve; tunc etiam cathaplasmatibus et fomentis olei veteris solius aut succo rute admixto, aliquando etiam melle aut yri illirica. at si tenax ceperit perseverare conceptio, simplicia cathaplasmata sunt removenda, adhibitis acrioribus, ut ex farina lupini cum felle taurino vel absinthio et similis virtutis epithematibus.

87

set cum neque ita erit semen decussum, erit adhibenda corruptio que abhortionem faciat, non equidem facile aut levibus impellentibus causis: est enim periculosa fetus vexatio, et magis si mulier fuerit compacti corporis et duri, et matricis densissime. declinandus denique secundus mensis et quartus, siquidem quedam naturali ratione gravedo et ipsa sanitas displicens et querela sequatur, tunc tristitia et in morbos facilis lapsus. hec enim paris numeri mensibus comitantur. quapropter erit terti mensis tempus eligendum. tunc accedente abstinentia cibi unius diei vel bidui, adhibenda flebotomia, ac sanguis plurimus detrahendus sententia Ypocratis qui ait pregnantes flebotomatas discutere.

88

post flebotomiam vero mulier vehiculo imposita frequenter moveatur, ut uterus conceptionis tempore roboratus rumpatur. set si femina flebotomum metuens aut viribus debilis fuerit, erunt loca relaxanda sessionibus, quas Greci encatismata vocant, et lavationibus et pessariis mollitivis, et abstinentia vini et cibi parvitate, tunc etiam ventris solutione et clistere molli, addito pessario corruptivo quod erit ex plurimis lenius eligendum. horum autem sunt leniora pessaria mirre, viole seminis, lupini amari farine equalia pondera aqua commixta et contrita, in egyptiace fabe modum formata.

89

item aliud: rute folia s. ʓ, mirre obolos II, tere cum vino et appone. est etiam collirium quod sine periculo faciat abhorsum: viole, mirre, cardami, absinthii paria pondera aqua congeruntur post lavacrum apponenda, prelaxatis partibus, etiam sessionibus ante factis. set si effectus minime fuerit consecutus, rursum supradictis sessionibus antelatis hoc medicamen iterum apponendum. multa preterea alia et ab aliis conscripta sunt, set erunt evitanda que forte fuerint nimis percutienda.

Que sunt signa future discussionis?

90

Discussuris pregnantibus aquatus humor vel tabosus aut sanguinolentus per matricem fertur. tunc imminet carnis quicquam informe vel iam pro parte formatum iuxta temporis modum. plerisque autem gravedo atque dolor ossium que Greci scia vocant, tunc clunium atque sub umbilico pubetenus, et capitis et oculorum <et articulorum> omnium, stomachi attestante dolore pungenti et in corpore toto frigidus torpor; defectio animi, quam lipotomiam vocant, aliquando cum orroribus febres aut singultus, aut nervorum raptus, quem Greci spasmon vocant, vocis amputatio. hiis autem que nullo impulsu voluntario discutiunt antecedit, ut Ypocrates ait, mammarum marcor, ut deposita inflatione residere videantur sine ulla manifesta ratione.

De folliculo atque umbilico.

91

Est quedam membrana fundo matricis inherens atque connaturata, ex nervis atque venis et arteriis ac tenui carne confecta, colore purpureo similis folliculo. hanc Greci corion vocant. in ea parte aspera qua fundo matricis connectitur, in aliis partibus membranosa et tenuis ob certam causam quam narrabimus in consequenti. vocatur etiam hec membrana regio, et vasculum, et secunda, et preruptio. ' regio,' quia spatio suo infantem teneat cum hiis que secum sunt, vel, sicut alii dicunt, ab eo quod ex multis rebus constat, ut corus a multitudine congesta appellatur. 'vasculum,' quia in eo infans clausus sic volvitur ut pisa in urna. 'secunda,' quia prius effuso in terram fetu, illa subsequatur. item 'preruptio,' quod prerupta imminente partu liquorem fundat nascentis fetus lapsui preparatum naturali munere, quo facilis exitus fiat. nos etiam folliculum appellamus, sive quod intra se fetum claudat, sive quod acceptum contegat ac ministrat spiritum.

Ex quot et ex quibus constat umbilicus infantis?

92

Vmbilicus vero infantis constat ex V, et duabus venis, et ex duabus arteriis per quas nutrimentum sanguinis infanti subministratur. quintum autem lucialis dicitur, qui infantis lucium in corium transmittit. hoc ergo umbilico infans in matrice <detinetur>.

Quid est amnion?

93

Amnion autem est membranum universo corpori infantis adherens, quod frequentius intus aliquando consumitur, ut non per omne corpus inveniatur.

Que sunt signa imminentis partus?

94

Proximus partus significatur si septimo vel nono vel decimo mense occurrit gravedo uteri sub umbilico pubetenus, cum fervore et dolore clunium et lumborum et ipsius matricis descensu ad inferiores partes, cuius orificium aperitur et humectatur. cum vero iam proximat, superiores partes graciliores fiunt et extenduntur loca super pectinem et inguina, et frequenter desiderium urine nascitur. immissoque digito feminino sinu occurrit rotunditas turgens ad magnitudinem ovi. humor vero primo fertur lentus, postmodum plurimus et sanguineus. at si forte tumoris causa, <non> imminentis partus, fuerit dolor, primo os matricis clausum videtur, tunc et siccum, supradictis omnibus cessantibus signis.

Que sunt partui preparanda?

95

Naturali partu imminente preparantur oleum, aque calide vaporationes, spongie molles, lana, fascie, cervicalia, odoramenta, obstetricalis sella, lecti duo, locus aptus parituris. oleum ad fomentandum; aque vaporationes mitigandi doloris causa; spongie ut molli tactu partes attractentur; lana qua feminee partes contegantur; fasciole quibus fetus convolvatur; cervicalia quibus superponatur fetus sub pedibus, donec secunde quoque detrahantur. odoramenta, ut puleium, mala citonia, et hiis similia, quibus admotis pariens reficiatur.

96

sellam obstetricalem preparamus cui parturiens imponatur, ita ut habeat sub sessu in similitudinem lune foramen precissum, ut illuc cadere infans possit. sit autem foramen ipsum non nimis amplum, ne tenues feminas cum ossibus vertebrorum recipiat, nec angustum, ne femininum sinum comprimat.

97

duo lecti sunt preparandi, quorum alter mollibus stramentis post partum reficiendam feminam sumat, alter duris straminibus partui necessarius (frequentius enim et iacentes pariunt), in quo iacens femina nullo recessu mollioribus straminibus adpositis clunibus deferatur, et non mutato scemate venientis fetus exitus depravetur, cum nullo partes continentur occursu. sit etiam lectus humilis quo obstetrix parturientem contineat sedens. tunc etiam firme locandus, ne cum fetus detrahetur contremiscat. sit etiam locus in quo partus egeretur atque post partum femine requiescunt mediocris. parvus enim prefocat; magnus difficile calidus invenitur. sit preterea aer modico temperatus. frigidus enim diversitate sui parum astringit. item fervor plurimum parturientis vires amputat.

Que diligentia parturientibus est adhibenda?

98

Prohibemus parturientibus deambulationem, quia ipsa infantem prope foris positum reprimit. prohibemus lavacrum quia vires matricis minuit et digestum mulieris corpus infrigdat. similiter cibus qui in fervore datur corrumpit et non nutrit eam. sit etiam pariens nullo vinculo obligata, capillos etiam soluta ad capitis relevationem.

99

Muscio. oportet parturientem supinam collocare in lecto quod durum sit stratum, complicatis illi pedibus et apertis, cumque <corion> in orificio matricis invenerimus ad magnitudinem ovi, ad sellam eam levamus. quod si ita laxa fuerit ut in lecto parturire debeat, ibi pariat. si vero sella desit, inter fortis mulieris femora sedere debet ut illic pariat.

100

dolor qui de fervore est ab eo qui de presenti partu occurrit differt eo quod de fervore dolor cum clausura et siccitate in orificio invenitur, ille vero econtra.

101

sunt autem obstetrici necessarie ministre tres, ex quibus due a dextra et a leva stare debent, in quas incumbere possit parturiens, tertia vero a dorso eam teneat, ut occurrentibus doloribus non se in latus inclinet, hortantes eam ut fortiter sustineat. ipsa vero pariens suo se spiritu adiuvet, et eo tempore quo dolores advenerint magis incumbat, et quodam proprio usu honus ventris exponat. set tunc obstetrix caveat suo aspectu pudendorum loca lustrare aut parientis intueri vultum, ne pudore pregnans corpus astringat.

102

et si in lecto partus effici habet, obstetrix viriliter cincta modice inferius sedeat ut facillime manus immittat. si vero sedens in sella paritura est, obstetrix inferius sedeat in humiliori sella, ut possit ex superioribus partibus facile infantem adducere, immissoque digito circulato ductu os matricis aperiat atque fibras distendat. et si folliculus minime fuerit ruptus, unguento aperiatur. aut si sponte hyaverit, ut apertior fiat. caveat etiam, si apertum fuerit orificium, ne repente cadat fetus et illisione rumpatur et distentione umbilicum faciat rumpi, ex quo patientem fluor sanguinis in periculum ducat. aperto autem sufficienter folliculo, post caput nascentis excluditur. sic enim nature recto fertur officio cum prospero partu descendit, et magis si ad inferiora vultum habet versum. tunc oportet distensione leviori adiuvare os matricis quo facilius exeat caput, adiuncta cautione ne oppressum grave concipiat vitium.

103

set cum caput exierit, tunc quoque os matricis distendatur, ne naturali necessitudine clausum faciat nascentem prefocari. hiis enim semper motibus variatur, ut nunc se aperiat, nunc conducat. procadentibus etiam humeris erit manibus obstetricis excipiendus fetus. et nec recto ductu evocandus, set potius in obliqua leviter inclinandus, atque miti pulsu ex utraque parte movendus. illo tempore quando matrix aperit se et procadit, conari oportet. quando vero conducitur et sustollitur, non oportet, ne aut sanguinis fluxus aut ipsius matricis adductio emergat. set ex lateribus astantes ministre, quas supra memoravimus, manibus apertis in deorsum uterum patientis deducant. †tenentes exemptorium pannum solo locato quo substrato† manibus fetum accipiat obstetrix.

104

obtabiliter autem evenit si fetus cum secundis suis ceciderit. si autem secunde retente permanserint, iacente patiente vicinum ponimus fetum, quo neque umbilicum tendat neque ruptionis ingerat periculum. si autem sedit mater, tunc cervicali strato superponendus est fetus, et iubenda femina conducto spiritu secundas excludere, sinistra manu obstetricis matrici iniecta priusquam clausa earum prohibeat casum. tunc circa radices apprehense sensim evocande sunt partes, etiam si ad fundum matricis recesserint et ab ea teneantur. non in directum set leniter et huc illuc adducantur, ne et matrix simul cum eis adducatur.

105

set si detractio secundarum plurimum forte consumpserit tempus, ne fetus frigore tardo vexetur, erit ab umbilico seperandus, sicut in sequentibus docebimus. quod si clausum fuerit orificium, ut neque manum admittat, neque secunde possint exire, tunc adhibenda est diligentia detractionis earum, sicut de hiis que contra naturam eveniunt secundo docebimus libro, ut succis, encimatismis, quibus ad fervorem matricis uti solemus. hiis enim relaxatis quicquid remansit cito cadit.

106

set ad presens inspiciendum ne secundus forte fetus occurrat. quod quidem ita intelligitur. si forte uteri perseverat inflatio, vel dolores illi qui partui comitantur perseveraverint, aut immisso digito similis rotunditas occurrerit qualis primo partu fuerit demonstrata, vel aliqua parte fetus procedens fuerit visus, tunc supradicto modo erit obstetricatio repetenda. post partum sufficiens cognoscitur occurrisse purgatio eo quod primo sanguis uberius fluit, secundo feculentius et minimus, novissime purulentus. set de conatu et tensione frequentius in partu ruptiones occurrunt.

Que diligentia est adhibenda mulieribus profecto?

107

Oportet spongiis aqua tepida expressis ea loca tergere; tunc ne frigore concepto vexetur, de cathedra vel duro lecto surgere parientem et collocari in cubiculo molli calido mediocriter et obscuro; neque iunctis femoribus, ne materia labens in exitum arceatur, neque nimis distantibus, ne facile frigore partes penetrentur, set modice separatis, ut quicquid ex ea foris exire ceperit non impediatur. tunc ad fluorem lapsum excipiendum spongia mollis sive lana vel latus pannus fibris imponantur, et frequentius commutentur. tunc clunes et pubes usque ad umbilicum munda lana contegantur. et si sine quassatione partus effectus est, oleo spano, id est viridi, admixto modico vino ipse partes irrigentur, quo matricem velud recenti vulnere affectam medela denssemus. si vero laboriosus processit partus, oleo dulci et calido ipsa loca calefiant. tunc requies et abstinentia cibi, ut in ceteris causis, usque ad tertium diem adhibeatur, nisi vires coegerint resumptionem. tertio vero die sessiones adhibende ex aqua calida aut oleo et tepida, et totum corpus oleo perungendum, atque ita cibus dandus parvus et digestibilis, ut panis et aqua calida aut pultes et ova apala, et aqua bibenda. est enim numquam tutum, etiam si plerisque consuetum vinum, sumere cibum vini potione coniuncta. tunc post secundam diatriton lavationem convenit adhibere et vinum dari adiuncta cibatione. set tunc quoque vinum parvum dabitur et aquatum, et usum omnium sensim permittimus rerum. set quoniam de conatu et tensione frequentius in partu ruptiones occurrunt, post aliquos dies partus cerotaria imponimus que conficientur cera et oleo roseo, spuma argenti, et cerusa, et alumine rotundo.

De spargesi.

108

Spargesis est post partum ad mamillas lactis confluxio cum tensione et gravedine et dolore et fervore. quibus apponere debemus prius quidem que leniter constringant, ut spongias molles in pusca madefactas, vel panem in puscam infusum et cum dactilis palmarum tritum.

Ad stringendum lac.

109

Si autem lac stringere volueris, alumen vel herbam policariam et coriandrum viride et uvam lupinam tritam pane vel ceroto admixta mamillis impone.

Ad fervorem et tumorem mamillarum.

110

At si forte partes augmentum fecerint in tumorem ex quo sepe congelato lacte glebule fervide generantur, cathaplasmatibus laxsativis utendum est, ut ex pane et aqua et oleo aut melle admixto diligenter contrito, vel lini semine aut pollinibus tritici aut fenugreci ex aqua mulsa concoctis.

Ad pondus mamillarum.

111

At si forte mamme pondus ferre non poterint, adhibenda fomenta ex oleo dulci calido prostrata molli limpida lana. tunc etiam spongiis aqua calida expressis partes vaporande, vel decoctione fenugreci, radicum malve, lini seminis aut hibisci. at si forte purulenta quoque fuerint loca, ut in saniem veniant, erunt diffindenda subtiliter, ut in libris cirurgie invenitur. tunc declinante tumore apponantur cerotaria, nisi patiens suo lacte fetum nutrire voluerit. tunc enim omnibus bonis utendum est rebus, sicut superius.

112

si autem alia lactaverit, mamillis patientis adstringendum est lac. lapidem ignarium bene extritum ceroto admixtum imponimus, et paulatim strictius mammas ipsas fasciamus, fugientes ea que antiquitus apponebant, ut aquas salsas, cuminum, alumen scissum, et ederam, que omnia acredine sua fervorem et tumorem mamillarum duplicant.

Ex quibus rebus probatur infans aptus ad nutriendum?

113

Fetus nutribilis iudicatur primo si ex eo quo conceptus fuit, patiens sine querela sui corporis tempus pura sanitate transegit; secundo providendum si congruo tempore partus occurrit.

Quibus mensibus vitales nascuntur?

114

Magis nono mense vel paulo tardius, id est decimo, secundo ordine et septimo. raro enim et vix evadunt qui octavo mense pariuntur.

115

dehinc firmior significatio nutribilis fetus approbatur si terre depositus statim dederit vagitum congrua fortitudine vocis. etenim si plurimo tempore cessans nullo fletu aut murmure movetur, aut interrupto vagitu velud prohibita voce per intervalla sonum reddat, suspectus videtur aliquibus causis obstantibus. item convenit ut sui corporis particulis atque sensibus paribus reperiatur. tunc etiam caverne patentes nullo obstaculo impediantur, ut nares, aures, mictualis, atque podex. tunc singulos naturales motus neque pigros neque solutos, aut flexu vel extensione difficiles convenit approbare, dehinc magnitudinem et scemata membrorum et omnibus facilem atque convenientem sensum, quod sic probare possimus, cum eius cutes digitorum tactu temtamus. est enim naturale singulis quibusque punctionibus vel impressionibus admotis dolorem comitari corporibus. omnia autem supradictis contraria si forte fuerint consecuta, minus aptum nutrimento fetum denuntiant.

De umbilici decisione.

116

Cum modice infans requieverit in terra, quattuor digitorum spatio longe a cutibus ventris precidendus est ei umbilicus acutissimo ferro, ut nulla sequatur quassatio. nec superstitioni antiquorum consentiendum est qui lino vel vitro aut canna acuta aut tenui fragmento panis umbilicum prescindebant. deinde prescisso umbilico sanguinem qui in eo remanserit coagulatum exsiccabis, et lana torta aut licio ligabis, ne subsequente fluxu sanguinis infans periclitetur. set eadem hora qua natus est ex utraque parte ligandus est, et sic in medio prescidendus, ne etiam patiens fluxum sanguinis sustineat.

<Quomodo exspergendus est infans?>

117

Tenuissimo sale vel nitro vel affronitro expergendus est infans, exceptis oculis atque ore, siquidem in has partes si ceciderit ulceratio sequatur ex qua cecitas et prefocatio fiat. set cavendum est ut neque plurimo sale iactato acrimonia eius mollis adhuc atque imbecillis caro putrescat, neque rursum parvo, ne cutis minima dempsitate solidetur. quapropter sale, melle aut oleo aut succo ptisane vel fenugreci admixto, aspergitur infans vel illinitur per totum corpus preter predictas partes. deinde cum siccatum fuerit corpus, aqua tepida lavetur infans qua aspergines depellantur, atque secundo ipsum adhibendum, ut asperso sale calidioris aque lavatio subsequatur. deinde immisso digito os et nares et aurium caverne mundentur. oculi etiam infantis foveantur, quo grassi humores inherentes detergantur, quia sepe permanendo optundi faciunt infantibus visum. tunc etiam minimo digito ungue pretermisso dividatur membrana, meconion appellata, que sepe nascentibus in podice cogitur tenuissima, ne statim obstet ventris officio. umbilicus vero supradicto modo ligatus replicetur, atque lanis circumdatus velud in cubili servetur.

De infante fasciendo.

118

Primo membris naturali scemate compositis pro sua differentia, si quid nativitatis tempore oblico exitu fuerit depravatum, congrue corrigatur in officium naturale partibus deductis. tunc si forte comprehensum quicquid in corpore tumuerit, cerusa cum aqua contrita erit illinendum vel spuma argenti. tunc ipso fetu blando tactu femoribus obstetricis imposito, pretecto quidem lanis vel pannis ne nudus frigore vexetur, singule partes congrua ligatione stringantur fasciolis, scilicet lane mollis munde, non plurimum tritis, aliis tribus, aliis quatuor digitis latis. laneas diximus propter blandum materiae tactum, siquidem linee fasciole sudoribus humectate astringuntur. molles, ne corpora tenera quassentur. mundas, ut sine ullo pondere vel odore tetro commendatum teneant fetum, ne sudore perfuso mordicationem faciant. minus tritas, siquidem nove graves esse videantur, plurimum vero trite econtrario frigide, aliquando etiam aspere et que omnino discindi possunt. neque horas duplicatas habeant, ne impresse seccent, neque iniquos faciant ductus, ne premant aut minus contineant. trium vel IIII digitorum latitudine moderatas, siquidem alie maioribus membris, alie minoribus conveniunt fasciandis.

119

tunc primum digitis fasciola imposita, ipsi etiam vola strictius fasciolentur, tunc cubiti et brachia impressis secundum volam ductibus sensim, quo tenera usque ad alarum partes indulgentius involvantur. deinde toraci circulatis ductibus et latioribus fasciolis et equali ductu ligatio apponatur, et strictius secundum mammam in feminis, indulgentius vero secundum clunes. hoc enim scematis genus corpora condecorat in feminis. similiter singula crura seperatim sunt fasciolanda. si enim coniuncta nuda fuerint, non interiecto panno, vel fasciola colligata, ulceratio atque convitiatio profecto sequitur; mollibus adhuc carnibus atque teneris, aut ipsa coniunctione aut vapore partes accense putredines faciunt generari. involutiones autem fasciolarum usque ad summitatem obducende sunt digitorum, set indulgentius in femoribus atque suris, strictius vero in genibus et talis <et> plantis cavis, quo summitates pedum dilatentur et media conducantur. deinde manibus [et pedibus] lateribus adiunctis, pedes quoque coniungantur, atque ut cubitis et genibus et talis lana mollis interponatur, ne impressione ligationis vel coniunctione partium ulcerentur. tunc post supradictam convolutionem, quam Greci sparganosin vocant, per totum preter exteriorem unam, excepto etiam capite, latiori fasciola quinque digitorum latitudine totum convolvimus fetum, duplicato panno prius subiecto sive lana secundum colla. caput vero ipsum panno vel molli lana et munda contegitur.

De fetus locatione, quam Greci cataclisin vocant.

120

Locandus est fetus non in aliqua dura vel resistenti materia, ne subiecte partes ulcerentur et indecens capitis forma succedat, set magis in molli atque in tenero mediocriter stramine, ne rursum plurimum cedens mollities vel spinas faciat depravari vel colla torqueri. iaceat itaque infans cervicali subiecto floccis mollibus subinflato strato concavo impositus, quo neque delabi neque in alteram partem volvi possit, paulo superius capite sublevatus. operimenta erunt pro temporibus calidiora sive tritiora, stramina procuranda, vicissim tamen frigeranda atque mutanda, quo neque frigore neque odore tetro infantie teneritudo vexetur. sit preterea locus mundus nullo percussibili odore pollutus nec valde lucidus.

Quando et qualis cibus infanti dandus est?

121

Post perfectam fasciolarum involutionem requiescat fetus omni oblatione nutrimenti privandus per VIII vel X horas, ut membra eius adhuc plurimo succo ex materno corpore irrigata quasi quadam digestione supradicti temporis abstinentia prius probentur. tunc primum cibum infans talem accipiat qui et stomacum et ventrem purget et connutriat, ut mel modice coctum. crudum enim ingerit inflationem, acrimonia comitante; plurimum vero coctum constringit, non purgat ventrem et stomacum. oportet igitur os infantis vel mammam nutricis melle illinire, vel mulsam tepidam distillare, et sic postea lac etiam offerre, provisa vel dilecta nutrice.

Cuius lac dandum est fetui?

122

Maternum enim lac usque ad XX dies est separandum, quia de labore partus et turbore et purgatione malum est et pingue et indigestibile post partum.

123

at si forte defuerit aliena que lac prebeat, erit primis diebus tribus solo melle utendum aut mixto lacte caprino. tunc maternum concedendum presuctis mammis ore puerili aut manu sensim expressis. est enim grave nec facile fellatibus exitum prebens, grassitudine sui tardatum, et propterea mox natis infantibus teneritudine gingivarum obstante minime rapi posse perspicitur.

124

si vero multis concurrentibus copia fuerit diligende nutricis, eam profecto que melior fuerit comprobamus, non, ut supradictum est, mater eiusdem infantis, visi forte ea concurrerint que in aliis nutricibus bona laudantur. est enim pre ceteris melius materno lacte nutriri infantem, siquidem maior est diligentia matri in suos fetus, et eadem nutrimenti natura ut quo alebatur in utero, eodem lactis nutriatur succo. set quia mulier suum fetum nutriens perfecte deficere conprobatur ac precipiti senectute marcescere, et cum forte gravida uno ex ore eundem duobus animalibus dividat cibum, et propterea de corpore proprio succum mater perdere videatur, melius est matri sue resumptionis <causa> fetum dimittere, ut naturali soluta vinculo nec nutriendi sustineat curas, et secundo vel tertio sit filificio parata. unde infans fortior et habilior fiet cum ex alia genitus ab alia fuerit pernutritus. set si forte nutrix aut conceptu pregnata aut morbo fuerit quolibet impedita, solidus erit dandus cibus.

De nutrice eligenda.

125

Eligenda est nutrix neque intra annos XX constituta neque maior XL, siquidem novelle femine nutriendi fetus sunt imperite, tunc et neggligentes; rursum seniores debilitate corporis aquosi sunt lactis. mediis autem etatibus omnia naturalia vigent officia. decet autem nutrices bis vel ter generasse, siquidem semel enixe nutriendi fetus sunt ignare, nec in eo exercite in puerili etate constitute, nec forma corporis plene et densitate mammarum hyspide; et rursum multum frequenti partu effecte, cum nutritione exercite, tenuissimi lactis ac minus vigentis comprobantur. nullo et morbo sit nutrix infecta, siquidem <ex> sanis corporibus sanum atque nutribile, ex morbidis morbidum lac ferri videatur. sit habili corpore, id est succo plena atque fortis, que primo tale necessario prebeat nutrimentum. tunc etiam nocturno ministerio non facile fatigetur. est etiam bone magnitudinis corpus diligendum, siquidem nutribilius ceteris videatur. sit latum pectus nutrici: in hiis enim maiora sunt vascula que materiam mammis infundant et lactis copiam faciant.

Que mamma sit probabilis?

126

Mediocres autem mammas probamus, siquidem parve exigui lactis esse videantur, rursum nimis turgide plurimo redundant, adeo ut expleto fetu largiore nutrimento quicquid in vasculis remansserit non sit reposcere iucundum vel purum vel recens, set quodammodo corruptum vel inveteratum, nisi omne fuerit emulctum ab aliis infantibus vel communiter quibuscumque animalibus, quo etiam nutrix relevetur. maiores preterea mamme gravant irruendo lactantes, vel, ut plurimi opinantur, parvo sepius manant lacte, cum in augmenta carnis earundem mammarum <quod> usurpant transseat, et non habundantie liquoris serviat. molles etiam mamme probantur, siquidem dense atque dure parum faciunt lactis, rugose vel pannose lac faciunt aquatum. item glomerosis congestionibus suspense lac habent grassum atque inequale. papillas autem neque magnas neque parvas probamus, siquidem maiores materiam premant et transvorationem adiuvari lingua non sinant; item parve apprehensione difficili laborem sumentibus faciunt, cum inani adductione fellantes oris ulcerationem incurrunt. item neque nimis dense sint caverne lac sudantes, ne de viarum angustia non facile nisi expresse lac emittant, et labor suggentibus iungatur; neque maiores et plurime et fistulose caverne, <siquidem> coacervatim fundendo turbent accipientem.

127

pudicam etiam nutricem querimus, quo se ab usu venereo abstineat atque ebrietate vel libidine aut qualibet illecebri dulcedine. etenim in venerem ruentes non solum ab infantis dilectu depravate, neggligentes raptu quodam iocunditatis amatorie, verum etiam corrumpi lactis nutrimenta conficiunt, aut minuunt quantitatem, aut omnino extingunt, commoto matricis officio in solitam purgationem atque conceptum. item ebrietate lac nutricis corrumpitur, secundo nutrix sompno gravi oppressa neggligit, lectum deserit, aut sui corporis ruina in periculum ducit prefocatione illata. preterea vini qualitas lacti miscetur, unde sepius triti atque gravati pressura vel tremuli et raptu corporis agitati fetus efficiuntur, sive appoplectici.

128

oportet etiam nutricem esse conpatientem, quo ministerium impigro compleat dilectu et sine ullo murmure. alique enim ita officii sui curam infantibus debitam neggligunt, ut neque plurimum vagientes aliqua providentia relevare festinent, neque scema aliquod iacentibus commutare, quod est etiam perfectis corporibus utile. preterea nutrix non sit iracunda, siquidem simulantur nutriti sepe nutricibus, et propterea animosi ex iracundis, mites vero ex mitibus educentur. item plurime furore commote vagientem fetum mitigare non valentes suis manibus prohicerunt, et averse periculis infantem deiectum dimiserunt. huiusmodi autem non approbamus. de cetero munda sit nutrix, quo neque odore tetro fasciole pollute infantis stomacum resupinent atque in vomitum provocent, vel vigilias ingerant, tunc etiam cutis ulcerationes efficiant, et quod sepius curandum est.

129

sit etiam nutricis lac secundi vel tertii mensis post partum transacti. etenim plurimum recens, ut supradiximus, grassum et digestioni difficile comprobatur; item veteratum minus nutribile ac tenue. oportet propter totam ac felicem diligentiam nutriendi plurimas providere nutrices. est enim sollicitum uni credere nutriendum qua consuetus averti minime ad aliam possit.

De probanda lacte.

130

Lac probabile iudicamus primo quod ex nutrice venerit supradictis rationibus comprobata, secundo cum fetum suum sive alienum quem dudum nutrivit habilem vidimus. nec tamen credendum est lac non esse probabile, licet corpus infantis non videatur habile. potest enim quamquam bono lacte nutritus morbis obstantibus fetus impediri, et ob hoc minime corporis robur accipere. etenim perfecta corpora morbo tentata tenuantur, quamvis bonis cibis nutrita.

131

tertio ex hiis que lac comitantur probatio facienda est, ut colore, odore, substantia, firmitate, qualitate gustus, temporis mutatione. colore mediocriter album: livens enim vel pallidum corruptum probatur, gipseum grassum et corruptioni difficile est, fulvum vero indigestibile omnino. odore bono et suavi neque ponderoso neque brumoso aut acido. substantie: lene, equale, et se continens. si enim quasdam versiculas aut rubras sive carnosas fecerit, indigestibile est. firmitate, ut sit mediocriter congelatum. etenim fluidum, tenue, et aquatum minus nutrit, et ventrem commovet in fluorem; grassum vero indigestibile est. qualitate gustus, cum dulce et suave fuerit lac. etenim acre aut ignitum aut salsum aut asperum omnino grave perspicitur. item temporis mutatione lactis probatio sumenda est, siquidem sit bonum quod non celeriter in agorem venerit depositum; id est quod non sit spumosum, set distillatum, neque cito neque tardius decurrat.

Qua vita agende sunt nutrices?

132

Convenit nutrices otium fugere atque immobilitatem corporis declinare. hinc enim lac grassum et digestioni difficile generatur. quare exercitio utantur, non gravi neque rursum motione vehementi. sunt enim hec feminis admodum laboriosa, et que materiam corpori nutricis faciant vindicare, non lactis nutrimento servire. mediocria ergo exercitia sunt nutricibus probabilia. denique cum primum fuerint experrecte, prius ventrem digerant, quo egesto ad deambulationem se moveant atque iunctis animalibus vectentur. omnibus membris corporis agitande, plus tamen et pectore, siquidem illic nutrimenta ferantur. ludant igitur cum pila, vel molant vel panem conficiant, aut thorum sternant, aut aquam portent, et si qua uncato corpore geruntur. sic enim plurimum lactis mammis pendentibus influit. denique convenit has cingulo liberas permanere, ne oppressione fasciolarum lactis copia refferiatur. sic commote beneficium accipiunt. set post exercitium perungantur tantum, non et laventur plurimis diebus: lavatio enim aquatum lac efficit. per intervalla tamen non solum calide set etiam frigide post calidas erunt adhibende lavationes.

133

cibi vero fugiendi sunt minus nutribiles et malos succos efficientes, specialiter autem acrimonia, ut porri sectivi, allia, cepe, salsamenta, legumina, radices usuales, quibus omnibus agrimonia lacti iungitur; item olerum plurima commestio, siquidem minus nutriant; item caro ovina, bubulina, et magis assata, est enim stomachi vexabilis et digestioni tarda, et malos generant succos ad creandum lac minime succulenta. sumantur igitur panis mundus triticeus fermentatus, ova, pultes, cerebrum, turdi, columbarum pulli, sive domestici, piscium mulli, communiter suaves et stomacho faciles, item novellorum carnes. fugienda tamen omnia que multa fuerint suavitate condulta sunt enim gravantia et cum inductione blanda suavificant gustum et digestionem tardam faciunt, ex qua lac infectum ceteris interius partibus convitiatur. denique etiam immoderatione ciborum indigestio consequitur. sumendus est igitur cibus quantus facile digeritur, quippe cum ob diligentiam fetus sepe nutrices vigilare contingat.

134

oportet eas discrete alimoniam accipere. ita pridie quam in lac datura est, in primis VI diebus cum lactare incipit, cibos accipiat sorbiles, ut pulticulam vel offas panis ex aqua, et aquam bibat ne solidum lac per angustias gutturis mox nati infantis cum difficultate descendat. et sicut parvuli accedentibus diebus et mensibus solidantur, sic etiam solidum cibum paulatim accipiat, scilicet post septimum diem pisces aut suum novellorum cerebrum, post secundam vel tertiam ebdomadam teneras aves, atque ita corpore infantis augmentato maiorum volatilium erunt apta pulmenta; tunc etiam caro leporis, capre, agni, atque suis. etenim ex materia robusta nutribilius lac subrogatur. secundo erit variis utendum cibis, quo infans varietatis consuetudinem sumat et viribus augeatur. referuntur enim qualitates ciborum quodam naturali silentio ad substantiam lactis.

135

potanda est aqua usque ad diem XL, non minus; tunc conditum agrestius inomel appellatum uno vel duobus. diebus bibat, atque ita fortificato infante sumta corporis densitate et cum robore bono colore, dabimus vinum album, splendens, mediocriter austerum, non vetus aut plurimum recens, set primo semel, tunc interpositis duobus diebus non semel tantum set etiam secundo, ad ultimum vero sufficienter siti satiande. sic enim invexabili regula vini concretum lac aptissimum fiet nutrimentis infantie, cum primis temporibus nulla vini virtute vexatur.

136

set ait quisquam cur infans male accipit vinum in initio quod nutrix bibit, quod tenerior ante partum adhuc in utero matrem bibentem tot mensibus non male accepit. set respondemus quod matri connaturatus eius viribus regebatur, ut ramus arboris in robore constitutus flatus sustinet vehementes, et crebris incursibus agitatus non frangitur set alimoniam sumit, separatus autem ab arbore sua sive in alia insertus sive sua substantia terre commissus parvo ventorum inpulsu funditus evertitur. non aliter infans.

Quid agendum sit lacte extincto aut corrupto vel concrassato?

137

Minuto lacte vel extincto vel corrupto aut extenuato ultra modum vel concrassato, erit melius aliam adhibere nutricem. que si forte non reperitur, erit eadem que fuerat retinenda, adhibita regula vite ad corrigendas causas, ne fetus necessario cadat in morbos. extincto igitur lacte, providendum est utrum <uteri> ex parte morbo contigerit, sive alius cuiuscumque loci, vel ex toto corpore nutricis cum nutrimento desertum tenuatur, an vero natura minuatur, ut non valuerit subrogare quantum alendo fetui sufficiat. si igitur quicquam morbi nutrici irruerit, cum ratione congrua erit passio destruenda, qua exclusa, obstacula quoque naturalis solventur officii. que si nulla ex passione venerint, erit necessario exercitium adhibendum, quo sensim corpus nutricis relaxetur, ut deambulatio, suis vel alienis manibus fricatio, vocis exercitia, lavacrum, cibi succulenti per quos animi hylaritas provocetur, factio iocularis. tunc superiores partes corporis agitande: ex hiis enim totum corpus nutrimento ammonitum reformatur, mamme quoque lacte crescente convalescunt.

138

at si contrario valido nutrimento plurimum lactis influxerit, fortius exercitentur ut lac minuatur. si vero lac congrassatum fuerit, cibos minus nutribiles nec aridos accipiant, cotidie laventur, aquam bibant, salsos cibos non accipiant, quia lac corrumpunt et vires infantis minuunt.

139

si vero lac aquatum habent, rarius lavent, vinum frequenter bibant, cibos accipiant solidos et nutrientes, ut pultes, ova vel elixa vel frixa, carnem porcinam vel caprinam.

140

si vero corruptum fuerit, quod sepius ex cruditate vel venerio concubitu contingit, succos bonos in cibo accipiant, et ad salutarem vite ordinem revocentur, ut etiam lac bonum esse incipiat.

De lavatione et fricatione infantium.

141

Semel in die lavandus est infans, nocte vero numquam, neque ter neque bis, nisi forte coegerit necessitas corporis aliqua ex parte polluti, aut ulceratio cutis. frequens enim lavacrum debilem facit fetum et delicatum et facile frigescentem et morbis accipiendis aptissimum. capitis etiam specialem ingerit vexationem.

142

locus in quo infans lavatur sit mediocriter calidus ac luce moderata lustratus. tunc obstetrix sedens genibus iunctis in femoribus suis misso linteo infantem accipiat, et sublatis fasciis oleo tepido ungat. deinde sinistra manu sua sub ascella infantis dextram teneat, ita ut pectus eius cubito lavantis incumbat. tunc in aqua calida temperata infans leniter depositus fomentetur, primo deorsum, deinde supinus conversus, ita ut femorum coniunctio atque interiectio naticarum secundum podicem et ruge que in collo sunt et ascelle et inguina detergantur. predicte enim partes facile sordibus inficiuntur. tunc aqua limpida sive oleo tincto demonstratorio ori infantis immisso salive eius extergantur et sensim gingive, lingua, et buccarum compagines, que Greci calina vocant, infricentur, adhibita etiam levi fricatione sub umbilico pubetenus ob admonitionem urine reddende. tunc post aliquos dies in aqua tepida post calidam deponatur, ut frigidam lavationem consuescat, ex qua densatus minime frigoris iniurias accipiat.

143

post lavationem quoque apprehensis talis dimisso capite suspendatur ut spine nodi distantiam sumant, ex quo facile inflectantur et nervi resolvantur. tunc primo in dentes positus, deinde supinus super femora lavantis panno vel linteo prestito linteamine detergatur, ita ut aliquando sigillatim ungantur manus, deinde totum corpus ungatur et extendatur et curvetur. similiter pedes et singule corporis partes, ita ut latenter formas suas singula queque accipiant, et que concava esse debent premantur, que vero gracilia constringantur, que extensa, adducantur.

144

oculi etiam pollicibus fricentur, nec tamen cotidie, ne lippitudo ex frequenti fricatione consequatur vulneratis aliquando membranulis tunicarum. caput etiam fiat rotundum, patelle in genibus moveantur. deinde omne corpus suspendatur et deponatur ut universe partes officiis suis restaurentur.

Cur oculi infantis oleo ungantur?

145

Ideo etiam oculi infantis oleo irrigantur, ut tunice quibus stant molliantur et extergantur, ut integre videant.

146

post figmentum vero singularium partium rursus fasciolis involvendus est fetus oleo parvo perunctus.

Cur nares et aures infantis post balneum siccantur?

147

Siccande autem sunt aurium caverne atque narium, ne humor permanens teneris adhuc naturalibus cavernis officiat.

148

tunc parvo spatio intermisso, quo lavationis turbatio digeratur, fetui mamme admoveantur. nutrimentum enim mox adlatum noxium est. nam et ipsa mamma, si non digesserit balneum et si lac dederit, male infantem accipit. melius ergo est ut balneum digerat et mammis prius exsiccatis infantem applicet.

Quomodo vel quando lactandus sit infans?

149

Nutrix sedens pectori suo fetum admoveat parvo supinum et aliquantulum in latus positum, et ad utramque mamillam convertat, ut modo dextram manum modo sinistram infans habens liberam de ambabus mammis accipiat. deinde mamillam labiis infantis nutrii admoveat, que priusquam a puero suggatur, mitibus digitis exprimatur, ut admonita surgat appetentia, revocandi lactis labor minuatur infanti. tunc parvo spatio temporis interiecto post sumtionem lactis dimittatur fetus in cubili. cuius oculi molli velamento contegantur, ne quid irruens teneris adhuc palpebris ingerat vitium, quippe cum plurima queque lux splendore nimio sepe torqueat visum et strabos faciat fetus. condormire autem nutrici prohibetur infans, primo magis tempore, ne improviso vel sompno soluta sursum levando premat infantiam, tunc facilis prefocatio sequatur, aut alicuius membri contortio vel fractura sive contusio. quapropter lectum quo nutrix cubaverit cunabulis adiungatur, quo vicinum prebeat fetum, et omni ruine periculo securum.

150

set ne inmoderata lactis sumtio morbos ingerat opprimendo, nondum cum digestis prioribus nova supervenerint que necessario antecedentia corrumpunt, rursum quia semel sufficiens minime capiat infans nutrimentum. etenim lac natura satiabile facile infantis implet votum, priusquam nutrimento sufficiens fuerit acceptum, et infantis debilitas diuturno ac iugi raptu fellare non potest. non est terminandus modus dandi lactis, set frequentius cum infans velle videbitur, statim lac accipiat, non tamen ante lavacrum vel in ipso lavacro, ne nervositate vitiata epilempsia vel appoplexia sequatur. set horum omnium periculosius est si prohibendi fletus causa papilla fuerit in ore dormientis relicta. oppressis enim naribus et obtusis faucibus vel gravatis et sponte fluente sepius lacte fetus prefocatio sequetur.

151

set neque ad compescendum fletum semper erit lac offerendum. primo etenim congrui sunt etiam vagitus ob naturale exercitium ad fortificandum spiritum et organa spiramentorum atque faucium spatia dilatanda. fit etiam redibitio facilis nutrimentis, cum digestione perfecta quodam exercitio sumta corpori propriantur. set non diu neggligendi sunt vagitus infantium, primo ne oculis officiatur. tunc adiuncto gemitu lapsum faciunt intestinorum, unde ramices oriuntur. tunc etiam sepe non defectu nutrimenti infantes vagiunt, verum etiam pro strictura fasciolarum, vel cum forte neglecta positione locantur, aut mordicatione suarum egestionum, urine scilicet vel stercoris, lascessiti, aut minimorum animalium punctionibus inquietati, aut plurimo cibo gravati, vel frigore torpidi aut estu soluti, aut impossibilitate digerendi ventris cum duris purgamentis intestina premuntur, vel cum forte corpus aliquo vel displicet incommodo, aut quoque irruente morbo, que singula quantum res patiuntur erunt suis significationibus intuenda, quo congrua sibi correctione depellantur.

152

intelligimus igitur fetum fasciolis oppressum aut non naturali positione locatum cum lividas videmus summitates articulorum. quod autem mordicatione aut punctione vexsetur intelligimus cum repentina exclamaverit voce, neque pravo scemate iacens neque fasciolis oppressus. plurimo autem nutrimento gravatum cognoscimus vagientem cum anxietate iactatur, sepe etiam cum eius precordia extantia videmus, querentes quotiens aliquantum lactis acceperit. rigentem vero intelligimus cum denso videmus corpore conducto stupentem, aliquando etiam lividum membris que forte nuda, tunc etiam si frigidus fuerit mansionis locus. item estuantem cognoscimus ex aeris qualitate, tam loci quam temporis, et corporis rubore et plurimis tegminibus oppressum vel involutum. quod autem duris purgamentis opprimatur vel difficili egestione, cum extento atque conducto corpore vagitu vomitante iactatur. item displicenti corpore vagientem, quod Greci disarestesim vocant, vel aliquo morbo temtatum, <cum> conducto vultu oblatam recusaverit mammam nulla ex predictis causa pulsante. item ex appetentia nutrimenti inquietum dicimus infantem cum nullis excitantibus labia commoverit ore sepius hiscente, et magis si inmisso [utero] digito adfecerit ut admonitus tactu velati mammam lambere videatur. item consideratione sumtionis hec perspicere poterimus, providentes quantum solebat accipere vel quanto tempore intermisso reposcere. si enim solito minus sumserit, aut temporis fuerit porrectius spatium, hac ex re vagitum facile comprobamus, maxime si precordia quoque non fuerint subinflata; necessario mammam preberi permittimus, siquidem nutrimento defectus infans vagire noscatur.

153

cavendum tamen ne sumto lacte infans moveatur plenis profecto visceribus. etenim si perfecta corpora sumto commota cibo corrupta digestione vexantur, quanto gravius tenera incommodantur. non igitur nutrimento sumto statim infantes moveantur, set ante cibum id fiat, vel perfecta digestione, et pro modo habitudinis vel virium.

De casu umbilici.

154

Post triduo vel quatriduo vel amplius inarcente umbilico vel cadente, vulnus quod remanet pulvere plumbi usti bene curatur. concavitas vero umbilici formatur si frustrum plumbi simile denario apponatur, quod eum pondere suo concavum faciat.

Quomodo vel quando fasciole sunt solvende?

155

Fasciolarum nexibus infantes liberandos aliqui quadragesima die dixerunt, alii sexagesima, alii ultra supradictos dies spatia tetenderunt, nec sine numero posuerunt. nos vero utilem diximus esse moram donec infans coagularetur et solidetur, et nullus fuerit conversionis partium metus. quem si citius solverimus, eveniunt ei languores nisi sano corpore sit natus. tunc etiam melioribus corporibus acceleranda est solutio, tardius vero debiliora solvuntur. et nondum semel omnes fasciole solvantur, set per partes paulatim. omnis enim repentina in contrarium mutatio corpora novitate perturbat. quapropter erit primo manus dextra solvenda, siquidem retenta, sinistre antecedente libertate, debilior fiat, cum tardius exercetur, et propterea sinistri fiant infantes. tunc post aliquot dies solvatur sinistra, similiter et pedes.

Quomodo locandus est infans ut sedeat?

156

Cum bene coagulaverit et ad sedendum frequentius se erexerit, stramentis in girum contegatur ne repentina aut tarda sessione vexetur. hinc enim sepe spine conflexio infantes gibbosos facit, cum nondum fortia corpora motui voluntario creduntur. hinc denique cum surgere atque stare vel iter tendere properant, fetus crura depravant. cum autem infans profectu temporis, anno videlicet completo, serpere manibus aut etiam stare ceperit, erit primo erigendus parieti incumbens et accedente profectu relinquendus, atque ita paulatim ad sellas que in pedibus rotas habent exponendus, ut lapsu earum assuesscat gressum facere et ambulare.

De nutrimento fetus.

157

Donec conspectum corporis solidatum habet, infantia solo nutrimento lactis est alenda. angustis enim viis tutum non erit solida nutrimenta temtare, que tardo motu per viarum tenuem densitatem pergendo non facile singulis partibus misceantur. set cum nascio dentium imminet aut erumpit solidorum masticationem promittens, tunc solidus cibus recte sumit exordium, atque iam ter vel quater senis transactis mensibus paulatim desuescere sumtionem lactis facimus fetum, atque omnino de usu decidimus.

Quomodo vel quando lacte deducendus est infans?

158

Ne tristis alterius nutrimenti consuetudo fiat infanti, paulatim prima recedunt et secunda succedunt, et non repente lactis meatus extinguitur, set defectu marcido conquiescit, lactentis provocatione cessante. etenim amaris quibusdam sive odiosis aut pederosis inlinimentis papillas fedare et fetum repentino tempore atque decisso abstinere noxium est. est autem sanum detrahendi lactis vernum tempus, est enim aeris moderatio salutaris; noxium vero autumpni, tunc enim aeris liquiditas omnia corpora facile morbis inclinat. et est admodum consuetudinis mutatio precavenda habet enim quiddam novitas incommodi. quod si lacte deductus in morbos ceciderit fetus, erit rursum ad priscam consuetudinem revocandus, ut mammarum nutrimentum accipiat, et recedente morbo ac resumto corpore deducto lacte rursum ad solidos redeat.

Quis cibus dandus sit primus infanti?

159

Dandus autem est cibus primus infanti panis assus, hoc est mice in mulsa vel in condito aut in lacte infuse, aut succus alice, aut pultes tritici; potum vero damus aliquando vinum, aliquando aquam, aliquotiens per vasculum vitreum ad similitudinem papille formatum et pertusum.

De natione dentium.

160

Septimo mense emergentibus dentibus gingive tument, sepe fervent maxille, nervi qui sunt in cervice dolent. quapropter hiis imminentibus nichil infanti dandum est quod masticatione indigeat. contuse enim gingive conversione cibi faucibus intumescunt et concallate difficile faciunt dentium eruptionem. ut igitur dentes sine dolore exeant, a quinto mense oleo dulci et adhipe gallinaceo recenti vel leporum cerebro gingive infantis frequenter fricentur. ut autem diligentius gingive laxentur, dandum est pingue quicquam natura manu retentum atque non parvum, quod suggere potius quam transvorare valeat fetus et materia molli gingivas exerceat, non indicenti tenuet usu. in ipsa vero dentium eruptione magis apparente supradictus deducendus est usus. prohibenda etiam butiri contagia et acria queque inlinamenta: provocantur enim tumentia mordicatione pulsata. dampnanda etiam tanquam noxia scalpello quesita gingivarum divisura: hinc enim consensus in tumore sequentur. set adhibende sunt molles lane atque limpide et contegenda colla atque caput et buccarum compagines. quod si forte tumor perseveraverit, adhibentur cathaplasmata pollinis fenugreci et spongiarum vaporatio aqua calida expressarum. novissime vero melle mediocriter cocto gingive sunt liniende. tunc si magnus fuerit in tumore consensus, lavatio et plurima cibatio prohibeatur: parvo enim nutriendi sunt in fervore constituti et aqua potandi. ipsa nutricis manu expressa papilla, labor sumendi fetui imminuendus est.

De tumore faucium.

161

Tumentibus faucibus instillamus mulsum et succum ptisane et cetera relaxativa que ori et lingue ulcerationi levissima sunt.

162

que si ulceratio tenuis ac summotenus in oris spatio esse perspiciatur, et aliquando serpens per vicina atque altius penetrans facit scaram quam nos putredinem dicimus, omne os melle illinimus. at si maior fuerit scara cum arida siccitate et tumore, laxativa cathaplasmata erunt adhibenda. si vero habundantia humorum increverit, constrictivis utimur, id est corium mali granati et lenticulam simul trita cum melle imponimus. ulcera vero interius posita mitigamus rosarum flore. siccatis aliquantulum humoribus, bibendum damus diamoron et diacodion et succum plantaginis cum melle decoctum.

163

pruritibus vero corporis utile est vaporatio ferventior, et unctio moderata parvo frustro cere oleo resoluto quo grassius fiat et tardius corporibus immoretur.

De scatebris cutis.

164

Scatebris atque pustulis et humoribus ad superficiem cutis erumpentibus ulceratione illata, aquam salsam sive urinam prohibemus. adhibeatur autem fervens lavatio ex decoctione rosarum sive lenticule; aut si maiora poposcerit causa ut vehementius sit reprimenda, adhibeatur decoctio mirti, lentisci, rubei vel mali punici corticis vel plantaginis. sunt etiam cathaplasmata apponenda, ut pulentum vetus admixta herba semperviva, vel rosa viridi sive arida decocta cum melliloto aut palmula; aut ex argenti spuma vel cerusa et alumine cum aceto et oleo mirtino vel roseo confectis medicaminibus illinenda.

165

set cessante humore atque fluore plurimo sanierum, si ulcera tumere viderimus, aqua et oleo ferventi adhibenda est lavatio aut lini seminis decoctione sive fenugreci aut agrestis malve radicum. ipsa quoque ulcera ovorum alboribus illinenda sunt, tunc ceroto. tumore soluto, si fuerint ulcera sordida, decocto mediocriter melle sunt illinienda, quo acrimonia et mordacitate deposita medeatur, tunc etiam lenticula cum melle. set [non] convenit lenticulam decorticatam coquere, quo careat cortice admodum constrictivo. tunc purgatis ulceribus spuma argenti trita atque cerusa replemus concava, et coequata in cicatricem ducimus confectionibus que in libro medicaminum inveniuntur.

De rugitu faucium.

166

Rugiente infante humoris tenacissimi congesti causa convenit aque mulse humorum grassitudinem tenuare distillatione frequenti. cum nondum despuere valet, ei lingua nostro digito deprimenda: tunc enim commoto vomitu facile transvorata rehiciuntur.

167

tussiente vero infante nucleis et amigdalis usque ad nidorem pruna tostatis utimur et semine lini et succo liquiritie et dragaganto et electuariis, acria prohibentes, illis enim tussicula provocatur.

De siriasi.

168

Irruente siriasi, quam Demetrius incendiosam febrem esse confirmat, alii vero tumorem cerebri atque membranarum, ex quo medii capitis, quod Greci bregma vocant, et oculorum cavitas sequitur, cum pallore et corporis siccitate, attestante fastidio, erunt omnia que tumori conveniunt adhibenda.

De fluore ventris.

169

Infans cum fluore ventris afficitur, prohibenda est lavatio atque gestatio et omnes motus quos dudum adhibendos diximus. apponantur autem epithimata constrictiva, et per clisterem oticum unus ciatus succi arnoglosse herbe inhiciatur, vel similium virtutum succorum, et quicquid etiam perfectis corporibus ista passione affectis adhibetur. set si adhuc lactans fuerit fetus, ut nutrimento mammarum alimoniam sumere videatur, dabitur nutrici regula vite congrua fetui patienti. cui primo prohibetur lavatio, tunc vini sumtio. cibos autem constrictivos sumat: comitatur enim qualitas eorum succis quibus infans nutritus altricis sue corpori consentiat. ut enim sues femine comesto lolio lactantes fetus ebrietate saucios reddunt, ipse vero nichil incommodi sentiunt; non aliter constrictivo cibo nutrite alitrices suo lacte fetus extingunt. denique si econtrario difficultate ventris affectus egestionis obstaculo infans fuerit diutius impeditus, nutrix erit laxativis alenda virtutibus et pulmentis quibus alvi facilitas reparetur.

170

postremo generaliter est docendum quod infantes, quam diu lacte nutriuntur, tam diu morbo temtati passionibus congruis alendi sunt nutrimentis. quod ut fiat certius nutricis erit regula constringenda, ut aptam fetibus alimoniam tradat. epithimatibus autem vel cathaplasmatibus et fomentis infantibus utendum congruis iudicamus. in hiis vero qui deducto lacte cibis solidis vivunt, congrua passionibus nutrimenta dari mandamus.

171

infantis nutriendi diligentia isto volumine terminata, omnium naturalium ratione consummata, ad ea que contra naturam fuerint transeamus in mulieribus constituta.

Liber secundus

Incipiunt capitula libri secundi.

1

De abstinentia menstruali et difficili atque dolida purgatione

De tumore matricis

De satiriasi

De prefocatione matricis

De extenssione matricis

De matricis inflatione

De tumenti matrice

De duritia matricis

De mola, quam Greci milem vocant

De fluore sanguinis per matricem

De fluore muliebri secundum veteres

De seminis lapsu

De matricis debilitate

De paralisi matricis

De matricis inclinationibus et inversionibus

De sterilitate, quam Greci stirosim vocant, vel aconiam quod generare non sinat

<D>e difficili et laborioso partu

De preparatione <rerum> ad difficultatem partus necessariarum et male parientium diligentia

De fetu extrahendo vel decidendo, quod Greci embriulcian vel embriotomian vocant

De retento folliculo quem secundinam vocant

De collectionibus in mulierum partibus emergentibus

De ulceribus matricis

De carcinosa matrice

De immodica landica

De tymis in muliebribus partibus

De hyatibus, quos Greci ragadas vocant

De condilomatibus in matrice positis

De emorroydis in matrice constitutis

De casu matricis, quam Greci protosim vocant

De obstrusione matricis

De incarnato feminino veretro, quod Greci atreton vocant

2

Mulierum alie nulla passione impedite set natura cessante non purgantur, [alie] aut etatis causa, ut puellule nondum pubescentes et senectute marcescentes, aut conceptu pregnantes, aut exercitio, aut viragines, que virile corpus et firmum habentes exercitio vocis sive corporis agitate universum sanguinem purgationis consumunt, nichilque superfluum generari permittunt, set potius exercitio insumtum corpori propriatur, vel in succos grassitudinis proficiat augmento. alie morbo matricis aut ceteri corporis vel ex utroque impedite purgatione privantur. matricis, quando naturalis caverna cecatur, sive aliqua callositate duratur, aut tumore vel cicatrice ulceris secuta, aut oris matricis obductione, quam Greci misin vocant, ut quasi clausum videatur, aliis irruentibus causis, aut viduitate longa, sive inclinatione partium corporis, ut que nutrimento cessante plurimum tenuantur, aut econtrario nimium inpinguantur, vel febribus obstantibus aut egritudine longua aut emorroydibus vel vomitibus aut per nares sanguinis fluore vexantur, ipsas in partes meatu converso.

3

omnes autem predictas causas suis apprehendimus signis. illas igitur que naturaliter non purgantur, cum sanitate manente nulla molestia pulsantur, toto corpore ac matrice vigente, ut purgationis ignara, etate et conceptione iam supradictum est; exercitio vero non purgatas interrogatione ab ipsis discimus; viragines aspectu probare possumus. morbo vero matricis impeditas vel residui corporis, cum aut in eadem aut in ceteris partibus quicquam passionis esse viderimus quippe cum iam dudum purgate nunc solito deserte videantur officio, necdum senectute vergentes, si non fuerint conceptione pregnantes, esse aliquem morbum in corpore constitutum cognoscimus.

4

eas igitur que sine ullo morbo carent purgationis officio sive etatis sive nature causa curari prohibemus, quippe nulla molestia pulsatas, maxime cum naturam mutare aut impossibile sit aut difficile, aliquando etiam periculosum. illas quoque que exercitio corporis aut vocis fortificate purgationis privantur officio curari vetamus, nulla quippe passione pulsatas. set si conceptionis causa menstruale matricis officium quesierint, erunt agende mollius exercitia solita relinquentes, quo muliebri sexu et otiositate rerum corpus artubus molliter relaxatis habitudinem femininam sumat membrorum. hiis vero que passione impedite purgationis officio carent congrua singulis membris adhibenda est curatio, ut eas que forte membrana sive carne obstante impediuntur decisione curemus, aut recorporatione adbibita callosa molliamus, tumores miti laxatione curemus, cicatricem tenuemus, osculi matricis conclusionem aut inclinationem laxemus, tenuatas sive in maiorem grassitudinem venientes feminas contraria correctione ac regula vite curemus, tenuando grassitudinem, grassificando tenuitatem, emorroide decidantur, nausea constringatur; sanguinis per nares fluor cohibeatur. harum omnium valitudinum predictarum signa et unde curari possint in subsequentibus specialiter posita sunt. quoniam prima est retentio menstruarum, ab hac initium sumimus.

5

strictura igitur et fervore in matrice posita, aliquando menstruali officio privatur omnino, aliquando difficultate meatus impeditur, attestante gravedine clunium, ventris tensione vomitante, dolore intestinorum concurrente, tormento et inguinum atque pubetenus cum pectine vel sub umbilico pertinente, vel stomachi eversione per nauseam, cum tinnitu aurium, cum obtunsione visus et capitis gravedine vel dolore atque cervicis et maiorum nervorum, quos tenontas appellant, et vertebrorum ac femorum cum mammarum inflatione, attestante etiam fastidio et ignito fervore vultus cum rubore, cum siccitate muliebrium verendorum. que omnia illo tempore corpus afficiunt quo femine purgari solebant, singulos profecto per menses.

Quomodo agenda est mulier carens menstrua?

6

Hiis itaque signis cum dolores initium ceperint et omnino menstrualem meatum negaverint, iactanda est mulier in cubiculo mediocriter calido et lucido, strato scilicet molli, adhibita requie et mediocribus vigiliis, ita ut biduo non multum cibum accipiat. tunc levi amplexu manuum calidarum articuli et omnia loca que doluerint tractentur. quibus si minime querele mitigantur, adhibende sunt vaporationes ex pannis calidis vel linteolis aut lanis, vel sacellis calida repletis vel vesicis oleo calido semiplenis aut pollinibus tenuibus aqua coctis cum oleo parvo panno tenero refusis et involutis, quo partes curande humoris tactu non perfrigescant, set potius inspirato fervore cum sensu blando mitigentur. post vaporationem vero lana molli atque limpida oleo dulci calido expressa aut pannis mundis oleo calido intinctis et expressis loca contegantur, pubetenus et venter atque inguina et vertebra, et iugi vaporatione foveantur. os colluatur, et inhibito vino aqua calida bibatur, et alleviatis querelis sompnus permittatur. utendum est etiam cathaplasmatibus ex lini semine et mulsa calida confectis, et sessionibus iamdudum demonstratis, quas Greci encatismata vocant. tunc diatriti tempore totius unctio corporis adhibeatur, ora laventur, cibus calidus simplex detur.

7

set si vehementius dolores increverint, ante diatriti tempus sive in ipsa diatrito ex brachio parti vehementius patienti contrario fiat sanguinis per flebotomum detractio, quo nulla inquietudine graviter affecta pulsentur. at si omnes partes pariter fuerint querela vexate, erit de sinistro bracio facienda detractio. ex talo vero sanguinem detrahi prohibemus, quotiens manifesta ratione in brachiis apparuerint vene, et nullus in hiisdem partibus fuerit tumor. tunc adhibeatur ex calida et oleo confecta sessio, quam Greci encathismata vocant, vel ex fenugreci seminis succo ac lini seminis vel radicis malve usualis aut agrestis decoctione, et distentis fibris veretri feminini eodem oleo interiora foveantur, aut supradictorum decoctione admixta, atque ita molli lana hiisdem liquoribus expressa partes contegantur, et soluto turbore ora ex aqua calida colluantur, et ad sitim mitigandam et digestionem adiuvandam potio permittatur. tunc post potum simplex dandus est cibus, ut alica ex aqua mulsa mediocriter cocta, aut cum mulso ex pane confecta pulticula, quam torineton vocant, aut oleo cum anetho et parvo sale, vel pane ex aqua et ovis sorbilibus. post refectionem vero dormiat, et usque ad declinationem passionis tenera regula ciborum adhibeatur. et si vires eius permiserint, die inter diem cibetur. cucurbita etiam adhibeatur, primo levi raptu, non solum dimissionis tempore, verum etiam accessionis, quo dolores mitigentur, appositione blanda nec multum rapida nec abductione nimia, ne quasset potius quam relaxet. tunc etiam statu facto passionis, scarificatio quoque levium plagarum dimissionis tempore pubetenus atque clunium vel precordiorum locis adiungatur. at si passio perseveraverit, sanguissuge apponantur eisdem locis supposito linteolo, ne corpora perfrigescant. que si parum sanguinis detraxerint, adponatur cucurbita. morsus vero sanguissugarum contegantur linteolo superposito oleo calido expresso ac resimplicato, tunc lana. ac demum laxativis utendum est cathaplasmatibus, tunc etiam decoctione radicis malvarum vel fenugreci, set mutata sepius appositione. inducantur autem non multum tenuiter, ne citius refrigescant ac facile siccentur, neque rursum valido atque grasso robore, ut tumentia pondere graventur. spongiis etiam in aqua succorum intinctis loca ipsa vaporentur. utendum est etiam clistere per podicem ex oleo dulci et calido pleno acitabulo iniecto, et simplicibus pessariis.

8

omnia autem illa que potata acerrime virtutis provocato tumore dolores quoque maiores efficiunt, obstacula purgationis extendunt. ut enim ne oculis tumentibus convenit acrioribus uti colliriis, neque difficultati minctus sive longaonis tumori lacessantibus uti medicaminibus, non aliter etiam tumenti matrici in purgatione dolida constitute acria adhiberi prohibentur, que veteres emagoga dicunt, ut elacterium, elleborum, nitrum, piretrum, opopanace, quibus abhortionibus faciendis utuntur mulieres.

9

illa autem adhibenda sunt que mitius relaxant, ut pessarium lana oleo dulci atque calido expressa vel succo fenugreci aut lini seminis aut malve radicis decoctione cum oleo permixta, quo pinguior liquoris qualitas fiat, vel adeps ex supradictis admixtus concoquatur recens anserinus vel gallinaceus, detractis membranulis, quo facilius lana possit absorbi. tunc etiam ovi vitella supradictis succis contrita admiscentur, aliquando cum melle decocto admiscentur, etiam mellilotum passo concoctum. palmule quoque pingues cum madefacte fuerint, sublato cortice quod afforis habent, teruntur et sic succis commiscentur. utendum etiam est vaporatione spongiarum aqua valida et oleo vel fenugreci decoctione aut lini seminis aut malve usualis sive agrestis, alterna iugiter mutatione spongiarum, premisso linteo et preunctis partibus oleo calido, quo non facile loca perfrigescant.

10

hac igitur diligentia valitudine in melius proficiente, lecto suspenso adhibendus est motus. nam declinante passione purgatio sequetur, que cum minui ceperit, adhibenda est resumptio ex vario cibo lavatione, vino, atque deambulatione, exercitio modico, tunc defricatione totius corporis primo, secundo autem matricis. nam eadem quamvis fuerit molli tactu vel palmis teneris confricata, extemplo quassatio sequetur; denique cum forte amplo mulier supersederit vasculo sive in lavatione solium descendere ceperit, erunt spongie latiores atque molles pubetenus atque sub umbilico ponende, tunc etiam vertebris, et sensim manibus continende atque movende. illi vero que multum erit vexata mulieri paulatim erit addenda fricatio. post encatismata vero ad balneum cirotaria de oleo liliacio et sansucino aut quoque simili modo confecta non solum apponantur, verum etiam ori matricis atque collo illiniantur. tunc etiam mollitiva pessaria aut cera aut resina terebentina aut adhipe taurino aut medulla cervina et oleo dulci vel ciprino confecta, ita ut moderata olei admixtione neque fluxa nimium neque dura fingantur; item diaquilon appellatum et omne quod fuerit ex medullis sive adhipibus confectum et seminibus laxativis; item diasansucum appellatum acopum. est preutilis embasis ex oleo adhibita.

11

set si passio tardaverit, tempore superpositionum, quas Greci ephitesis vocant, eadem curatio adhibenda est; in linimentis vero, que Greci dialimata vocant, erit primo resumptio adhibenda ordine quo iam dudum docuimus, adiuncto quodam ad unctionis ministerium.

Dieta carentium menstrua.

12

Tunc etiam recorporativus adhibendus est ciclus, in quo oportet prima die curandam ieiunitate servari. quod si minime fuerit virium causa premissum, parvus dabitur cibus et aqua compotanda. tunc partio facienda panis in illo modo quo ante adhibitum ciclum sufficienter nutriri solebat et facile digestionem percipere. id ergo in duas partes pari modo dividendum, quarum altera in tres pari modo dividitur partes. tunc post eam diem qua fuerit ieiunitate mulier servata dabimus partem panis solite quantitatis dimidiandi, hec est illa cuius partem in tres divisimus partes. pulmendum dabimus salsum, et ea que fuerint acrioris virtutis, quam Greci drimifagiam vocant, de qua in libro Responsionum de curatione capitis dictum est. hoc igitur pulmenti genus eodem panis modo servato dabimus duobus vel tribus diebus. tunc ad aliud pulmentum transsibimus pari numero dierum, olus dantes vel pisces teneros aut cerebrum, addita tantum ex illis tribus particulis panis quas dimidietate totius modi superius fecimus una particula. tunc aliis pari numero diebus volantum dabimus pulmenta, addita rursum panis alia particula. deinde ad agrestia transsibimus eodem numero dierum, addentes particulam panis, ut modus integer patienti reddatur solite quantitatis que iam dudum fuerat ante initium cicli. set per singulos transsitus cum a qualitate ad alia pulmenta descendimus, ut supra scriptum est, panis addenda particula est, vino detracto atque lavatione. sequenti vero die post mutationem pulmenti utraque reddantur.

13

localia etiam adiutoria adhibeantur, siquidem antecedente pridiana vini atque lavationis abstinentia corpora apta fiant curationi. adhibeamus igitur nunc cucurbite raptum vehementiorem, nunc paroptesin, nunc dropacem pubetenus vel clunibus, et salis vel nitri in balneis curationem aut ceterorum pulverum lacessientium (nam Greci simpasmata vocant vel smigmata). aliquando etiam incendiosos vapores, quos appelant piryateria, et sessiones aqua marina confectas, quas encatismata dicunt; tunc etiam senapismum, atque catacrunismum appellatum, aquarum inlisione confectum. set si minime fuerit passio destructa, erit iterandus ciclus qui non solum ab abstinentia sumat exordium, verum etiam vomitu radicum.

14

utendum est etiam malagmatibus lacessentibus, ut est diadafnidon et diaspermaton; tunc pessariis similem virtutem edentibus, quorum omnium compositiones nono libro Responsionum in medicaminibus scribentes docuimus. horum usui oportunum probabitur quo fuerit transacta purgatio: semper enim cum vicinus fuerit vel imminens purgationis solutus fluor, <exercitiora> atque commoventia providenda sunt adiutoria. particulariter autem ex hiis que congrue imponenda videntur ruta contrita cum melle et coniza appellata [aut] leptophillos vel uva passa detracto semine trita cum nitro atque sale; item que ex cumino atque absinthio vel pipere et ysopo et butiro et oleo veteri atque horum similibus conficiuntur, in modum unius fabe pesso adhibenda, set pretincto oleo dulci vel susino, quo vehementia acrimonie ac mordicationis frangatur, ori matricis imposita. hiisdem etiam inguina perungenda et podex interius. ut enim oculorum inveterata passio sepe curatione coniuncta relinquit aliquid duritie quod excallandum medicinali curatione videatur, vel palpebrarum asperitas leviganda, propterea indigeat acriori collirio recorporare valenti (nam Greci metasincrisim vocant), quo perfecte passio destruatur, sic in matrice contra naturam tumentia, si coniuncta curatione dura permanserint vel aspera, erunt curationis virtute validius exercenda. set si neque ita fuerit passio depulsa, ellebori adhibendus est usus, deinde peregrinatio probanda longior, et aquarum naturalium lavatio, animi hylaritate provisa (nam Greci diacisim vocant), ut mente laxata cure repellantur. hac enim perseveratione diligentie victa passione purgatio rehibetur.

De tumore matricis.

15

Tumorem Greci flegmonin vocant, siquidem fervore quodam partes accendat: nam flegma flammam vocant. tumor autem matricis nascitur aut ex perfrictione, aut ex inoportuno labore vel frequenti, aut ex abhorsu, vel si imperita obstetrice male fuerit obstetricata. que quidem nullam persepe poscunt differentiam curationis: est enim quicquid ex diversis causis effectum idem quod effectum est atque eadem diligentia curandum. tumente ergo matrice aliqua communia secuntur signa, aliqua propria que prodent patientes partes. aliquando etiam omnis tumescit, aliquando eius osculum aut collum aut fundus aut eius cubile (nam Greci citona appellant), et nunc eius superiora, nunc inferiora, nunc obliqua, nunc unaqueque, nunc plurime partes.

Communia signa patienti parti comitantia.

16

Communia igitur signa patienti parti comitantur: saltus, inflatio, duritia, fervor igneus, siccitas, tensio, gravedo vertebrorum, clunium, yliorum, sub umbilico pubetenus, inguinum, femorum, tunc etiam rigor horridus tumultu membra pertractans, tumor atque genuum stupor frigidus, tunc etiam roscidus sudor, pulsus parvus et creber, consensus stomachi cum defectu et solutione membrorum, aliquando cum pressura pectoris; et increscente passione singultus, cervicis dolor atque conligationis buccarum (nam Gregi siagonas vocant), tunc medii capitis, quod appellant bregma, et oculorum, maxime radicum eorum; urina frequentius occurrit et stercora impediuntur; tumor quoque ventris accedit, febres, mentis alienatio, illisio dentium, et spasmus.

Propria singulariter signa partium.

17

Propria autem sunt que singulis partibus specialia videntur, ut solo osculo tumenti conclusio in angustum deducta, tunc apposito digito dolor quamvis levi tactu temptatis partibus, et inclinatio ad podicem cum inguinum et pectinis tensione. cum autem non totum tumuerit osculum, set eius aliqua particula, ipsa profecto distenditur et nostro tactu pressa cedit aut resurgit, et in contrariam partem inclinata videbitur illa que forte tumuerit, ut dextra in sinistram, sinistra in dextram, aut inferior ad superiora, et superior ad inferiora.

18

collo autem tumente maiores fiunt in dolore consensus atque post osculum matricis inflatio tumoris invenitur. et si dextra pars tumuerit, crus eius dolori consentit, recto scilicet ductu, inguine subinflato; si vero sinistra, eius cruris et inguinis supradicta sequantur. at si pars eius inferior tumuerit, que initio longaonis adnexa est, sequitur teter odor viscerum et ventris difficultas, quamquam fit assidua digerendi delectio, tunc clisteris iniectio difficilis. et si quisquam podici digitum iniecerit, eius partis extantiam reperiet que tumore loci superioris fuerit oppressa. at si superior pars colli tumuerit, vesice officium denegabit, tunc etiam dolorem maximum pubetenus ac pectinis iniecerit. si autem totum fuerit collum tumore possessum, omnia supradicta sequentur et maxime doloris causa in muliebrem sinum porrectum deveniet.

19

at si matricis cubile tumuerit, quod Greci citona appellant, si eius obliqua pars patitur, ipsius ylium dolore pulsabitur, et tunc vehementius cum egrotans in contrariam se voluerit vertere partem. sin vero anteriora, hoc est superiora, eius tumuerint, dolor sub umbilico pubetenus existit (nam Greci epigastrion vocant) cum inflatione locorum, tunc etiam difficultas urine faciende aut omnino negatio, vel post eius egestionem inflatio partium sive extantia tumorem designans nostro tactui magis occurrit. posterioribus vero supradicti cubilis in dolore constitutis, clunium maximus dolor existit, negato officio per podicem ventris reddendi. tunc iniecto podici digito inflatio tumoris occurrit, veluti longaonis indicans causam, que ita discerni potest, ut meminerimus quia matrice tumente non statim immisso digito dolor occurrit, set perseveratione quadam oppressis partibus; tunc etiam quod ipsa inflatio tumoris cedat et intestino solitum reddat spatium, et tunc magis <cum> supra genua verse femine iacuerint. quorum nulla tumente longaone sequentur.

20

fundo vero matricis tumente, dolor atque tensio et gravedo secundum umbilicum atque clunes occurrit. sepe etiam osculum matricis rugosum repperitur, cum eius sequentia vel interiora, hoc est matricis colla, nullo tumore fuerint affecta, set potius ad inferiora adducta. unde sepius false obstetrices sana matrice putaverunt ex aliis causis supradictas querelas existere.

21

tota autem matrice tumente omnia occurrunt que de singulis designavimus partibus. nunc etiam maior consensus et inflatio plurima ventris, hoc est secundum umbilicum et inferioribus proficiens. quapropter discernendum dicimus tumorem membranarum que ventrem cum precordiis contegunt (nam Greci epigastrion vocant) <a> tumore matricis. primo etenim non ita exterius attollitur inflatio neque rubor cutis accedit matrice tumente, neque conversa egrotante in alteram partem firma manebit inflatio, set commutata versabitur. tunc etiam cutis digitorum conductione adducta facili laxitate sequitur. si autem superficies tumuerit, quam Greci epigastrion vocant, supradictis contraria sequentur et magis exteriora dolebunt, nec ulla impedimenta urine obstabunt. similiter secundum membranam, hoc est sub cute constitutam, quam peritoneon vocant, tumoris erit discretio facienda; tunc etiam quod ipsa inflatio minime circumscripta videbitur et nullo impedimento urina tardabitur, aut non pro tumoris magnitudine impeditur. communiter autem dolorem matricis consensus capitis comitatur et cervicis; peritonee vero membrane neque exterioris cutis, quam epigastrion vocant, aut non ita, aut in toto nulla capitis querela sequetur. hec est discretio signorum quibus patientes partes agnoscere poterimus.

Cura predictorum.

22

In curationibus vero eadem sunt adhibenda que superius docuimus de difficultate purgationis scribentes, ut egrotantem iacere iubeamus loco mediocriter lucido atque calido, adhibita requie, silentio, et abstinentia, tunc articulorum blanda et tepida fricatione; vaporationes et tegmina mollium lanarum oleo calido expressarum, addito fomento olei dulcis ac calidi et horum similibus. tunc eis os colluendum et inhibito vino aqua potanda [...] quia omnia hec acredine sua et fervorem duplicant et periculum faciunt.

De satiriasi.

23

Satyriasis masculis et feminis commune vitium est. mulieris autem satyriasis est pudendorum prurigo cum dolore, ita ut impatienter manus suas illuc mittant cum insatiabili virorum desiderio, amissa omni pudendorum verecundia, siquidem mininges matricis consenssu verecundiam eisdem tollunt ut non confundantur, et aliquantulum delirare eas faciant. curam autem eandem eis adhibemus quam in strictura et in fervore matricis ordinavimus.

De prefocatione matricis.

24

Matricis prefocatio, que a Grecis ysterice dicitur, eo quod mulieres prefocet nomen accepit. hoc autem est retentio spiritus cum omni silentio, matrix scilicet ipsa ad pectus ascendens mulieres prefocat, ita ut quasi mortua iaceat. efficitur autem hec valitudo de frequenti abhorsu vel crudo partu, viduitate etiam longa, menstruorum retentione, et matricis inflatione.

Signa prefocationis matricis.

25

Signa vero eis <hec> occurrunt, quod ascendente sursum ad pectus matrice cadant, omnisque sensus cum silentio amittant, dentibus etiam fixis stridant, et aliquando eis manus ac pedes torqueantur, aliquando in recto iaceant, et precordia eis inflentur et ipse torax grandior fiat; vene etiam que in fronte sunt tumidiores videantur, sudor etiam frigidus per faciem et cervicem stillet, pulsus autem nullus aut valde brevis inveniatur; et aliquando citius ad se redeant et surgant et que passe sint sciant, aliquando nesciant; dolet etiam eis caput et cervix, aliquando et delirent pro hac valitudine, et propter silentium similes sint caducis, apoplecticis, que de lumbricis tacent, letargicis, etiam catalenticis.

Quid differt ysterice a caducis et apoplectis et lumbricos habentibus?

26

Separantur autem a se eo quod caducas et apopleticas <et> que lumbricos habent matricis nulle querele precesserunt, et ipsa matrix in suo loco inveniatur, ystericam autem patientibus matrix in fervore sit, et cum sursum ascenderit, tunc cadunt; et ex eo quod caduce in fine post spasmum salivas plurimas emittunt et pulsum maiorem habent, et cum ad se redierint, capitis dolorem sentiunt. sic et apoplectice maiorem pulsum habent; hee si evaserint paralitice fiunt. ysterice autem aut grandem pulsum habent aut brevem et spissum. litargice vero et cathalemptice seperantur quod semper cum febribus sunt; ille autem que lumbricos <habent> et intestinis punctiones sentiunt et pulsum †pl'iorēm† habent et sanam matricem.

27

hec est a simillimis valitudinibus separatio ysterice pnigos. hec autem passio per stricturam occurrit, et aliquando est acuta, aliquando cronica. propterea curam eius ita ordinavimus, ut quotiens primo occurrerit, per paragorica gubernetur, et cum recesserit et frequenti interpolatione effecta fuerit cronica, metasincritice curetur.

28

cum ergo mulier ceciderit in egritudine, conlocanda est in cubiculo calido et claro, ita ut stramenta ad caput altiora habeat <et quasi ortoca> terrene sedeat, et porrectis manibus ac pedibus eius qui de valitudine torqueri solent, mentum eius frequentius movere et excitare sic eam, ita ut medianis partibus universis calefactionem admoveas manibus calidis, universa agra eius iubeas contineri, deinde penicillo aqua calida tincto [et] faciem eius vapora.

29

si vero diutius taciturnitas illa perseveraverit, bene uteris cucurbitis levibus supra pectinem et inguinibus appositis, etiam mundis lanis universa agra eius contege, patefactoque aliquantulum ore eius aquam calidam instilla, deinde et mulsam subiunge, et in pensili lecto eam exagita. cum autem ad se redierit, si nulla lassitudo eius impedit vel si ante modicum ei datus cibus fuerit, flebotomanda statim est, et post flebotomiam encimatismis olei et encatismate succorum curanda et perungenda. tertia die cibum simplicem accipiat, et usque ad declinationem alternis diebus nutriatur, cotidie tamen cathaplasmatibus et fomentatione curata cum appositione <predictorum pessariorum. facta vero declinatione> cerotariis, et malagmate simplici utimur. lavacro etiam et vario cibo et vino resumimus.

30

si vero frequentius occurrendo effecta fuerit valitudo cronica, interpolatione predictis utimur auxiliis <...> et competentibus exercitiis, cibus secundum ciclos ordinetur. post vero et metasincretica subiungimus, que constant ex salso, dropace <...> et si hec minus profuerint, novissime elleborum damus, precedente frequenti radicularum reiectatione. deinde peregrinari eas terre marique iubemus, et ut etiam aquis calidis laventer. omnium autem predictorum usus in Boetematicis est ordinatus.

31

que vero veteres medici universa putrida et graviter olentia naribus apponebant, ut capillos conbustos, et nidorem lucernarum, castoreo et resina nares illiniebant omnibusque male olentibus sursum utebantur, et ad matricem inferius bene olentia pessaria ex gnardo et storace apponebant, ut male olentia matrix fugeret et ad bene olentia descenderet, et quos varios strepitus et cimbalorum et timpanorum sonos adhibebant, et caput et nares acri aceto infundebant, ut inportunissima pretermissi.

De extensione matricis.

32

Matricis extensioni occurrit inflatio sub umbilico aliquantum durans, dolor etiam ventris et renum cum consensu capitis et stomachi, urina impeditur, et vigilia subsequitur, punctionesque ibi occurrent, frequentius autem imminente purgatione. hec omnia quando occurrere solent, obstetrix immisso digito orificio eum invenit patens. curam autem eandem adhibemus quam ad fervorem matricis posuimus.

De matricis inflatione.

33

Inflatio matricis occurit de frigdore vel abhorsu aut de laborioso partu, vel trumbus sanguinis <si> in orificio remanserit. matrice inflata venter inflatur, que inflatio digitis pressa cedit, et statim se recolligit, ita ut si quis manu partes illas percusserit, sicut timpanum sonet. nam et aliquando compunctionibus et contortionibus ventus ipse huc et illuc discurrit. aliquibus inflatio ipsa perseverat, aliquibus interdum se ostendit et retollit ipsa inflatio.

34

curam autem adhibemus quam in strictura et fervore matricis insinuavi, ita tamen ut obstetrix diligenter trumbum querat et sine quassatione adducat. cum vero cronia fuerit effecta hec inflatio, rebus metasincreticis quas in prefocatione vulve posuimus utimur. post hec epithima quod diasicon dicitur, aut diaspermaton ex seminibus confectum, aut ex bacca lauri confectum, <aut> poliarcion imponimus. encatismamus vero eam aqua in qua decoquimus stafilinum, daucum creticum, aut puleium, et cum decocte fuerint, artemesiam illic admiscemus, et marrubium et fasces ysopi et lauri. que omnia cum decocta fuerint, inde encatisma facimus. pessaria etiam ex simillimis rebus predictis imponimus, apponendo scilicet rutam, nitrum, psillium, pulegium, fel taurinum, ita ut hiis omnibus collectis cum melle pessarium fiat. universa autem acerrima pessaria cum in lana fuerint inducta, in oleo vel in lacte debent intingi, et sic apponi. cucurbitas etiam metasincreticas partibus ipsis bene imponimus et huc atque illuc trahentes violenter adducimus. aquis etiam calidis utimur et novissime in frigidam eam descendere permittimus.

De matrice tumente.

35

Matrix cum in tumore fuerit hec signa occurrunt: duritia sub umbilico cum quadam inflatione, ita ut cum digito imprimitur recedat, et post modicum iterum se recolligat; cutis autem ventris sui colorem non habet et digitis adducta sequatur. in hac passione hec adhibemus que in inflatione matricis posita sunt, ut post encolpismum olei simplicis etiam de oleo ciprino vel yrino encolpizemus.

De duritia matricis.

36

Precedente fervore et neglecto duritia matricis efficitur: nam aliquando universa durescit, aliquando pars aliqua. signa autem habet hec. afforis quidem nullus tumor invenitur, set in orificio matricis duritia grandis invenitur, ita ut cum exercitius digitis fuerit expressa, dolorem quemdam mulier sentiat, et cum creverit ipsa duritia, revolvitur dolor ad renes et inguina, et gravedo supra pectinem sentitur. si vero in collo matricis fuerit duritia, afforis [...] [et] orificio matricis ibi duritia est et patiens orificium invenitur, ita ut cum punctionibus et doloribus usum viri mulier sustineat. curam autem hanc habet que in strictura matricis posita est.

De dolore matricis post partum.

37

Dolor matricis post partum hec signa habet. cum se matrix ad stomacum fecerit, vehemens nascitur dolor. corpus quoque affligitur, interdum etiam exanimatur, <ut> tanquam in comitiali morbo videatur esse. distat autem ab eo, quod neque oculi vertuntur neque spuma profluunt nec nervi distenduntur. sopor tamen eis esse videtur. quibus vero feminis crebro revertens perpetuum <est>, ubi incidit, si extra vires est dolor, sanguis emissus adiuvat. si parvus est, cucurbite affigende sunt in inguinibus. si vero diutius iacet aut tacere consuevit, apponatur ustum ex carne ligamentum, vel aliud quod sit odoris fetidi, frigida etiam aqua perfundatur. adiuvat quoque ruta contrita cum melle vel oleo ciprino, vel quodlibet aliud cathaplasma naturalibus pubetenus compositum. et inter hec perfricare coxas et corpus.

38

demum cum ad se redierit, circumgira vino totum corpus eius. etiam si casus ipse non revertitur, frictione cotidie utendum et cibo consueto. senapismum super ventrem imponis, tertio vero die vel quarto imponendo donec corpus rubeat. si duritia permanet, corpus mollire commotum videtur; tunc danda est potio castoreum vel gitti et anetum. si vero vulva exulcerata est, cerotum ex rosa <fiat> et suilla recente axungia, ovi albumen misceatur, et sic apponatur; vel albumen ovi cum rosaceo mixtum, adiecto rose pulvere, aut suffimentum matricis ex sulfure tollit dolorem. aut si purgatio mulieri nocet, cucurbite cute incissa inguinibus vel sub mammis apposite iuvant. si vero maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta que evocent sanguinem, costum, puleium, viole albe, apius, nepita, satureia, ysopus. in cibum quoque accipiant que apta sunt, scilicet porros, rutam, ciminum, cepas, sinape, olus. si vero sanguis qui ex inferiori parte erumpere solet ex naribus eruperit, incisis inguinibus apponenda est cucurbita, idque per tres vel quattuor menses, tricesimo quoque die repetendum. tunc scias te hoc vitium sanasse. si vero non se sanguinis ostenderit, scias ei dolores capitis surgere. tunc ex brachio eius sanguis dimittendus est et statim curabitur.

De mola, quam Greci milim vocant.

39

Valitudo hec que mola appellatur [a] duritia matricis est. fit autem ex precedente fervore, unde et totus venter semper extensus est, ut ita videatur tanquam pregnans. aliquando etiam de vulnere in matrice posito plus caro excrescit, unde obstetrix immisso digito in orificium velut callum in ipso invenit. aliquando omnis matrix talem valitudinem patitur, ut totus venter cum duritia lapidis excrescat et reliquum corpus cum dolore et fastidio tenuetur. nam inde dicta est mola a gravitudine, quod tarde moveatur.

Quod differt habens molam a gravida.

40

Separamus autem habentem molam a gravida muliere, siquidem in principio ambabus et menstrua non occurrant et mammas inflatas habeant, et fastidium patiuntur, et gravedinem in renibus sibi sentiunt, et venter cotidie eis crescat: illa autem que molam habet cotidie punctiones et dolores sentit, et accedente tempore mensium motum infantis non habet, quem gravide mulieres a quarto mense sentire incipiunt.

41a

transactis vero X mensibus, omne corpus eius macie consumitur, venterque inter femora in tantum excrescit, ut ydrops mulieri imminere videatur. set et ipsa ydropica separatur ab illa que molam habet, in hoc quod cum venter manu percussus fuerit, nullum sonum reddit, et cum premitur non cedit.

42a

hanc autem valitudinem plurimi insanabilem esse dixerunt, alii mox incipientem posse sanari. nos vero sicut et cronicam valitudinem ita et molam curamus, ita ut precedentibus paragoricis cum fomento et cathaplasmatibus, scarificatione et calefactione, vaporationibus et encimatismis et pessariis variis malacticis, simplicibus etiam malagmatibus, sicut est diaquilon, utimur, vel <Mnaseu> ; sic ad [genu malagmatis] metasincritica convertamus, prius malagmatibus, ut est diaspermaton et poliarchion, analeptico ciclo resumentes.

43a

post hec metasincritica subiungimus, sicuti dropacem. encatismatibus et metasincriticis bene utimur, hoc est aqua ubi decocte sunt bacce lauri, fasces ysopi, menta, et marrubium ; pessariis autem hiis que accipiunt butirum, sucum ysopi, adhipem anserinum, medullam cervinam, vel cerebrum eius, mel, etiam ficus tunsas, mentam, et oleum vetus aut ciprinum aut yrinum aut sansucinum.

44a

deinde in aquas calidas eas mittimus, et natare in mari iubemus, aut ex ipsa aqua encatisma facimus. perseverante valitudine etiam elleborum damus.

45a

illa autem timiamata que antiqui supponebant confecta de croco, storace, et mirra, et resina—et artimisiam decoquebant et conditum in quo decoctum erat cardamomum -ut contraria reprobamus.

41b

[...]tunc etiam soluto corpore et augta turgedine patientes ydropem simulabunt. quod ita discernitur cum palma pulsate partes impresse digitis aliqua ex parte cedere videantur, et aliquando femora vel crura turgeant aut ex duritia turgenti in ydropem transseant egrotantes.

De carne generata in quibusdam feminis congesta in magnitudinem nucis.

Aliqui memorant in quibusdam feminis carnem generari congestam in magnitudinem nucis, nunc per singulos menses, nunc interpositis duobus vel tribus,

42b

set hanc inquiunt passionem tanquam incurabilem relinquendam. alii incipientem curari posse dixerunt. set nos Sorani iudicio tanquam tardam dicimus passionem ; et in superpositionibus constitutam (que quidem accedente multa gravedine cognoscitur cum querelis variis, ut sibi patiens displicere videatur accedente torpore, et corruptione cibi sumti digestione impedita, vigiliis irruentibus quas manifestior non ingesserit causa) , itaque cathaplasmata valida relaxativa adhibentes, tunc raptum cucurbite leviorem aut scarificationem adiungimus, aut yrudines admovemus et fomenta mitia laxativa, sessiones etiam, quas encathismata vocant, et pessaria mollitiva, cerotaria ex oleo dulci hybisci radicibus confecto, tunc malagma diaquilon, cibum dantes succi facilioris. amplexu fasciolarum inferiores partes ad superiora sustollimus, ductu per humeros circulato, quo ponderis molestia patientes femine releventur.

43b

in lenimento vero totius corporis adhibenda est resumptio unctionibus, lavationibus, vino, vario cibo. patientes vero partes nitri asperginibus exercemus, addita fricatione, tunc sinapismo, et malagmatibus diaspermaton et poliarchion et diadafnidon, tunc sessionibus, quas Greci encatismata vocant, et fervoribus exercitioribus que discusso morbo corpus demutent (nam Greci metasincrisin vocant), ut ex aqua maritima vel salsa decocta cum baccis lauri, puleio, ysopo, salvia, marrubio, arthemisia, centaurea, diptanno, tunc pessariis ex butiro, adhibito ysopo et adhipe anserino vel gallinaceo et medulla vel cerebro cervino confectis, vel melle aut fico aut uva passa aut oleo veteri vel ciprino aut sansucino vel amarachino, cyclorum regula coniuncta.

44b

tunc aquarum naturalium virtutem edentium usus adhibendus, addita earum illisione corporibus, tunc natatione maritima et earundem aquarum, interiecto radicum vomitu aut ellebori, permittentibus viribus.

45b

erit tamen vitandum ne perseveratione nimia acriorum pessariorum vel sessionum latenter ulcera generentur partium que fuerint duritia possesse, et exinde cacoithia nascatur, quo non curata magis quam mutata passio videatur illata gravior. fumigationes ex croco aut mirra et resina et storace reprobamus, similiter ex arthemisia, puleio, marrubio, allii comis decoctiones confectas vaporandis supponi patientibus [adhibemus], tunc etiam mulsum ex vino confectum in quo cardamomum et puleium precoctum sit potandum reprobamus, propter illas quas iam dudum docuimus causas[...]

De fluore sanguinis per matricem.

46

Ex difficili partu vel abhorsu aut putredine ulcerum in matrice posita vel apertione viarum vel qualibet causa venis ruptis sequitur fluor sanguinis per matricem. et est huius passionis apprehensio manifesta, cum coacervatim et immodico meatu sanguis effunditur, attestante corporis debilitate et cutis laxitate pannosa, tunc tenuitate et pallore et fastidio, et aliquando formatis occursibus tipico motu servato. hec passio suos variat motus, ut nunc leniores accipiat admissiones [...] ut cum difficultate constringitur vel siccatur. aliquando autem non de matrice, set de sinu muliebri sanguis occurrit.

47

convenit autem curationis causa iacere patientem in obscuro atque parvissimo loco et mediocriter frigido, fortissimo et immobili lecto; tunc altioribus stramentis pedibus sublevatis silentem quiescere uno atque eodem scemate. est enim motus solutionem provocans in fluorem. conductio denique sive conclusio femorum est adhibenda, atque duplicatio crurium, ut ea que siccari non possunt quadam conductione claudantur. tunc latioribus spongiis mollibus aqua frigida expressis vel aceto puro adtrectanda verenda atque clunes et pubetenus [tectis] et vertebra, secondo et pectus, innovatione frequenti, ne corporis [estivo] tepore calefiant, set addita articulorum ligatione, ut impressione dempsitas exorta partes adusque perveniat patientes. cogentibus causis erunt egrotantes in frigida deponende, facies spongiis frigida expressis adtrectanda, adhibito per intervalla flabrorum vento. tunc caput oleo frigido aut spano perungimus, et per intervalla acetum sorbendum damus, depositis in frigida usque ad inguina patientibus: encatisma etiam ex pusca frigida aut aceto puro vel ex aqua in qua decocte sint rose aride aut mirte vel lentisci aut mali punici cortices vel folia salicis aut rubi. ita vero cum hec bullierint perfrigescant, et sic illic mulier insideat.

48

set si stationis molestia mulier afficitur, nec propter corporis motum fluxui contrarium encatismatibus uti potest, aqua ipsa per clistere intus infundatur, vel succus plantaginis aut intiborum aut uve lupine vel pollicaris herbe in pessarium apponatur. perseverante autem valitudine, tingenda est lana mollis cuiquam ex supradictis liquoribus et digito aut spatomele ori matricis imponenda, et magis si ex illo sanguis ferri videtur. quando enim ex superioribus locis venerit, lane obstrusio fluorem prohibet, et in spatio matricis cohibitum tenet. tunc denique limpida atque mollis et longua spongia similiter infusa interius inserenda quo fluentia absorbeat, ne congelata tumores inhiciant: eius autem spongie appositio intervallis varietur. tunc cucurbite clunibus affigende et inguinibus atque yliis et, si fieri potest, vertebris, multa cum flamma, ita ut multo tempore ibi tardate levi raptu removeantur. utendum est etiam epitimatibus ex palmulis thebaicis et malis citoniis vino austero vel aceto infusis, cum ceroto ex oleo rosaceo confecto, aut melino. aut de herbis hec epithimata fiant frigidam virtutem edentibus, ut de pollicaria, et uva lupina. plantigine, intibis, poligonio, ita ut cum polenta et aceto misceantur, aut cum palmulis in aceto decoctis.

49

utimur etiam exercitioribus pessariis, ita ut succo aliquo predictarum herbarum inmisceatur spongie combuste pulvis sic factus: spongiam novam pice liquida madefacis et in cacabo novo mittis, ubi tam diu sit donec arescat, ut pulvis inde fiat, de quo coclear plenum predictis succis admisces aut cum albumine ovi pistas. set si putredo fuerit consecuta, trociscis illis quibus dissinterici curantur et has curare possumus, dummodo ea que periclitatur evadat. dandus est autem ei cibus stipticus, ut oriza, lenticule, polenta cum aceto decocta et oleo spano condita, tunc intiba, plantago ex aceto et oleo crude messo, et mala citonia similiter cocta vel assata, aut pira et lactuce et ova apala. ex volatilibus autem dabimus palumbum, perdicem, attaginem, et horum similia, ita ut ex pusca aut baccis mirte et oleo spano coquantur. novissime etiam vinum dabimus ad integrum sanitate firmata; tunc confirmatis viribus adhibenda est lavatio.

50

flebotomiam vero reprobamus: laxat enim necessario corpora, cum densitatis et constrictionis fluor omnis indigeat, et non avertenda set retinenda materia videatur. est preterea gravius flebotomia contraria, cum non retento fluore passionis, effusione sanguinis accedente, medicinali manu adiecta facile pereant egrotantes tanquam duplici damno virium vexate.

De fluore muliebri secundum veteres.

51

Alexander Philalithes appellatus primo libro fluorem diffiniens muliebrem ait vehementem sanguinis esse meatum per matricem extento temporis spatio, cum non solum sanguinei verum etiam diversi coloris videantur ferri liquores. Demetrius autem alium dixit album, alium nigrum, alium sanguineum et carnis loture similem ferri liquorem, aut mixto colore concretum. item virtute alium dicit vanum et sine ulla mordicatione, alium molestias ingerentem atque per acrimoniam putredines et sensus dolidos. memorat etiam alterum ex toto ferri corpore, alterum ex sola matrice vel alia qualibet parte. set has differentias significatione discernere longum et inutile iudicatur. omnis enim fluor sive totius corporis sive matricis vel cuiuslibet partis eodem genere curatur, set albus fluor a rubeo difficilius, siquidem per tenues vias secundum veteres fertur. nos autem communi significatione fluorem agnoscimus, cum iugiter loca humectari viderimus differentibus colore liquoribus, tunc etiam pallidam patientem ac tenuatam nutrimento cessante, attestante fastidio, et cum forte graditur hanelat tumore pedibus subinflatis.

52

differt autem hec passio a seipsa, siquidem nunc sine dolore, nunc cum dolore fluor occurrit, et nunc sine ulceratione, nunc cum ulceratione. ulceratio vero tumori adiuncta aut sordida aut limpida est.

53

quando igitur nec ulceratio nec dolor fluxum comitatur, [in] omnibus utendum est de fluore sanguinis iam dudum scriptis. simplices vero potiones dari non vetamus, ut coagulatum leporis vel vitulinum vel agninum vel cervinum, si fuerit inventum, vel baccas mirte et corium mali granati et corticem pini. quibus omnibus tunsis et cretis, ex hoc pulvere due ʓ in potione dentur, melius autem est si palmole et mala citonia decoquantur, et in ipsa aqua pulvere misso sic bibatur.

54

quotiens autem cum dolore fuerit fluxus, encolpizandus est succus alice vel ptisane. tunc etiam laxativis et calidis cataplasmatibus utendum, et ferventioribus atque tenuibus cibis. hisdem etiam ulceratio tumori coniuncta curatur. at si sordida fuerit ulceratio, que feculentes faciat ferri liquores, aut limpida limpidos, non aliter quam dissinteriam curabimus, ut nunc purgare, nunc in cicatricem ducere curemus, hiisdem medicaminibus que iam dudum Tardarum passionum docuimus libris et nunc quoque in consequentibus de ulceratione matricis docebimus.

55

sin vero tardans fluor nunc augmentatur, nunc lenitur, tunc superpositionis tempore, quam Greci epitesin vocant, mitibus utimur rebus; in lenimento vero adhibemus ea que fortificare atque mutare valeant corpus (nam Greci metasincretica vocant), ut vectionem variam, deambulationem, exercitium vocis, unctionem, lavationem, vinum, varium cibum, adhibita etiam paroptesi, et salis usu, et cucurbitis vehementiori raptu remotis, et dropace, et fricationibus nudis manibus et linteolis, psilotro, sympasmatibus recorporativis, senapismo, vomitu ex radicibus, drimifagia, quam nos acerrimam dicimus commestionem, cicli regula coniuncta. tunc natationibus aquarum naturalium atque illisionibus adiectis utemur, et peregrinationibus terrenis vel maritimis, encatismatibus quoque, et pessis lacessantibus. set nunc quoque in fluxu sanguineo flebotomiam recusamus, sive ex brachio sive ex naribus aut fronte faciendam, nisi maior coegerit dolor. hec enim passio constrictionis indiget, non laxamenti quod necesse est sanguinis fieri detractione.

De seminis lapsu.

56

Non solum in viris set etiam in mulieribus seminis lapsus efficitur. est autem egestio seminis involuntaria parvulis intervallis variata, ex qua pallor atque frictio et tenuitas corporis sequitur. set hec passio natura tarda iudicatur atque solutioni ascribitur.

57

denique cum corporibus irruit aut in superpositionem venerit, constrictiva adhibeantur que miti virtute moderantur. nam producta lamina plumbea et in tenuitatem dilatata clunibus imponatur tota nocte, semotis omnibus venerem commoventibus, ut neque decoros vultus aspiciant, neque fabulis excitentur venerium memorantibus usum. tunc in lenimento passionis adhibeantur localia adiutoria que fortificando partes corpus mutent, depulsa passione.

De debilitate matricis.

58

Matrice debilitata sequitur patientis coheundi fastidium et purgatio proflua, adeo ut per singulos menses secundo vel tertio admoveat. tunc acceptum semen post usum venerium quibusdam mox relapsum, uno vel duobus aut tribus interpositis diebus, quibusdam informatum nutrimento carens moritur, et deficiens tempore aut lapsum refluit, quod Greci ecrisin vocant, aut aliqua perseveratione duratum abortionem facit, quod Greci ectrosin vocant, post secundum vel tertium mensem utero corrupto; vel si paulo tenacius tempore longo permansserit, tempore legitimo vicinante, crudum, id est imperfectum, efficit partum, quod Greci omotocian vocant.

59

set erit sumenda curatio ex supradictis, ut tanquam tarde solutioni medeamur. et in superpositionibus, quas epitesis vocant, constrictivis utamur adiutoriis. fortificantibus vero ac recorporativis, que metasincretica vocant, in lenimento. oportet denique, non statim refuso semine, adiuvare conceptum [cum nichil sit quod retinendum videatur]. corruptione autem imminente, que prenoscitur cum mammarum marcor accesserit sine ulla manifesta ratione et femorum torpor, tunc corrupto utero ita resistitur ut adhibito silentio supinam iacere faciamus, admoventes spongias pubetenus, pectini, atque clunibus, pusca frigida expressas. sepe enim abhorsus hoc adiutorio detinetur.

De paralisi matricis.

60

Paralisim sustinet matrix ex quam plurimis causis, sepius tamen frequenti abortione vexata. sequitur autem patientes odium veneris, que si cogantur uti, non tamen concipiunt, et ad ambulandum impediuntur. ipsum etiam orificium matricis frigdore torpens et rugosum digitum obstetricis non sentit, et menstrua aut retinentur aut non ordinabiliter occurrunt. tunc per consensum vicinarum partium et urine involuntaria fit effusio aut nolentibus venter profluit, regendi potestate submota, attestante pondere longaonis. set est hec passio tarda et nunc superpositiones accipiens, nunc lenimenta. set superpositio apprehenditur ex gravedine et obtunso sensu partium cum torpore plurimo, lenimentum vero contraria supradictis ostendit. set erit sumenda curatio ex hiis que difficultati <purgationis> diximus adhibenda.

De matricis inclinationibus et eversionibus.

61

Os matricis affectum sive collum per quattuor partes inclinatur et invertitur. digito autem obstetricis in quam partem fuerit inversum sentitur et quibusdam signis apprehenditur. etenim <in> obliquum vel latus facta inclinatione, femoris eius tensione cum dolore sequente et aliquando nutrimento cessante, tunc etiam frigido accedente torpore, pes ipse contrahitur cum impedimento gressus et stationis. at si in anteriorem partem, hoc est superiorem partem, facta fuerit inclinatio, urina impeditur, tensio supra pectinem sentitur, standi copia negatur. ad posteriore vero, hoc est inferiora, inversione facta, stercora cum ventositate exient et ingenti difficultate; tunc et sedendi difficultas accidit, et maxime si ad interiora, id est ad initium longaonis, sustollitur. hec universa signa inveniuntur, set hec omnia accidentia stricture sunt signa, quoniam necesse est antecedente tumore vel duritia istam generari passionem.

62

aliqui ergo ad interiora facta inclinatione immisso digito per podicem matricem correxerunt, atque ita castoreum tritum lana involutum aut bitumen vel liquidam picem iniecerunt. tunc alia die oleum rosaceum et ex aromatibus vaporationes aqua commixta adhibuerunt. in obliquum vero factam inclinationem digito corrigentes mollitivis usi sunt pessis; in anteriore vero mictualibus usi sunt potionibus, addita precordiorum ligatione.

63

set nos nunc quoque intuendam dicimus passionem, sive tumor sive constrictio fuerit reperta. et accessionis tempore remotis acrioribus sive mordacibus, mitigativis et laxativis medemur; in dimissione vero destructivis, quibus non solum mitigari set etiam passio aufferri probetur. que si forte corpus tardaverit, recorporativis, que Greci metasincretica vocant, erit cohercenda, quorum materias ac prosperos usus ex supradictis sumendos esse mandamus.

De sterilitate, quam Greci stirosin vocant, vel aconiam, quod generare non sinat.

64

Sterilitas multis passionibus comitatur vel ab ipsis exoritur. aut enim non percipit semen, aut acceptum non retinet, aut retentum non nutrit, aut nutritum non perficit. fit autem sterilitas cum forte contra naturam passio maris vel femine corpus invaserit totum aut eius aliquam partem aut ipsa verenda, strictura vel solutione aut mala corporis habitudine, quam Greci cacexiam vocant; item si in genitalibus quicquam fuerit alienum natura vel loco aut superantia vel defectu aut ulcus innatum. cum igitur totum corpus marium contra naturam fuerit habitum, ex nimia libidine debilitate inlata, aut mala habitudine tardatum ex quolibet morbo, minime generabile semen emittit, hoc est, aut debile et tenue aut aquatum aut grassum vel frigidum aut fervens sive corruptum. aut si perseveraverint in corpore vitia, aut veretri caverna obliqua sit, aut non naturali loco constituta, aut ipsum veretrum adductione surreptum, aut in hiis quos Greci ypospadias vocant, non aliter generandi negant officium. item cum forte mulieres nutrimento cessante toto corpore sint tenues aut multa pinguedine subinflate aut tristitia oppresse vel timore. quo ex animi passionibus corpus sibi quoque displiceat, et hac vexatione impedimentum naturali afferat officio; nec in venerem ruat ita ut mente etiam conpati videatur, set usum sui prebens animo non consentiente misceatur; aut tamen sintexi vel habitudine quam cacexian vocant impediuntur, aut abstinentia menstruali, aut ore matricis clauso, aut collo inflexo vel carne aut membranulis obstruso aut duritia densato vel saxitate, quam Greci sclirosin vocant, aut ulcere aut horum similibus obstaculis, vel cecitate seminalium viarum, et propterea femina veluti eunucha permaneat aut, ut plerique memorant, luxuriosis moribus exercita nec regula vite servata ipsa sibi causa sit sterilitatis illate.

65

oportet ut si debilitate corpus afficitur resumtione fortificemus; si egritudine, cum ratione congrua conformemus, stricturam relaxantes, solutionem constringentes. aut si passio tardaverit, recorporativis utamur; vel si iam dudum ypospadias fuerit masculus, cirurgiam adhibemus. non aliter in femina debilitas resumtione est corrigenda; egritudo tarda recorporativis depellanda; alienitas aliqua in parte genitalium aufferenda; ulcus pro sua differentia aufferendum; caverna aliqua obstrusione cecata circumincidenda. non enim specialis queque passio una atque eadem re impedit conceptionem. nunc quoniam regulares explicuimus passiones, quas Greci dieteticas vocant, veniemus ad ea que cirurgia atque farmacia, hoc est officio manuum vel medicaminum potestate, curantur.

De difficili et laborioso partu.

66

Plurime sunt cause quibus laboriosus et difficilis partus efficitur, quarum altera parientis est, altera nascentis. alii vero etiam tertiam causam addunt extrinsecus accidentem. secundum alios et quarta est, hoc est scematis. secundum Muscionem vero ex omnibus predictis congestio conficitur.

67

partus autem difficultas a patiente emergens alia parientis animo, alia corpori ascribitur: animo, ut tristitia, timor, ira, gaudium, verecundia, ignotus laboris motus quibus primo partu afficiuntur.

68

corpori, nunc secundum totum corpus, nunc secundum partem. secundum corpus totum, si multum tenue fuerit et propterea dolores ferre non valuerit; aut pingue nimis, ut motus matricis impediantur cum neque inclinis neque reclinis potest esse parturiens, et eius spatia pressa iunguntur, inruentibus cutibus atque membranis ceteris quibus venter tegitur, que quidem sepe pinguedinis causa lacertosa fiunt et sunt in laxamentum difficilia, cum sit parientibus quedam indulgentia necessaria; aut cum debilitas aut habitudo mala corporis extiterit, et propterea non sufficiat conatibus fortitudo que deponere vel excludere valeat fetum; maxime si maioris fuerit forme, etenim robusta minime pelluntur. quorum tarditati longitudine gemitus non valet se equare doloribus interruptus; et propterea partione temporis non uno atque eodem set crebris impulsibus fetum excludat, ut versa vice si partibus fuerit angusta via, nec incremento uteri dilatata, vel ad exprimendum longe summotis in rotunditate partibus que despuere valeant fetum parvitatis causa pene iactantes, difficultas profecto partus occurrit. item parte aliqua corporis partus impeditur, aut matrice tumente aut aliquibus condilomatibus impedita, aut naturaliter spatio cubilis conducto, aut angusto collo vel inflexo aut ex parte obstruso carne aut membranulis, vel quod parvam habet cavernam, item iniusta veneris cognitione vitiata. parva matrix vero perfecta temporibus difficiles recessus partium fetui subrogat et eius augmenta premit; aut vicina passione possessa, ut emorroidis, et collectionibus in podice constitutis aut in sinu muliebri, quo nascentis transsitus impedimento tardetur, aut vesica lapide obstrusa vel oppresso longaone stercorum retentione. inter ipsum enim et vesicam matrix constituta invalescentibus vicinis opprimitur et conducto spatio clauditur.

69

ex folliculo difficultas accedit cum tarde relicto matricis fundo recesserit, sive grassitudinis causa tardius inhiaverit, aut rursum tenuitate nimia ruptione celeri atque intemporali ruptus liquores proprios effuderit, qui natura providente lapsui fetus fuerant preparata, atque ob id sero exitu tardatus siccas in partes veniens excludendus difficultatem faciat partus.

70

extrinsecus vero accidentia huic obstant officio, ut frigus nimium corpus astringens, aut immodicus vapor relaxans raritatem viarum naturali fervore aufferat vires, aut si forte quicquam adiutorio necessarium defuerit obstetrici.

71

item ipsius fetus causa partus impeditur, cum forte plurimo naturali nutrimento concretus ingentis forme magnitudinem sumserit et propterea necessario coartatur; aut ydropis similem uteri faciat extantiam; aut eius aliqua pars fuerit maior quam membrorum nature conveniat, ut exempli causa caput grande; vel si gibbosus sit, aut aliqua parte membrorum superflua concretus, ut tres habens manus; vel si fetus numero plures fuerint, ut duo vel tres aut eo amplius tunc sibi invicem irruentes obstrusione facta difficultatem sustinent exeundi, ut in teatris fusus populus multitudine nimia quamvis lata ianuarum claudit spatia. aliquando etiam fetus imbecillis aut debilis aut paralisi vitiatus et ideo motu deficiens minime valet adiuvare parientem, cum vi sua debeat ad exitum properare. aut si forte mortuus fuerit, et propterea matricis osculum non distendat, set magis tardando officiat, cum morte gravior sit aut frigidus, ut etiam matrix procul dubio perfrigescat et ob hoc densata claudatur. et non solum si mortuus, verum etiam si corrupto corpore fuerit frigidus. fit etiam difficultas partus cum parvum fetus habuerit caput: non enim valebit longa distendere atque cetero corpori exitum dare aut obstetricis manibus adiuvari.

72

item scemate oritur difficultas, que quattuor sumit species principales aut enim in caput, aut in pedes, aut oblicus, aut duplicatus venit fetus. set oblicum vel duplicem ferri omnino contra naturam veteres probaverunt. in caput autem vel pedes venientem sola specie a natura differre. cum enim prelato capite descendit porrectis manibus ac femoribus iniunctis, neque ulla inclinatione curvatum omne permanserit corpus, et os matricis fuerit erectum, vel si pedibus ante latis descenderit, similiter manibus porrectis et non inflexo cetero corpore, recto, ut supradictum est, matricis osculo, naturale profecto videatur scema, et propterea partui facillimum. set horum anteponitur primum. cum autem non supradicto ordine descenderit, contra <naturam> profecto dicitur scema, et propterea partus difficultatem dabit.

73

set hee quattuor scematum differentie plurimas mutationum species sumunt. etenim prelato capite descendens contra naturam videbitur si non recto ductu caput matricis feratur in osculum, set aut in anteriora aut posteriora aut obliqua; aut si caput in orificio matricis habeat, reliquum corpus contortum descendat; aut in priora ab orificio aut retrorsum infigat, aut in oblicum se prohiciat, aliquando sine obstrusione, aliquando cum obstrusione. etenim altera manu premissa et propterea in contrariam partem inclinatus, aliquando utraque manu premissa, obstrusionem facit, inclinata scilicet parte membrorum <aut> capitis atque humerorum, et aliquando distantibus pedibus atque cruribus, aliquando coniunctis.

74

item contra naturam videbitur, si pedibus nunc ante latis non recto ductu in osculum matricis feratur, set in anterioribus aut posterioribus aut obliquis incumbens, et nunc sine obstrusione, nunc cum obstrusione, et nunc altero crure premisso et altero interius flexo, et nunc utroque crure; et nunc utraque, nunc altera manu non lateri iuncta set supra caput reflexa, aut utrisque nunc distantibus pedibus duabus in matricis partibus divisim infixis, aliquando duplicatis genibus antepositis in exitum fertur, ita ut plantas capiti iunctas in orificio invenias, aut reflexis tanquam sedens cruribus descendens natibus ante latis.

75

item in obliquo scemate, nunc supra latus, nunc pronus, nunc supinus, nunc equali positione suspensus, ut immisso digito corporis media nobis occurrere videantur, aut multo inferius latentibus membris non tactu aliqua pars corporis prominens occurrat, ut caput fetus aut crura, at duplex venerit, aut in spinam reflexus aut in anteriora reclinatus, et eius duplicatio spectaverit fundum matricis, caput autem cum pedibus osculum matricis vel versa vice, et nunc pari duplicatione, ut capiti pedes coequentur, nunc iniqua, ut caput aut pedes existere videantur, erunt singule differentie considerande.

76

traduntur autem femine magis quam masculi difficultatem partus inferre, siquidem sint motu tardiores et sepe supino scemate venire videantur, masculi vero proni cum celeri motu.

77

omnium autem supradictarum differentiarum alie aliis peiores esse noscuntur, ut parientis minor forma quam magna, item nascentis mortuum corpus quam debile vel inbecille. ex quattuor autem predictis scematis, que in capite nascuntur et secundum naturam efficiuntur exoptabiliora sunt. et antelatis pedibus oblico exoptabilius. duplex vero omnibus predictis gravius. erit enim primo replicatio adhibenda. tunc etiam correctio, ut recto descensu feratur, et magis antelato capite quam pedibus, aut obstrusione remota quam coniuncta. Illud enim solius indiget correctionis partium in altiora. item nullo premisso membro, hoc est manu vel pede, levius est quam si horum quicquam fuerit comitatum, et tunc magis si duorum membrorum fuerit adhibenda correctio: erunt enim reddenda procadentia, tunc obstrusio resolvenda atque pravitas corrigenda. set in obliquis supinum gravius est scema quam si fuerit in latus. item supino gravius est pronum: facilius enim osculum matricis obtrudit, nullo spatio immittendis manibus derelicto mutandi scematis causa. item si iniqua fuerit parte fetus obliquus, quam si equa, levius iudicatur: ut enim possit mutari scema partes difficile teneri possunt.

78

in duplicibus vero si duplicatio superiores spectaverit partes, erit correctio celerior quam si inferiores. summitatibus enim corporis superius remanentibus subiecte partes medie nostris tactibus occurrunt. quot enim profecto non possunt <...> set hoc scemate peius est si in contraria sui fetus fuerit inclinatus quam si in spinam refractus. etenim si officium decisionem exegerit, facilius anteriore corporis dividuntur. gravius et difficilius duplicato fetu scema est iniqua parte corporis factum, quam si equa fuerit lance libratum. in isto enim facile obstetrix quam voluerit partem invertit et interius faciet remotum.

De preparatione rerum ad difficultatem partus necessariarum et male parientium diligentia.

79

Erunt preparanda officio obstetricis aqua frigida vel calida, oleum. decoctio fenugreci sive radicis malve aut lini seminis, spongie molles, panni mundi, tenere fasciole, ova non cocta, et species multe odoramentorum non percutientium, clistere, scalpella, flebotomum.

80

in hiis igitur que strictura difficultatem partus incurrunt vel conductione <regionum> per quas fetus egeritur, sive frigore aeris, sive duritia corporis, sive cavitate clunium, aut brevitate matricis e natura veniente, aut cruditate nubentum puellarum et iniusti temporis conceptione, aut pinguedine partibus pregravatis et impressione turgentium membrorum, aut mestitudine vel timore aut collo matricis flexuoso, aut siccitate earundem partium sive qualibet causa, dimissionis erit sive indulgentie tempore primo adiuvanda pariens fomentis iugibus olei dulcis et calidi vel decoctione fenugreci ac lini seminis aut malve, aliquando et ovorum liquoribus admixtis. sic enim indulgentiam sumere poterunt partes oppresse, vel ipsius transitus difficultas humectata exeuntibus membris lapsum facilem ministrabit. tunc etiam cathaplasmatibus lini seminis et pollinis aut fenugreci ex oleo aut aqua mulsa confectis pubetenus usque ad umbilicum atque clunibus impositis medebimur, atque in sessionibus, quas encatismata vocant, laxativis utemur, addita spongiarum vaporatione, mox rapientes humectationem cutis ne frigore partes afficiantur. hiis vero que etiam dolore pulsantur erunt vesice oleo calido plene femininis apponende vel sacelli calidis pollinibus impleti. et erit adhibendus motus fertorio, sive animalium vectatione sive hominum ministerio manuali, aere mediocriter calido, altiori scemate locato capite parientibus. latens enim motus atque sensim adhibitus ire in exitum admovet fetum.

81

oportet etiam timentem feminam consolari et in audaciam provocare, quo ferendo superet periculum; ignaram vero partus, nunc primum labore degustato, occurrentibus doloribus spiritum repulsum ad ilia revocare. item defectu lassatas impercussibilibus odoribus resumendas esse mandamus, ut mali citonii, panis, cucumeris, puleii. debilis autem si erit pariens vel longua egritudine fatigata, erit cibo nutrienda captata indulgentia laboris.

82

pinguem autem mulierem lecto locabimus pronam atque ita genibus incumbentem se sustollere iubemus, quo omnis ventris tegmina, hoc est cutis et cetere membrane, a matrice recedant. sic quoque que natura concavis fuerit clunibus erit locanda ut matrix decadens ad interiora recta linea ducatur ad suum collum sive osculum. tunc immisso digito ceroto molli tincto vel aliquo laxativorum succorum pinguedine erit osculum matricis ungendum et sensim differendum et quodam circulato ductu, si clausum fuerit, aperiendum.

83

matricis etiam colla si flexa fuerint, corrigantur, aut si quicquam fuerit turgens obstaculum, reprimatur (quod si fieri non potuerit, decidatur), aut turgentes extantie, quas Greci condilomata vocant, vel membrana obstrudens, aut caro innata, aut horum quicquam simile obsteterit partui, aut egestionum naturalium retentio. erunt stercora clistere retrahenda ex oleo et calida aut aqua mulsa. urina vero excitetur, aut si lapidis fuerit obstrusio, <ad> spatia vesice revocetur. at si folliculus non hyaverit, pulsu digiti loco precavato, divisura est facienda. si autem eruptione propria folliculus fuerit effusus, ut antequam fetus imminet evacuetur, atque siccatus faciat difficilem partum, erunt per clistere lenes iniciendi liquores in muliebrem sinum, et fenugreci aut seminis lini decoctio vel hivisci radicum.

84

at si forte contra naturam fuerit fetus venientis scema, erit naturale reddendum. et si prelato capite descendens magnitudine ipsius capitis os vulve clauserit et exire non poterit, intrinsecus repellendus est et immittenda sinistra manus preuncta, detonsis unguibus ne ulla partium punctio sequatur. tunc illo tempore quo naturaliter matrix suum aperit osculum (hec enim vicissim facit per ipsum) digiti in longitudinem porrecti et sibi invicem conducti immittantur. quibus apprehensus fetus sine ulla cassatione educatur, pariente suis conatibus adiuvante. si enim ullo tempore quo se clauserit matrix certamine quodam violento id faciat, profecto contra naturam veniens fetus, et ipsa pariens leditur et obstetricis intentio minime perficitur. facilius etiam fetus adiuvatur si contrario scemate quo fetus vertere voluerit pariens iaceat, ut exempli causa supra dextrum latus, si in sinistrum fetus fuerit inclinatus, aut versa vice. supina vero et humanioribus secundum clunes stramentis ut descensibilis facilitas accedat, si se <ad> altiora sustulerit fetus aut superioribus incubuerit partibus. prona vero et suis genibus incumbens, si forte ad clunes fuerit inclinatus.

85

set si obstrusione facta supradicte fuerint inclinationes, erit primo ab ore matricis submovendus atque suspendendus, ut aliquantum distare videatur, et tunc secundum naturam corrigendus. si autem manum premiserit, ceteris corporis partibus intus clausis ac retentis, non erit adducenda, ne maior fuerit obstrusio reclinato interius capite, et ob hoc impossibili eductione articulis potius evellatur aut sola manus abstrahatur. quapropter humero nascentis digitis infixis impulsu quodam sublevatio facienda est, atque ita cum in matricis cubile verse fuerint partes, erunt corrigende flexo cubito atque lateri et femori sue partis coniuncto, extenta scilicet manu, ne ullo obstaculo partus impediatur. set si utreque forte manus procadentes exierint, erunt utreque summitates humerorum digitis impellende et sublevatione quadam interius revocande. tunc etiam brachia revocanda, et inflexis cubitis lateribus et femoribus sue partis adiungende manus, et apprehenso capite sensim educendus fetus. set si natura breve fuerit caput et ita procadant manus, correcto capite si fuerit inclinatum, apprehensis manibus educendus est fetus.

86

si autem pedibus antelatis descendens in aliquam partem fuerit inclinatus, erit corrigendus et recto educendus ductu, non aliter quam si capite venerit antelato. set si alterum forte premiserit pedem, rursum non oportet educere fetum altero pede interius flexo, set immissis digitis secundum pubem nascentis impellantur loca donec cubili matricis revocentur. tunc immissa manu aliud crus simplicandum et alio cruri iungendum, ut pariter porrigantur. set si utrumque pedem premiserit, flexa interius altera vel utraque manu, rursum fetus sublevetur et eius manus relocentur. si vero distantes pedes distantibus matricis partibus incubuerint, erunt coniungendi et recta linea ori matricis opponendi. set si genibus antelatis venerit, erit non aliter revocandus, et sublevatione facta correctis cruribus educendus pedibus antelatis. si autem prelatis natibus venerit, supradicto modo sublevetur, et resimplicatis cruribus manibus quoque correctis ac suis femoribus iunctis educatur.

87

at si oblicus venerit, vel supinus vel pronus, erit sensim supra latus vertendus, quo immittende manui detur locus. set si supra latus veniens descenderit, immissa manu sensim erit vertendus. set si iniquum erit partium libramentum, ut altera pars ori matricis plus ab altera vicinetur, erit magis interiori favendum ut sue exterior correctioni consentiat. si vero obliquitas fuerit equalis, ut in partita corporis longitudine ori matricis medium videatur obiectum, erit melius, si fieri potest, caput prius in exitum provocare. est enim hoc melius scema ut latiora prius egerantur, neque maneant manus.

88

set si duplex descenderit et duplicatio summitatibus corporis fuerit coequalis, hoc est pedibus et capite, erit resimplicandus interius repulsis cruribus. si vero iniqua fuerit duplicatio, erit primo invertendus, ut fundo matricis duplicatio reddatur, tunc resimplicatus, ut supra diximus, educendus.

89

set si plures fuerint irruentes fetus, erunt similiter interius sublevandi ad matricis cubile, et tunc singuli educendi.

90

hec omnia leniter et sine quassatione facienda sunt ab obstetrice, ita ut frequentius oleum calidum et predictos succos fenugreci et lini seminis et malve cocte locis ipsis infundat. hac enim diligentia laxus exitus infanti preparatur ut sani evadant et pariens sine vexsatione servetur.

91

set si forte in eductionibus quas faciendas docuimus resistere difficultatem viderimus, aut magnitudine fetus aut morte aut vehementi qualibet obstrusione, erunt vehementiora necessaria petenda.

De fetu extrahendo vel decidendo, quod Greci embriulciam vocant.

92

Nunc extrahendi sive decidendi fetus rationem prosequimur. etenim si ante vite exordium fuerit corruptus, parientem tamen servandam esse necessarium dicimus. denique impendens periculum predicantes, irruentibus demum febribus et consensu nervorum et aliquando nimietate tumoris, ita ut cancrena ibi efficiatur, et propterea vite spem tenuissime superesse, soluto corpore defectionibus in sudorem et frigidum torporem, pulsu minuto vel submerso omnino, cum acutis febribus, tunc mentis alienatione et membrorum raptu, indignatione nervorum, nec tamen relinquendum solacium curationis.

93

laborans igitur mulier principio locanda est supino scemate, ita ut postrema pars corporis declinantis iaceat stramentis superior altioribus, lecto scilicet firmo et stramine resistenti, ne mollia cedendo submissis clunibus usui medendi officiant. tunc patefactis femoribus atque curvatis superius ad umbilici partes, erunt pedes in sponda lecti singuli in suis partibus firma positione locandi, atque ita ex utroque latere ministris astantibus corpus tenendum vel fasciolarum nexibus torax laborantis inligetur lecto, ne dum fetus extrahitur laborantis quoque corpus sequatur et conatum minuat medicantis. sedeat igitur medicans paulo inferius, ut manus eius laborantis pedibus coequentur. tunc distentis fibris sinus feminini ex utraque ministrorum officio, manus sinistra inhiciatur: est enim in hoc usu dextre preponenda facilitatis atque munde operationis causa. conductis igitur capitibus digitorum in deductione coni et ori matricis iniectis, queratur locus embriulco ferramento aptissimus, quo appositum non facile dilabatur.

94

denique si fetus capite antelato descenderit, apta dicimus loca penetrationi ferramenti occipitium, oculos, os. si vero etiam latus, iugulo aut inter costas embriulcus melius infigitur. si vero pedibus antelatis descenderit, erunt sub pectine aptissima penetrationi ferramenti loca et laterum media et iuguli. quando autem nullus ex supradictis inventus fuerit penetrationi locus conveniens <...> tunc tepefacto embriulco et dextra manu apprehenso nutum sinistre manus digitis pretectum sensim ori matricis inferatur, et quocumque predictorum loco infigatur. tunc medicans eiecta manu foris embriulcum ministro tradat. eodem modo etiam alterum immissum alii parti infigat quem similiter ministro tradat. ita tamen equaliter infigantur, ut cum conari ceperit, equaliter adducere possit. minister vero iussionibus medicantis inserviens sensim evocet fetum, et neque iniquo conatu ac iugi agitet neque facili indulgentia deserat. recurrit <enim> membrorum si quid fuerat evocatum indulta tenacitate dimissum, et ante facte evocationis minuendo beneficium tollit, ad id quod fuerat redeundo.

95

si vero ulla forte obstrusio fuerit consecuta, medicans immisso demonstratorio digito inter matricis osculum et obstrudens corpus circulato ductu orificium aperiat ut strictura solvatur, et quicquid ibi corrigendum est corrigat, frequentius oleo calido et succis ipsa loca irrigans. cum vero competenter infans secutus aliquantum foris exierit, superioribus partibus iterum embriulcos infigat, et hec tam diu faciat donec totum corpus infantis egeratur. si autem ille partes infantis que foris emisse sunt nec embriulcos admittere possunt, nec reliquum corpus foris exire permittunt, et si aliqua pars infantis multum grandis sit, aut pecus mortuum sit, ut nec girari nec exire possit, restat ut membratim conscissum aufferatur.

96

et si folliculus procadens intus non poterit revocari nimie obstrusionis causa vel fetus mortui (quod quidem conicitur cum neque rubri coloris neque calens fuerit, set lividus atque frigidus et nulla vibratione pulsatus), erit primo pannis involvendus ne manibus dilabatur. tunc sensim adducendus donec sequentia promantur, atque ita ab articulo humeri decisio facienda. hoc etiam est adhibendum si crus fuerit ante latum. tunc etiam digitis versato residuo corpore insertione embriulcorum perficienda detractio. set si forte due precadant neque adducenti in exitum consentiant, eodem modo quo unam decidendam diximus erunt utreque decidende secundum articulos humerorum. at si capitis magnitudo obstrusionem fecerit, embriotomo digito medio atque salutari pretecto, si ydrocephalus, hoc est aquam intra cutem capitis habens, fuerit fetus, eius capud prius in occiputio pungatur, ut effuso humore vastitate diminuta obstaculo careat. si vero naturaliter fuerit capitosus, ipsum caput manibus confringatur: cedit enim facile nostris inpulsibus novitate ossuum tenera mollities. que si restiterint, ferramento in occiputio caput aperiatur, ut effuso cerebro abbreviatum concadat. set si totius corporis magnitudine exire non poterit, et in divexum iacens humeros in lateribus vulve habuerit, etiam si adhuc vivat, iugulis eius ferramentum infigatur, ut effuso habundanti sanguine corpus tenuetur. hac etiam ratione ventrem ipsius aperimus si ydrops fit, ut humore effuso intestina eius adducantur. manus etiam ac pedes, sicut prediximus, ab articulis precidimus.

97

si vero duplicatus fetus sic remanserit, quomodocumque invenitur sic precidatur et tollatur. precisse autem partes in tabula componantur ut universa membra considerentur, ne quid ibi remaneat et post mulieri periculum inferat.

98

si vero per embriotomiam, quam nos concisionem dicimus, irruat tumor partium ex quassatione veniens, prius quidem predictis succis ipsas partes cum oleo calido irrigamus et paragorizamus. at si forte fluor sanguinis fuerit consecutus, res constrictorias et bene competentes adhibemus, que possint constringere et exsiccare.

De retento folliculo, quas secundinas appellant.

99

Cum fetus in manus obstetricis ceciderit, si folliculus adherens fetui forte remansserit, adhuc servato nexu umbilici, obstetrix substrato panno ne labatur, alteri mulieri in manibus tradito fetu, locum temperare debet appositis manibus, sensim huc atque illuc adducendo extendens ut per ipsum umbilicum evocet secundas, id est folliculum, adiuvante conatibus suis ipsa parturiente. si vero exire tardaverit, excisso umbilico separandus est infans, et reliquum umbilici tenendum, et cum se aperuerit matrix adducendum. cum autem se recluderit, non est conandum, quia si ruptum vel precissum fuerit, statim se intus abscondit. si autem nulla pars folliculi procadens visa fuerit, servata osculi matricis apertione, manus oleo peruncta calido immittatur, et si connaturatione matricis folliculus fuerit absolutus, quicquid in fundum matricis iam descenderit apprehensum extrahatur. sin vero adherens fundo matricis naturali nexu servato fuerit inventus replicatus interius, digitis apprehensus huc atque illuc rotetur, et a naturalibus consensu lentissimo absolutus aufferatur. imperite enim obstetrices recto ductu et grandi conatu secundas evocantes matricem quoque sepius evertunt suis sedibus motam et forinsecus eiectam. set si secunde mites conatus non fuerint subsecute, et orificium tumidum se recluserit ut manus immitti non possit, fomentis, cathaplasmatibus laxativis, vaporationibus, cibis calidis et solubilibus utendum est. laxato etenim tumore indulgentia partium facta, decadunt que fuerant aliena.

De collectionibus in mulierum partibus emergentibus.

100

Frequentius ex precedenti nimio fervore vel extento tumore aliquando in orificio matricis, aliquando in sinu muliebri, aliquando in ipsa matrice collectiones emergunt. occurrunt autem cum febribus et orrore et dolore et punctione et gravedine locorum in quibus emergunt; et nunc urina, nunc stercora impediuntur; pedes etiam cum corpore difficillime moventur. aliquando autem ex magnitudine collectionis tumor supra pectinem invenitur et extantia turgens tactu apprehenditur. nam ille que in proximis partibus foris emergunt digito obstetricis inveniuntur, ille vero que non in osculo vel collo set in alto, id est in fundo, matricis seu sinu muliebri sunt minus quidem dolores habent, et digitis apprehendi non possunt, frequentius tamen organo patefacte mulieris oculis videntur, et corpus eius tenuatur et deficit et dimissionis tempore sudores in fronte et cervice habundantes occurrunt.

101

omnes ergo collectiones que in corpore emergunt, ita ut in pinnaculis aut in sinu muliebri inveniuntur, cum mature fuerint, aperiantur supinata egrotante, distantibus femoribus atque ad umbilicum reflexis genibus, manibus subiectis suis partibus et duobus laqueis moderato spatio distantibus fasciola confectis singulis inligatis. si vero valde attenuate sunt, circumcidantur. ille vero que in orificio matricis inveniuntur longuo flebotomo pungantur. tunc perfecta cirurgia, si nullus tumor fuerit in partibus, siccato humore linteolo in pusca vel aqua frigida intincto contegantur, omnique sinu muliebri ex spongia vel lana molli et nova pusca madefacta bene suppleto, linteola hiis que siccatura sunt apposita contineantur ne cadant, contra apposita forinsecus altera spongia pusca madefacta. at si tumor fuerit in partibus, erunt oleo calido atque dulci fovende, et spongiarum vice lanis mollibus extrinsecus contegende. tunc omnia prosequenda que de tumoribus curandis scripsimus. sordida vero vulnera melle cocto et despumato tetrafarmaco commixto bene purgantur, additis egrotanti ciborum melioribus nutrimentis. equalia vero vulnera linteolis vino intinctis completa in cicatricem ducantur vel medicamine diacadmias appellato aut ladano confecto aut molibdo, non sine precautione. servandum enim est ne cicatricis latitudo in se ducta muliebrem sinum faciat angustiorem aut superfluam carnem. set cicatricem intelligimus factam cum ipse partes albe videbuntur sine ulla humectatione, tunc etiam nullo dolore pulsante.

102

at si in altioribus matricis fuerit collectio constituta, erit prohibenda cirurgia: non enim visui perspiciuntur incidenda. tunc etiam multo superposito corporis rubore naturali non sine periculo dividuntur; set cathaplasmatibus et spongiarum vaporationibus et sessionibus laxativis ac pessariis mollitivis, e quibus est diaquilon, eruptio provocetur. set si predictarum rerum usu fervor non recesserit nec dolor minutus fuerit, adhibenda erunt cathaplasmata varia cicatricem persuadentia, ut ex tritici polline aut fenugreci vel lini seminis sive ordei vel lollii vel cimini vel ervi cum melle et aqua decocti aut decoctione fici, oleo quoque admixto, aliquando etiam ficu cocta et trita et hibisco similiter cocto, terebentina et yri illirica. encatisma fit etiam ex aqua in qua decoctum est laurum et puleium vel marrubium et arthemesia et scopa regia, diptamnum, centaurea et menta et herba salvia. cogit enim tempus exteriores partes acrioribus exercere virtutibus, quo celerius in passione constituta tenuentur et purulenta aperiantur, ne permanens sanies plurimas putrefaciat partes.

103

denique similia quoque pessaria adhibenda sunt, sicuti est adheps anserinus et ficus diligenter trita, singularum rerum I, resine terebentine ÷ I, rute ÷ III, hyris illirice ÷ II, nitri ÷ II. cum vero pessarium in lana fuerit inductum, in ciprino vel yrino oleo intingatur et sic apponatur. non aliter convenit ex butiro et ysopo et adhipe anserino et gallinaceo et medulla cervina confectum. competenter etiam meline diaforeticum afforis imponitur, quod ex oleo et spuma argenti et cera et resina opopanace et galbano conficitur. sepe autem erumpit collectio in matricis cubile, siquidem sit ferventius. aliquando etiam per muliebrem sinum sanies excluditur, aliquando intestina irrumpens vel veniens per longaonem mixta stercoribus egreditur, aliquando etiam in vesicam erumpens cum urina excluditur, aliquando autem in cubile matricis collectio erumpit, et ibi remanens per cutem ventris foras exitum querit. quotiens ergo in matricem erumpit, eicitur per ferramentum illud quod metrencites dicitur, quo universa medicamenta possunt infundi. si vero <in> intestina erumpit, per clistere in longaone medicamen accipiat. si autem in vesicam erumpit, per chateteram. si vero caput foris fecerit, cathaplasmatibus maturata scalpello dividatur, divisura ad inferiora porrecta, quo facili lapsu liquores egerantur, non sine adiutorio scematis et impressionis digitorum. tunc purgata, curatio adhibeatur deinde que carnes valeat innovare.

De ulceribus matricis.

104

Vlceratur sepius matrix difficili partu, embriulcia, corruptione medicaminum abortionis causa datorum, et magis agriorum, item ex collectione et ceteris similibus causis. sequitur autem patientem dolor in parte qua ulcus fuerit constitutum et liquorum egestio varia colore, odore, virtute, quantitate, pro ulceris differentia. etenim si ulcus tumens fuerit, dolor grandis sequitur, maxime si in osculo matricis vel collo ulcus positum fuerit, tunc pulsus et fervor incendiosus, tensio, et parva liquoris egestio sanguinolenti et feculenti. at si sordidum fuerit, minuto dolore fluor liquoris augetur, rasione quadam carnis infectus ac tabosus. si vero et cancerare ceperit, odor putridus ibi nascitur et iugis sanguinatio et nigra sanies accedit consensu stomachi, dolor capitis et cervicis cum consensu oculorum et inguinum, febris et tabes corporis, ita ut relaxantia male accipiantur et constrictiva utiliter apponantur. cum vero nondum fuerit ulcus, dolor et humor minuetur, odorque malus recedet ipsaque sanies limpida et coagulata fuerit.

105

tumenti igitur ulceri congrua est curatio quam ad tumorem matricis supra docuimus. ad sordidum autem ulcus succum ptisane cum melle encolpizamus et tetrafarmacon in oleo liliaceo solutum apponimus, aut aquam mulsam plurimo melle confectam aut in qua decoctum fuerit semen fenugreci aut malve radices aut cantabrum aut lenticula descamata (stringit enim) encolpizamus. si vero diutius sordidum remanserit ulcus, utile est marrubium vel ervum cum mulsa concoctum, farina etiam ervi diligentius trita ea loca complere vel yrisillirica aut aristologia rotunda vel horum similibus eas partes aspergere, tunc cathaplasmatibus ervi farina confectis aut lenticula decoriata aut pani puro melle commixto. apponenda etiam mollis lana matricis osculo supradictis medicaminibus tincta. si vero putredo consecuta interioribus ulcus fuerit in partibus, erit difficilis usus curationis. non enim possumus ad locum ipsum medicamen ponere: quod si inicere ceperimus, etiam sanas partes vexamus. quare omnino intus levioribus utendum medicaminibus, foras vero apponendum cathaplasma tepens ex pane et aqua mulsa, ac demum mortario tritum, tunc tepens est apponendum. item palmule cum pane conveniunt atque lenticula similiter pani commixta et horum similia. inicienda etiam sunt que mediocriter coherceant frigore ac virtute, ut plantaginis succus, uve lupine, poligonii, intibi, singularia aut augende virtutis causa admixto vino austero, aut nunc aqua infecto, nunc puro.

106

si vero nimietas putredinis excreverit, vehementiores erunt adhibende virtutes, ut decoctio ex vino aut aceto confecta corticis mali granati vel punici, cum foliis rose et turionibus olive, evisci usualis et oleastri atque agrestis. mala citonia etiam ibi decoquantur, et sic aut singulatim encolpizamus, aut etiam alumine mixto vel acacia vel licio vel ypoquistida. melius autem ex hiis singulis decoctionibus encathismata adhibemus. quibus minime proficientibus, adhibenda est unctio diacarti cum aceto, tunc etiam antera aut calcantum cum supradictis liquoribus, et omne quod dissintericis iniciendum scripsimus. posita autem putredo in exterioribus utrum recesserit visu quoque probatur, siquidem cum omnis nigredo ceciderit. aut si in interiora invaserit, tunc abiisse cognoscitur cum dolore minuto et fervore cetere quoque recesserunt molestie. tunc adhibenda sunt laxativa, hoc est tumoribus congrua laxatis enim corporibus reducunt ea que putredine fuerunt alienata. dandus deinde succi melioris cibus parvus in remissione febrium vel doloris, precurato unctione egrotantis corpore.

107

cum limpidum fuerit ulcus, iam possumus varios cibos et vinum dare, lavacris uti. universo enim resumto corpore, facile poterit ulcus in cicatricem venire, quo tempore bene utimur iniectione illa vini in quo decocta sunt folia rose et mala citonia et mespila et sorba et lenticula et palmole, et ex hiis rebus encatisma utimur. in pessario vero diamoron, lana scilicet intincta, bene apponitur, aut diacadmias aut dialadanu in oleo competenter soluta. que medicamina et afforis ab umbilico in seorsum inducta sicuti cathaplasmata, vel hiis que afforis sunt imposita, altitudinem penetrabunt, et sic poterit etiam emplastrorum virtus afforis inductorum penetrare, et intus posita ulcera ad cicatricem rapere. set quoniam ulcera que non convenienter curata fuerint cancrum in matrice facere solent, iccirco huius curam subiungimus.

De carcinosa matrice.

108

Generatur carcinoma in matrice nunc sine ulcere, nunc ulcidum. sequitur patientes dolor pungens atque umbilicum et clunes et crura similiter afficiens, tunc maxime cum gradi voluerit patiens. sequitur etiam inniquitas corporis atque displicens sanitas, torpor frigidus membra percurrens, capitis dolor et nervorum cervicis cum radicibus oculorum, et stupor, gelidus sudor varius per membra, animi difficultas et in usus solitos piger motus, spiratio difficilis, sompnus admodum parvus, cibi fastidium. ulcerato autem carcinomate, etiam tetri odoris liquores egeruntur feculenti, aliquando etiam et tactu nostro turgens ibi duritia invenitur et aspera.

109

accessionis ergo tempore sumtus cibus aut corrumpitur aut totus reicitur, venter solvitur, tussicula sicca occurrit. in lenimento vero aliqua minuuntur, aliqua in toto requiescunt. in accessionibus igitur mitigativis utamur, et si ullus fuerit fluor, constrictivis, si vero tumor vel fervor, laxsativis. sollicite hec omnia facienda, siquidem ex omnibus que apponuntur cito in peius revocari consuevit. ergo si fluor partium cogerit, bene oleum rosaceum inicitur, vel herbe calicularis vel plantaginis vel intibi succus, singulatim aut amilo parvo admixto aut modico vino in quo cocte fuerint aride rose vel virides aut mellilotum et crocum, que contrita etiam pro pessario sive cathaplasmate apponi possunt. si autem tumor vel fervor fuerit, erit olei dulcis melle concocti mediocriter iniectio facienda, tunc vitelli ovi et adipis recentis anserini sive gallinacei singulorum aut cum fenugreco coctorum. sunt etiam sessiones adhibende et vaporationes tepide atque cathaplasmata mitia que non ingerant set persuadeant laxamentum.

110

tunc lenimento accedente, erunt resumptione corpora reparanda atque fortificanda et omnis nimietas fugienda, maxime ciborum: nullo enim peccato carcinoma gravius asperatur quam corrupte digestionis. hac diligentia si mulieres in toto non curantur, vel non gravissimis doloribus torquebuntur.

111

De scemate fistularum in muliebribus partibus constitutarum scribere nolui, siquidem obstetricibus supervacue hoc insinuaretur.

De immodica landica.

112

Quibusdam landicis horrida comitatur magnitudo et feminas partium feditate confundit et, ut plerique memorant, ipse adfecte tentigine virorum similem appetentiam sumunt et in venerem coacte veniunt. suppina denique mulier locanda est conductis femoribus, ne febre feminini sinus distantiam sumant. tunc [in] midio est tenenda superflua atque pro modo alienitatis sue scalpello precidenda. si enim plurimum extenditur porrecta longitudine sequetur <...> atque ita inmodice decissionis largo fluore afficit patientem. set post cirurgiam erit adhibenda cohercens atque <...> curatio.

<De cercosi.>

113

Apollonius vero et Sostratus et Filoxenus asseverant quamdam carnem emergentem in osculo matricis femininum sepius implere sinum, aliquando etiam in exteriora progredi in similitudinem caude. set fluor sanguinis metuendus non est in ista superflua carnis extantia. [in] midio igitur ferramento sive digitis apprehendenda atque extenta polipico [id est trium digitorum] spatio a radicibus decidatur. tunc cohercens curatio adhibeatur.

De thymis in muliebribus partibus.

114

Nascitur thimus aliquando in fibris, aliquando in ipso interiori sinu, aliquando in matricis osculo sive collo. est autem extantia quedam aspera sepe sine dolore, et aliquando rubea, aliquando alba, corimbo similis thimi, unde nomen accepit. in exterioribus igitur positus thimus qui et visu apprehenditur, midio ferramento alienitate extenta, polipico spatio decidatur et cohercens medicamen adhibeatur. si vero interius fuerit alienitas constituta que medicaminibus tolli non potest, malaxari debet.

De hyatibus, quos Greci ragadas vocant.

115

Ex violento partu et coacervata purgatione aut alia qualibet simili causa ore matricis sepius rupto hiatus nascitur. si igitur recens fuerit et sine ullo tumore, erit frigidis et cohercentibus curandus virtutibus, quibus cito in cicatricem cogatur. si autem partes intumuerint, laxativis mitigentur. si vero callosus fuerit hiatus, primo emolliatur; quo relaxato, si callositas remanserit, apprehensa scalpello decidatur. sic enim leviter sanatur.

De condilomatibus in matrice positis.

116

Frequentius in partu ruge que in orificio matricis fiunt accepta soliditate condilomata, que nos tubercula dicimus, faciunt. que si cum fervore fuerint, paragorizanda sunt, deinde commalaxanda, novissime cirurgia tollenda. sic enim facillime cicatrizantur.

De emorroidis in matrice positis.

117

Emorroydes raro generantur in veretro feminino, sepius autem in matricis osculo sive collo. aliquando enim dilatari videntur ultra naturam sui vene sive arterie, atque emorroydas efficere. sequitur igitur patientes sanguinis fluor plurimus difficile purgationis ordinem servans, set magis inordinatis errans occursibus; tunc pallor, virium defectio, aliquando etiam gravedo et nulla sanguinis egestio. apprehenduntur autem cum digestis partibus apparet quedam extantia, accessionis tempore sanguinea sive rubra cum dolore, levior tamen atque mollior tactu, in lenimento autem rugosa atque sine dolore sublivida. ille vero que intus sunt, licet non videantur, ex aliis tamen signis apprehenduntur: primo enim preter solitum tempus fluor sanguinis irruat plurimus; cum vero cessaverit, nulla sanies emanet. quod quidem si latuerit, nullum faciet periculum curationis, siquidem plurimus fluor sanguinis eandem poscere diligentiam videatur quam superius de fluore sanguinis scribentes plenissime docuimus. differunt autem a se emorroides natura quod quedam simplices et humide sunt et molles et lenes et breves, alie vero sunt durissime et dolore omnem vicinitatem percutientes, grandes et aspere, propter difficultatem sinthomatum difficile curabiles, et quod in alto sunt <et> non videntur. ille vero que simplices et humide sunt cumque lenitate inveniuntur, leniter sanantur.

118

oportet ergo accessionis tempore, si dolor nimius fuerit, ea apponere que ad fervorem vel tumorem matricis poni iussimus. dolore vero recedente, si plurimus sanguis fertur, ea que constringunt et encatismata staltica adhibemus, ipsasque emorroydas pulverizamus cortice mali granati trito cum galla, et frigida cum aceto tangimus, vel acaciam et ypoquistidam in vino solventes illinimus. tunc lenimento accedente, resumpta patiente, eo scemate quod superius docuimus, sarcolabo <vel> midio sumende emorroides atque tenende et adducende, et polippico spatio inferius scarificande, non ut inferius omnis sessio decidatur. tunc cohercens adhibenda curatio, quam Greci estimmenon vocant, hec est que frigore et virtute sua partes coherceat. est etenim ratione carens post decisionem medicaminibus uti scabiosis e quibus humores exorti generent periculum patienti.

De casu matricis, quam Greci prothosim vocant.

119

Procadit sepius matrix ex inerti embriulcia, vel immoderato tractu folliculi, aut saltu nimio patientis, vel pondere imposito, vel per casum in latus, vel aliquo ictu, vel spiritu pressius retento, aut ex aliis quibuscumque similibus causis.

120

aliqui igitur totam cadere dixerunt membranis quibus tenetur percussu hyantibus aut aliqua causa laxatis, non aliter quam si paralisi vexentur; item alii ex parte cadere dixerunt.

121

oportet igitur, cum recens fuerit casus matricis (quod dinoscatur cum ea adhuc sanguinolenta et sine tumore est), aqua frigida vel pusca diligenter eam lotam digitis vel spongia rotunda retrorsum pellere et revocare, muliere supinata cruribus distentis. tunc relocatione facta implendus sinus muliebris spongia pusca frigida infusa vel lana, et conductis femoribus addenda ligatio, sublevatis leniter clunibus stramine subiecto, vel pedibus lecti ad inferiorem partem constitutis, addito fulcimento, ut iaceat patiens submisso capite humilioribus stramentis, inferioribus partibus altius sublevatis. tunc abstinentia cibi usque ad tertium diem adhibenda ac deinde cibus dandus parvus simplex et alternis diebus; atque correcta relocatione adhibenda resumptio non sine cautione.

122

at si iterum decadens exierit, erit primo clistere simplici venter evacuandus, et sic revocata matrice patiens submittenda usque ad pubem in decoctione mirte, lentisci, rubi, rosarum, mali punici; et ungenda matrix acacia vino soluta aut galla et quibuscumque similibus. tunc lana muliebri sinu est immittenda vel spongia eodem humore intincta.

123

set si foris constituta plurimo tardaverit tempore iam frigida, aliquando etiam manifesto tumore possessa, ita ut exercitius doleat, aut si paralisis causa ceciderit, erit aqua calida vel oleo dulci fomentanda vel fenugreci decoctione aut lini seminis aut malvarum, et sic revocanda est, et omnibus calasticis curanda. tunc si tumori aderit magnitudo, adhibenda flebotomia et cetera laxativa paralisi congrua vel maiori tumori sufficientia. cum autem frequentius revocata ceciderit et effecta fuerit cronica, bene tunc revocabimus si stalticas cucurbitas sine scarificatione lumbis et utrimque vertebris imponimus. utendum etiam epithimatibus ex malis citoniis confectis et palmulis thebaicis; est dyayteon emplastrum apponendum, et omne corpus fortificandum analenticis cibis. tunc addito clunibus sinapismo atque pubetenus pectini usque ad ruborem cutis acrioribus fricamentis, ut sinapis pulvere, metasincriticum pessarium apponendum, quod constat ex nitro et uva passa et ficu intunsa.

124

si vero frequenti casu alienata aliqua ex parte nigrum venerit in colorem, utimur medicamentis quibus cancrum <tollere> consuevimus, vel ferro nigredinem alienatam et mortuam <...> sic nos eam tollimus. si vero sepius cadendo fuerit ulcerata et connaturata fibris feminini sinus, ut quidam memorant, adeserit, cum non recta linea partium discretio fieri possit, placet nobis causa salutis sic eam dimittere, siquidem plurimas mulieres sic diutius vixisse antiquitas asseverat.

De obstrusione matricis.

125

Obstruditur sepius osculum matricis, nunc cicatricis conduction ex antecedenti ulcere, aliquando tumore aut callosa duritia derelicta, qua passione femine virile semen accipere prohibentur, aut si acceptum tenuerunt, perfectum fetum reddere. organo vero patefactis mulieribus et oculis videtur et digitis apprehenditur. invenitur enim osculum concadens sive conclusum atque callosum; set si tumor fuerit, rubrum cum inflammatione. quotiens ergo inflatum et rubrum cum fervore videtur, omnibus ad fervorem matricis facientibus utimur. recedente vero fervore, callum in medium dividimus et ex utraque parte latius precidimus, ne rursum cicatrice concurrente osculum matricis claudatur.

De incarnato feminino veretro, quod Greci atreton vocant.

126

Differt hec passio a se ipsa nunc genere, nunc loco. genere, siquidem puelle atrete, id est clause, nunc ab ipso ortu creantur, nunc ex accidenti aliqua passione clauduntur, cum forte ipsarum partium aliqua ulceratio precesserit, que amplexu mutuo concurrens faciat unam partium cicatricem. loco vero differt cum nunc in pinnaculis aforis fibrarum connaturatione sibi coherentibus obstrusio constituitur, nunc in medio sinu muliebri, nunc circa osculum matricis, cum vel pulpa in eisdem locis ex accidenti aliquo adnascitur, vel connaturatio partium ulla irruente passione vel membrane obstaculum ab initio cognoscitur. quotiens ergo afforis in pinnaculis fibrarum connaturatione obstrusio facta fuerit, mulieres impediuntur ad usum virorum et ad purgationem et ad conceptum. si vero pinnaculis patentibus in medio sinu muliebri clausura fuerit, commixtio viri et conceptus impediuntur, siquidem menstrua per cavernas vesice administrata per urinam effunditur. quotiens orificium matricis clauditur, nec concipiunt nec purgantur, viri tamen usus <non> impeditur. si vero impedimentum illud quod orificio positum est pertusum fuerit, etiam purgatio effici potest, conceptus tamen denegatur. cum vero cavernacula recta linea contra matricis osculum fuerit constituta, etiam conceptus fiet sepius, set perfectus minime reddetur fetus.

127

apprehenditur autem hec passio visu, tactu, interrogatione. visu, ut si in pinnaculis fuerit clausura, organo patefactis mulieribus videbimus. Si vero in medio est pulpa vel membranum post pinnacula immissis digitis in medio tactu sentitur. separatur autem an pulpa sit an membranum quod impedit ab eo quod pulpe solidiores sunt et duriores, membranum pressum et molle sit et cedat. interrogatione, quia si orificium ita clausum sit ut non possit de organo videri, ipsa mulier relatione sua instruere nos potest ad que officia impediatur.

128

ex omnibus autem differentiis quas prediximus facillime curari possunt que in pinnaculis habeant membranum, siquidem durissime pulpe cum ingenti difficultate precidantur, et moleste sanguinent, et nisi sollicite fuerint curate, cito renasci possunt. membranum autem et facillime tollitur, et sanguinationis metum non habeant nec aliquando renascantur. cum ergo curari ceperint, componende sunt supine patentibus pedibus. et si in pinnaculis inventa fuerit obstrusio, scalpello medietas dividenda est usque ad inanitatem. si vero in medio sinu fuerit impedimentum inventum, simili modo curabitur. si cum caverna est membranum, illuc infixis ancistris rumpendum est et tollendum. si autem pulpe fuerint invente, in girum precidende sunt ferramento illo quo polipos tollimus; et ita sollicite secandum ne aut vesice collum aut longaonem tangamus, ne incipiat turpiter aut stercus aut urina exire. si autem in orificio fuerit clausura et sine caverna fuerit, flebotomo medietatem sollicite dividamus, et infixo ancistro extendentes siringotomo precidamus. si autem occurrente purgatione intus sanguis remanserit, siquidem clausum orificium nichil foras emittat, post sectionem trumbos illos purgationis qui intus remanserant, si potest fieri, statim tollere debemus. si vero impedimentum aliquando occurrerit, altera die bene eos excludimus. post sectiones vero, qua diligentia vulnera sint curanda retro frequentius est ordinatum, ita ut cum ad cicatricem rapi ceperint, priapisco medicamine quod ad cicatricem facit illinito, usque ad plenam sanitatem non inde recedat, ne iterum partes cohereant.

129

scio me retro ad inspiciendam valitudinem mulierum sepius organi mentionem fecisse, et quoniam nisi insinuata fuerit disciplina, quatinus hoc ipsum fieri possit, occurrente necessitate obstetrices facere non audent, ideo placuit nobis ut etiam hec geneciis adderemus, ut ex rebus huic operi necessariis nichil pretermisisse videamur.

130

itaque supinam iactans eam que inspici habet fasciam longuam accipies et mediis partibus eius duobus laqueis factis, ita ut inter se vacuum cubitum habeant, laqueis ipsis manibus mulieris immissis medietatem que interest cervici eius trahicies. deinde reliqua fascia sub anquilas missa ad manus alligabis, ita ut patefacti pedes eius ventri cohereant. deinde accepto organo et uncto priapisco, quem Greci loton dicunt, aliquantum eam ad prunas calefac. deinde sine quassatione per priapiscum inhice, susum scilicet axe posito; etiam ministro iube ut aperiendo organo axem torquere incipiat, ut paulatim partes ipse aperiantur. cum vero post visum tollere organum volueris, ministro iube ut iterum axem torqueat quo iterum organum claudere possit, ita tamen <ut> dum adhuc patet sic aufferatur, ne universa clausura aliquam teneat et nocere incipiat.

131

cui etiam necessarie adiungimus pessariorum et omnium medicaminum compositiones que ad valitudines earum facere possunt, et ad servandam pulcritudinem ab antiquis diligenter scripta sunt.

[1] Ad fervorem, duritiam, vulnus, et declinationem.

Initium cure matricis que fervorem habet aut duritiem aut declinationem aut vulnera <aut> que difficilis sit ad purgandum. adhibes ergo sic encolpismos. conficis sic. semen lini, fenugrecum, alteam manipulos singulos, caricas V. coques donec succus fiat, cui succo admisces succum ptisane et uteris per triduum. intermisso biduo conficis pessarium quod duritiem, fervorem, et tumorem et constipationem tollat. conficitur autem sic: adhipes gallinaceos, anxungiam, adhipem anserinum, medullam cervinam, ceram albam, ceram puniceam, thus masculum, masticen, oleum lentiscinum vel commune, cerusam, butirum, hoc totum equali pondere mittes et conficies pessarium et subicies.

[2] Aliud pessarium ad menstrua provocanda.

Aliud pessarium adhibendum ei que legitime non purgatur. opopanax, ruta viridis, mirra troglodytice, ana ÷ I, seperatim terantur et post in unum misceantur. quibus admisces mellis limpidi quod sufficit et superpone.

[2a] Aliud.

Item aliud ad menstrua provocanda. Recipit sulphur vivum, opopanacem, castoreum, rute viridis folia, oleum ciprinum, terebentinam, butirum, ana ÷ I, nitrum rubeum ÷ II, cere ÷ VI, medulle cervine ÷ I, cum oleo veteri commisces quantum sufficit.

[3] Ad idem.

Pessarium laxatorium quod adhibetur post secundum grafadium. conficitur autem sic. cere ÷ II et S, adipis anserini, taurini, olei rosei, ana ÷ II, terebentine ÷ I et S, ysopi, ceroti, butiri, medulle cervine, ana ÷ I. tere et uteris. post hec reparata virtute purgatorio oportet uti theodorito, et interiectis XV diebus pigra accipiat eventu dextro per triduum, et sic adhibeantur ea que menstrua provocent, et reversa est purgatio tempore consueto.

[4] Pessarium ad concipiendum.

Pessarium conceptorium valde mirificum. in <lacte asino> lanam involves et apponis per diem ad orificium matricis post menstrua, quod in nocte tolles et cum viro suo coheat. statim concipiet.

[5] Ad idem.

Aliud pessarium conceptorium. <op>obals<amum>, peuce<danum>, aristolo<chiam, ana ʓ I, mirram> coconidi<um>, medullam <cervinam, ana ʓ> I, ad<ipes anserinos ʓ III>, opopanacem ʓ I, oleum roseum. contere et suppone, et per horas duas contineat, et postea subtrahe et concumbat. continuo concipiet.

[7] Aliud ad idem.

Aliud conceptorium. ramusculos <centauree> contere in oleo <roseo>.

[6] Aliud conceptorium.

<fel caprinum>, ciminum. contere in oleo sicionio et roseo.

[8] Pessarium laxatorium.

adhipes paste, anxungia, adhipes anserinos, ceram punicam, ana ÷ I, olei ciprini ÷ III. misce simul et utere.

[9] Pessarium mitigativum.

Pessarium quod paragorizat, hoc est quod mitigat omnes dolores, et ad omnes inflationes. fenugrecum, seminis lini succum, oleum dulce, ana ÷ I. coques succum et oleum usque quo consumatur succus, et mitte ceram punicam ÷ I. depone ut infrigidet, et mittes adhipes de pasta ÷ I, adhipis anserini ÷ I, medulle cervine ÷ I. gelet et utere.

[10] Pessarium constrictivum.

Pessarium iscemum ad fluxum. gesasteram, thus masculum, amilum quod tritico infuso conficitur, ciminum album, ana ÷ I. tundes et cribellas. alibi guttam ammoniaci teres ÷ I. postea commisces omnia et utere et miraberis.

[11] Aliud pessarium ad idem.

Item aliud. licium super carbones ponis in vase et super mulierem sedere facias et eam fumigabis. expertum est.

[12] Ad concipiendum.

Pessarium ad conceptionem Anetonis philosophi. medulle cervine, cere punice, diaquilon, <olei liliacei, olei nardini,> succi ysopi, anxungie, adipis paste, butiri, <ana ÷ I, resine> terebentine <÷ III.> commisce et utere.

[13] Ad fervorem.

Pessarium ad nimium fervorem matricis vel ad cocturam que semper nascitur <ad> intertrigines. recipit crocum ʓ I, cere punice ʓ I et S, adhipis anserini, ysopi, medulle cervine, ana ÷ I, mellis ʓ I, albuminis ovorum ʓ II, olei rosei quod sufficit.

[14] Ad duritiam et tumorem.

Si duritia matricis fuerit aut inflatio, pessarium calasticum quod conficis sic. recipit cedrie ÷ I, adhipis fasiani, butiri, ana ÷ II, medulle cervine, terebentine, ana ÷ III, cere ÷ VI, olei nardini ÷ II, olei liliacei ÷ VI, axungie ÷ III, adipis anserini ÷ I et S solves species, et ammisce oleum, et temperato medicamine curabis. effectum primo encolpismo parabis, et sic curabis de isto medicamine.

[15] Succos fenugreci, succos lini seminis, succos ptisanaceos, singulos calices minores, mellis meri I. hoc per triduum facis et sic medicamina adhibes ut nullum sit impedimentum.

[16] Ad dolorem.

Si dolor fuerit aut impedimentum ad ambulandum, pessarium calasticum aliud facias. recipit ovorum gelamina elixata ʓ II, croci ʓ IIII, ysopum farmacicum ʓ IIII, medulle cervine ÷ II, cere punice ÷ II et S, adhipis anserini, terebentine, ana ÷ I. medullam et ceram et adhipem et resinam coques, species vero tunsas et ad pulverem redactas cum gelamina ovorum immisces <in> illud quod decoctum est tepidum, et uteris.

[17] Ad matricis conclusionem.

Pessarium ad conclusionem matricis. spice indice, adhipis gallinacei, ana ʓ IIII et S, anserini adhipis, anxungie, adhipis taurini, medulle cervine, olei nardini ana ʓ IIII, succi ysopi ʓ IIII et S, cere punice ʓ III. commisce et uteris.

[18] Ad infrigdationem et dolorem.

Pessarium ad infrigdationem matricis et que sub umbilico dolet. purgat et relaxat et menstrua deducit sine dolore, et purgat dolorem et facit ad eas que non purgantur et ad conceptum. recipit hec: spice nardi ʓ X, †faci gallici† ʓ II, aluminis iudaici ʓ II, ligni balsami ʓ IIII, calami aromatici ʓ VII, croci ʓ I, libani, yris illirice, ana ʓ IIII, costi, bdellii, ana ʓ III, mirre trocloditice ʓ II, terebentine ʓ XVI, staphisagrie eminam I, mellis eminam I. confice simul et utere.

[19] Pessarium desiccativum.

Pessarium desiccatorium ad reumatizantem vulvam et ad omnem scabiem. recipit stipeum ʓ II, thus masculinum ʓ III, plantaginis succum adhibes et pones ad usum [alborem ovi et utere]. stibeo et thure facto pulvere de succo plantaginis consparges et siccetur. quando volueris uti, teres cum albore ovi et uteris.

[20] Ad vulnera.

Pessarium magnum ad vulnerationem vel ad omnem scabiem nimium probabile. recipit hec. thus masculum, mastix, cerusam, gesasteron, ana ʓ IIII, cera punica ÷ I, ponfolygon ÷ VIII. hec omnia tere sine ponfoligo et mittes vinum album modicum et teres. postea mittes ponfoligon et solves ceram et oleum liliacium ÷ I. commisce et utere.

[21] Pessarium ad conceptum.

Pessarium ad conceptionem mirificum, experimentatum. recipit hec. spica nardi, <costi> folii, <mirre, ana ʓ II>, amomi ʓ IIII, medulle cervine, adhipis <anserini> [...].


no previous next