Caelius Aurelianus

Celerum passionum libri III

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

LIBER PRIMVS

CAPITVLA LIBRI I

<Praefatio>

<De phrenitide>

I. Vtrumne sint signa futurae phreniticae passionis

II. Quae sequuntur <eos>, qui in phreniticam passionem proni intelligantur, quos labiles diximus?

III. Quomodo intelligitur phrenitis?

IV. Quae sunt huic similes passiones et quomodo discernuntur?

V. Quomodo discernimus a phreniticis eos, qui [in] furore febricitant?

VI. Quomodo discernimus eos dormientes ab his, qui in lethargi<c>am deueniunt passionem?

VII. Quae sunt differentiae phreniticae passionis?

VIII. Quis locus in phreniticis patitur?

IX. Quomodo curandi sunt phrenitici?

X. De phlebotomia

XI. De cucurbita

XII. Ad Dioclem

XIII. Ad Erasistratum

XIV. Ad Asclepiadem

XV. Item ad Asclepiadem

XVI. Ad Themisonem

XVII. Ad Heraclidem

<PRAEFATIO>

[1] Aiunt Ippallum Pythagoricum philosophum interrogatum, quid ageret, respondisse: "Nondum nihil, nondum quidem mihi inuidetur". si igitur proficientium testis est inuidia, quae nobis olim comes est, magna gerimus in his, quae gerimus. placet itaque, Bellice, discipulorum summe, Celerum passionum libros scribere, quos tibi utiles magis quam necessarios fore confido. [2] utiles inquam, ut, si qua forte a Graecis obscure dicta sunt, reuelentur. non inquam necessarios, haec enim necessario, in quo sunt posita, me tradente legisti. nam Interrogationum ac Responsionum libros, quibus omnem medicinam breuiter dixi, iamdudum ad Lucretium nostrum praescriptos aptissime destinaui. is enim, ut nosti, ex omni parte Graecarum scientia praeditus est litterarum.
[3] Principio te scire uolo omnium celerum passionum aliquas esse cum febribus, aliquas sine febribus. quarum necessario cum febribus sunt plurimae, ut phrenitis, lethargia, pleuritis, peripneumonia, sine febribus autem synanche, cholera et id genus, sicut ex consequentibus docebimus.
Sed exordium sumemus ab his, quae cum febribus esse noscuntur, siquidem febres sunt acutis magis comites passionibus, in quibus est phrenitis praeponenda.

<DE PHRENITIDE>

[4] Nomen igitur sumpsit a difficultate mentis, sicuti et dysenteria et dysuria, quod urinam uel uentrem impediant. phrenas enim Graeci mentes uocauerunt, quarum, ut supra diximus, impedimentum phrenitica ingerit passio.
Nam Demetrius <H>erophilum sequens libro sexto, quem De passionibus scripsit, hanc diffiniens delirationem dixit uehementem cum alienatione atque <frequentius cum> febre, et in interfectionem celerem, aliquando et in sanitatem.

[5] Sed neque a deliratione uehementi alienationem differre quisquam existimet neque sane passionem frequentius cum febribus; sed iugiter ac necessario numquam sine febribus esse accepimus. dehinc ultra disciplinam elatus longa hoc diffinitione explicasse perspicitur, adiciendo cito interficientem esse passionem uel in sanitatem celerem. erat facile acutam uel celerem passionem dicere, quod in utramque partem ocius feratur; et esset hoc diffinitioni sufficiens. [6] Asclepiades primo libro De celeribus scribens passionibus "Phrenitis", inquit, "est corpusculorum statio siue obtrusio in cerebri membranis frequenter sine <con>sensu cum alienatione et febribus". hanc ipse explanans diffinitionem "cum febribus" dixisse inquit, siquidem sine his etiam mente alienantur uel qui papauer aut mandragoram aut altercum biberint aut immensa ira aut nimio timore commoti uel maestitia etiam compressi aut epileptica agitati passione. "sine consensu" inquit diffiniens, ne etiam pleureticum uel peripneumonicum phreniticum putaremus, qui in statu passionis septima uel octaua die saepe mentis erroribus agitantur.

[7] Eius sectatores quidam residuam partem diffinitionis disserentes stationem corpusculorum uel obtrusionem aiunt eum dixisse "secundum membranas cerebri", siquidem sint etiam medullarum spinae membranae, in quibus cum fuerit obtrusio non ingerit phrenitim. pluraliter autem usum dicunt, ut membranas diceret, siquidem siue per multas siue per omnes id eueniat. etenim si singulariter poneret, negaret esse in multis, sed quisquis hunc sequeretur, unius esse membranae causam putaret.
"Frequenter" autem, quod adiecit diffiniens, quidam sequentibus ascripserunt, ut sic intelligamus "frequenter sine consensu", siquidem cum <con>sensu atque uehementer fiat aliquando phrenitis.

[8] alii uero antecedentibus esse inquiunt iungendum, ut sic intelligatur "frequenter statio uel obtrusio". quomodo febrem illam uehementem dixit, cum de causis tractaret, [et] quae per stationem uel obtrusionem fuerit, illam uero solubilem atque leuem, quae ex turbatione fuerit liquidarum materiarum atque spiritus, sic etiam phreniticae passionis illam dixit esse uehementem, quae statione uel obtrusione fuerit effecta corpusculorum. alii uero, "Non", inquiunt, "quod sine obstrusione fiat aliquando phrenitis, hoc Asclepiadem dixisse accipiamus, sed quia sola ex uehementi. sunt <enim> etiam quaedam in hominibus sanis obstrusiones."

[9] Erat igitur melius, ut manifestis et consequentibus uerbis intelligendam traderet passionem et non per occultam atque dissonantem obtrusionem et quae fortasse neque esse probetur, sicut libris, quos Contra sectas sumus scripturi, docebimus. Sed neque oportuit eandem obtrusionem simul phrenitim atque phreniticae passionis causam uocare, siquidem uis locutionis nihil aliud designet quam phrenitim esse phreniticae passionis causam. [10] etenim dicere <possumus>, quod secundum Asclepiadem causae ascriptionum siue partitionum sint, quas Graeci categorias appellant, non appellationum, quas idem prosegorias uocant. non enim alienationis aut febrium, sed alienandi uel febricitandi causas nominat; sic etiam phrenitizandi, non phreniticae passionis causas dixit. [11] primo ad aliud ex alia re transire uidebimur, utrumne partitionum aut ascriptionum an appellationum sint causae, de qua re, cum De passionum causis scribere coeperimus, dicemus. dehinc paululum progrediens a<i>t "Quae statio corpusculorum siue obstrusio in qualibus uel ex qualibus corpusculis fiat, atque etiam, quomodo ea, quae partibus eueniunt, totum commoueant corpus ac febres generent, primo in his, quae De causis scripsimus, enodauimus." nunc enim "febres", inquit, "generent", non "febricitare". oportebat autem proprie, non improprie loqui.

[12] Alii haec defendentes aiunt eum uerbis significasse phrenitim esse passionem ex obtrusione effectam. habet consuetudinem pro effectu causas ponere. denique luem diffiniens, "Lues", inquit, "est qualitas insueta in his, ubi est, locis consistentium animalium, qua ex communi causa facilibus morbis et interfectiuis afficiuntur." etiam nunc luis causam pro effectu sumpsisse perspicitur. causa etenim luis est qualitas, lues autem decliuitas in aegritudinem prona atque cele[be]rrima communibus antecedentibus causis. [13] et in aliis uero his utitur saepe sumptionibus, quas Graeci metalepses appellant, ut exempli causa dicat densatum liquorem pro partibus liquoris densatis, partes enim ad totum redigit. sed neque expiant his male dicta, sed ostendunt etiam in aliis similibus peccatis affectum. quaerimus enim non, si consuetudinem habuit sumptionis faciendae, sed utrum haec consuetudo recta esse uideatur. externa etenim si fuerit haec a diffinitionibus consuetudo, ueniam fortasse merebitur, in diffinitionibus uero non poterit ad ueniam pertinere. [14] oportebat enim diffinitiue loquentem propriis uti sermonibus et non abusiuis neque sumptionibus, quae in contrarium saepe uocentur.
Neque nunc obstrusio causa est phreniticae passionis, sicut in aliis ostendimus, neque causam debuit pro effectu accipere neque in membranis consequentem obtrusionem fieri, sed in sensibus, hoc est in sensualibus uiis, quas Graeci αἰσϑη<τή>ρια uocant. omnis enim phrenitis alienatione[m] generatur, communiter autem alienationis substantiam in sensibus constitutam existimauit Asclepiades. [15] denique in Diffinitionum libris alienationem diffiniens hoc genere explicauit: "Alienatio est passio in sensibus, ex qua aliquando maiores intellectus efficiuntur capacitate sensuali[ar]um uiarum, aliquando uero uiae capaciores motibus; sed hoc intardans", inquit, "ac sine febribus furor uocatur, quem uulgo insaniam dicunt, recens autem atque cum febribus neque cum sensu phrenitis intelligitur."
Si igitur phrenitis passio est in sensu, non recte eam principaliter diffiniens obstrusionem dicit esse in cerebri membranis. [16] addo etiam fieri phrenitim ex consensu perseueranti ac uehementi, sicuti ex aliis antecedentibus causis. oportuit ergo etiam in eo, quod diffiniens adiecit uerbum "frequentiae", seruare ordinem, ne dicendi ambiguitatem daret, ex qua eius sectatores inter se plurimum pugnauerunt.
Mentitur etiam apertissime, cum suam explanans diffinitionem dicit, quod papauer alienationem facit. soporiferam etenim ingerit pressuram. hoc adeo defendentes quidam eius sectatores aiunt etiam somno fieri alienationem. [17] ipse denique Asclepiades in primo libro Celerum passionum furiosos inquit facere somnum, sic etiam <papauera> alienationem faciunt. his nos respondebimus differre pressuram a somno. contra naturam etenim pressura intelligitur, secundum naturam somnus. papauera autem pressuram, non somnum faciunt. at si accipiunt etiam pressuram somnum uocari, quae necessario contra naturam est, oportebat etiam lethargos dicant alienari, et erit diffinitio phreniticae passionis lethargiae communis. et in lethargis obtrusio est secundum Asclepiadem in membranis cerebri cum febribus ac sine sensu. dehinc etiam [in] furore febricitantium communis erit diffinitio. in his enim, ut ipse ait, obtrusionem in membranis cerebri frequenter sine <consensu, cum> febribus atque [cum] alienatione effectam.

[18] Huic occurrentes quidam aiunt, quod inquit "cum febribus" duo significare, unum quod tardantem cum membranarum obtrusione longi scilicet temporis febrem significet et non ex ipsa sumpserit exordium, aliud cum febribus quidem, sed ex causa obstrusionis membranarum, <quod, inquiunt, debemus diffinitione explicatum accipere. etenim furore febricitantium, non ex obstrusione membranarum,> febres oriuntur paruae atque [im]mitiusculae; in uiis enim minutissimis fiunt plagae siue percussus atque affricationes, quae corpori minime accendere feruorem possint. [19] sed etiam nunc confitentur confuse dictum, si ex hoc duo significat, alterum ex his uerum, alterum falsum. dehinc febrem fieri in phreniticis ex obstrusione membranarum solitum accipiamus, eorum tamen dictis repugnans. additur enim "alienatio cum febribus", denique etiam "obstrusio", ex qua alienatio fiet. quod igitur secundo sequitur, causa prioris esse non potest.
Addo etiam febres, quae per totum corpus <fiunt>, causam earum ex obstrusione membranarum factam, qua totum corpus accendatur, ratione carere. [20] etenim in epilepticis, quibus etiam raptus omnium membrorum ex cerebri membranis atque maiorum <corpusculorum> causa secundum Asclepiadem descendit, quapropter etiam phlebotomiam probat adhibendam, oportebat magis ac uehementius febrem accendi, siquidem maiora corpuscula maioribus uiis statione facta maiores faciant plagas siue percussus et affricationes.
In libris denique Diffinitionum phrenitim inquit esse alienationem repentinam cum febribus. sed etiam nouus furor, quem insaniam uocant, saepe mouetur cum febribus.

[21] Nos igitur manifeste atque breuiter, quantum res patiuntur, intelligentiam siue diffinitionem passionis trademus dicentes phrenitim esse alienationem mentis celerem cum febri acuta atque manuum uano errore, ut aliquid suis digitis attrectare uideantur, quod Graeci crocidismon siue carphologiam uocant, et paruo pulsu et denso.

VTRVMNE SINT SIGNA PHRENITICAE FVTVRAE PASSIONIS

[22] Dehinc quaerendum, utrumne sint signa phreniticae futurae passionis. nam multi sectarum principes, inter quos fuit et Asclepiades, signa futurae passionis posuerunt. at Thessalus et eius sectatores id posse fieri negant dicentes, quia, si futurae phreniticae passionis signa uera atque necessaria fuissent, oportebat etiam omnes in iisdem constitutos necessario esse phreniticos. nunc uero quidam, cum his afficerentur signis, in phreniticam passionem non uenerunt. secundo oportebat etiam aliarum passionum futurarum esse signa. nullius autem futurae passionis signa esse perspicimus, [23] neque igitur phreniticae passionis esse posse signa credamus. sed neque praestantius quicquam antecedentium causarum, ut adustio, cruditas, uinolentia atque exercitium post cibum uel mansio siue somnus in speluncis confertur aut noua politura in muris parietis cubiculorum. haec alias quoque passiones ingerunt generaliter, ut lethargiam, apoplexiam, epilepsiam. neque multos tempore certo specialiter phreniticam incurrere passionem, ut autumno uel alio quolibet, firmum esse credamus. incertum est enim, siquidem non omnes phrenitici efficiantur, sed alii diuersis afficiantur passionibus; [24] neque etiam uigilare ac iugiter cum dolore urinam reddere paruum uel plurimum atque grauedine[m] uel dolore capitis uel occipitis uel clunium affici aut oculorum rubore. haec enim signa communia sunt passionum, quae uexata membrana cerebri fiunt, atque male laborantium aegrorum, non necessario omnium ac semper phreniticorum. dehinc audacia sine ratione et hilaritas uel e contrario securitas non futuram, sed praesentem alienationem designant.

[25] Haec expugnantes Asclepiadis sectatores contra primum responderunt: "Quamquam", inquiunt, "signis futurae passionis aegri afficiantur, ratione tamen certa non in ipsam plerumque ueniunt, siquidem imminentem passionem cohibeat medicinalis uera curatio, [quod, inquiunt, debemus diffinitione explicatum accipere, etenim furore febricitantium, non ex obstrusione membranarum,] quae non sinat initium sumere. non igitur negant signa fuisse futurae passionis." [26] dehinc signorum quaedam inquiunt secundum Asclepiadem esse necessaria, ut cordis uulneratio mortis signum, quaedam non necessaria, sed frequenter futura significantia, sicut membranae capitis uulneratio moriturum uulneratum significat. frequenter enim hoc, non iugiter ac necessario contingit, et futura<e> igitur phreniticae passionis signa frequentia<m>, non necessitatem futurorum designant[ia]. quapropter manet genus futurae phreniticae passionis in signis, quamquam <non> necessario in eam ueniant aegrotantes.
Contra secunda uero haec probauerimus et de singulis scribentes docebimus. [27] dehinc potest etiam soli phreniticae passioni hoc priuatum inueniri: ut enim ab aliis passionibus differt, sic etiam, cum nondum est, differre. ceteris respondentes aiunt antecedentes causas, quas procatar[a]cticas appellant, singulares quidem non esse futurae passionis signa neque rem sine tempore neque concurrentia, ut forte oculorum sanguinolentia uel capitis grauedo, sed in unum coaceruata atque concurrentia. [28] audacia uero sin[c]e ratione atque hilaritas certa significatione dicta sunt signa futurae phreniticae passionis, sicuti et in externis, quamquam praesentia paruitate iam latentia pro futuris accipimus. igitur Thessalus primo libro Diaetetico praecepit phlebotomari in stricturam magnam uenturos; atque hos ita designat iugiter febricitantes et usque ad dimissionis tempus submerso pulsu affectos, frequenter uel cum dolore urinam reddentes, cum haec praesentis iam sint uehementiae signa, non futurae. [29] ex ea enim significatione futuram dicunt intelligi phrenitim, quae non naturalis est, sed multorum placitis est firmata. dehinc praesentis passionis signa necessaria esse confitentur. aiunt enim quaedam esse, quae futura denuntient, quaedam, quae saepe futura, quorum secunda futurae phreniticae passionis esse dicunt, siquidem non necessario sequatur. quid enim <tam> est repugnans? omne etenim signum ad eam rem, quam significauerit, intelligitur, est enim ex his, quae ad aliquid intelliguntur. quomodo igitur signum uocari potest, cum non solum praesens non est, quod ostenderit, uerum etiam in quibusdam neque erit ?

[30] Secundum nos itaque decliuitatis atque pronae aegritudinis in phrenitim <signum> recte nuncupatur, ut labiles in passionem aegros pronuntiemus, quos Graeci ἐπινόσους totius appellatione uocant. ipsius enim uerbi qualitas siue ueritas excussa designat aliquid esse, quo res ferantur nec tamen necessario uenturae. signa igitur res ipsa semper praesens, quae significatur, ostendit, qua saepe etiam futura noscuntur. alia uero esse signa decliuitatis in phrenitim, alia in lethargiam atque ceteras passiones ex his reddere coeperimus, cum sua suis manifestabimus.

QVAE SEQVVNTVR EOS, QVI IN PHRENITICAM PASSIONEM PRONI INTELLIGANTVR, QVOS LABILES DIXIMVS?

[31] In phreniticam igitur passionem pronos uel decliues sequitur febris acuta atque difficile ad superficiem corporis ascendens, pulsus humilior, densior, uultus subinflatus siue plenus, sanguinis per nares destillatio, uigiliae iuges aut turbatus somnus et insomnia turbulenta, mentis sollicitudo ac grauitas sine ratione, frequens tergorum conuersio iacendi cum capitis assidua commutatione, aliquando etiam sine causa hilaritas, oculorum rubor cum leui lacrimatione et circumiectio manuum sine ullo capitis dolore, articulorum frigus sine tremore, urinae abundantia flauae, aquatae, tenuis et paulatim exclusae, [32] aliquibus etiam sonitus capitis atque aurium tinnitus, dolor quoque capitis repente conquiescens nulla ex manifesta ratione, praecordiorum etiam tensio, uisus attentus uel frequenter palpebrans.
Quidam medici, ex quibus sunt Asclepiadis sectatores, etiam attendunt aeris qualitatem, quam Graeci catastema uocant, et tempus et antecedentes causas et naturam et aetatem. aeris inquiunt habitu<m>, ne quis calescat, quod eius causa plurimos afficiat, ut saepe oculorum lippitudines uel ulcera, tempus autem, ut aestatis finem uel autumnum, in his enim aiunt hanc frequentare passionem. [33] antece[n]dentes inquiunt causas, ut uinolentiam uel uigilias ac iuges adustiones. naturam inqui<un>t aegrotantis, ut si fuerit mente mobilis atque iracundus uel in disciplinis litterarum exercitatus aut capite debilitato et facile inflationem sentienti uel si, quoties aegritudine afficitur, facile alienatione uexetur. aetatem inquiunt, si iuuenis. omnia quidem sunt prouidenda. non enim ex uno uel duobus, sed ex multis concurrentibus significatio firmatur. unum etenim quiddam etiam ad aliud quiddam commune est; at uero in unum conueniens multorum concursus discretionum facit intelligentiam prominere.

QVOMODO INTELLIGITVR PHRENITIS?

[34] Intelligimus phrenitim ex toto signorum concursu. unum etenim singulare quicquam, ut est alienatio uel f[r]ebricula, non designat phreniticum, sed si multa concurrerint, quae nihil aliud quam passionem designent, ut sit significatio, quae, ut supra diximus, ex multis confecta unum faciat signum et significans eius rei, quam demonstrat. quare, ut dixi, intelligimus phrenitim ex concurrenti febre acuta et alienatione et pulsu paruo atque crebro attestante carphologia et crocidismo: ex his enim intelligitur passionis genus.

[35] Magnitudinis uero atque proprietatis differentiam plurima atque alia sunt, quae designant, a Graecis symptomata appellata, ut febres continuae uel hemitritaeae [esse] uel inaequales atque <ad> superficiem corporis difficile ascendentes, alienatio intra diatriti uel post diatriti tempus iugis aut intercapedinata cum risu tacito aut cum cachinno et cantilena uel certe maestitudine, silentio uel murmure aut uagitu aut leui secum sua ipsius mussitatione uel mentis indignatione, ut in furore exsiliens difficile teneatur atque omnibus iracundus sit et exclamet uel sese percutiat aut suam uestem atque propinquantium scindat aut metu se abscondendum existimet aut lacrimetur atque secum loquentibus non respondeat, cum loquatur tamquam uisis <non uisis> et non solum <non> uisis, sed etiam mortuis, [36] et neque potum postulet neque cibum aut acceptum uehementer inuadat et immasticatum transuoret atque masticet neque transuoret, sed in ore contineat et post paululum proiciat, lucem quoque aut tenebras fugiat; adsint etiam uigiliae iuges aut paruus et turbulentus somnus, oculi sanguinolenti cum tensione uenarum suarum et fixo uisu atque sine ulla palpebratione aut multum mobili et cum iugi palpebratione; aliquando etiam manuum ante oculos praemissione, quasi aliquid apprehendere uel detrahere uolentium, quod aut inhaesisse oculis aut anteuolare aegrotanti uideatur; [37] uultus etiam quibusdam collectus atque conductus, genarum rubor perseuerans aut per interualla in pallorem mutatus; capitis siccitas, quae statim ebibat fomenti liquorem, dentium stridor, guttae sanguinis leuissimae per nares, capitis frequens alleuatio cum aurium intentione, ut aliquid audire uideatur, indecens iacendi positio, pedum quoque iugis ex alto submissio, corporis uana fortitudo, articulorum iugis torpor, raptus etiam uel attractio cooperimentorum a pedibus ad superiora, uentris fluor, urinae aquatae uel felleae cum nubeculis portentuosis, [38] ultimo quibusdam etiam uultus mortuosus, aliis cum collo subinflatus, manuum tremor, pulsus creberrimus atque submersus et tremulus et imbecillis, aliquando etiam deficiens et in similitudinem oleo defecti luminis marcescens; praecordiorum uehemens tensio atque ad superiora adductio, singultus, linguae impedimentum atque locutionis inapprehensibilis articulatio; dehinc quibusdam diaphoresis, quibusdam spasmus aut pressura, quae lethargicam passionem attestantibus ceteris denuntiet, hoc <est> pulsus inducit celeres, multos aut paruos saltus in magnitudinem erectos, quae sit aet<ati> aegrotanti<s> incongrua atque subinanis; releuatis autem atque ad sedem pergentibus omnia supradicta minuuntur.

[39] Grauius autem ac perniciose affici dicimus eos, quos ut supradictos plurima atque uaria fuerint secuta et iugi<ter> et sine ulla indulg<ent>ia laxamenti. peius etiam laborare dicimus eos, qui post primam diatriton fuerint hac affecti passione, quam qui ante ipsam. etenim praesauciatis uiribus quicquid adhibetur, graue <est> atque indignum adiutorium, uel phlebotomia, quae principaliter temporis causa adhiberi prohibetur. [40] exitialiter etiam affici dicimus eos, qui asperrimi atque audaces fuerint aegrotantes — insanitiue etenim etiam sani, s<i> iracundi esse perspiciuntur — necnon etiam, qui subridere uidentur et stridore dentium aut singultu affici, his enim spasmus imminere significatur, grauius etiam, si mutabiles fuerint colore et tremuli et stertentes aut fastidiosi per omnia. Aliarum uero principes sectarum iuxta aetatis differentiam grauius affici dicunt iuuenes a ceteris aetatibus, iuxta sexum et naturam uiros a[c] feminis, quomodo etiam sapere plus est in iuuenibus atque ma[io]ribus. [41] maius enim fit malum firmitate reliqua adiutum. dehinc etiam illos, qui natura fuerint tristes et in passione cum ridiculo delirauerint aut rursum hilares natura atque cachinnosi cum iracundia et maestitudine aegrotantes, grauius affici dicunt, siquidem nulla uestigia ex his, quae sanitati fuerint consueta, remansisse uideantur.
Nos uero dicimus communiter grauiter laborare, quos passionis afficit magnitudo. illud enim semper in aegritudine magis afficit<ur>, quod a natura plurimum recesserit.

QVAE SVNT HVIC SIMILES PASSIONES ET QVOMODO DISCERNVNTVR?

[42] Similes sunt atque uicinae phreniticae passioni ex ipsa alienatione furor, quam uulgo insaniam uocant, melancholia, pleuritis atque peripneumonia, quae saepissime accessionis tempore alienationem faciunt, item mentis alienatio in his, qui mandragoram aut altercum biberint. Internoscuntur autem furentes atque melancholici a phreniticis, siquidem alienatio sine febricula atque crocidismo uel carphologia esse uideatur, dehinc tardae saepissime atque sine passione, item melancholia fellis nigri uomitum faciat stomacho patiente aut plus a ceteris corporis partibus aegrotante. [43] praestantius autem odisse homines facit atque uultus colorem plumbeum. Item et pleuritis et peripneumonia et omnes passiones, quae ex dolore accessionis tempore alienationem faciunt, internoscuntur hoc modo: primo, quod, cum dolores asperantur, extenditur atque consurgit alienatio et eorum indulgentia minuitur, quippe leuis atque solubilis deliratio. nam phreniticorum si ex consensu fuerit facta, tamen et non semper accessionibus aucta aut dimissionibus minuta, sed magis intardans atque perseuerans perspicitur.

[44] Si uero poto malo medicamine uel alterco alienentur, discernuntur secundum interrogationem praecedentes causae. sed quia etiam de medicamine poto potest phrenitis euenire — non enim praeordinatae atque fixae sunt necessario eius antecedentes causae — <et> ad interrogationem praecedentium causarum aeger credibilis esse non potest, item externi, hoc est ab aegro alieni, antecedentia nescire possunt, potius differentiam accipimus, ut, si non febricitat, hoc sit signum internoscendarum causarum, si autem febricitat, crocidismus atque carphologia et densitas pulsus absint. his enim, qui mandragoram uel altercum biberint, rarus est pulsus.

QVOMODO DISCERNIMVS A PHRENITICIS EOS, QVI FVRORE FEBRICITANT?

[45] Quomodo furentes siue insanos a phreniticis sola febrium sinceritate omnes sectarum principes discreuerunt et saepe etiam febris ex aliis causis his passionibus incidit, oportebat hos etiam cum febribus furore delirantes a phreniticis discernere, non quidem mutandae curationis causa — omnes etenim passiones celeres supradictae atque tardae, sed in superpositione constitutae, quam Graeci epithesim uocant, laxatiua atque mitigatiua indigent curatione —, sed ad demonstrationem, quo probemus etiam specialium uti discretione, haec posuimus. [46] est autem utilissimum etiam localibus adiutoriis, ut patientibus locis uel plus patientibus curationem adhibeamus. nam phreniticis atque furiosis caput magis, melancholicis stomachus patitur.
Igitur non febricitare furiosos percunctat<iu>um non est siue uniuersale, quod Graeci catholicon uocant, sed est discrepatione partile, siquidem, ut diximus, quidam febribus afficiantur, sed phrenitici acutis uel celeribus, furiosi uero tardis, quamquam sit etiam hoc insufficiens discretioni propter eos, qui repentino furore agitati febricitant.

[47] Remanet, ut ordine accidentium discretionem faciamus. praecedit enim febrem in furiosis alienatio, in phreniticis uero febricula alienationem. sed quia aliquando potest furentum alienatio concurrens febriculae latere aut ordinis aut interrogationis, ut supra diximus, causa, siquidem ab aegro narrari non possit, aduertamus in phreniticis paruum atque crebrum esse pulsum necessario, in furiosis uero maiorem. sed quia initii uel augmenti accessionis febrium paruus atque creber pulsus esse potest, declinationis autem atque indulgentiae maior, illud aduertere debemus, quia in phreniticis etiam tunc paruus atque densus perseuerat, ut discretionem magis expulsu faciamus, quamquam etiam ipsa infirmetur saepe febrium nequitia, [48] quae ut in aliis passionibus sic etiam in furiosis pulsum paruum atque densum seruat. ita discerni uel internosci potest, cum neque crocidismon in aegrotantibus uiderimus, quod est ex operimentis fimbriarum ueluti decerptio, neque carphologiam, quae est festucarum leuium a parietibus ueluti detractio, quam necesse est phreniticos facere. quae denique si furiosis aduenerint in febribus constitutis, in phreniticam passionem ex insania uenisse pronuntiamus, tamquam rursum ex phrenitica passione cedentibus propriis signis, hoc est supradictis, in furorem transeant, non aliter quam si etiam aliis attestantibus signis in lethargiam ueniant uel certe releuati ex lethargia in phreniticam redeant.

QVOMODO DISCERNIMVS DORMIENTES PHRENITICOS AB HIS, QVI IN LETHARGICAM DEVENIVNT PASSIONEM?

[49] Quomodo phrenitici aliqui augmento passionis in lethargiam, aliqui declinatione in somnos deuenerint et sit aspectu commune, quod utrique non sentiunt atque multos inexercitos medicos errore fefellerunt, ut dormientes tamquam depressos excitarent aut oppressos tamquam dormientes sine adiutorio passioni traditos reliquissent, utilem ducimus eorum discretionem faciendam.
Discernuntur igitur colore, charactere, respiratione, pulsu, tactu, schemate iacendi, febrium magnitudine. [50] colore inquam, dormientium enim mundum corpus atque floscule uiuidum et naturali habitudine plenum, oppressorum uero in lethargi<c>a passione pallens uel plumbeum uel quolibet alio colore affectum inuenitur. character autem dormientium hilaris, lethargicorum tristis inuenitur. item spiratio dormientium ordinata, lethargicorum tarda esse probatur. pulsu etiam discretionem facimus, quod quamquam utrique subinflatus atque maior, tamen cum inanitate in lethargis, cum plenitudine dormientibus inuenitur. tactu autem lethargis etiam praecordia distenduntur plurimum et totum corpus durius fiet ob nimiam stricturam; dormientibus uero e contrario, quia strictura minuitur, etiam praecordia relaxantur et totius corporis tactus mollior efficitur. [51] schemate iacendi discretio fiet, siquidem lethargi a capite lecti ad pedum loca labantur et incomposito uel indisposito iaceant corpore; dormientes uero congrua naturae positione cernantur. magnitudine inquam febrium, dormientium enim minor ac lenior, lethargorum maior atque aspera febricula inuenitur. quapropter obseruanda sunt etiam tempora. si enim in declinatione passionis et in dimissione uel declinatione accessionis sensus aegrotantium quieuerint, intelligimus somnum; si uero in augmento passionis uel accessione et magis in eius initio uel augmento id acciderit, lethargum pronuntiamus.

QVAE SINT DIFFERENTIAE PHRENETICAE PASSIONIS

[52] Differentias phreniticae passionis quidam ex accidentium proprietate faciendas existimant. aiunt denique aliam esse alienationem cum risu atque puerili saltatione, aliam cum maerore atque exclamatione uel silentio aut timore. nos uero aliam dicimus esse ex strictura, aliam ex complexione stricturae atque solutionis. est enim uerum ita discernere, ut non accidentium diuersitas passionis differentias ostendat, sed generalis quaedam ac necessaria designatio, quae[d] fiet, ut supra diximus, ex principalibus passionibus, unde etiam curationum ratio sumatur.

QVIS LOCVS IN PHRENITICIS PATITVR?

[53] Quaesitum etiam, quis locus in phreniticis patitur, et magis a principibus aliarum sectarum, ut secundum differentiam patientis loci curationes adhiberent et localia locis adiutoria compar<ar>ent. nos autem siue locorum siue uicinitatis eorum causa generalem curationem non mutamus. non est enim sub eodem genere iacens locorum necessaria differentia.
Aliqui igitur cerebrum pati dixerunt, alii eius fundum siue basin, quam nos sessionem dicere poterimus, alii membranas, alii et cerebrum et eius membranas, alii cor, alii cordis summitatem, alii membranam, quae cor circumtegit, [54] alii arteriarum eam, quam Graeci ἀορτήν appellant, alii uenam crassam, quam iidem φλέβα παχεῖαν uocauerunt, alii diaphragma. et quid ultra tendimus, quod facile explicare possumus, si id, quod senserunt, dixerimus ? nam singuli eum locum in phreniticis pati dixerunt, in quo animae regimen esse suspicati sunt. denique singulorum iudicium atque assertionem pertractantes expugnabimus libris, quos De passionum causis scribemus.

[55] Nos igitur communiter totum corpus pati accipimus. etenim totum febre iactatur. implet denique phreniticorum significatione<m> febrium signum, quapropter totum corpus curamus. sed plus pati dicimus caput, etenim antecedentia demonstrant signa, ut eius grauedo, tensio, dolor, sonitus, aurium tinnitus, siccitas atque sensuum impedimentum et cetera, quae iam passionis praesentis esse signa noscuntur; singuli sensus suo careant apprehensionis officio, palpebra dura, oculi sanguinolenti ac prominentes, genarum rubor, uenarum extensio, uultus inflatio ac plenitudo, linguae asperitas.

[56] Eos uero, qui nos ex naturali tractatu, quam Graeci physiologiam, patientem locum apprehendere dixerunt, siquidem praenoscentes animae regalia in capite constituta exinde mentis alienationem fieri acceperimus, ita expugnamus, ut primo regale locum incertum remanserit, sed nos uarietas atque multitudo accidentium in capite signorum plus a cetero corpore docuit pati.

[57] Sed aiunt faciem magis plurimis signis affici et propterea huic esse adhibenda adiutoria. "Nunc uero cucurbitam occipitio apponitis, siquidem per apertionem, quam Graeci anatomiam, didiceritis sensuales uias inde sumere exordium." hic rursum similiter eos peccare perspicimus. etenim faciem curamus cataplasmate atque uaporatione atque occipitium tamquam dolens et extentum apposita cucurbita scarificamus, sicut etiam alias partes atque praecordia, si in tumore fuerint constituta.
Explicata uaria[e] passionis apprehensione ad eius curationem transeamus.

QVOMODO CVRANDI SVNT PHRENITICI?

[58] Quomodo curationibus principio locus aptandus est, iacere oportet phreniticos in loco omni ex parte deuio, ne aliqua transeuntium uoce pulsentur, fenestris etiam altioribus luminato. saepe enim in passione constituti alienationis causa sese praecipitantes latuerunt. dehinc ob [obs]curationis proprietatem strictura laborantes in <loco> lucido atque tepido et amplo mediocriter locamus. etenim ultra modum feruens naturaliter febricula caput incendit et rursum frigidus constringit atque corporis auget densitatem. item nimium lucidus membranam percutiet cerebri immodici splendoris causa. [59] paruus etiam si fuerit atque humilis tecto, suffocabilis erit aeris paupertate.
Sit etiam sine ullo picturae figmento, ne uisa aegri ex picturis mente accipientes, quae Graeci phantasmata uocauerunt, plus asperentur aut in risum soluantur, maxime cum ratione careat multorum ingressum aut frequentiam prohibere et pictura occasionem lacerandae mentis acquirere, cum iugi uisu falsa coguntur pro ueris accipere. hinc etiam splendidi colores parietum siue straminum uel operimentorum prohibendi, resultantes enim, ut ita dixerim, percutient uisum.

[60] Solutione autem obtinenti laborantes e contrario iacere oportet loco medie obscuro atque refrigeranti. neque enim nimium frigidus neque obscurus passionis mitigare celeritatem potest. stramenta etiam omnibus mollia atque operimenta conueniunt, sed tenuia solutione laborantibus, corpulenta uero atque calida strictura affectis. sit etiam lectus omni ex parte firme locatus, ut, cum fuerint impatienter iactati uel necessitate cogente deui<n>cti, immobilis perseueret, foribus etiam atque fenestra auersus, ne ingressu hominum asperentur.

[61] At si etiam alienatio fuerit principali passioni contraria, ut strictura laborantes lucem odisse faciat, solutione laborantes tenebras, oportet aliis oculos contegi, aliis tenue atque blandum lumen immittere lucernae aut lucis aetheriae, sed arguto usu machinatum, quo ueluti per quandam cauernam aegrotantis uultum perfundat et nullas tangat alias corporis partes. sic enim mitigabitur alienationis augmentum et adiutorium passioni aptum congru<a>e seruabit qualitatis effectum. laxat enim, ut supra diximus, lux colore, quo uidetur, sed consequenter necessario suae tenuitatis causa manet cetero circumfusa corpori, tametsi non uideatur. [62] similiter etiam obscuritas uel tenebrae, si fuerint aegrotantibus odiosa et curationi necessaria, erunt artis astutia componenda. Sed si ita fuerint alienatione commoti, qua obscurari totum uel luminari uelint, erit coniciendum, ut, quibus obscurum aerem fecerimus, calidum tamen faciamus, quibus autem lucidum, e contrario uero frigidum faciamus, ut et congruam passioni seruemus qualitatem et eorum furorem mitigando non asperemus. [63] si uero nihil aegrotantes praua cupiditate turbauerit, seruabit lucem strictura, obscuritas solutione laborantibus adhibenda. uel quomodo turbatio atque motus et iactatio corporis celeritatem asperat passionis, erit aliquando mitigandi furoris causa aegrorum uoluntati seruiendum. stringitur enim magis solutio uel strictura laxatur, si grauioribus auersis parua contrarietate uexentur, <siue> strictura laborantibus obscurum siue solutione laborantibus lucidum adhibendum iudicamus locum.

[64] Dehinc si strictura obtinuerit, conuenit aegrum usque ad accessionis declinationem uigilare, tunc somno dimitti. at si longa fuerit accessio, etiam ante dimissionem somnus poterit adhiberi. maior enim ab intemporali somno uigiliarum est uexatio, siquidem etiam uires aegrotantis insumat. dehinc iudicio nostro abstineri uel tolli non potest. somni autem intemporalitas si fuerit interrumpenda, excitare dormientem poterimus atque soporis oppressionem prohibere. delirationes uero aegrotantium usu dextero atque artificio seruientes accipere et tolerare debebunt, ut aliis assentiant, alias uero consentientes redarguant, ne frequenti correctione asperos faciant aegrotantes. denique si quos sanitatis tempore inuisos habuerunt, intrare prohibemus, ne his uisis asperentur. [65] eos uero, quos metu aut uerecundia coluerunt, per interualla intrare permittimus, parit enim frequentia contemptum.
At si exsilire de lecto uiderimus nimietate furoris, melius erit plurimis uti ad remedium ministris, sed qui possint lenitate retinere, ut etiam laxamentum stricturae praebeamus. uel si <non> fuerint, qui, ut supra diximus, teneant, aut ipsorum uisu commoti fuerint aegrotantes, ligationibus utimur, sed praetectis lana aut ueste locis, quos uinculis nectimus, ne maior utilitate quiescendi imprimatur uexatio. ligationibus etenim immodice constricta necessario tumescunt, <et> propterea omnis in peius extenditur passio.

[66] Si linguae atque totius oris siccitas fuerit, oportet spongia tenera aqua calida infusa atque mediocriter expressa sensim uniuersa, quae siccauerunt, humectare, non sine cautione. adiunctos enim saepe digitos spongia<e> alienatione coacti aegri momorderunt. quapropter, si fieri poterit, cogendi sunt, ut exserant linguam, atque ita supradicta faciamus.
Declinante accessione, hoc est cum e uisceribus reclusus feruor ad superficiem corporis atque articulos uenerit aegrotantis, pulsus quoque densitas et humilitas in amplitudinem atque raritatem uenerit, oportet pube tenus, hoc est inter umbilicum et pectinem, quod Graeci ἦτρον appellant, lanas oleo calido expressas apponere, [67] quae omnia etiam uicina contegant, ut inguina atque uesicae partes, uel si qua uentrem contegant. fouendum caput oleo dulci atque calido, dehinc alienatione perseuerante etiam calida cum oleo mixta, quod Graeci uocant hydrelaeon. paulo etenim uehementius hoc genus fomenti operatur, si, ut supra diximus, oleo aqua calida misceatur uel foenugraeci aut lini seminis sucus. sed haec singula sine ullo esse odore debent atque nullo fumi afflatu uexat<iu>a, ne caput impleant et alienationem exasperent.

[68] At si adiuncta fuerit stricturae solutio, ut aut uenter fluens aut sudores esse uideantur, caput supradicto modo atque fomentis supradictis curabimus. etenim alienatio tumore membranarum cerebri fiet. medias uero partes frigido ac uiridi curabimus oleo. si autem plurima atque superans fuerit et occulte in diaphoresim uenire posse aegrotantes uiderimus, tunc etiam caput dulci quidem, sed frigido oleo fomentamus. etenim frigus diaphoresim, dulcedo stricturam temperat. detergendus etiam erit saepissime sudor, qui per uultum atque thoracem emicuerit, spongia molli. [69] at si plus fuerit extentus, ut integros solui uideamus, etiam flabris utimur, non quidem sine respectu alienationis. etenim si [con]stricturam ea curatione mitigari uideamus, audacius id facere perseuerabimus; si autem asperari senserimus, erunt minuenda, quae gerimus, conicientes non tantum solutionem constringi adiutoriis, quantum alienatio[ne] augetur. namque necessario requies congrua solutioni atque noxius motus accipitur.
Declinante accessione os colluere iubemus aegrotantem ex aqua calida uel, si impatienter siti iactatur, dabimus ei potum, sed strictura sola laboranti plurimum, ut densitas irrigetur, solutione laboranti paruum uel, si plurima cogit solutio, etiam frigidum.

DE PHLEBOTOMIA

[70] At si sola atque uehemens strictura aegros in phreniticam extemplo passionem perduxerit, designat adhibendam esse phlebotomiam permittentibus uiribus, atque, si passio cogit, intra diatriton, si minus, in ipsa prima diatrito, ultra numquam, uexantur enim in eiusmodi aegritudinibus corporis uires. phlebotomandi autem disciplinam uel magnitudini passionis moderationem faciendi congruam libris, quos De specialibus adiutoriis scripturi sumus, docebimus, principaliter monentes, ne usque ad animi defectum, quem Graeci lipothymiam uocant, adiutorium tendere nitamur. [71] timendum enim hoc saepe est accidens, quod Graeci symptoma uocant; quamquam in omnibus passionibus, siquidem sit mortuosum, plus tamen in phreniticis afficitur male praetacta neruositas. dehinc post phlebotomiam caput similiter fouemus atque occipitio lanas oleo calido ac dulci madid<at>as apponimus, similiter etiam uertebris, quas Graeci ἰσχία uocant, praecordiis etiam atque pectini. haec enim necessario in phreniticis passioni consentiunt.

[72] At si intra diatritum, ut supra diximus, phlebotomia fuerit adhibita, post paululum os colluere aqua calida aegrotantes facimus, potum quoque dabimus, dehinc dormire permittimus. sin uero in ipsa diatrito phlebotomia <fuerit> adhibita, cum adiutorii motus quieuerit, oleo aegrotantium corpus perungendum erit atque a ministris facies lauanda, ut alienatio nullo nouorum uultu asperetur; noti enim usu prudenter delirationes [f]ac<cip>iunt non resistendo, praesentibus etiam his, quibus, ut supra docuimus, aegrotantes uerecundiam debent.

[73] Cibum dabimus simplicem, digestibilem, paruum, laxatiuum, ut est alica calida aqua aut mulsa decocta uel panis ex aqua calida aut alica supradicta sorbilis facta uel ex melle atque oleo et anetho et sale paucissimo praecocta. solutione autem laborantibus pultem dabimus atque panem et oua ἁπαλά. dehinc omnes somno dimittimus uel, si minime dormire potuerint, quiescere tamen iubemus; non enim minus somnus cibo reficit opportunus. [74] dehinc alia die a cibo abstinemus fomento atque potu utentes.
Secunda uero diatrito, si uenter suum non agnouerit officium, clysterem adhibebimus ex aqua et oleo calido uel decoctione foenugreci aut lini seminis cum oleo. etenim intestinorum siccitas rigatur et aliena, quae retinebantur, excludentur et acrimonia, quae ex ipsis nascens ex<h>al[ien]atione quadam capitis tumentia asper[n]abat, detrahetur, atque ipsum caput localibus adiutoriis melius praeparatur. [75] tum post iniectionem medias partes cataplasmate curamus ex foenugraeci et lini seminibus admixto polline, quod Graeci macton uocant et est omnibus usitatum. dehinc simili supradicto cibo utemur. Alia uero diatrito caput detondemus. etenim detractis capillis partes reflantur plurima grauatione liberatae. tunc post tonsuram lanis oleo calido expressis caput tegemus.

DE CVCVRBITA

[76] Alia dehinc diatrito rasis partibus cucurbitam apponimus occipitio mitiganter atque sub ipsa fronte sanguisugas facimus inhaerere quattuor uel quinque, ut non ex una parte detractio fieri sanguinis uideatur, sed ueluti circulatim, <ut> totum spiret atque releuetur caput. at si plurimum laxamentum facere uoluerimus, totum caput rademus et per circulum plurimas cucurbitas affigimus, alteram occipitio, alteram medio capitis, quod Graeci bregma uocant, alias duas superius a temporibus, sed neque cum multa flamma neque multo tempore immorari. arentes enim atque siccatae facile commouent, caput implent ac mentis faciunt alienationem augeri.

[77] Ita detractis cucurbitis, si partes erubuisse uiderimus, leniter scarificamus, si minus, mitiganter uaporantes spongiis sed non nimis calidis relaxamus, uapore etenim nimio tamquam frixantes densamus. quapropter, ut supra diximus, post iugem atque temperatam uaporationem, ubi partes rubuisse uiderimus, scarificamus, post, namque etiam uaporatio ante cucurbitae appositionem adhiberi debet, ne plurimum infixa immoretur et inde partes radi uideantur. suppositis ergo cucurbitis cum sufficientem locorum uerticem factum uiderimus, scarificamus. si<c> enim non solum cucurbitae quassatio mitigatur, sed etiam fluoris sanguinis facilitas fiet.

[78] Explicita scarificatione rursum cucurbitas imponimus, ut sanguinis detractio fiat. sed eo tempore capiti atque collo et uicinis partibus leues erunt cucurbitae apponendae, quo in laxamentum consentiant. at si in praecordiis tumor fuerit, erunt ipsa prius scarificanda, sic etiam et uesicae partes uel uicinae eius, tunc in alia diatrito caput, dehinc clunes. etenim simul scarificare noxium atque uexabile est. erit enim eiusdem temporis multas per partes effecta sanguinis detractio phlebotomiae, quae necessario uires absumat. [79] quapropter partiatim erit adhibenda cucurbita, ut exempli causa nunc praecordiis atque pube tenus praerasa capillatura, nunc capiti, nunc clunibus ac uertebro tenus, quod Graeci ἰσχίον uocant, ceteris quoque partibus fomento curatis ac decoctionibus supradictis et cataplasmatibus relaxatis. atque ita leuibus cucurbitarum raptibus utemur, quod Graeci abusiue cufas uocant, praefricatis partibus attractatione manuum. [80] at si uires illaesae aut minus laesae fuerint, post detractionem sanguinis factam spongias expressas ex aqua calida partibus applicamus uel oleo calido mediocriter fouemus. tunc totum corpus perunctione[m] curamus, his operantibus magis, qui aegro seruiendo iam noti sunt, ne mentis alienatio asperetur. etenim eorum facile accipiunt atque redarguunt delirationem, praesentibus, ut saepe diximus, his, quibus uerecundiam aegrotantes debent.
Post perunctionem factam, ut supra diximus, cibum dabimus. [81] at si accipere congrua noluerint uel contraria uoluerint, erunt fallendi. facile enim id fieri potest, siquidem etiam mentis aegritudine afficiantur. dabimus ergo congrua fingentes ea, quae ipsi petebant. at si minime consenserint, erit confictionis argumentatio adhibenda, ut, si exempli causa uinum accipere cupiunt, mulsum demus uel, si ptisanae sucum petierint, alicam demus uel ex milio in similitudinem ptisanae confectam, cum possint, si ex aliqua parte sapuerint, hortationibus aut metu compesci. si neque hoc fieri potuerit, dabimus ea, quae non satis aliena sint ab his, quae rationi conueniunt, ut olus aut ptisana. [82] dabit enim quiddam laxamenti atque indulgentiae asperitatibus animorum concupita oblatio, et non omnino sine cibo atque nutrimento perseuerabunt. uinum uero omnino negamus tamquam repugnans et nihil a ueneno differens. etenim datum statim furorem exasperat atque in nimiam magnitudinem tollit.
Post refectionem itaque erunt somno dimittendi, uel, quod est uicinum somno, requies adhibenda; atque usque ad totius passionis statum alterna uel per interualla cibi refectio, hoc est interposita diei unius ieiunitate, permittentibus quidem uiribus. sed ea die, qua cibum non dederimus, erit cataplasmatibus utendum continuis atque iugibus usque ad medium tempus dimissionis.

[83] At si porrecta in dies numerosior erit aegritudo et statum infirmitas acceperit, conuenit, ut declinatione, augmento uel impetu passionis transacto, motum gestationis adhibeamus, si uires patiuntur, in domo suspenso lecto, si aer loci bonus atque mundus fuerit. etenim si motus uel gestatio somnum ruperit, rursum addormiunt atque difficile expergiscuntur perseuerante iugi motu. at si hoc fieri non potuerit, in uicina porticu gestatio adhibenda, ita ut sella baiulatoria uel quolibet sessorio leniter atque mediocriter moueantur. [84] similiter enim etiam si fuerint experrecti, non statim erit gestatio inhibenda. nam repentina statio atque interrupti<o> motus in praeteritas uigilias reuocant aegrotantes. non enim dimissio accessionis, sed totius passionis declinatio nunc curationem poscit. quapropter oportet aegros perseueranter mouere, sed leniter atque sensim et sine ulla nimietate.
At si solutio magis inerat passioni, non erit gestatio adhibenda. tenuat enim atque dirarat motus, dehinc cum solutio prouocatur, etiam uigiliae necessario augentur. in dimissione uero accessionis, quam Graeci anesin uocant, perseuerandum est localibus adiutoriis cucurbitae appositione, sed non adhuc adiungenda scarificatio. [85] bonum est enim corporibus sua seruare, ne latenter effusione frequente[r] aegrotantes in diaphoresin ueniant.
At si aliquo in loco uehemens dolor emerserit, sola erit scarificatione curandus. tunc consequentibus atque congruis uaporationibus et fomentis et cataplasmatibus et p<er>unctione utendum et cibo, cum temporis opportunitatem uiderimus, quae probatur signis, quae De febribus scribentes docebimus. generaliter autem omnium passionum strictura laborantes minus cibamus, conuenit enim cibi paruitas densitati, siquidem corpora minus exhalent, atque e contrario solutioni plurimus conuenit cibus, siquidem celerius insumatur plurimae exhalationis causa.

[86] At si uires aegrotantis fuerint dissolutae et febres non ita acres futurae spem ueluti declinationis ostendent, aspicienda erit imbecillitas uirium, dandus cibus et, si necessitas coegerit, etiam uinum, sed omnino paruum, ad releuandas corporis uires. in his enim sane magis erit consideranda liquidarum emissio materiarum atque corporis defluxio et cutis ueluti rug[in]osa uel sulcata pannositas, quam Graeci rhacosin uocant. etenim humilitas atque densitas pulsus plurimos fecit errare, ut putarent uirium solutionem, atque ita importune uinum dantes insuperabiles mentis alienationes fecerunt excitari. [87] quapropter oportet etiam cum aliis pulsum considerare, non solum si densus atque humilis est — hoc enim etiam non solutis uiribus saepe occurrit —, sed si etiam imbecillis et in comparatione multarum effusionum semper ac magis densatur atque humilis et tremulus efficitur. cordis enim motus tarditate quadam defecti spiritu<s> motu torpescit, ut post factum saltum ad semet ex residuo corpore praerogatum spiritum trahat, difficulter alium faciat saltum, siquidem non possit spiritus usque ad articulorum finem uel omnium membrorum peruenire summitatem. [88] his denique accedit tremor, sed non a tempore, quo corpora requiescunt, sed cum aliquis sua membra attractare tentauerit. etenim cessante officio atque usu aegrotantis tremor si fuerit, solitus atque [e] natura uel sanita<ti>s tempore intelligitur iam fuisse.
Prouidendum itaque, quia in ista aegritudinis qualitate incauta uini dandi consuetudo propter uires, ut supra memorauimus, accusabilis apud inertes, quos idiotas appellant, inuenitur, quamquam passionis causa aegrotantes interfecti uideantur. quapropter erit primo periculum praedicendum ac deinde uinum dandum.

[89] At si uirium solutio non fuerit, sed ex sponte profectus in meliorem partem passionis fuerit demonstratus, non ilico praecipue festinandum circa mutandum curationis cursum, nisi triduo fuerit confirmata passionis declinatio. etenim facilis in recursum peiorem atque in augmentum hoc passionis est genus, etiamsi parua occasio impulerit causae. quapropter etiam tune propter difficultatem passionis cautius erunt omnia agenda atque primum capiti uel magis patientibus locis cerotum apponendum ex oleo dulci confectum.

[90] At si reliquiae fuerint in tumoribus uiscerum, cataplasmatibus erunt perseuerantius relaxandae uel pinguibus palmulis, siquidem non praesentis temporis, sed etiam sequentis habeant relaxandi uirtutem. tunc etiam conuenit caput fomentis curare frequentius, sed cauta diligentia, ne qua pars frigore tangatur. nam lata spongia erit supponenda gutturi atque mento, dehinc paulo prominentius a lecto producendus aeger atque paululum inclinandus; [91] tunc supponenda scaphula alta aqua calida plena, deinde duo adhibendi, qui foueant alterno officio, ne ullo tempore fomentum frigescere faciat caput. per interualla denique erit etiam oleo perfundendum et manibus leuiter defricandum, sed non impressis, tunc expressa spongia detergendum et ultra, quae humectata sunt, forte pannis calidis detergenda atque lana calida contegenda; tunc residuum corpus oleo perungendum molli quidem tactu manuum.

[92] Procedente declinatione solitum nobis est uti etiam fomento a genibus ad inferiora. tunc comparatione profectus cibi augenda humanitas. primo enim oportet ac sufficit uarietatem de simplicibus facere, dando pultem aut sorbilem cibum, oua atque panem uel elutam alicam, et non alternis, sed quotidianis diebus, et plurimum comparatione praeteriti temporis illorum dierum, quibus paruum dare solebamus, simpliciorem uero et tenuem atque paruum illis diebus, quibus nihil dare solebamus.

[93] Confirmata atque plurimum proficiente declinatione erunt addenda[e] etiam mediae materiae pulmenta, quod Graeci μέσην ὕλην appellant, ut pisces saxatiles, cerebrum, olera, sed non acria, ut betam, maluam, tunc etiam ex deposito, ut salsum, oliuas; haec enim, quae de cellario proferuntur, Graeci apothecion uocauerunt. oportet etiam aduertere, ut, quando damus multum, minoris sit nutrimenti, aut quando paruum, maioris sit nutrimenti, sicut Responsionum libris resumptiuum cyclum scribentes docuimus. [94] semper autem tantus dandus est cibus, ut intra dimissionis medietatem digeratur et nihil superfluum sequens inueniat accessio. augendi sunt igitur cibi pro uirium quantitate. denique si se corporis fortitudo attollere coeperit, dabimus etiam uolantum carnes, ut turdos uel pullos gallinarum et columbinorum, tunc etiam porcinam carnem atque crura porcina, quae Graeci acrocolia uocauerunt, uel quae motu frequente exercentur in iisdem animalibus. dabimus etiam haedinam carnem resumptis uiribus. [95] ut omnes supradictos cibos facile accipere ac digerere possit aegrotans, ordinem cibi componimus, ut primo demus ea, quae sunt mediae materiae, quam Graeci mesen hylen uocant, ut pultes, pisces, cerebrum, alica, sed quae non percutiant, ut ficus uel ex melle aut mulso coctum malum uel celsa; tunc deinde uolantia, sed non pinguia neque cibis nutribilibus adescata ob acquirendam pinguedinem, sed mediocriter carnosa; ultimo porcinam atque haedinam.

[96] Proficiente curatione addenda erit gestatio, quae in domo uel in porticibus fiat, sed haec quoque erit sensim augenda, similiter etiam et corporis unctio atque defricatio. cibus supradictus nunc quantitate, nunc qualitate erit augendus. tunc lauacrum adhibendum et in abstinentia uini permanendum. cum autem sine ulla inquietudine corpus habit<u>ari senserimus, dabimus uinum splendens leue atque medie acre, non nimii odoris, temporis mediocris, ut neque uetustum neque satis nouum sit. [97] erit praeterea aquatum dandum, metuenda est enim in ista passione uini datio, siquidem eius in tumore fuisse substantia uideatur. tempore igitur, quo uinum damus, erit primo aeger perungendus, tunc idem modus cibi dandus.
Cum omnis deinde sollicitudo recesserit atque omnia suspecta circumscripta uiderimus et alienatio mentis omni ex parte recesserit, febribus desertis atque uiribus resumptis, impauide omnibus supradictis utendum erit coniunctis, ut gestatione, unctione, lauacro et uario cibo atque uino.

[98] Omni autem tempore resumptionis erit curandum, ut ab alienatione mentis reducti sapere cogantur. plerique enim usque ad sanitatis tempus maestitudinem uel iracundiam aut alienationem mentis seruauerint. quare oportet eos, qui hilaritate afficiebantur, seuera uerborum atque tristi oratione corrigere, sic enim mentis laxata habitudo atque pueri<li>s effrenata bacchatio coercetur, eos uero, qui maestitudine atque ira afficiebantur, leui consolatione atque nunc dictis hilarioribus et iucunditate releuare. [99] etenim taedium uel maestitudo non solum in his, sed etiam in aliis passionibus ualuit saepe passionem refricare. nam si sani homines plerique anxietate in passiones corporis deuenerunt, nimirum etiam, qui nondum sunt passione purgati, in ea<n>dem redeant, cum animae qualitas sua, ut ita dixerim, cubilia quadam uulneratione affecerit.
Haec est secundum methodon curatio phreniticae passionis. dehinc aliarum sectarum principes, quid ordinauerint, prosequamur.

AD DIOCLEM

[100] Hippocrates igitur solum nomen uidetur tetigisse passionis libro, quem De ptisana scripsit, item libro Praedictiuo, quem Prorrheticum appellauit; nam curationem nullam tradidit. sed neque Praxagoras neque Herophilus.
Diocles uero libro, quem De febribus scripsit, ait oportere phreniticos fortes atque audaces lauacro curari, simili<ter> etiam phlebotomari iuuenes fortes atque plurimum sanguinis abundantes uel consuetudine uinolentos, quosdam intra sextum diem, aliquos uero etiam post septimum et octauum. [101] item libro, quem De passionibus et earum causis et curationibus scripsit, non solum, inquit, ex brachio sanguis est phreniticis detrahendus, sed etiam de uenis, quae sub lingua sunt.
Quantum ad haec miseris erat melius debilitate potius quam uana corporis fortitudine laborare, ne tantis cladibus errantis medici uexarentur! etenim audacia et irrationabilis fortitudo peiorantis est passionis, et magis in augmento. [102] perniciosius autem, cum passio uehementescit, uexato tantis turbationibus aegro lauacrum adhibere. quod est e contrario utilissimum in declinatione etiam non audacibus neque fortibus phreniticis.
Dehinc noxius est etiam clyster acrior, quem saepissime probant, atque nihil a ueneficio differens. phlebotomia quoque iugulatione non differt, cum uexatis uiribus adhibetur, ut aiunt post septimum uel octauum diem. atque ita etiam ex uinolentia in phreniticam passionem uenientes conuenit plerumque non phlebotomari, cum forte etiam solutio affuerit. [103] alios etiam, hoc est ex aliis causis phreniticos effectos, ut est adustio, saepe phlebotomari oportet. sed neque parum sanguinis habentes, quos Graeci ὀλιγαίμους appellant, ita curandi erunt, ut phlebotomi beneficio priuentur. et quid ultra? cum enim non aetates neque cetera, quae superfluo posuerunt, praeuidenda probemus, sed passionem magis atque eius comitantia consideremus. falsa denique ac superstitiosa est etiam ex uenis sub lingua constitutis sanguinis detractio. etenim caput implet et eius fluor abstineri difficile potest.

AD ERASISTRATVM

[104] Erasistratus tertio libro De febribus scribens hoc solum dixit, quomodo in febrium alienatione[m] uinum conuenit cum melle dari. non ad examen dandi tempora sumpsit. dicit denique multis profuisse, et miratur, quomodo, nescius temporum conuenisse fortunam. dehinc multam inflationem facere nemo dubitat atque plenissimam uentris commotionem, quippe cum neque dandi quantitatem adiecerit neque alias adiutorii partes manifestandas aduerterit.

AD ASCLEPIADEM

[105] Asclepiadi responsuri eius primum dogma proponamus, qua uoluti apprehensionis falsitate peccatis etiam inuoluuntur curationum. primordia namque corporis prima constituerat atomos, secunda corpuscula intellectu sensa sine ulla qualitate solita atque ex initio concitata <et> aeternum mouentia, quae suo incursu offensa mutuis ictibus in infinita partium fragmenta soluantur, magnitudine atque schemate differentia. quae rursum eundo sibi adiecta uel coniuncta omnia faciant sensibilia, uim in semet mutationis habentia aut per magnitudinem sui aut per multitudinem aut per schema aut per ordinem. [106] nec, inquit, ratione carere uideatur, quod nullius faciant qualitatis corpora. aliud enim partes, aliud uniuersitatem sequetur: argentum denique album est, sed eius affricatio nigra, caprinum cornu nigrum, sed eius alba serrago. fieri etiam uias ex complexione corpusculorum intellectu sensas, magnitudine atque schemate differentes, per quas sucorum ductus solito meatu percurrens si nullo fuerit impedimento retentus, sanitas maneat, impeditus uero statione corpusculorum morbos efficiat.

[107] Fit autem eorum statio aut magnitudinis aut schematis aut multitudinis aut celerrimi motus causa aut uiarum flexu, conclusione atque squamularum exsputo. uarias inquit fieri passiones locorum aut uiarum differentia, et non omnes statione corpusculorum, sed certas, hoc est phrenitim, lethargiam, pleuritim et febres uehementes, solubiles uero liquidorum atque spiritus turbatione. item bulimum magnitudine uiarum stomachi atque uentris fieri sensit; defectionem uero atque corporis fluxam et irregibilem laxitatem uiarum inquit raritate fieri, [108] item hydropismum perforatione carnis in paruam formulam uiarum, quae possit solita corporis nutrimenta inaquare; item typum quotidianum maiorum corpusculorum statione fieri asseuera[n]t, cito etenim inquit ea exantlari atque impleri, tertianum uero minorum statione corpusculorum, item quartanum minutissimorum, difficile enim impleri atque exantlari possunt. febrium ponit signum feruorem plurimum atque immutationem pulsus in uehementia<m>, nisi ex aliqua haec manifesta fuerint causa. et neque inquit esse in passionibus statos dies, quos crisimos appellant, [109] etenim non certo aut legitimo tempore aegritudines soluuntur. uinum iubet febricitantibus dari, sed adiecta discretione. impari denique adhibendum probauit primo clysterem, et iugiter adhibendum. non enim sitim uehementem, donec pulsus concidat, probat. etenim opportunitatem temporis fieri magis ab artifice posse quam sua sponte aut deorum nutu uenire. appellauit denique illam ma[g]nificam. item <u>in<um> Samothracium, clysterem atque uomitum probat, circa uesperam pridie. [110] sed in his, qui periodicis typis afficiuntur, uomitum praeponit clysteri. item lue aegrotantibus uomitum et lauacrum probat. typicis uero clysterem et uomitum et uinum Samothracium atque salsum bibendum inquit, primo usque ad tres quartas sextarii, et superbibendam partem sextarii. item tempus dandi cibi non dimissione perfecta, sed accessionis declinatione dicit. et quosdam prima die, quosdam secunda, quosdam tertia, quosdam quarta uel quinta aut septima cibari iubet.

[111] Phlebotomat eos, qui cum dolore fuerint aegrotantes; alios omnes prohibet phlebotomari, et magis specialiter phreniticos, adiciens etiam non esse tondendos, loci quoque obscuritatem recusans. item cardiacos uehementioribus clysteribus curat et, cum leui fuerint indulgentia releuati, reficit uino et cibo. in synanchicis uero ut supradictis etiam utitur pharyngotomia, hoc est cannae siue gutturis ob respirationem diuisura. item <in> hydropibus paracentesin probat, qua, inquit, si forte plus modo fuerit facta humoris detractio, erunt aegri aqua calida replendi tantum, quantum plus uidebamur abstulisse. [112] huic sane adiutorio detractionem sanguinis ex talo factam, hoc est ex eius uena interiore, similiter mederi dicit, et non esse actiuas atque operantes causas aegritudinum in liquidis constitutas, quas synecticas uocant, sed esse antecedentes, quas Graeci procatarcticas appellant. item plenitudinem plerasque passiones adiuuare dicit.
Laudat etiam in Salutaribus praeceptis uitae uarietatem atque uehementer utile dicit aquam bibere et frigida lauari, quam psychrolusiam appellant, et frigidam bibere. [113] item habitudinem athleticam negat esse tutam et neque ullam digestionem in nobis esse, sed solutionem ciborum in uentre fieri crudam et per singulas particulas corporis ire, ut per omnes tenuis uias penetrare uideatur, quod appellauit leptomeres, sed nos intelligimus spiritum; et neque inquit feruentis qualitatis neque frigidae esse nimiae suae tenuitatis causa neque alium cogat. [114] item orexim, quam nos appetentiam dicere poterimus, eam, quae cibum appetit, uiarum maiorum patefactione fieri dicit in stomacho atque uentre. eam autem, quae potum appetit, paruarum uiarum causa fieri dicit. praeterea excrementa uentris, Graeci scybala dicunt, negat aliena esse natura, siquidem etiam ex ipsis corpora augeantur. quaedam denique, inquit, animalia ex ipsis solummodo nutriunt<ur>.

[115] Somnum enim etiam fieri spiritus sensibilis crassificatione asseuerat; deinde regnum animae aliqua in parte corporis constitutum negat. etenim nihil aliud esse dicit animam quam sensuum omnium coetum, intellectum autem occultarum uel latentium rerum per solubilem fieri motum sensuum, qui ab accidentibus sensi<bi>libus atque antecedenti perspectione perficitur. memoriam uero alterno eorum exercitio dicit; omnia praeterea fieri necessitate et nihil sine causa et neque naturam aliud esse quam corpus uel eius motum. deinde, inquit, non solum prodest, sed etiam nocet.
Hoc est Asclepiadis dogma. nunc quemadmodum phreniticos curauerit, prosequemur.

ITEM AD ASCLEPIADEM [PHRENITICOS CVRANS]

[116] Phreniticos curans primo libro Celerum uel acutarum passionum expugnat eos, qui contraria posuerunt adhibenda, secundo, quomodo declinanda uel auertenda sit phrenitis, tertio, quomodo curanda, cum fuerit. contradicens igitur primo recusat clysteres atque irim bibendam et acetum cum melle et ex sinapi apophlegmatismum et tonsuram, siquidem hortamento quodam liquid[i]or<um> faciat ad caput ascensum et in constrictionem atque tensionem cerebri membranam cogat. [117] accurrit enim incisurae capillorum materies et pori denique et capilli post tonsuram crassescunt atque fortiores fiunt. quapropter etiam s<an>i homines, si post cibum totonderint, tussicula atque catarrho uel lippitudine uexantur. [118] dehinc si lanis caput post tonsuram tegere curamus, quanto melius, si naturali tegmine capillorum lateat obtectum? improbat etiam in obscuro loco iacere aegrotantes. in luce enim, inquit, mentis siue intelligentiae uisa debilia atque parua efficiuntur, cum sensualibus uisis arguuntur, sicut nocturni luminis ac funalium flamma sub aetheria luce constituta uisi potioris oppressione languescit. in obscuro autem e contrario uehementiora atque maiora fieri mentis atque intelligentiae uisa asseuerat, cum nullis sensualibus uisis arguuntur quiescentibus sensibus. denique tamquam praesentia uel uera fiunt sicuti somniantum; etiam tunc enim silentibus sensibus solius mentis uisa operantur; [119] ac deinde, cum nullis adhuc sensualibus uisis auocantur, tamquam praesentium non praesentium uisa sequuntur.
Phlebotomiam etiam nihil inquit iugulatione differre in phreniticis, siquidem sit cum dolore aegrotantibus congrua. nam dolor maiorum corpusculorum statione fiet, quae sola phlebotomia exantlari posse noscuntur. phrenitici igitur nullo dolore uexantur, siquidem angusti[i]s in uiis paruorum facta uideatur statio, et propterea phlebotomati animi defectu atque corporis frigido torpore afficiantur aut uocis amputationem aut mentis alienationem sustineant. detracta enim materie passionum causa remanente crassificari contingit atque corporis facere algorem, tunc ad cerebri membranam spiritum uel feruorem ferri et statione<m> corpusculorum geminata quoque alienatione.

[120] Et recte quidem clysteres atque irim et mulsum ex aceto et <ex> sinapi apophlegmatismum recusat, sed se ipse quoque impugnans, sicuti in consequentibus docebimus. item tonsuram atque obscurum locum et phlebotomiam non recte prohibere uoluit. nocentur enim quidam non tonsurae causa, sed intemporalitatis eiusdem, denique etiam sanos post cibum tondentes noceri manifestum est, ante cibum uero opportunitatis causa releuari. dehinc etiamsi ui sua prodesse tonsuram negat, oportuit tamen eam adhiberi propter usum localium adiutoriorum, sine qua necessario adhiberi non possunt, sicut superius docuimus.

[121] Aeris uero qualitas non occulta causa, sed manifesto passionis indicio erit iudicanda. secundum passionem igitur, quomodo uidemus alios strictura, alios solutione magis affici, conuenit, ut pro differentia his lucidus, illis obscurus sit adhibendus. nam crassitudine ac frigore constringens aer redarguit corporis defluxiones, quas Graeci aporrhoeas uocant. at si, ut nuper docuimus, proprietatem accidentium seruauerimus, quomodo quidam lucem fugiunt uel oderunt, alii tenebras, conuenit, ut alios obscuro, alios lucido esse faciamus loco. quid dicam, quomodo pleraque aegris aliter sunt quam uidentur? ex uisis namque ueris ducentes quidam mentis errorem falsitate magis afficiuntur. [122] sic denique Hercules filiorum et coniugis inimicos uisibus uultus accepit, Orestes etiam Electrae furiales uultus expauit. non omnes igitur lucido in loco iacere concordat, sicut latius Adiutoriorum libro explica<bi>mus.
Est etiam uehementer noxium phlebotomiae utilissimum adiutorium prohibere, quippe cum uideamus in ipso usu saepe passionem fecisse compendium. etenim defectio uocis atque algor sequentur eos, qui incongrue fuerint phlebotomati, coniuncta scilicet solutione, aut intemporaliter aut immodice. [123] uanum est etiam, quia non dolent, phlebotomiam prohibere, tamquam maiorum corpusculorum congruam detractioni, quorum obtrusione dolores efficiuntur. primo enim paralyticos et peripneumonicos et apoplectos congrue phlebotomamus, cum nullis doloribus afficiantur. secundo etiam phrenitici dolent, sed eorum mens, quia iudicio caret, nescit queri, quod doleat. uidemus namque eos sese mordere aut urere aut pungere et naturale non est nullo dolore cogente fieri existimare. dehinc maiorum corpusculorum detractionem etiam minorum necessario sequitur. ut phrenitici non solum alienantur, sed febricitant, [124] ita febres secundum Asclepiadem maiorum corpusculorum statione fiunt. si igitur propter alienationem non conuenit, propter febres tamen conuenit adhibere phlebotomiam. sic etiam sanguis maiorum corpusculorum materia, sed non <eam> solum detrahit phlebotomia, uerum etiam spiritum et feruorem, quae, ut dicit, paruorum sunt corpusculorum materiae. conuenit igitur secundum ipsum phreniticos phlebotomari, ut detractione minorum corpusculorum alienatio mentis, maiorum febres auferantur. apparet itaque neque secundum se consequenter Asclepiadem phlebotomiam prohibere.

[125] Proinde praecauens uel auertens mentis alienationem iubet addisci, quae sit accessionis ac dimissionis dies, tunc grauiori die cibum dari paucissimum atque exspectato febrium statu dari ptisanam uel hordeum aut alicam aut cum beta lenticulam uel his quicquam simile, coniciens solam ex his dandi nouitatem prodesse nec habendum iudicium, quid istorum debeamus offerre, sed potestati aegrotantium dimittendum, quid uelint eligere; alia die, si febricula perseuerauerit, exantlare obtrusiones et requiem corporis adhibere, aquam dantes potandam non plus quam bis in die usque ad heminam uel duas, et hunc modum etiam nocte seruare; [126] sic rursum secunda die transacto accessionis augmento dandum quiddam de praescriptis sorbilibus atque alia die declinante febricula uti sorbili cibo, perseuerante uero rursum abstinere et praeterito similem tertium imitari diem; tunc septima audere iam pane atque piscibus et uino uti: soluitur, inquit, enim passio tertia saepe periodo.
Ad haec respondemus, quia, etiamsi sua sponte passio intra septimum diem solui potuerat, non soluetur, iniquae curationis causa. etenim neque de somno neque de uigiliis neque de capitis fomento uel ceteris, quae ad diligentiam pertinent curationis, quicquam uidemus ordinatum. solis ex tribus medelam credidit adhibendam, potu, cibo, clystere, et hoc tamquam de experimento. [127] nam cibus, ut uoluit, ante dimissionem dandus, transacto mox accessionis statu, turbatis adhuc liquidis atque spiritu, quo febres duplicentur et alienatio mentis ardescat. et non solum intemporaliter, uerum etiam incongrue: stringit enim hordeum et lenticula, relaxat ptisana et alica, et non possunt contrariae qualitatis species iisdem passionibus adhiberi nulla discretione seruata. dicimus etiam curiosum genus pulmenti atque congestum et primae oblationi contrarium esse betam cum lenticula, quod appellauit seutlophacen, item ptisanam.

[128] Contrarius etiam clyster atque noxius perspicitur omnibus quidem propter intestinorum mordicationem et cetera, magis tamen solutionem. ipse denique accusans utentes ait continuationem clysterum incendium atque sitim facere. inusta enim intestina melle atque ceterarum specierum mordicatione mouent feruorem plurimum, qui per alta quadam continuitate uiarum membranae cerebri influat. cuncta etenim, inquit, quae sunt in alto corporis constituta, sese occulta uicinitate contingunt, quorum in numero membranam cerebri ponimus. [129] reuocat etiam et graue passionis atque perniciosum malum, nihil enim in ipsa grauius quam uentris est fluor. quod igitur crescit peiorante passione, hoc perhibet fieri clysterum prouocatione.
Denique quae culpans alios dixerit, in ipsum conuertenda utentem clystere. non enim dici potest solam frequentiam iniectionis accusasse, genus autem innoxium iudicasse, cum manifeste propter acrimoniam clysteres noxii iudicentur, et magis etiam, si usu frequenti atque copia peccauerint adhibentes. quid dicam, quod neque semel Asclepiades clysterem iusserit adhiberi, cum secundo una die dixerit innouandum, dicens perseuerante rursum cibo abstinendum, et innouandum tertio praeterita die, quo clyster fuerit adhibitus.

[130] Est etiam uanum sine disciplina temporis potum ordinare. ait enim bis dandum in singulos dies. mitto non omnibus aegris eundem modum competere strictura atque solutione laborantibus. at iste duas heminas omnibus iussit dari, sed etiam uinum atque uarium cibum septima die offerendum dixit, non declinationem passionis, sed numerum dierum aduertens, tamquam tunc necessario solui passionem existimans, quod est iuri uel legibus simile.

[131] Dehinc explicita passionis a[d]uertendae praecautione praesentis, hoc e<s>t iam effecta<e>, curatione<m> ordinauit, cuius duplicem dicit differentiam, unam meticulosam ac multis phreniticis aptandam, aliam uehementem atque periculosam, quam philoparabolon appellauit.
Quarum primam ordinans, si, inquit, eum, qui non sit ab alio curatus, acceperunt, et propterea nullo sit tentatus adiutorio, odoramentis utemur, hoc <est> castoreo, peucedano, ruta et aceto, uel ex his infuso liquore et clystere detrahendae obtrusionis causa. [132] sin uero ab aliquo medico fuerat ante curatus, erit, inquit, omnis unctio atque cataplasma uel odoramentum prohibendum statim primo ingressu et ad lucem ex umbra transmutandus aegrotans; sternutamentum etiam adhibendum, mulsum aestate quater, hieme bis in die, dimidia hemina in singulis potionibus, sed praecocto melle, ne uenter humidus aut fluidus fiat. tunc ueniente nocte primo ad domicilium mediocre secedendum atque plurimus uel apertus aer fugiendus; dehinc, si aliqua fuerit accessio uel articulorum stupor, his transactis dandum quicquam de praescriptis sorbilibus necessario; [133] si autem aequalia permanserint febrium signa, statim uespertino tempore oleo totum corpus perungentes, caput etiam atque collum rosaceo, dabimus sorbilem cibum. tunc ad largiendum requiem uel somnum sufficiens erit motus baiulatoria sessione adhibitus: mox aegros mites ac delicatos facit. aliqui denique phreniticorum dirarato corpore motus causa deficiunt: quapropter nocte magis atque post cibum gestationem conuenit adhibere.
Haec est secundum Asclepiadem met[u per]iculosa atque cauta differentia curationis. [134] huic extemplo respondemus, quia nulla est met[u per]iculosa differentia curationis arte formata, sed est potius tuta, neque etiam uehemens, quam secundam posuit periculosam ac metuendam. uocanda est enim artis iudicio probata necessario magis quam supradicto est uocabulo nuncupanda. at si uere fuerit illa, quam putat, tuta, quomodo non omnibus, sed multis erit phreniticis congrua? aut cur non manifestauit, quibus sit incongrua? [135] quid dicam, quia ipsa quoque, quam putat tutam, passione[m] peior esse perspicitur? primo etenim inuidiose iubet, si qua ante ipsum medicus adhibuit, repudianda, at si non adhibuerit, tunc probanda, tamquam legitimum putans, ut haec aliis adhibentibus noceant, ipso medeantur. dehinc, neque quibus utendum sit his prohibitis, dixit, ut oporteat phreniticum sine ullo adiutorio derelinqui.
Est etiam uehementer noxium aceto uti atque peucedano et ruta et castoreo. premunt haec enim et uertigines ingerunt et ob acrimoniam sui tumentes dissecant membranas; [136] hinc etiam alienationem geminant aut pressuram ingerunt uehementem. horum testis ipse est Asclepiades. accusans enim eos, qui rutam probauerunt adhibendam, uitandas inquit primo grauabiles uirtutes, siquidem ascensu quodam inspirationis caput inuadant et magnas menti occasiones alienationis subiciant. propterea paulo superius in eodem libro ait: "Ipsum caput obsidere non sinunt hi, qui curantes cataplasmatibus ex aceto et polline et confectis fomentis ex multiformi materia abluendum existimant, [137] similiter ungentes non solum caput, sed etiam faciem atque collum, quae omnia non difficulter naris implent odoris acerrimi atque grauabilis. nobis denique saepe contigit ingredientibus ad aegros, quibus haec fuerant adhibita, uertiginem pati."
Quid nunc, Asclepiades, grauius olens habuisti castoreo? quid grauabilius ab his, quae adhibenda confirmas? cataplasma[ta] uero ex pollinibus et aceto fuit cataplasma remoto aceto per se efficax; laxatiuum est enim. sed acetum tibi repugnat ipso enim caput foueri iussisti. clysteris uero culpam superius probauimus.

[138] Est etiam iners omnes aegros, ut uoluit, ex tenebris ad lucem transferre, cum quidam tenebris curari magis uideantur, sicut superius demonstrauimus. uexat etiam ptarmicum, quod credidit adhibendum. acre est enim atque ignitum, ut piper, struthium et album helleborum, quibus tumentes membranae ex eorum acrimonia in asperitatem surgunt et agitatione sternutamenti extentae prouocantur. denique <si> statio corpusculorum causa est phreniticae passionis, ut putat, uehementius eam his rebus excitari suspicandum est, cum ad sternutamenti motum materia concurrit.

[139] Omnino denique sic curationes suas confundit, ut quae etiam ipse ordinauit, excludat, cum sibi quadam comparatione fuerint opposita. ait denique maiora adiutoria uitanda, siquidem nocere magis quam prodesse uideantur. sed quid tandem leuioribus laceramus, si fomentis atque unguentis et cataplasmatibus et odoramentis <prohibitis> [et] sternutamentis aegros afficiendos credidit? quibus apparet eum contra semet tulisse sententias. caret etiam artis auxilio, quod pro tempore <et> aere atque loco ordinanda adiutoria putat et non pro passionis magnitudine.

[140] Dehinc non oportet solum considerare, quoties potum demus, uerum etiam quando. etenim accessionis tempore limpida quoque aqua febrium facit incendium. mulsum uero dandum dicit subleuandi pulsus causa, nescius, quomodo proprium phreniticae passionis inesse paruum atque humilem pulsum, ut lethargo maiorem ac tardum. oportuit igitur passionem destrui, non pulsum optari maiorem, qui saepe peiorando consurgit, quando ex phrenitico in lethargum uenerit. ita quoties potum demus autumno uel uerno tempore, non docuit.

[141] Dehinc clystere utens mellis metuit admixtionem: ne uentrem, inquit, fluidum faciat, decoquendum iussit; et clysterem non timuit, ne uentrem commoueret.
Falsum est etiam, cum continua atque iugis fuerit passio, circa uesperum cibum dare, siquidem etiam secundum ipsum Asclepiadem releuentur omnes lucis initio, uespero accessiones augeantur. natura, inquit, uesperi ob aeris crassitudinem densata inflat corpora atque initium generat accessionis. omnibus denique pulsus leuatur statim ex medio die initium sumens. omnino igitur ratione caret uesperum cibo tempus eligere, quo etiam secundum Asclepiadem accessiones augentur.

[142] Graue est etiam oleo rosaceo tumentia frigerare atque constringere et ex odore uertiginem facere atque pressuram et inchoante accessione aegros ad alium transmutare locum, quando magis eos oportebat quiescere. sed neque quotidie cibo nutrire est, ut putat, necessarium, et magis, si nulla fuerit solutio coniuncta, solo tumore constrictis corporibus, quo ferre non possint quotidianam cibi sumptionem.
Noxium est etiam omnes gestatione agitare. in his enim, qui solutione et constrictione uexantur, magis extenditur passio. et horum testis Asclepiades est primus. etenim ait uias apertiores fieri gestatione. [143] denique defectio atque diaphoresis sequitur eos, qui incongrue gestatione fuerint moti. quod quidem nescius, qua causa fiat, tamquam remedium quaerens uexationi gestationis, nocte gestari atque post cibum aegros aestimauit, scilicet ut non solum incongruo adiutorio, uerum etiam inordinato homines noceantur. neque enim sanis utilis gestatio post cibum. inertem etiam perspicimus diaetam, quod ait quibusdam esse contrariam, nec tamen docuit quibus. si enim, quos nocet, nescierimus, necessario etiam, quos releuet, nescire consequitur.

[144] Tradens etiam periculosam siue temera<ria>m, quam philoparabolon appellauit, ita composuit curationem: [in] alia inquit habere similia praedictae passioni, solum quod uinum pro melle circa uesperam, non nisi omnino coegerit passio, damus; si minus, primo ingressu statim, atque plurimum et extentum, hoc est meracum et salsum dabimus uinum, quod appellauit tethalassomenon. etenim, inquit, quae primo imbecilla atque tarda de sorbilibus et mulso dederunt aegro commoda, omnia ex uino celerius atque coaceruatim implentur. [145] etenim feruor plurimus acce<n>dit<ur> et pulsus erectio et roscida sudatio mitigatur, tamquam ex cautere per totum corpus uino concurrente atque inurente sensum scientia<e>.
Haec est uehementior, quam dicit, curatio, pro mulso habens uinum, ut ceteris peccatis manentibus in odoribus et fomentis et sternutamentis et iacendi loco et gestatione omnibus ordinata grauiorem ex uino uexationem adiecerit. in quibus neque mulsum recte secundum ipsum ordinatum esse perspicimus. [146] dat enim uinum et incongrue et intemporaliter et immodice.
Incongrue inquam, quoniam salsum et propterea acre, quando decoqui mel iubet, ne uenter ueniat in fluorem, atque ab aliis ordinatum clysterem remouet, [et] tamquam in commemorationem ducens grauem phreniticis uexationem, hoc est fluorem uentris, cum magis salsum uinum id facile possit efficere et per acrimoniam febres atque tumens corpus incendere.
Intemporaliter autem, quomodo circa uesperam, quando secundum ipsum fiet accessio, [147] uel certe statim, ut ait, primo ingressu, tamquam secum opportunitatem dandi attulerit uini.
Item immodice dare probatur, quomodo multum atque meracum, et propterea ignis in modum uexare perspicitur, ut uere ipsum uideatur cauteris esse uirtute, quae neruos incurrens atque penetrans infestae iamdudum febriculae coniuncta etiam illud, quo sapimus, et alienationem geminet mentis aut spasmum faciat aegrotanti, asserens etiam, quod hi, qui non multum neque meracum accipere uoluerint, noceantur, siquidem minus inebriari contingat. [148] erat enim conueniens omni phrenitico, qui ab eo curatur, hanc adhibere propriam alienationem mentis aut omnino uinum accipere noluisse[t], quippe cum Asclepiades ex uino frequenter phreniticos fieri fateatur atque similes ebriis inueniri. quomodo igitur credi potest eosdem multo uino accepto atque meraco releuari, quibus alienatio ex uino facta perspicitur, quae necessario in capite simili semper uexatione operatur?

[149] In his nos credulitate occupari existimat, ut, tamquam ebrios plurimum uinum in altum somnum demergit, non aliter etiam phreniticos uinolentia in somnum uenire posse putemus multo atque meraco potu affectos. haec enim uere ipsorum aliquis dicere potest, sed contra erit aduertendum nullam esse similitudinem uinolentiae phreniticae passionis. in ebriis enim alienatio ex multitudine poti uini facta perspicitur, quae reflata temporalem citius alienationem soluit, in phreniticis uero ex tumore alienatio fiet. [150] quo considerandum est, quia uinum in his reflari minime potest propter difficultatem uiarum, quae sunt ex morbo adeo densatae, ut neque naturalia, quae per sensuales uias excludi consueuerunt, reddantur, neque accepta per cibos impartiri corpori facile uideantur uel per tenues uias digestione soluta <ap>propriari atque ad sua destinata peruenire, sed manentia statione insueta nouo turbore corpus afficiant atque tumentia exagitent, mentem quoque turbent uel receptacula quaeque percutiant, tempore quo etiam ille spiritus, qui natura l<eu>is ac tenuis est, angustatos suos ambitus pungat ac dolores corporis efficiat.
Mitto etiam, quomodo, si, ut uolunt, ebriis similes phreniticos accipimus, non oportuit ebrium inebriando curare. nullus enim uinolentus bibendo in sobrium uenit. [151] nam magis e contrario, qui perseuerando potauerunt, multo poto <aut> multum mentis alienationem auxerunt aut in spasmum aut in uigilias incurabiles deuenerunt. adiuuant etiam uexationem uinolentiae grauabilia odoramenta atque fomenta, quibus denique fortes ac recte ualentes in conuiuiis incautius usi multa se grauatione uexarunt.
Ait etiam uinum in cauteris similitudinem abstinere sudorem, cum idem dicat mitigari alienationem accepto uino, cum se plurimi ac per totum corpus sudores effuderint, ut secundum ipsum id sit intelligendum, quod nunc abstineat uinum sudores, nunc faciat. [152] libro denique, quem De communibus adiutoriis scripsit, utriusque uirtutis uinum dixit. "Sicut enim", <ut> ait, "coagula densant atque extenuant lactis naturam, cum caseus ex lacte crassescat et materia exinde tenuior ac magis liquida fiat, quam Graeci ὀρρόν appellant, atque haec contraria eadem uirtute suffecta separantur, non aliter et uinum ui quadam suae percussionis plurimam nutrimenti partem densare accepimus atque in se cogere, plurimam uero resoluere ac dirarare et tenuem facere."
Quibus probatur repugnantia ex iisdem promittere et frigido exemplo denique errare. [153] sed neque discretionibus generalibus uini coniectura conuenit falsis exemplis immissa. in his denique adhuc constitutus demonstrationibus uanis inuoluitur dicendo uini tutam potationem in passionibus tardis magis quam in celeribus uel acutis et in his, qui dimissionibus releuantur, magis quam in his, qui continuatione uexantur, et senibus magis quam [in] iuuenibus et praepurgatis clystere uel sitientibus magis quam plenis cibo et inchoantibus ac deficientibus febribus magis quam summa tenentibus et post accessionem potius quam ante ipsam.

[154] Nunc autem curans phreniticos ordine quodam usque ad finem seruato sicut in nutriendis uirginibus uinum dari constituit, in celeri passione atque continua et omnibus, nihil sane considerans, sed statim primo ingressu ac frequentius in statu passionis: "Tunc enim", inquit, "uehementius alienantur aegrotantes." praeterea et in uehementia accessionis intelligitur dare, cum uespero tempore dandum iubet.
Haec sunt, quibus neque sibi conueniens phreniticorum curationem ordinasse probatur, quamquam plurima, quae dici potuerant infinita consideratione, taceantur.

AD THEMISONEM

[155] Quomodo Themison scribens Celerum passionum curationes antiquorum peccatis assentiens quaedam incondita dereliquit — nam necdum purgauerat suam sectam et ob hoc phreniticorum ordinans curationem quibusdam erroribus implicatur —, ipsius quoque inspicienda sunt singula.
Primo igitur ex prima diatrito nutriendos dicit nullis etiam cogentibus causis, quod est improprium tempori. dehinc dat sorbilia aut cucurbita<m> aut solum mulsum aut pomorum quaedam. quomodo nunc dissimilitudo uirtutis ciborum docet, errorem facile eius perspicimus. [156] etenim sorbilia, quae posuit, suci sunt melioris, cucurbita uero cito corrumpitur. poma quoque suci maligni ac facile acescentis esse noscuntur, etiam si sani fuerint accipientes, quibus denique medio cibo uti debere Salutaribus praeceptis docuimus. ubi autem uiscera tument et altiora febribus inuruntur, multo facilius acescere poma probamus.

[157] Prohibet sane in fomentis peucedanum, castoreum, rutam, sed aceto rosaceo admixto hiberno tempore, aestate uero aqua admixta rosaceo initio passionis caput foueri iubet, non coniciens, quomodo ob magnitudinem transcenso initio extemplo passionis <uis> sumit augmentum. dehinc etiam si initium habere potuerit, quod est difficile, erat melius constrictiuis uti lenioribus, ut oleo Hispano atque nouo. etenim acetum et rosaceum percutit et implet caput. quod autem refrigerantis ac densantis uirtutis est, crescente strictura incongruum esse perspicitur. ita iuxta differentiam temporum hiemis uel aestatis fomenti mutare qualitatem nullius est rationis.

[158] Item duobus diebus uel tribus transactis etiam hederae foliis uel suco aut serpylli aut mentae uel cuiusquam similis uirtutis simplicium ac non uehementium specierum cum oleo atque aceto per interualla fouendos dicit, etiam nunc non iuxta sectae rigorem. neque enim ad numerum dierum oportet fomenta ordinare, cum debeamus magis passionem uel tempus attendere, et neque constrictiua tumoribus atque grauabilia aegrotantibus adhibere. nam hedera cum bibitur, mentis errorem inducit.
Cadit etiam, cum in accessione thoracem putat ungendum et in his, qui forte ardorem sentiunt, rosaceo fouendum. [159] hoc etenim, cum uirtutis sit densatiuae, constringit tumentia et ardorem geminat. omne etiam unguentum accessionis tempore et magis in augmento febrium incendium facit ex superficie corporis ad altiora, perduci.
Peccat etiam et in reprobandis odoramentis, non docendo, quae illa sint ac quot diebus abstinemus aegrotos unguentum adhibendo, quod est laboriosum, nisi etiam cibus fuerit datus. oportet enim neque cibari non antecedente perunctione neque perungi, nisi cibus fuerit consecutus. sed etiam post unctionem aqua frigida faciem fomentat, constringens rursum tumentia [phreniticis strictura caput afficit]. [160] omni[s] etenim phrenitico strictura caput affici nemo negat.
Item inaniter putat ex tertia die, quo mente alienari coeperunt, nulla accessionum discretione cogente quotidie cibum dari. at si alternis diebus fuerit occurrens accessio, alternandum etiam nutrimentum: oportuit enim nisi declinato solutionis metus occurrerit atque quotidianis diebus accessiones fuerint effectae, omnibus cibum alternis dari. nam non potest corpus diurnis accessionibus grauatum suis partibus applicare nutrimenta, quae sumpserit.

[161] Sed hic grauius peccans ait adiuuare etiam lauacrum, quamquam sit adhuc passio in gradu constituta, tribus tamen uel quattuor diebus transactis, quo mentis alienatio irruisse uidetur. quomodo igitur conueniens lauacrum passioni probatur, cum necdum quotidianis diebus cibum dare uideatur, quippe cum adhuc passio suae magnitudinis teneat summitatem et propterea mitigatiua sit curatio magis quam turbatio ex lauacri commotione adhibenda? [162] mitto, quod aeger ad haec magis moueatur alienatione mentis nec ullo assensu nostro pareat imperio, siquidem ferali mente omnia quaeque accipiat ac recuset.
Item iubet lauantes solium primo descendere, tunc ascendentes solium fricari plurimum et rursum descendere, quod est laboriosum. sufficiebat enim defricatos tunc sol<i>um descendere, cum se modico senserint sudore uexatos. at iste post lauacrum oleo rosaceo caput fouet, quo grauius odore impletum aegrotantes afficiat. [163] est autem incongruum atque <non> consequens laxata, ut putat, lauacro corpora oleo rosaceo fomentare, cum sit frigidae atque constrictiuae uirtutis et propterea corporis efficiat densitatem. non enim eius frigus erit aquae frigidae comparandum, cum aqua frigida ob exstinguendum feruorem ueluti cocti corporis adhibeatur, rosaceum uero perseueratione quadam simili atque eadem uexatione iugi frigore et odore percussibili caput afficiat.

[164] Vinum etiam dandum declinationis ordinauit tempore, cum neque omnibus hoc sit adhibendum, sed solis illis, qui simplici aegritudine afficiuntur. dehinc non in omnibus prohibuit uinum salsum, sed in his, qui sunt insueti, nescius, quia consueti uexantur, siquidem sit natura noxium febricitantibus uinum. consuetudo autem nihil aliud prodesse, quam ut non plurimum corpora noceantur, potest. nos uero oportet consuetudinem rerum utilium facere, noxiarum fugere.
Dat etiam uinum plurimum: heminam etenim uel tres dimidias iubet ante cibum, si fuerit sitis nimia consecuta. quod est, ut sentio, sine ulla ratione. [165] in graui enim ac periculosa aegritudine nudis et sitientibus uisceribus ingrediens uinum facile concurrit ad neruos atque mentis iudicium tollit, cum non habuerit praemissum cibum, quem incurrens quadam tarditate moretur.
Proficientibus igitur aegris perseuerandum inquit in utendo uino; si uero profectus cessauerit, tribus uel quattuor diebus aquam dabimus usum uini differentes, rursum dierum numerum et non passionis consideran[te]s motum. quapropter etiam si post tres dies difficultas adhuc declinationis obstiterit, non oportet ad usum uini descendere. etenim sollicitae passiones his impulsibus facile ad augmenta recurrunt.
Haec nunc Themison phreniticis curandis ordinauit. sed post ex Methodica secta multa bona contulit medicinae.

AD HERACLIDEM

[166] Empiricorum sufficit soli Heraclidi Tarentino respondere. etenim <nemine> eorum posterior atque omnium probabilior apud suos inuenitur. idem namque primo libro Curationum de internis passionibus uarias curationum differentias scribit pro suspicionibus causarum. nam primum phreniticum iacere iubet loco obscuro, siquidem luce, inquit, eorum mens asperatur, cum plerosque magis uideamus tenebris asperari atque luce eos, qui adiuncta solutione afficiuntur, adeo ut, si paulo uehementior fuerit, diaphoreticam faciat solutionem.

[167] Item iubet uentrem clystere deduci, tunc phlebotomiam adhiberi atque alia die rursum usum innouari clysteris, non aduertens, quomodo tumentibus praecordiis atque extentis uel adductis simul cum uisceribus periculosum est quicquam acre uel, quod commoueat, immittere, quo retento tumor magis augeatur. dehinc turbulentum atque uexabile et per omnia contrarium esse perspicitur eadem die clysterem atque phlebotomum adhibere, quippe cum neque tempus utendi dixerit neque, qui sunt phlebotomandi, discreuerit. etenim eos, qui solutione afficiuntur, nocet ut gladius. extendit peccatum dicendo oportere quotidie adhiberi clysterem, ut neque quiescendi aliquod tempus occurrat et, <cum> cibo non nutriatur, uiribus priuet iniectio.

[168] Tradens etiam localia adiutoria caput fouet decoctionibus lauri, tunc nouacula radit et ex eodem liquore uaporat, post rosaceo oleo caput atque nares iubet ungi, percutiens tumentia ante declinationem ex fomentis supradictis, implens etiam caput ex odore lauri atque grauedines ac uertigines efficiens, similiter et ex oleo roseo constringens simul ac frigidans cerebri membranam. imponit praeterea cataplasma ex polline et aqua mulsa admiscens iris Illyricae decimam partem et lentiscini olei et aromatici calami, quae omnia ignea atque percutientia odoris causa esse perspiciuntur; et oportebat tumentia congruis relaxare uirtutibus. [169] item iubet post haec medicaminibus ungi caput et nares hoc genere confectis: peucedani, castorei, opii, ut in libro, quem Nicolaum uocat, olei amygdali amari pondus suprascriptum, sed praetriti cum aceti sextariis duobus et olei irini unciis tribus, quorum usus ita, inquit, erit adhibendus, ut praecalefacta apponantur, ex quibus grauatio capitis atque commotio nascetur, ut statim alienatio in pressuram transeat, cum tantis perniciosissimis malis aegrotantis caput obsidetur.

[170] [Empiricos laudat.] Mirandum sane, unde haec ei<s> uenisse suspicio potuerit, ut discrepantium commixtio unam facere uirtutem posse putaretur, uel quae illis natura uel fortuna fuerit magistra, quas saepe suis inuentionibus duces fuisse testantur, uel certe quomodo discrepantes historiae in ista medicaminis confectione iudicium latuerunt. sed si hoc experimentum dixerint, apertissime delirabunt, ut laborans Empirica ad occultarum confugiat apprehensionem causarum.

[171] Item iubet nocte caput uaporari, si facultas fuerit, papaueris decoctione atque serpylli, non adiciens usus causam neque rationem, qua sit hoc circa uesperam faciendum, cum tunc maxime phreniticis asperius tempus occurrat. uaporatio autem caput exagitat, et tunc magis in requie fuerat habendus aegrotans. sed intelligimus eum in ista<m> fuisse rerum diuersitate<m> coactum, cum solas uigilias aegrotantis attendit, somnum quibuscumque ambitionibus adhibendum existimare. [172] quin etiam potandos dicit aegrotantes antidotum diacodion cum mulsi sextario uel seminali medicamine poto, quod diaspermaton uocant, aut tussiculari, quod bechicum appellant, cum magis opium, hoc est papaueris lacrima, densitatem faciat, item seminalis potio acrimoniae causa incendium faciat uiscerum atque haec omnia grauando pressuram magis quam somnum facere uideantur. somnus enim laxatis fiet corporibus indulgentia naturali, pressura uero densatis aduersitate morborum. igitur praescripto medicamine negligens tumentia contrariis stricturam geminat rebus, non similibus, quomodo, cum causa impeditionis somni, hoc est strictura, augetur, in lethargicam passionem aegrotantes ueniunt uel certe maiores uigilias.

[173] Item eodem libro accusans utentes medicaminibus ex castoreo atque aceto et spondylio confectis et cataplasmatibus ex aceto, siquidem sint acria, ipse quoque nihil minus peccare uidetur adhibens grauabiliora atque acriora. etenim dicere, quomodo non ad soluendam passionem, sed seruandi aegroti causa haec adhibuit, est omnino inertiae. nam primo, quibus passio leuigatur, his etiam aeger seruatur, secundo, quibus laborans retinetur in uita, iisdem etiam passio releuatur, tertio, cum non paruo periculo ex uigiliis afficiantur, maius tamen ex pressura Heraclides facere perspicitur. nam somnum fecisset grauabilibus utens medicaminibus, cum sit semper, ut in utilibus maius, sic in aduersis leuius eligendum.

[174] "Sed", inquit, "ut uinum mediocriter datum nutribile ac salutare probatur, plurimum uero atque immodice datum capitis grauedinem atque mentis errorem facit, sic etiam medicamen supradictum moderatione accedente somnos faciles facit, remota grauedine<m>." est autem exemplum dissimile. horum etenim medicaminum, etiam si paruum quicquam fuerit datum, grauedinem facit, si plurimum, mortem. nam quia grauatio magis quam somnus efficitur, facile perspicere poterimus. etenim de somno coloris melioris efficitur corpus fortitudine quoque acquisita; ex medicaminis uero pressura pallor atque debilitas et grauatio corporis nimia sequetur. [175] dehinc omnis somnus in corpore spirabili atque indulgentia laxato nascetur. Medicamina uero, quae ob uigiliarum mitigationem dantur, magis accessionis tempore offerenda dicuntur. tum enim uehementer aegri uigilare noscuntur, cum sit impossibile turbore corpus impletum somni tunc indulgentia temperari, cum haec <in>commoda medicamenta etiam sponte uenturum corrumpa<n>t, incenda<n>t etiam altiora et praesentem augea<n>t accessionem. [176] neque enim etiam cibos consuetos atque qualitate[m] conuenien<te>s accessionis tempore offerre, uel, quod multo leuius est, aqua corrumpi posse negatur, ut <non> cuiquam credendum sit supradicta medicamina isto praesertim tempore digestionis officio superari.
Ait praeterea succumbente passione dandum iuscellum simplex gallinaceum uel sucum ptisanae, hordei uel oryzae ac deinde per profectum ad usum panis accedere leui ex farina confecti et gobionum piscium pulmentum, secundo carnis gallinaceae ac leporis, quae non recte quisquam etiam declinationis tempore ob reficiendum corpus prima dari permittat; [177] quae quidem declinatio forsitan nec futura sit his malignis aegrotanti atque tantis affecto et nulla mitigatione tolerato, neque oris collutione neque potu neque cibo. mitto etiam, quia, si dimissio fuerit facta, non necessario tempus accipit praefinitum. etenim nunc decima, nunc duodecima die uel ultra saepius occurrit. quapropter tantis diebus innutritum aegrotantem relinquere non solum noxium, uerum etiam impossibile esse perspicitur. dehinc gallinarum iuscellum facile corrumpitur et est digestione difficilis hordei atque ptisanae sucus; oryza uero quod stringat, nulli dubium est. [178] atque ita panis quantitatem augere nos quoque admittimus, pisces autem gobiones dare prohibemus. etenim locum in passionibus celerrimis uel acutis acrior cibatio, quam drimyphagiam uocant, non habet. item <carnem> dari iubet atque uarios cibos et neque lauandam faciem neque aliam congruam corporis diligentiam ordinandam uidit, sine qua minime digestio fieri potest non solum uariae cibationis, uerum etiam simplicis, nisi corpori perunctionibus atque alia diligentia recreat<i>o fuerit illata.

[179] Haec est secundum Heraclidem curationis prima phreniticorum differentia. illis uero, qui cruditate phrenitici fuerint effecti, ita curationem ordinauit, ut supradicta similiter adhibeantur. cataplasma uero non prius, quam clyster antecesserit, adhiberi iubet. "Etenim perniciosum est", inquit, "pleno corpori haec adhibere, siquidem ad caput rapta materia in salutis periculum praecipitet aegrotantem." atque ita prohibendam dicit phlebotomiam, adhibendam uero corporis purgationem poto medicamine, quod appellat diascammonias, hoc est quod ex diagridio conficitur.

[180] Quibus apparet hunc suae sectae peccata custodire, ut ea, quae Empirici seruabilia uocauerunt, etiam nunc adhibenda existimet, adiciens etiam peiora prohibendo phlebotomiam, quae simplici atque innoxio laxamento nullis obstantibus adhibita facile laxato corpore passionem posset auferre, cuius in uicem nocentissimam adhibendam purgationem iudicauit scammoniae, quae est grauior cruditate, quam ipse metuens in contraria uenit argumenta curationis. etenim ex hac corporis purgatione siue liquidarum detractione materiarum corpus confluere manifestum est atque eius solida quadam dimissione lentescere et in liquida migrando deperire.

[181] Mitto, quod neque suae sectae seruauerit morem, quae numquam uasculorum corporis materias attenderit, siquidem sint non solum occultae, uerum etiam Empiricorum iudicio falsissimae. etenim existimare, quod discendae passionis causa sucorum nominauerit cruditatem, potuimus, nisi etiam curationis ordinem ipsum intuens discessisset adeo, ut etiam scammoniam bibendam credidisset. quaerendum etiam, ubi esse cruditatem suspicetur, quam scammonia putaret detrahendam. in intestinis? sed sic fuerat melius atque facilius eam clystere purgare. an in capite? an uero in toto corpore? sed cum haec incerta dimiserit, uidetur iudicium sui operis medicamini dimisisse, ut tamquam sentiens animal operetur, separando a naturalibus aliena, hoc est cruditate corrupta, atque sola detrahere.

[182] Tertiam inde curationis scribit differentiam, qua iubet, si totum corpus non fuerit multo sanguine grauatum, sed solae capitis partes uideantur impletae, ex uena frontis detractionem fieri, cum neque passionis esse causam sanguinem uideamus neque ex patientibus locis detractio aliquid medeatur. etenim magis patientes adimplet partes, primo ex antecedenti fasciolae constrictione, secundo ipsius coactae materiae concursu.
Illos uero, quos corruptione, inquit, in passionem uenisse uiderimus, clystere purgandos, aquam dantes largius bibendam, aliquando etiam mulsum, uinum Chium aut Rhodium, sed primo aquatum, secundo etiam meracum. [183] hic etiam rursum suae sectae rigore contempsit suspicionibus in errorem deductus, liquidarum materiarum corrupta temperare festinans, et ita iugiter, ut incurabilem faciat manere passionem. dat etiam sine tempore uinum.
Et quid pluribus? ita curandi diligentiam praetermisit, ut uaria mobilitate uideatur esse confusus. quorum omnium meminisse decet, sed sola supradictorum probari ratione.
Haec sunt, quae de phrenitica passione credidimus ordinanda. nunc de ceteris celeribus uel acutis cum febricula passionibus sequenti docebimus libro.

LIBER SECVNDVS

CAPITA LIBRI SECVNDI

I. De lethargo

II. Quae sequuntur eos, qui in lethargiam uenire posse noscuntur?

III. Quomodo intelligitur lethargus?

IV. Quomodo discernimus lethargos ab his, qui similibus afficiuntur?

V. Vtrumne sint differentiae lethargorum

VI. Quis locus in lethargis patitur, et quomodo curandi sunt lethargi?

VII. Ad Dioclem

VIII. Ad Praxagoram

IX. Ad Asclepiadem et Themisonem et Heraclidem

X. De apprehensione uel oppressis, quos Graeci cataleptos appellant

XI. Quomodo curandi sunt hac passione laborantes?

XII. Quomodo aliarum sectarum principes istam curauerunt passionem?

XIII. De pleuritica passione

XIV. Quae sequuntur pleuriticos?

XV. Quomodo intelligimus pleuriticam passionem in peripneumonicam transeuntem aut in uomicam uenientem?

XVI. Quis locus in pleuriticis patitur?

XVII. Quae similia pleuriticae passioni, et quomodo internoscuntur?

XVIII. Quomodo curandi sunt pleuritici?

XIX. Ad Hippocratem

XX. Ad Dioclem

XXI. Ad Praxagoram

XXII. Ad Asclepiadem

XXIII. Ad Themisonem

XXIV. Ad Heraclidem

XXV. De peripneumonia

XXVI. Quae est peripneumoniae intelligentia?

XXVII. Quomodo intelligitur peripneumonia?

XXVIII. Quis locus in peripneumonicis patitur?

XXIX. Quomodo curandi sunt peripneumonici?

XXX. De cardiacis

XXXI. Quid est cardiaca passio, uel quomodo eius cognitio tradenda?

XXXII. Quomodo intelligimus eos, qui in cardiacam uenire possunt aut etiam in ipsa constitutos?

XXXIII. Vtrumne febricitent cardiaci

XXXIV. Quis locus in cardiacis principaliter patitur?

XXXV. Quomodo discernimus cardiacos ab his, qui [in] stomacho patiente sudauerint?

XXXVI. Quomodo discernimus cardiacos ab his, qui sudore prospero liberantur, quem Graeci criticum uocant?

XXXVII. Quomodo curandi sunt cardiaci?

XXXVIII. Quomodo aliarum sectarum principes cardiacos curauerunt?

XXXIX. Vtrum recte Asclepiades cardiacos curauerit

XL. Vtrum recte Themison cardiacos curauerit

DE LETHARGO

[1] Celerum cum febricula passionum primam superiore libro tradidimus phrenitim, nunc lethargiam cum ceteris ordinamus. uocatur lethargus a consequenti passioni[s] obliuione, Graeci enim lethen obliuionem uocauerunt, argiam uacationem, quam corpori atque animae ingerit uis supradictae passionis. et est comparatio<ne> grauior phrenitide, non aliter quam negatus in toto uisus ab ex parte impedito uel silentium ab impedita locutione aut surditas ab auditus falsitate uel hebetudo sensuum a difficultate.

[2] Denique uehementi strictura phrenitici saepissime in lethargiam uenerunt, atque declinante lethargia aliquando e contrario lethargi in phrenitim reciderunt. quorum rarius ex supradictis posteriora contingunt, siquidem facile periclitantes passionis magnitudine in peiorem deueniant, difficile autem in periculis bona locum accipiant. quapropter Asclepiadi credendum non est dicenti pulsum atque respirationem humaniorem lethargis quam phreniticis esse, siquidem habeat magnitudinem et percussum fortiorem tamquam iugi somno dormientium. [3] sed neque iste somnus est impeditis omnibus naturalis actionis officiis, sed est oppressio, quae nihil resumat aegrotantem, at potius demergat, neque etiam pulsus fortis, sed magis debilis percussus inuenitur atque piger ac inanis. quod autem in inflatione<m> erectus uidetur, non fortitudinis causa, sed passionis nequitia id efficitur. denique in his, quibus ob phreniticam passionem paruus est pulsus, saepe peiorante morbo atque in lethargiam transeunte pulsus in magnitudinem erigitur ob specialem proprietatem passionis, non proficientium uirium causa, quippe cum generaliter strictura peiorante omnia deterius roborentur.

[4] Sed hanc plerique diffinientes passionem aiunt lethargiam esse delirationem cum febribus acutis ad perniciem ducentibus: et erat non delirationem, sed pressuram dicere. Demetrius autem Herophilus passionem inquit acutam cum pressura et obstrusione sensuum <frequenter> cum febribus. in qua diffinitione ambiguum est, quo[d] sit accipiendum frequenter: utrumne antecedenti seruiat orationi, ut intelligamus 'frequenter cum difficultate sensuum', an consequenti sit oratione iungendum, ut intelligamus 'frequenter cum febribus', an uero utrique seruiat parti. quo inuenimus nihil recte esse diffinitum: semper enim cum difficultate sensuum atque febribus haec intelligitur passio.

[5] Asclepiades hanc passionem non definiuit, sed Alexander Laodicensis ex Asia secundum ipsum ait lethargum esse <alienationem> subitam uel recentem cum febribus et pressura atque sensuum iugi difficultate. sed esse uidemus plerumque etiam cum dimissionibus lethargiam, et pressuram id ipsum esse perspicimus, quod est sensuum difficultas, quamquam ha[n]c grauiorem putaueri[n]t pressuram. nec sane debuit in diffinitione magnitudinis differentias ponere, sed passionis genus quemadmodum intelligatur manifestare. 6 nonne etiam complexionem magis phreniticae passionis cum lethargia dedisse uidetur? denique alienatio subita ac re[s]cens cum febribus acutis phreniticae est passionis, pressura uero cum febribus lethargiae. [6] Athenaeus Tharsensis furorem inquit mentis cum maestitudine, siquidem Asclepiades in primo libro Celerum passionum dixerit phreniticis alienationem cum turbore effici, in lethargis cum somno atque tristitia. alii alienationem cum maestitudine et iugi somno esse lethargiam dixerunt. etenim non habent mentem in furorem extentam, ut Athenaeus ait, sed sola in alienatione constitutam, ut Asclepiades.

[7] Sed etiam nunc traditiones caducas simul aduertendas existimo ex his, quae supra memorauimus. non enim somnus in lethargis esse aduertitur, ceterum nullum periculum sequeretur neque etiam accessionis tempore magis aegros afficeret. item neque iugis in omnibus est pressura, sed etiam plerumque dimissionis intercapedine leuigatur. at si cum febribus esse non adiungerent, ut Asclepiades fecit, communis esset cum epilepsia diffinitio.
Leonides autem Episyntheticus "Lethargus", inquit, "est obtrusio secundum uias membranarum cum furore mentis atque febre et maestitudine ac pressura et pulsu magno." [8] ed neque causam oportuit dicere, quae sit occulta atque apud ueteres discrepans et iniudicata, cum passionem manifestare fuerit necessarium, neque etiam maestitudinem uel tristitiam atque mentis furorem: etenim pressura[m] in semet maestitudinem atque furorem continet.
Item Menemachus pressuram inquit celerrimam uel acutam cum acutis febribus et non semper iugibus.
Soranus uero, cuius haec sunt, quae latinizanda suscepimus, pressuram inquit celerem esse uel acutam cum acutis febribus et pulsu magno ac tardo atque inani. frequentare inquit in senibus, siquidem aptior sit sensuum difficultati atque demersioni ipsa quoque senectus.

QVAE SEQVVNTVR EOS, QVI IN LETHARGIAM VENIRE POSSE NOSCVNTVR?

[9] Sequuntur eos, qui in lethargiam faciles ac proni esse uidentur, aliqua communia ex his, quae etiam [in] phrenitim fore denuntia<n>t, aliqua propria, quae etiam <in> causa communi tamquam propria accipimus, ut sunt ea, quae in phreniticam uenturos passionem designare praescripsimus, ut febres acutae ac uehementes et saepe continuae ac difficile ad superficiem corporis ascendentes, capitis grauedo uel somnus aut dolor uehemens repente ac sine ratione recedens, [10] tinnitus aurium, uultus inflatio, pallor tamquam ex uinolentia et maestitudo uel tristitia.

Erit praeterea tacitus is, qui natura atque sanitatis tempore fuerat multiloquus, tunc piger ac non sponte initians loquelam, sed alienam prosequens suarum tacitus querelarum, aut non digna ratione referens, multo etiam ueluti somno affectus, nec quicquam somnians aut eorum, quae somniauerit, memor. schema iacendi frequenter supinum contra solitam consuetudinem, oscitatio iugis, extensio crurum, tamquam mox e somno expergiscentis; [11] pulsus etiam inaequalis, hoc est aliquando saltus ordinatus aut inordinatus et pro aetate aut natura maior aut tardior, aliquando etiam in inanitatem intercapedinatus. quod denique si in phrenitica passione contigerit, in lethargiam transituros aegrotantes significat. etenim maiorem pulsum fieri, neque tardum neque inanem, sed aetati aegrotantis conuenientem, speciem declinantis phreniticae passionis accipimus, certius etiam, quoties circa numerum aequales minoribus maiores saltus efficiuntur ac uelocibus et densis et uehementibus, multo potius, si etiam multo maiores atque celeres fuerint.

[12] Quidam attenderunt etiam naturam aegrotantis, si saliuosus semper fuit. etenim decliues atque faciles istiusmodi naturae in pressuram probantur. attendendam etiam consuetudinem aiunt, utrumne febricitans in pressuram uenire ac demergi solebat; aetatem quoque, utrumne sit mediae, et aeris habitum, utrum multis hanc ingesserit passionem, et anni uel temporum partem, utrum autumni media; tunc enim frequentare istam passionem probauerunt.

QVOMODO INTELLIGITVR LETHARGVS

[13] Iam lethargum intelligere debemus; est enim melius atque certius sic, ut in phreneticis, dicere, quam si dicas: Quae sunt signa lethargi? unum enim quicquam singulare, ut est pressura uel febricula, non significat lethargum, sed plurima atque sibi conuenientia, ut concursus multorum signum faciat indicabile lethargi, lethargus uero sit signo indicatus, ut supra diximus. Intelligimus lethargum ex obstrusione atque hebetudine sensuum, pressura etiam atque febre acuta siue iugi siue dimissionibus intercapedinata, pulsu magno, tardo, inani et inflato. sine his enim neque esse <neque> intelligi lethargus potest. [14] nam quaedam praeterea alia sequentur multa uel pauca secundum passionis magnitudinem uel generalem temporis atque specialem differentiam. primo igitur sequitur dubia atque somni similis pressura et demersio, sed quam facile aeger uocatus excutiat, <ut> interrogatus sane non statim, sed secundo respondeat, tunc iussus uel oscitatione persuasus inspectioni linguam exserere aut non id faciat aut tarde fieri consentiat uel, eum protulerit, non reducat aut tarde colligat, si quid etiam manu tenuerit, nescius atque sine uoluntate dimittat, et loquens priorum obliuiscatur [15] et neque enuntiationis ordinem seruet, sed potius intercidat, exprimere etiam, quae loquitur, non ualeat, nullo corporis attestante defectu, manus impatienter extendat attestante tremore atque membrorum saltu, nulla etiam siti afficiatur, sed frequenti ac reflua saliua ore impleto spuere contendat, tunc supra mentum atque stramenta sputa remaneant ac, si urinam mittere fuerit admonitus, matellam non postulet uel, si petiuerit, nesciat datam atque urinam non dimittat, nisi fuerit admonitus, hanc quoque difficulter excludat uel paulatim et turbulentam aut plurimum saliu<os>am aut exustam et crassiorem, aliquando etiam indigestam.

[16] Crescente passione iacendi schema supinum iuge efficitur, color plumbeus uel liuidus, uultus ipse conductus atque concurrentibus superciliis caperatus, non aliter quam maestitudine siue luctu uidemus oppressos, lapsus etiam a superioribus lecti partibus ad inferiora negligenter abiectis cruribus atque conuersis, residuo quoque corpore non recte disposito, pulsus maior, rarus, inflatus, respiratio tardior ac maior cum quodam gemitu, conductio praecordiorum ad superiora, oppressio sensuum et difficilis recordatio adeo, ut, nisi puncti uel inclamati fuerint, non excitentur, sed solum motis labiis leuiter atque conductis rursum demergantur, [17] sint etiam obscurae uocis ac deinde, si fuerint manu lacessiti aut punctione aliqua adhortati uel titillis, non exaudiant, uel si quis eorum manus leuauerit ac dimiserit, statim concidant, uentris etiam atque urinae officio cessante, adeo ut plerique ex passione liberati discussa pressura urinae reddendae impossibilitate moriantur.
At si passio in peius duxerit aegrotantem, respiratio crassescit, ita ut <h>irta uideatur, palpebrarum quoque non perfecta conclusio, oculorum cauitas, linguae ariditas atque asperitas, [18] dentium confixio atque stridor adeo, ut, si quisquam uelit facere eorum discretionem, non ualeat uel certe semiclauso ore ac dimisso, ita ut mentum propendens uideatur et neque manu conduci separata possint, stridore pectoris attestante, atque immissi uel destillati ob nutrimentum liquoris difficilis atque interrupta transuoratio, pallor et saltus inferioris labii, articulorum stupor, unguium liuor, guttur prominens atque exstans, pulsus humilis ac per profectum diminutus, sudores frigidi et glutinosi uultum secus et collum, plerumque etiam inuoluntaria urinae uel stercorum emissio et spasmus, hoc est membrorum conductio.

[19] At si ad salutaria signa aeger coeperit recurrere, ut passio minui uideatur, omnia supradicta leuiora efficiuntur. et quidam profecto in sanitatem ueniunt, reddita scilicet ualetudine meliore; aliqui uero alienatione mentis recedente pressura tentantur, tunc etiam pulsus humilior atque densior fiet; aut admoniti rursum demerguntur, ut complexae duae passiones uideantur; aliqui denique e lethargo liberati absolutam phrenitim incurrunt ac deinde ad sanitatem peruenerunt.

QVOMODO DISCERNIMVS LETHARGOS AB HIS, QVI SIMILIBVS AFFICIVNTVR?

[20] Quomodo et defectio animi in febribus ueluti sensuum facit hebetudinem, ita mandragoram uel altercum bibentes opprimuntur grauatione sorbili sopori simili; item alii lumbricorum adiectione deprimuntur. discernenda cuncta sunt, ne umquam similibus inducti uera putemus.
Defectionibus igitur animi densus atque paruus et coaceruatim interiens pulsus efficitur. mandragoram uero uel altercum bibentibus pulsus rarus, sed plenior fiet, a<t> lethargis inanis et inflatus. [21] item his, qui lumbricorum uexatione afficiuntur uel demerguntur, densus et uelox et paruus et deficiens pulsus inuenitur, et magis tempore dimissionis febris. ex accessionis augmento, quantum creditur, non ualent uentrem uel stomachum lactare atque fellare, in dimissione uero resumpti inhaerescunt uisceribus supradictis atque ita consensum pressurae ex antecedentibus faciunt. sed haec diligentius Chronias passiones scribentes, cum de lumbricis dicemus, docebimus.

VTRVMNE SINT DIFFERENTIAE LETHARGORVM

[22] Quidam Asclepiadis sectatores etiam differentias lethargorum tradunt. alium enim per se dixerunt, alium ex antecedenti passione, ut phreniti, atque ex ipsa uenientem esse grauiorem; item alium esse nouum atque recentem, alium inueteratum atque tardantem, quod ex numero dierum conici dixerunt; [23] et alium fieri cruditatis <pleno> corpore, alium inani atque passione macerato. sed nullam lethargi uelut ad lethargum differentiam tradiderunt. existimabile, non certum probatum est liquidorum plenitudinem iudicare.

[24] Item Mnaseas lethargum alium strictura effici, alium solutione dicit, siquidem somnus nunc densitate, nunc laxamento corporum fiat atque in aliis abstentas uideamus officiorum naturalium egestiones, in aliis uero largius influentes, adeo ut etiam inuoluntario exitu stercorum siue urinae fundantur.
Item multi nostrorum temporibus atque magnitudine constare lethargi differentias tradiderunt. alium enim magnum, alium paruum esse dixerunt, et alium <in> initio, alium in augmento, alium in statu, alium in declinatione, et accessione uel dimissione.
Sed omnes illi[us] summas atque generales passionis differentias tradiderunt et non specialem lethargi. [25] falsum <est> etiam solutione lethargum fieri, quantum intelligitur atque est lethargus. etenim inuoluntariam egestionem dixerunt in infantibus non solutionis ratione, sed mentis occupatione fieri. nihil denique plus, quam naturae conuenit, excludunt, sed solum, quod debuit etiam uoluntate deponi. tenues etiam sudores pressura fieri, non solutione intelliguntur, sed neque adiutoriis laxatiuis, sicut in Adiutoriorum libris demonstrabimus. quapropter lethargi differentias tradendas esse negamus.

QVIS LOCVS IN LETHARGIS PATITVR, ET QVOMODO CVRANDI SVNT LETHARGI?

[26] Male quidam etiam patientem in lethargo partem caput dixerunt. ut enim de phreniticis dictum est, communiter totum corpus patitur febricula <at>testante, specialiter uero caput plus ob multitudinem uexationum, quibus afficitur. difficile igitur intra primam diatriton lethargus fieri potest, sed frequenter post ipsam.
Et oportet iacere in loco lucido atque calido mediocriter, in accessione per interualla leuiter excitari suo nomine exclamatum. etenim iugiter titillatu uel impressione ac punctionibus hoc facere nihil aliud quam strictura<m> erit asperare ob inquietudinem quassationis. [27] dehinc probabilior atque eligenda erit quassabili et noxia uigilantia quieta pressura. blando etiam articulorum fricamento utendum est. est autem <in> accessione iugi fomento caput curandum, oleo dulci atque calido; mollibus lanis collum tegendum, blandioris laxamenti causa locorum capiti uicinantium et ob excipiendum ex fomento, si quid e capite fuerit lapsum, tunc aliquando etiam e lecto ad lectum translatione facta. et declinante accessione oris collutio adhibenda, terminata uero potus dandus. at si febrium continuatio fuerit, primo tempore lucis erunt media fouenda atque dorsum lanis mollibus circumtegendum.

[28] Si magnitudo passionis exegerit, phlebotomia adhibenda intra primam diatriton aut in ipsa. dehinc, si ante diatriton fuerit adhibita, sola fomentatione utemur atque oris collutione et potu aqua uel mulso. atque si in ipsa diatrito phlebotomia fuerit adhibita, paululum differentes perunctionem adhibemus atque oris collutionem, tunc dabimus sorbilem cibum ob celerem passionem. si fastidiosius fuerit aegrotans, tamquam sanis saepe contingit post altum somnum experrectis, uel si transuorationis oblitus aut piger, tamquam sunt sani imminente somno decliues in soporem, erit acceleranda alicuius cibi transuoratio, ut corpus relaxetur. [29] nam grauiore strictura lethargi phreniticis afficiuntur.
Dehinc post cibum paululum differentes atque articulorum blanda fricatione utentes dormire permittimus atque usque ad declinationis tempus alternis diebus a cibo abstinemus permittentibus uiribus solo mulso utentes. si autem uires obstiterint, etiam his diebus sorbilia mediocriter damus. at si uenter non fuerit solutus, clystere utemur oleo calido et aqua, in qua decoctum sit fenugraeci semen admixto aliquando melle. tunc sicut in phreniticis tondendum caput atque radendum et apposita cucurbita scarificandum et sanguisugis releuandum. [30] at si media tumeant, simili curatione cucurbitae atque cataplasmatum utemur, tamquam in phreniticis ordinauimus.
Attendenda etiam cetera passionum accidentia, quae symptomata Graeci uocauerunt, ut ea, quae in corpore frigida fuerint membra, blando tactu manibus continentes leui cum fricatione uaporemus, sudantia citius detergamus, linguae asperitatem uel ariditatem spongia infusa aqua calida humectemus. nam saepe faucium siccitate praefocationis imitamur effectum. tunc oculos lemis obsitos uel lacrimantes spongia uaporabimus atque ita demersos excitamus. calidus etenim tactus habet quoddam resumptionis illatae leuamen.

[31] At si pressura perseuerauerit etiam dimissionis tempore et propterea cibi dandi difficultas occurrerit, oportet aegrotantem in pressura excitari, donec sentiat. tunc, priusquam rursum demergatur, distillandum ex cochleari sorbile quiddam faucibus atque manu mentum, quod laxius propendet, subleuandum, ut infusa, priusquam reuocentur, transuoratione uorentur. at si forte mutatio accessionum atque pressurae fuerit facta, quod quidem raro contingit, ut in continuationibus, cibi tempus oriente luce est aptius. utendum etiam spongiarum uaporationibus et fomentis capitis atque domestica molli ac pensili gestatione.

[32] In declinatione uero certissima uarius cibus dandus et lauacrum sine uino adhibendum scilicet; in alia uero diatrito danda poma, tunc etiam uinum. quorum rationem ex his, quae in phreniticorum curatione sunt ordinata, accipienda dicimus. tunc cerotarium scarificatis partibus apponemus.
Haec est secundum Methodicos lethargorum curatio. antiquorum uero Hippocrates et Erasistratus et Herophilus ad eorum curationem nihil posuerunt, sed Serapion Empiricus in primo libro, quem Ad sectas scribit, obscura nimium atque pauca ordinauit, quorum nihil est dignum enarrare.

AD DIOCLEM

[33] Diocles libro, quo De passionibus atque causis earum et curationibus scripsit, prohibet demergi lethargos acutissimis utens potionibus, atque iugiter corpus defricat adhibens etiam sternutamenta, quae Graeci ptarmica uocauerunt, et neque manifestans, quas uocat acutas potiones, utrumne qualitate acutas, ut est acetum, an officio usus, ut est celerrima transuoratio. sed utrum elegerit, male dictum est. alterum enim densat corpus strictura laborans, alterum inflat. item sternutamenta corpus uehementi motu concutiunt, et magis membranas capitis in tumore constitutas, <quas> iugiter excitare sine dubio asperatio passionis est. peccat[ur] etiam grauius sino ullo adiutorio caput relinquendo, in quo secundum ipsum passionis est causa.

AD PRAXAGORAM

[34] Praxagoras secundo libro De curationibus in sorbilibus cibis, hoc est ptisanae sucis, semper inquit aegros oportere[t] seruari, cum non semper hoc conueniat, quando declinationis tempore oportet uaria ciborum resumptione uires reparari, non tunc uti suco ptisanae, sed ipsa potius. ille onim et corrumpi facilius et inflare perspicitur. deinde clysterem iubet adhiberi, et non, inquit, metuendum, si remanserit non redditus. erat hoc uerae rationis, nisi esset uirtutis acrioris. sed quia est acerrimae atque mordicantis qualitatis iuxta ueterum consuetudinem, quomodo sperandum est non grauius nocere, quanto plus fuerit tumentibus partibus immoratus? [35] dat etiam meracum bibere acetum cum melle et piperis immodica quantitate uel pro uino absinthium, dicens latere ignaros uini dationem. et fomentum adhibet pedum.
Sed ex his omnibus nihil sperandum est utile, sed magis incendia uiscerum uel altiorum et ueluti putredines tumentium membranarum ob nimietatem feruoris. non enim, cum acriora collyria tumentes oculos in dolores atque lacrimas plurimas cogere uideamus, membranas quoque cerebri delicatas atque faciles ad iniuriam ob naturam sui tumentes passionis causa minime ex supradictis inuri credi potest, cum singula igneae uirtutis esse monstrentur. item meracum quit, hoc est ultra moderationem temperamenti, commixtum acetum cum melle dari et appellauit oxymeli. [36] nec tamen manifestauit, quid sit ultra modum temperamenti miscendum, utrumne mel debeat superare an acetum, non enim adiecit aquam quoque miscendam. dehinc quam similitudinem potest absinthium habere cum uino, ut in eius uicem dandum iusserit, cum sit et hoc generaliter acre atque densabile? uinum uero omnibus ante declinationem aegritudinis aduersum est, et magis lethargis ob nimiam uehementiam passionis; immoderate uero, ut ipse uoluit, meracum etiam sanos demergit. ridendum praeterea, quod caput patiens incuratum relinquendum putat et fomentum pedibus adhibendum, per uanas auertendae materiae <intentiones> traductus.

AD <ASCLEPIADEM ET THEMISONEM ET> HERACLIDEM

[37] Asclepiades primo libro De acutis passionibus scribens multa inquit adhibenda lethargis, quae phreniticis sunt ordinata. nititur etiam iugiter demersos excitare sternutamentis et odoramentis castorei, rutae et aceti et spondylio et conidia et agno herbis, bacis etiam lauri, uel communiter, inquit, omne, quod tenuare atque mouere uehementer membranas ualeat cerebri. iubet etiam ea adhiberi, quae epilepticis uel matrice praefocatis adhibuit odoranda, hoc est lanam uel capillos aut cerui cornu uel galbanum carbonibus imposita, et omnia, quae caput grauare ualent uel iniucunda sunt odoranti. [38] omnium inquit praestantius atque operantius esse sinapi tritum cum aceto admixto atque hinc caput cataplasmandum et dandum manibus, quod excitet aegrotantem. potum dat bis in die uel ter et ueniente nocte offert tamquam phreniticis uinum uel eo audacius. etenim, inquit, accedere ex uino furor in phreniticis potest, in lethargis uero numquam, siquidem sint omnes sensus apprehensi atque mentis uigor oppressus. Ex quibus apparet peius eum a phreniticis lethargum caeca curatione uexare. etenim noxium atque perniciosum est iugiter eos excitare, sicut supra diximus, [39] multo autem grauius non communibus remediis hoc facere, sed, ut ille putat, sternutamentis immoderate mouentibus atque dissecantibus corpus et magis cerebri membranam in tumore constitutam. si enim pedes, quamquam sint habitudine fortes, in tumore constituti paruo deambulationis motu facile uexantur atque ob iniuriam in augmenta tumoris ueniunt, quomodo non membranae cerebri in tumore constitutae atque uiarum densitate constrictae magis posse moueri creduntur? dehinc perseuerare magis sternutamenti usu[m] iubet, ut scilicet ita forte conuenire uideatur, tamquam in chronicis passionibus, <cum> moderatione interea cessante noxius atque uexabilis esse probetur.

[40] Extendit etiam peccatum ex castoreo atque aceto et ruta et spondylio atque agno herbis et lauri bacis et conidia. etenim acetum acre manifeste probatur et quod ualeat membranam inurendo uexare, cum laxamento, non constrictione indigeat. alia quoque graueolentia et, quae pressuram faciant, non solum demersis, uerum etiam recte ualentibus improbantur. haec peccanter ex epilepticorum curatione atque praefocationis matricis transferenda iussit, cum constet etiam in ipsis adhiberi non oportere sinapi. <etenim> etiam si chronicas passiones quadam corporis nouatione excludit, acutas uel celeres prouocans in magnitudinem tollit. [41] omnis enim acrimonia tumoribus incongrua. nam et temporaliter quidem aeger omnis tamquam adustus igne consurget, sed rursum grauius opprimetur.
Oportet etiam secundum eius praecepta manente capillatura aliquod cataplasma apponere et propterea non parui temporis uexatione membranam afficere. nam tonsuram noxiam phreniticis probat. his etiam lethargos similiter curandos existimat, quo fiet, ut etiam ipsis tonsuram prohibuisse uideatur. non enim in illis materiae post tonsuram ascensus uexabiliter caput poterit onerare, in lethargis uero id minime facere. Quae si tamquam uexabilis excludenda est, multo magis sinapi excludendum. [42] adducit enim ad semet materiam, sicut inflatae atque in ruborem deductae eius appositione partes demonstrant. namque adductam tenendo cogit et uiarum perficit densitatem. dehinc odore penetrando membranas inurit, et tamquam acre collyrium oculos, sic mentes inflammat. quomodo etiam fricari manibus sinapi lethargus potest, cum sensibus ac mente captus esse uideatur?
Atque ita odoramentorum tempus tacuit et solam materiam nominauit. hoc quidem etiam de dando potu fecisse perspicitur, dicens, quoties detur, temporum tacita disciplina. uinum etiam lethargis est incongruum nulla declinatione passionis firmata. [43] simile est enim ebrios ac uinolentia madentes uino oportere uti tamquam congrue superdato, in quibus periculum spasmi fore nemo sapiens negat. at iste importunius uero lethargis probandum existimat, sperans uini furorem sub oppressione passionis posse latere: uehementer enim curandum putat occultare noxia quam prohibere. miseriores igitur lethargi[s] phrenitici<s> iudicandi et experimentorum probationi subiecti. namque etiam in lethargis demersionis aucta uexatio ex uini efficitur potu, siquidem spiratio alta ac conductus corporis atque raptus adueniat et celerrime mortis sequatur effectus.

[44] Themison libris Acutarum uel celerum passionum recte cetera ordinauit, sed iubet obscuro in loco haberi lethargos. "Etenim", inquit, "lux apta non est, siquidem moueat atque turbet corpora et non sufficiant spiramenta turbationi[s] commotae congruam exhalationem praebere, quapropter etiam sani in luce dormientes grauantur, quorum maxime hi, qui <sub> sole dormierunt, uexari noscuntur", non aduertens, quod omnis tenebrosus aer constringit, lethargica autem passio nullo alio magis quam strictura cognoscitur, quam necesse est augeri ob aeris densitatem. [45] sub sole autem dormientes grauari etiam nos asserimus, sed ob contrarietatem efficientium causarum: lux enim solis atque uapor relaxat, e contrario somnus astringit. dehinc lethargia grauis atque perniciosa esse passio perspicitur, somnus autem naturale est officium. item sol grauat caput, lux autem, quam lethargicis adhibemus tectorum sub tegmine, nullo uapore lucifici solis augetur, neque splendore radiorum perfusum corpus grauiter afficitur aegrotantis.
Iubet etiam parua per interualla eorum faucibus insinuari liquorem, quod praeter tempus faciens ardorem illum, cuius causa id adhiberi existimat, augere potius quam minuere uidetur. [46] at si uenter strictus fuerit, aloes iubet dari apponendum triobolum, hoc est dimidiam drachmam, cum aqua ante cibum: prodesse inquit, priusquam passio augeatur, siquidem multa, quae ad caput ex corpore concurrunt, detrahentur. Soranus uero, qui normarum regulis methodum restituit, noxiam esse inquit istius modi potionem. forsitan enim ob nimiam stricturam retineatur et non solum nihil egerat, uerum etiam ipsa remaneat. credibile autem ad eius pigmenti in stomacho effectum sensum accurrere materiam ac deinde ad caput recurrere, quod per uias stomacho uicinum <est>, et membranas, ad rapienda, quae sunt summa facultate aptissima ob tumoris feruorem. [47] dehinc grauius augeri peccatum uidemus, cum ante cibum hoc medicamen dari iubet. adiectus enim cibus necessario corrumpitur manente adhuc in ore aloe. corruptio autem cibi uexat ea, quae se circumplexa sunt, attrahens deinde materiam a capite attrahit etiam eius nutrimentum. non enim ratione quadam tacita ueluti animal sentiens poterit medicamen naturalia relinquere et ab his, quae contra naturam sunt <atque sola sunt> detrahenda, separare. nutrimenta igitur propria deperdere dubium non est, cum ui medicaminis detrahantur. post tertium diem sternutamento utitur, cum ipse prohibuerit lucido in loco aegrotos iacere, siquidem moueantur atque turbentur liquida et spiritus. sed utique multo uehementius sternutamenta commouere posse perspicimus.

[48] "Dehinc <post> quattuor", inquit, "uel quinque dies declinante accessione, si nihil obstiterit, ultra muros producendus aegrotans et usque ad uiginti uel triginta stadia gestatione mouendus. quo tempore excitare etiam conuenit atque sternutamento et aceti cum sinapi odoramento uti uel cataplasmatibus", et hoc per totam passionem faciendum probat. sed omnino lucem inquit recusandam tamquam commobilem corporis, cum sit grauior in sinapi uel gestationis motu commotio. iners etiam atque uana intentio dierum numerus atque modus stadiorum circa gestationem adhibendam; addo etiam immodicum motum esse stadiorum triginta periclitanti.

[49] Quid etiam considerans sinapi probauerit adhibendum, ratione caret. utrumne tumorem senserit in membrana? sed haec acrimonia necessario densatur. an uero sensuum torpentium mouendorum causa? sed iamdudum lucem, ne commoueat, recusauit. Postea inquit radendum sequenti die duabus ante accessionem horis seruatis cataplasmatibus pane et alica et oleo rosaceo et lini semine cum posca uel polenta cum foenugraeco et aqua mulsa, usum dissimilium cataplasmatum permiscens. etenim mulsum atque foenugraecum relaxant atque mitigant tumentia, oleum uero rosaceum atque acetum uel alica constringunt et propterea in augmento tumores supertendunt.

[50] Intemporaliter etiam utitur cataplasmatibus, cum ante duas horas accessionis uenturae adhiberi iubet et sit eo tempore requies adhibenda. "Dehinc", inquit, "si uehementer fuerit oppressus aegrotans, ut neque dimissionis tempore eum ualeamus excitare, si praecordia mollia senserimus atque uocem non hirtam <ac> obtusam, fricationibus corpus calefaciemus, tunc frigida caput fomentamus coaceruatim atque iugiter et quodam percussu, ut altius a capite demissa ueniant fomenta, tunc ad balnea aegrotantem ducemus, ut densitatem frigoris relaxemus."
Hoc igitur uexationum perdendae salutis magnitudinem uehementer excedit. [51] quod enim passio crescere facit, hoc est torporem sensuum, hoc etiam frigida fomentatio cogit augeri. quo fiet, ut, si forte temporaliter quisquam aegrotantium raptu quodam horroris frigidae excitetur, uehementius tamen accessionis tempore opprimatur, sicut et ipse eodem in libro nescius confitetur. dehinc affectans stationem sensuum emouere fomento frigidae, uidendum est, utrumne in accessione id fieri eligat aut in dimissione. sed si in augmento, e contrario aduersum est etiam naturale lauacrum, sin uero dimissionis tempore, <re>fer[i]untur ea, quae dimissionis ratione indulgentia quadam tenues uias agnouerant. praeterea post frigidam ablutionem balneum sanos quoque incommodat implendo caput. [52] quid igitur prodest frigidae ablutio, quae stationem atque torporem uiarum excludere putatur, si necessario magis densitas acquisita aegrotantem opprimere perspicitur? Ita corpuscula, quorum statione uiarum obtrusionem factam existimat, facile utique transire uel resilire possunt, si capacitas exitum dederit, in quam uenisse uel ex qua exisse uidentur. huic autem rei perficiendae frigida repugnat, densat enim atque conducit uias. fatetur sane neque se hoc uti adiutorio, cum sit melius, quamquam nominare, quod sit, metuat: etenim inimicum et neque ipsius dogmati conueniens esse probatur.

[53] Heraclides Tarentinus primo libro De internis passionibus proponens lethargos fieri multitudine cruditatis et crassitudine humoris adhibet clysteres, quibus etiam admiscet aquam, in qua etiam centaurium fuerit decoctum uel absinthium. dat etiam bibere castoreum et aquam salsam et epithymum. os aegrotantium distendens sensim haec infundit guttatim, quae in os labuntur decurrentia. caput autem posca fouet, in qua fuerit laurus decocta et ruta, rasis quoque capillis ungit castoreo uel spondylio et aceto cum oleo ueteri, et ex pollinibus adhibet cataplasma, quod appellamus omen lysin, et posca et absinthio et nitro uel cantabro et aceto, dehinc sinapi cum aceto et fico, et iisdem clysteribus post rasuram capitis utitur.

[54] Dat etiam et radices masticandas <et> ex sinapi uel pipere apophlegmatismum prouocat. utitur etiam balanis, si clystere uentrem mouere non ualuerit, et omne corpus aceto et oleo perungi iubet <et> sternutamentis commouet et odoramentis castorei et spondylii ex aceto acri resolutis. sed si ex humorum acrimonia fuerit aegritudo confecta, aquam dulcem potare aegrum iubet ac deinde uinum. post haec acetum cum melle ob uirium tutelam adhibendum probat. tunc iuscellum tenue dat anseris uel perdicis aut gallinae et per profectum oryzae sucum uel ptisanae ex hordeo, tunc panem cum radicibus fluxis ac mollibus uel cappare, dehinc cum pisciculis. Sic enim quasi acceptis his lethargicos iuuandos existimat, cum omnimodo tumentia acrioribus uirtutibus accensa grauentur, [55] hoc est clysteribus supradictis atque potionibus et infusionibus et perunctionibus et odoramentis et fomentis et apophlegmatismis et uini dationibus intemporalibus et cibis acrioribus et indigestibilibus et radicibus et cappare et iuscello innutribili atque corruptibili. in quos errores ceciderit nobilis uidelicet Empiricus, claret, cum liquidarum materiarum causas attendit et neque tempora neque quantitatis modum dare perspexit, sine quibus solas materias nominauit, non adiutoria constituit. alia quoque multa uana opinatione composuit, quae non in principaliter dicenda suscepit, sed expugnando, quae ab aliis posita uidebantur, adiecit. quae propter fastidium prolixitatis tacenda melius existimo, quippe cum ex his, quae narrauimus, praetermissorum conici uanitas possit.

DE APPREHENSIONE VEL OPPRESSIS, QVOS GRAECI CATALEPTOS APPELLANT

[56] Vicina atque similis est lethargiae passio, quam Graeci catalepsin appellant, nos apprehensionem uel oppressionem uocare poterimus, de qua nunc dicemus. nomen igitur ab accidenti sumpsit, sed Hippocrates libro suo Sententiarum et Diocles libro Prognostico hanc passionem aphoniam appellauit, Praxagoras secundo libro Peregrinarum passionum catochen appellauit, item Antigenes Cleophantinus libro, quem De febribus et tumoribus scripsit, anaudian uocauit, Asclepiades libro, quem De periodicis febribus scripsit, catalepsin appellauit atque plenum corpus scripturae composuit. [57] quo constat errasse Chrysippum libro, quo de ipsa passione scripsit, appellans catocham, hoc modo: "Passionem", inquit, "quam appellamus catocham".
Veteres etiam medici hanc passionem non tacuerunt, sed facile, sicuti etiam nunc plurimi, lethargiam esse senserunt. alii horum successores pauci quidem <et> Asclepiadis sectatores hanc passionem a lethargo discreuerunt et nomine adiecto catalepsim uocauerunt e<t> quidem nihil ei nouitatis ascribentes, quod proprium passionis uideretur, sed omnia communia, quae etiam de lethargo dixerunt. sed neque alius quisquam hanc passionem cognouit usque ad Methodicorum tempora. [58] nam ex nostris primus Magnus eius argumenta constituit atque mox Agathinus, dehinc Archigenes, qui plurimum passionem a ceteris discernendo separauit. sed neque proprium nomen passioni omnes unum posuerunt [Praxagoras eam catochen appellauit], neque si quisquam nomen passionis dedit primus, etiam eius signa recte agnouisse probatur, neque Asclepiadis sectatores soli catalepsin uocauerunt, uerum etiam et ipse Asclepiades aliam dixit esse passionem quam lethargiam, sed cum hoc solum praeciperet, nouum non dedit nomen.

[59] Nunc, ne supradicta omnia simplicia atque nuda posuisse uideamur, ipsas quoque significationes singulorum prosequemur. Hippocrates ait repente uoce captos, quos aphonos appellauit, fieri uenarum causa, cum spiritum sumpserint. multos denique talia prosequentur: rubor uultus atque oculorum statio sine ulla palpebratione, manuum neglecta atque distensa abiectio, dentium stridor et membrorum saltus ac musculorum, quibus buccae colligantur, conductio, quos appellant siagonitas, articulorum frigus, cum spiritus inuaserit uenas.

[60] Item Diocles ait defectiuas febres tutas atque innoxias esse frequentius, quam sunt continuae, quamquam et in his periclitentur, qui in accessionibus apprehensi conticescunt uel raptu quodam alterno per membra tentantur cum supradictis signis, quod saepe, inquit, est accidens pueris. Item Praxagoras ait esse quasdam febres ex anno duodecimo usque ad sextumdecimum uel septimumdecimum, quae quadam priuata pernicie mortis habeant effectum, atque id in seruis magis quam in liberis euenire, sed excesso dierum numero passiones fiant catochae uehementes, ut etiam uoce capiantur aegrotantes; horum aliquos etiam lethargos fieri. [61] "Denique", inquit, "de catocha passione quidam liberati ac deinde sanitatis creduli plurimum quicquam sumentes repente in mortem uenerunt. hos denique plurimus modo sequitur somnus atque febrium instauratio et cetera, quae corpus passione habit<u>ari demonstrent."
Item Archigenes ait esse difficiles etiam periodicos typos, horum difficiliores esse tertianos, in quibus quotidianae accessiones fiant, sed alterna diei interpositione suae similitudini respondeant, quando in accessione uehemens occurrerit oppressio, et appellauit rhigos. [62] "Difficilis", inquit, "etiamsi quotidianis diebus [in] accessiones sibi similes fiant et in accessione aegrotantes supradicta patiantur." dehinc progrediens paululum idem dixit periodicos typos non esse perniciosos, sicut supra dictum est, sed horum esse molestos, quibus accessionis tempore pressurae uehementes adueniunt et quodam nubilo corpus demergitur, quod item rhigos uocauit. "Sed hoc", inquit, "est accidens magis tertianis, aliquando etiam quotidianis, qui similibus, respondeant accessionibus."

[63] Item Asclepiades ait quotidianum perseuerantem non sine periculo esse atque multos ex eo in alium morbum induci, hoc est <in> corporis defluxionem aut hydropem uenire et quicquid potest per corporis debilitatem accedere. "Apud Romam uero", inquit, "frequentare aduertimus has febres cum corporis atque mentis oppressione in similitudine<m> lethargiae, quae secundo uel tertio in statu accessionis constitutae statim recalefacto corpore uel cessante uehementia in resumptionem atque resurrectionem mediocrem reuocant aegrotantes. at si leui figmento cessauerint semel apprehenso aegro nullam resurrectionem dabunt, sed in sudores et respirationem celerem impulsum febricitantem occidunt." [64] item similia de his scribit, et non semel, sed frequenter, dicens certa ratione mentis apprehensionem typorum in accessionibus fieri atque hoc apud Romam frequentare, dans etiam causas, quibus haec singula fiant.
Item Chrysippus particulariter signa passionis percurrit futurae et praesentis uel in peius euntis, discernit etiam ab lethargo, et alia plurima et uaria digerit.
Quibus ita se habentibus erit indignum tanta dissensione conscriptae passionis eorum cuiquam ascribere firmitatem, quippe cum ceterarum etiam passionum omnibus cognitarum aliqui plurima accidentia atque signa, aliqui pauca conscripserint, nec quisquam uera significatione finierit.

[65] Haec sunt, quae propter eos, qui specialiter istam passionem perniciosam dixerunt, ponenda credidimus. quod etiamsi lateret in partibus, periculum<nullum> Methodicis afferebat, qui generaliter congruas passionibus posuerunt curationes, etiam quibus particulariter latentia curentur. sciendum igitur, quia haec passio ex iisdem causis antecedentibus fiet, quibus aliae quoque passiones efficiuntur, indigestione, uinolentia, carnali cibo et horum similibus rebus.
<Soranus,> cuius haec sunt, quae nostra mediocritas latinizanda existimauit, se uidisse plurimos memorat ex intemporali cibo uel plurimo puerorum ista oppressos passione. sed non inquit necessarium praecedentium causarum differentiam in curationibus praeuidere, siquidem praesentia sint a Methodicis intuenda. [66] sic etiam super<fluum> dicit temporis attendere frequentiam, quod autumno tempore haec passio magis irruat corporibus atque in puerilibus frequenter aetatibus, item sexus causa mulieribus, et humorosis et uacuis corporibus et edacibus hominibus uel post aegritudinem resumptionis tempore inordinate atque impatienter agentibus. praeterea omni febriculae haec passio irruere potest, siue continuis siue dimissionibus intercapedinatis, hemitritaicis etiam febribus uel quotidianis et tertianis et quartanis, quamquam rara atque frequens secundum febrium fiat qualitatem. [67] hinc etiam grauis uel leuis pro earum magnitudine fieri intelligatur. frequentius tamen quotidianis accessionibus uel tertianis accessionibus aegrotantes ista passione afficiuntur, et praeterea diuturnis accessionibus admoniti tertianis similitudinem seruant ad typum quotidianum. sed omnium earum febrium grauius, quoties cum articulorum frigido torpore fuerit qualitas, leuius, quoties tremore aegrotantes afficiuntur, item magis ac magis leuius, quoties sine his, quae supra diximus, solo feruore initium febres accipiunt.

[68] Sequentur autem eos, qui in passionem uenire meditantur, alia communia cum lethargo, ut segnities et tardus corporis motus uel nulla querela ex his, quae aegrotantes afficiunt, hoc est tacita sui laboris relatio, et ueluti somnus ultra modum prolixus uel grauis, item alloquentibus nobis eius tarda responsio. propria autem sunt, quae in propriam passionem uenturi patiuntur, ut est genarum rubor plurimus sine febrium leuigatione, saliuarum fluor, pulsus erectio atque plenitudo, uentris retentio aut coaceruata atque fluxa effusio.
Eos uero, qui sint in passione iam constituti, sequitur schema iacendi iugiter supinum, colli distentio, genarum rubor, febris, [69] uocis amputatio, sensuum torpor atque hebetudo, palpebrarum distantia et infixa atque immobilis intentio luminum tamquam quicquam intento obtutu cupientium aut boum ceruicis repentino ictu cadentium. sequitur etiam lacrimatio tamquam sentientium atque dolentium, saltus latenter commouens musculos, qui buccas colligant, quos siagonitas appellant, mouens etiam labia et supercilia, et digitos atque manus; singultus creber ac resonans, pulsus celsior, humectus, plenus, uehemens, retentio uentris, et neque extenta recolligunt membra neque conducta distendunt, uentris inflatio aliquibus tamquam ex uento magis ac magis circa stomachi sessionem, aliquibus tamquam ex humore uel cibo cum sonitu intestinorum; [70] dentium concubitus, hoc est confixio uehemens, aliquando etiam stridor et, cum statum sumpserit accessio, horum recessus adeo, ut sit quaedam interiecta distantia oris hiscens atque dimissa hebetudo, cum plurimus saliuarum fluor[e] per eius obliqua foras decurrit, nunc attestante sonitu transuoratur. discurrit etiam, si quid fuerit liquoris infusum, aut inuito aegrotante percipitur. item labia saepissime conducentes contrahentesque et tanquam in maestitudine constituti suspirant. atque ita, si ante oculos eorum quisquam digitos circummoueat, palpebrant aegrotantes et suo obtutu manuum traiectationem sequuntur, [71] uel, si quicquam profecerint, etiam toto obtutu conuerso attendunt, et inclamati respicientes lacrimantur, nihil dicentes, sed uolentium respondere uultum simulantes. odoramentis admotis iucundis delectantur atque iugi adducto spiramento, odoribus autem taetris delectationem non accomodant, sed a[d]uersa uoluntate eorum fugiunt putorem. dulcia atque amara sentiunt, si eorum linguae fuerint admota. item perpuncti sentiunt, uel si eorum manum quis extenderit, hanc recolligunt, uel lacessiti horrescunt et eorum uultus in ruborem florescit cum sudore saepius plurimo atque feruenti, et in dimissione sinceritati propinquantes rursum admonentur.

[72] At si ad peiora passio fuerit deuoluta, feruor plurimus corporis in superficie, magis sentitur spiratio, oculorum conuersio, menti quoque fixa conductio, manuum contractus et musculorum, qui buccas colligant, tamquam ridentium, sudor igneus, et quibusdam in thorace atque uultu emergentes discolores uel stantes in rotunditate<m> maculae in similitudine<m> scatebrarum corporis, quos Graeci ionthos uocant, et e magnitudine repentinus <pulsus> casus, gutturis stridor, quem Graeci rhogmon uocant, torpor frigidus et albidus uultus et in ultimo eff<l>atio atque uitae periculum.

[73] Alii uero in phreniticam aut lethargicam passionem reciderunt, sicuti et ipsae passiones in semet per temporum motum uenire consueuerunt. his igitur, qui in phreniticam passionem ex ista deueniunt, pulsus sensim minuitur atque densatur et oculorum fixus obtutus mutatur atque mobilis efficitur, leuiter etiam tamquam in somno murmurantes non recta secum loquuntur et incerto motu atque tardo suas transferunt manus uel digitos complicant. qui autem in lethargicam passionem deueniunt, inani afficiuntur pulsu atque tardo, et eorum palpebrae concluduntur, et in torpore sensuum uel hebetudine perseuerant. qui autem in declinationem passionis deueniunt, plurima uel parua accedente humiditate releuantur quibusdam antecedentibus signis. [74] nam plerisque plurimo per intestina exeunte uento uel mucilento humore <a>ut stercore uentris subsedit inflatio, alii uero humore plurimo atque crasso praefecta dentium distantia ex ore detracto locuti sunt, et alii sapienter quidem, sed concisis sermonibus, alii iugibus.
Proprie igitur passionem supradictam, hoc est catalepticam siue catocham, ut Graeci appellant, designant febres acutae, uocis silentium, sensuum hebetudo, pulsus magnus ac uehemens et plenus et humectus et oculorum stans atque fixus obtutus. est autem passio celeris atque acuta, etiamsi in chronias uenerit febres. et est magna atque strictura<e> et raptu corporis, quem Graeci spasmon uocant, fieri perspicitur, nisi per immodicum fluxum diaphoreticus tamquam in cardiacis fuerit effectus.

[75] Huic igitur similis est lethargia, apoplexia, stomachica passio, in febribus uocis ingerens silentium, item animi defectio per nimiam ieiunitatem et matricis praefocatio et <ex> lumbricis uocis depressio, de qua capite de lumbricis scribentes memorabimus. de aliis uero leuiter atque coacte nunc discretionem ponemus. namque lethargicis maior quidem pulsus, sed tardus atque inanis inuenitur et palpebrarum conclusio; catalepticis autem pulsus maior, sed plenus atque celer et uehemens inuenitur palpebrarum attestante distantia.
Item apoplecticis paruus, celerrimus, durus ac sine febribus pulsus inuenitur, siquidem haec repente accidant. [76] item stomachicis, qui nimi<a> <i>e<iuni>tate etiam uoce capiuntur, pulsus paruus et imbecillis inuenitur cum stomachi solutione uel tumore manifestius apparente et frigido torpore, qui sequitur post oppressionem factam et non antecedenti febriculae concurrit, sicut in catalepticis. item stomachici intelliguntur ex eo, quod iam frequenter fuerint admoniti passione et propterea typorum tenuerunt tarditatem, quibus accessiones longo interuallo respondeant.
Item qui ieiunitatis uel abstinentiae defectu siue ex capitis causa, quam Graeci scotosin uocant, demersi uidentur, [77] discernuntur hoc modo, quod primum oculos habeant distentos dentium concadente iunctione, attestante pulsu paruo atque imbecillo, ita ut aliquando interire uideatur, cum frigido torpore. sed haec et cito circumscribunt<ur> et is, qui patitur, facile resurgit. nam si perseuerauerint, catalepticam passionem designant.
Item non aliter facile resumere perspiciuntur hi, qui odore carbonum uel unguentorum sensuum oppressione uel torpore afficiuntur. item matricis praefocatione oppressae discernuntur, primo quod ipsa matrix se sustollat atque supra umbilicum uel uentrem exstans uideatur antecedente querela earum partium ante oppressionis tempus. [78] aliquando etiam longis atque solitis accessionibus admoneri aegrotantes inueniuntur cum pulsu paruo, celeri, imbecillo. his etiam collum latius fiet cum palpebrarum conclusione atque frigido corporis torpore, <ex quibus nihil in catalenticis inuenitur. praeterea> ex duplici tertiana confectis in uehementiore accessione similiter alternis respondente diebus lethargica[m] fuisse oppressos passione et ueluti complexu<m> earum fuisse accessionibus demonstrando lethargicum simul atque catalepticum esse confirmat aegrotantem, non aliter quam sunt ex typorum complexione in una atque eadem aegritudine reperti.
Haec sunt quae <in> intelligenda passione atque a similibus discernenda posuimus.

QVOMODO CVRANDI SVNT HAC PASSIONE LABORANTES?

[79] Dehinc ob curationem adhibendam oportet aegrotantem iacere, sicut strictura laborantes saepe docuimus, adhibita abstinentia pro uirium qualitate atque fomento ex oleo dulci et calido capiti et medianis partibus, sed praetactis membris, quae frigido corporis torpore afficiuntur, calefactionibus etiam adhibitis cum obuolutione atque modica <con>strictione ex lanis effecta. item ori uel faucibus sensim infundendus humor uel mulsum illis temporibus, quibus alias passiones curantes docuimus. clyster etiam simplex adhibendus, si uentris cessauerit officium.

[80] In declinatione uero uel dimissione os aegrotantis sensim distendimus atque hiscere tentabimus. aliis item dimissionibus cataplasma mediis adhibemus partibus et clunibus ob abstinentiam urinae soluendam, item ceruici uel maioribus neruis, quos tenontas appellant, et musculis, qui buccas colligant, quos siagon<i>tas uocant. iniectione parua olei per clysterem utimur et cucurbitae appositione nunc simplici, nunc scarificatione adiecta ob singultum et tumorem uentris atque stomachi. tunc uaporatione[s] spongiarum atque cerotario releuatis partibus mediis caput tondemus atque apposita cucurbita [ex quibus nihil in catalepticis inuenitur, praeterea] scarificamus occipitium et tempora uel cogentibus causis alia quoque capitis loca, si qua potuerint cucurbitae appositionem accipere. [81] tunc fomento utimur olei atque embasin toto adhibemus corpori acopis etiam leuioribus utentes, quae mitius neruorum faciant laxamentum. tunc post p<er>unctionem cibum dabimus declinationis tempore uarium atque bibilem, ut ouum sorbile, cerebrum, olus, quod non sit uirtutis acrioris et magis nutribile. dehinc adhibemus lauacrum sine ullo cibo, qui in se habeat uini qualitatem. tunc proficienti aegroto pomorum quicquam damus, ut ficum recentem uel pirum ex melle, tunc mulsum uel aquam. atque completo sanitatis officio et depulsis omnibus, quae passionis recursum fore sollicitant, dabimus uinum tenue <et> leue, sicut Salutaribus praeceptis docuimus.

QVOMODO ALIARVM SECTARVM PRINCIPES ISTAM CVRAVERVNT PASSIONEM?

[82] Multi aliarum sectarum principes <...> quos inter etiam Chrysippus scribens de catalepticis in ultima parte libri etiam catocham nominauit. <...> sed in his, qui mediocriter tardasse in eadem passione inueniuntur, acrioribus utitur unctionibus ob stuporem articulorum uel tremorem, hoc est cyprino admixto pipere et nitro et fomento ex aqua salsa concoctis sulfure et bitumine. dehinc perunget unctione, quam appellauit tripticen, quam conficiendam dixit ex calamo aromatico, schoeno, cachry, pyrethro, irino, manna singulorum partibus oleo admixtis atque contritis.

[83] Sed haec nos ob acrimoniam reprobamus, siquidem sit passio celeris atque acuta, etiam si cui iamdudum tardantibus atque inueteratis febribus irruerit, quippe cum chroniae febres ista passione necessario in superpositionem ueniant, quam Graeci epithesin uocant, quae similis fiet necessario acutis passionibus, et ob hoc mitigationem deposcat. prohibemus etiam supradictis rationibus unctionem ex illo liquore articulis adhibendam uel ex eo quicquam potandum aut cibo admiscendum, item sternutamenta uel rasuram capitis aut articulorum sinapismum aut supponenda podici acria collyria ob prouocandum uentrem, quae appellauit balanos, item diagridium atque castoreum et omnia grauabilia fomenta, ex quibus tumor magis augetur et soporifera pressura geminatur.

[84] His etiam compeccauit Themison libris, quos Periodicos dixit, adhuc quidem in iuuentute constitutus, necdum Asclepiades in libris suis eos discreuerat. ait enim, si iam tardantibus atque insidentibus febribus apprehensiones uel oppressiones aduenerint sensuum atque in accessione uocis silentium fecerint, ceteris, ut supra diximus, similiter adhibitis ante accessionem tribus uel quattuor horis seruatis, si uenter non fluit, diagridii obolum cum tribus uel quattuor obolis castorei dabimus cum aqua occipitium atque tempora capitis inungentes thapsia, quam nos ferulaginem dicimus, aqua contrita, ut quendam sensum atque leuationem mediocrem per corporis faciat superficiem. cibos etiam inquit dandos solidiores, nisi praecordia fuerint in tumore constituta; quod si obstiterit, bibiles dabimus cibos. [85] necdum quidem ait prouidens, quia etiam, si in aliis partibus tumores fuerint corporis, sorbiles interea cibi conueniunt, siquidem laxamentum passio deposcat, quam<quam> necessario accendit atque erigit thapsia ma[g]nificum tumorem. est etiam castoreum acre inueteratae qualitatis causa, sicut omnis caro reposita.
Prohibemus praeterea ob dentium faciendam distantiam immittendos uiolenter cuneos. etenim ex his commotae partes atque quassatae asperant tumentia, quamobrem dentium concasus uehementior fiet, cum magis sit [in]utile ac necessarium in tensione partibus constitutis requiem adhibere, ut declinationis tempore uel potius dimissionibus laxatis musculis sine ulla ui digitis immissis dentium facilius distantiam faciamus.

[86] Nocent etiam suci frigidi, ut hederae fomentatae atque capiti impositae. etenim tumores constringunt et passionis asperant motum. et si qua his fuerint genere similia, sicuti in lethargicis contra sectarum principes scribentes docuimus, prohibemus. est autem improprium, atque loco carens in initiis frigidis uti fomentis, in declinationibus uero calidis atque feruentibus iuxta imitatione<m> recentium uulnerum. in his enim, priusquam tumor emerserit, frigida probantur; sed omnis sensuum pressura uel apprehensio in ista passione tumoris esse perspicitur uel hoc praecedente[s] superfieri.
Haec sunt, quae de catalepticis sua potentia Soranus ordinauit.

DE PLEVRITICA PASSIONE

[87] Pleuritis a parte corporis, quae magis patitur, nomen sumpsit. latus enim ipsa passione uexatur, quod Graeci pleuron uocauerunt. fit autem ex uariis antecedentibus causis, ut ceterae passiones, magis tamen profunda perfrictione aut uinolentia aut usu uenerio, plurimo nimis potu, indigestione continua aut percussu uehementi aut ponderis magni subuectione uel cursu uehementi. sed neque secundum has differentias differens erit adhibenda curatio. una est enim atque eadem passio ex qualibet ueniens causa, quae una atque eadem indigeat curatione.
Hanc definiens primo De adiutoriis libro Aristoteles sic tradendam credidit: "Pleuritis", inquit, "est liquidae materiae coitio siue densatio." [88] nec tamen disseruit, utrumne totius, quod falsissimum, siquidem phlebotomati aegrotantes liquidum sanguinem reddant, an uero particulae. sed cum hoc tacuit, non promisit. mitto etiam oculorum suffusionem nihil aliud esse quam liquoris coeuntis densitatem, nec tamen pleuritim. Item Apollonius, qui appellatus est Mys, uolumine uicesimo octauo, quem De secta Herophili conscripsit, “Pleuritis", inquit, “est communiter passio temporalis atque celeris secundum laterum membranas, quas hypezocotas uocant, atque interiectam carnem, aliquando etiam in pulmonis partibus saepissime sine tumore uel ex soli<ti>s causis effecta." proprie autem tumorem secundum supradictas membranas uel carnem lateribus interiectam, aliquando etiam pulmonis partem. [89] sed in utraque diffinitione peccauit. primo enim sunt prolixae atque narrabiles. secundo plurima alia praetermisit, nam necessario passioni febris inest. correptum autem atque usurpatum dicimus in pulmone passionem posse constitui, sicut ex consequentibus docebimus.
Item Asclepiades libro Diffinitionum pleuritim dicit esse humoris fluorem temporis parui atque celerem interiorum lateris partium cum febre atque tumore; sed erat melius tumorem dicere atque humoris fluorem: etenim quoties ex complexa passione conficitur, tumorem perspicimus superare.
Est igitur secundum Soranum pleuritis dolor uehemens interiorum lateris partium cum febribus acutis et tussicula, qua uariae qualitatis liquor excluditur. frequentat autem haec passio in masculis <magis> quam in feminis atque in senibus magis quam <in> iuuenibus. [90] tussiculosa enim atque frigida senilis est aetas, quo intelligimus profecto hanc passionem pueros difficulter incurrere. frequentat etiam hiberno magis quam autumni tempore, quo hiemi uicinatur, aestate uero difficulter occurrit. est praeterea passio acuta atque celeris et uehemens et aliquando sola ex strictura confecta, aliquando admixta solutione ob plurimum tussiculae liquorem. etenim uentris defluxio non implet in pleuriticis signorum concursum, sed magnitudinem passionis docet. quapropter ex his solum dicimus agnoscendam, quae supra memorauimus. alia uero concurrunt plurima atque differentia pro passionis magnitudine ac temporum mutatione, quae, quia praetermittenda non sunt, prosequamur.

QVAE CONSEQVVNTVR PLEVRITICOS?

[91] Prosequetur in passione constitutos acuta febricula, dolor lateris uehemens cum tussicula atque usque ad iugulum et palam eiusdem partis perueniens, quibusdam etiam brachium tangens et pectus atque ilium; et est stimulosus ac pulsuosus et igneus, iugis aut intercapedinatus seruato ordine aut confuso et infixus atque perseuerans iisdem locis aut mobilis et recurrens atque mutabilis cum suspirio et difficili spiratione, quam Graeci δύσπνοιαν uocant, attestante tussicula, aliquibus arida, frequenter tamen cum liquidis excrementis et primo spumosis, dehinc sanguinolentis, ita fellosis ac inde saniosis. sequitur etiam aegros supra id latus iacendi facultas atque, cum se supra contrarium latus uerterint, dolor, ut adduci sentiant suo pondere pendentia tumentium partium uiscera. sequentur etiam uigiliae atque siccitas et asperitas linguae.

[92] Peiorante passione augentur omnia supradicta. accedit etiam articulorum frigidus torpor, genarum rubor, oculorum sanguineus color, uentris fluor spumosus ac felleus, urinae quoque frequens atque paulatim albida egestio, pulsus densior, celer, fortis et ueluti fluctuans et suo percussu pressuram significans, spiratio etiam circumdolens atque frequens et obtusa, uultus et thoracis roscida humectatio, mentis alienatio, gutturis stridor uel sonitus interius resonans aut sibilans in ea parte, quae patitur, acceptorum etiam per uomitum recursio et iacendi negata atque displicens omnis positio, sputa facile siccantia, et magis saliuosis ea, quae fuerint contra naturam uel in densitatem coacta. etenim spumosa sanguinis in qualitatem transeunt, sanguinolenta in liuorem, [93] item fellea aeruginosa atque prasina uel nigra efficiunt<ur>, saniosa faeculenta uel fumosa et odore grauia et inaequalia mutato etiam saepe ordine suae egestionis; item post felleam uel saniosam qualitatem in sanguineam transeunt uel quamlibet coloris uarietatem. tumoris etiam uehementia luctante alia in soliditatem coguntur, alia in nigredinem ueniunt ob feruoris usturam. aliqua ruptis uasculis funduntur, qua<e> propterea neque saniosa qualitate post sanguinea perseuerant, sed spumosa rursum fie<n>t, cum singulas per partes tumor quatiens liquida spiritu turbato spumosam sufficit qualitatem. in ultimo autem cogente periculo celerrima fiet spiratio et praecordiorum suspensa adductio, pulsus inordinatus aut deficiens aut deserens in his, quae in peripneumonicam passionem aut apostema transire noscuntur.

[94] At si ipsa fueri[n]t leuigata, singula mitescunt, et uentris egestio coagulatur aut fellea carebit qualitate, et per tussiculam exclusa saniosa minime in sanguinolenta redeunt.
Discernendum etiam, quae sint sputa saniosa et quae sit sanies. nam saniosa iam mitescentis tumoris atque declinantis solutione esse probantur; sanies uero ex apostemate, quod etiam uomicam dicere poterimus, uel certe ex ulcere probatur uenire. discernitur autem exercita intentione, hoc est colore et substantia et odore. frequenter enim taetri odoris est sanies. item saniosa admixtione aquae facile soluuntur, sanies autem difficile.
Dolorem uero peiorem alii dexteri lateris probant ob pulmonis uicinitatem, alii sinistri uicinantis cordis causa, forsitan et quia frequentius sinistra dextris debiliora uidentur. item pleuritis nunc eodem tempore febriculae concurrit, nunc superuenit; nec antecedit, <nec> cessante febricula perseuerat.

QVOMODO INTELLIGIMVS PLEVRITICAM PASSIONEM IN PERIPNEVMONICAM TRANSEVNTEM AVT IN VOMICAM VENIENTEM?

[95] Intelligimus eos, qui in augmento pleuriticae constituti passionis proni atque faciles in peripneumonicam uidentur, cum ceteris omnibus peiorantibus signis atque in magnitudinem extentis solus dolor minuitur atque iacendi positio ex parte facilior ac leuior supina aegro fuerit uisa aucto genarum rubore, conductu etiam superciliorum e medio uehementer tamquam in maestitudine constitutis, articulorum, attestante feruore.
Eos etiam, qui in uomicam transeunt, intelligimus ex eo, quod dolor infixus eodem permaneat loco accedente tussicula arida atque tremore typico et inordinato, spiratione difficili, quam Graeci dyspnoean uocant, cum dolore leuiore et pulsu denso.

QVIS LOCVS IN PLEVRITICIS PATITVR?

[96] Quaesitum etiam est a ueteribus, quis in pleuriticis locus patiatur, et quidam pulmonem pati dixerunt, ut Euriphon, Euenor, Praxagoras, Herophilus, Philotimus, item quidam hypezocota membranam, quae latera ex interiore cingit, ut Diocles, Erasistratus, Asclepiades et eorum plurimi sectatores.
Horum primi aiunt non esse in lateribus tumorem, cum neque exstantia ulla earum partium inspectione sentiatur neque rubor nec motu nec tactu dolor acutus uel fortis tamquam manifestis tumoribus. accedit etiam, quod facile supra id latus, quod patitur, iacere possint aegrotantes, supra aliud uero, quod passione liberum uidetur, si se iactauerint, difficultas spirationis accedat, siquidem nunc sustentatae pulmonis partes iaceant, nunc ueluti pendere sentiantur. [97] dehinc etiam tussicula signum est ex antecedentibus consequens fibrarum pulmonis esudati corporis liquoris siue canna<e> gutturis. singula etiam e[t]tussita de pulmone uenire manifestum est, qui neque uenis neque arteriis neque fibris contiguus uel admixtus esse lateri uideatur, ut per ipsum latere accepta excludi posse credamus.
Vnde igitur dolores? numquidne pulmonis sensibiles partes in passione constitutae causa sunt? an uero eius tumore latera uicinantia comprimuntur, et propterea dextrarum fibrarum tumor dextri lateris dolorem facit, sinistrarum sinistri? sed in peripneumonicis totus tumet pulmo, nec ullus tamen sequitur dolor.
Sed huic quidem sententiae contrarii aiunt propterea neque ruborem neque exstantiam uel dolorem aegrotantes consequi, siquidem in alto tumor esse uideatur. [98] quod autem supra patiens latus quosdam iacere prohibet, alios uero contra mitescendo releuat, illa causa est, quod incumbendo obiectu straminum pressa materia refugiat atque ex partibus, quae patiantur, ad sanas partes rediens dolorem non faciat; at uero partibus non patientibus expressa atque fugata se patientibus impartiens et has distendens dolorem facit. tussicula uero fiet compatientibus hypezocoti membranae uicinis atque contiguis partibus. e[t]tussita itidem sputa per pulmonem feruntur, siquidem in ipsum ueniant ex uicinis accepta per uias mente sensas, quas logotheoretos appella<n>t, sicuti et in uomicis contingit, quamquam frequenter ad externas partes uerticem faciant, uel fracto latere sanguinolenta excluduntur sputa. [99] nam profecto insensibilis omnis est pulmo: debuit igitur nullus fieri dolor. sed si ex oppressione hypezocotis membranae ex pulmone uicino tumente dolor fiet, debuit magis aegrotans tunc dolere, quoties iacuerit in latus, siquidem tunc magis incumbens opprimit pulmo. dehinc etiam peripneumonicos dolere oportuit: si enim ex parte tumens pulmo dolorem facit, magis omnis in tumore constitutus facere debuit. patitur itaque hypezocos membrana et propterea dolorem uehementem facit, siquidem sit neruosa atque lateribus infixa. [100] hinc denique quoties tumore densatur, ossibus uicinantibus abstenta ire latius prohibetur et eorum conuersione naturali quatitur motu atque acuti doloris accipit causas. item spiratione thoracis adducti spiritus uicinitate pulsata insustentabiles dolores facit. manifesta namque coniectura est, quod ipsa patiatur, siquidem tumoris augmento collectionem in pleuriticis faciat et exspirantibus saepe aegrotis nigra inueniatur. hos denique uenenatos quidam uocauerunt.
Igitur pleuriticam uidentes passionem non simplicem lateris dolorem, uerum etiam febre acuta attestante totum corpus pati uideamus; etenim febres totius corporis sunt. plus tamen pati hypezocota membranam recte dicimus, siquidem sint in ipsa dolores constituti.

QVAE SVNT SIMILIA PLEVRITICAE PASSIONI, ET QVOMODO INTERNOSCVNTVR?

[101] Similia pleuriticae passioni dicuntur dolor lateris, collectio in eius medio constituta, item uomica, quam Graeci empyema uocant, suspirium siue spiratio difficilis, quam iidem dyspnoeam uocant, item [cum] ad nares catarrhus, quem uocant coryzan, et anhelatio, siquidem supradictis tussicula atque spiratio difficilis adiuncta esse uideatur et febricula et dolores accedentes pleuriticam passionem fingant. sed discerni atque internosci suis proprietatibus possunt.
Nam dolor lateris etiam sine febre plerumque est et longo tempore perseuerat uel, quoties celer est, sine uarietate sputorum uel excrementorum esse perspicitur. in pleuriticis uero dolor acutus cum febribus acutis et sputis supradictis inuenitur. [102] item ab empyicis, hoc est uomicosis siue collectione laborantibus, discernitur pleuritis, quod febres noxiae atque acutae et inordinatae in pleuriticis inueniantur. uomicosis uero uel collectione laborantibus antecedente corporis horrore frigido atque dolore pungenti eodem tempore, hoc est quo in uomicam transeunt aegrotantes, sputa sequentur, quae antea nulla fuerant, reiecto prius pure coaceruato in latere collectionis causa; laterum quoque ueluti conuersionem sentiunt, aliquando etiam sub ipsis exstans uel prominens collectio sentitur. in pleuriticis uero febricula ex initio uehemens atque sputa contra naturam et uaria reperiuntur. item ab spiratione difficili et ort<h>opnoea et catarrho, quem supra diximus ad nares fieri, et anhelatione celeritate discernitur et febri atque dolore, siquidem illa tarda sint et sine febribus, aliquando etiam sine dolore.

QVOMODO CVRANDI SVNT PLEVRITICI?

[103] Iacere pleuriticos conuenit mollibus stramentis, loco lucido atque calido et mediocriter amplo, schemate, quo se melius ac facilius habere peruiderint, adhibita requie et cibi abstinentia usque <ad> tertium diem <et> accessionis tempore uigilantia cum articulorum tenaci blandaque defricatione manuum calidarum. uaporanda etiam quae sunt in dolore constituta calidis pannis et, cum accessio statum sumpserit, lanis limpidis ex oleo dulci calido expressis contegenda. adhibenda fomentatio lenis capiti atque inguinibus et sub umbilico locis ex eodem oleo similiter calido, et magis quando fuerint indulgentia corporis releuati aegrotantes. sin minus, adhibenda etiam cataplasmata ex polline atque lini semine et foenugraeci cum aqua et oleo coctis, [104] tunc oris collutio[ne] et potus aquae calidae, moderate quidem, ne plurima liquoris humectatio sputorum prouocet fluorem. tunc somno dimittendus aegrotans. at si uenter non fluxerit, poterit somnus ante dimissionem permittente, hoc est declinante, accessione accersiri, prohibitis scilicet laxatiuis cataplasmatibus. Sed si dolor uehemens fuerit, phlebotomiam conuenit adhibere, si nullus uentris fuerit fluor, intra tertium diem, sin uero fuerit adiuncta uentris solutio, in ipsa diatrito erit phlebotomia adhibenda, ut praediscere possimus, utrum sit perseuerans atque superior strictura magis quam solutio. saepe enim concurrens uentris solutioni sanguinis detractio aegrotanti nouissimam intulit defectionem. [105] quapropter perspiciendum, utrum usque ad dimissionem accessionis fluor uentris perseueret uel eius meatio mordicationem quandam faciat podici uel intestinis. suspecta etenim habenda est istiusmodi defluxio.
Atque ita adhibenda phlebotomia, sed ex alio brachio, quod fuerit dolenti lateri contrarium, certae rationis causa, quam saepe memorauimus. tunc post mediocrem sanguinis missionem, quae magis conicienda est ex coniunctione quamquam leuissimae solutionis, quiescere permittimus aegrotantem atque resumptum laxatiua perunctione curari oris etiam adhibita fomentatione. digesto scilicet adiutorii turbore dabimus sorbilem cibum ex oleo dulci confectum siue melle, ne liquidorum prouocentur sputa importunitate temporis, hoc est initio siue augmento passionis. [106] dabimus etiam pultem calidam atque madidam sine sale uel panem ex aqua calida; sed si uenter non fluxerit, pultem dabimus crassiorem, sed calidam, siquidem tumentes prius partes incurrat. tunc post cibum somno dimittimus aegrotantes usque ad solitum accessionis tempus, quae cum fuerit effecta, erunt adhibenda, quae supra memorauimus congrua. adhibendus etiam cucurbitae leuissimus raptus, sed cum statum ceperit accessio, adiecta etiam scarificatione, cum ad dimissionem declinando peruenerit, tunc spongiarum uaporatio atque cataplasmata laxatiua frequenti mutatione nouata. sed si uentris fuerit fluor, erit quidem his utendum ob tumorem, siquidem immutabilis dolor augeat liquidorum defluxionem uigiliarum atque corruptae digestionis causa. [107] iniciendi sunt igitur aegrotantes plantaginis suco [reficiuntur], et aliquando simplici, aliquando admixta acacia aut ptisanae suco, quo sit praecoctus mali Punici cortex uel myrti aut agrestis celsae coma, quam rubum uocant, aut rosa uel galla et his similia. etenim alia quaeque nimium constrictiuae uirtutis uel multorum admixtione composita immodica densatione maiores membranarum fieri prouocant necessario tumores, quos passionis nequitia et tardare faciles et adiutoriis medicinalibus cedere difficiles facit, adiuncta scilicet solutione. quare cum prolixiores fieri uiderimus dimissiones, clystere utemur, solutione cessante cataplasmatibus autem et cucurbitae scarificatione, cum doloris fuerit dimissio.

[108] At si solutus fuerit aut leuigatus dolor, ut ordinem accessionum seruans magnitudine tamen minutus esse uideatur, urgente etiam solutione, iniectione utemur supradicta, prohibita scilicet uaporatione atque cataplasmatibus submotis et scarificatione supradicta, apponentes palmulas, quas patetos uocant, contritas, atque pannis calidis. potum dabimus calidum quidem, sed omnino paucissimum, ut neque liquore plurimo sputorum uel uentris augeatur defluxio et tepore quodam tumentia mitigentur. omne etenim frigus tussiculam commouet. danda denique pulticula, sed constrictior, uel panis ex aqua calida diligenti infusione atque innouatione calidae elutus et expressus, ut suae densitatis positu elentescat.

[109] At si iugi uexatione tussiculae atque conatu frequenti eruptio uenulae sanguinem per os emitti coegerit, dabimus plantaginem dimissionis tempore oleris uice mandendam. etenim in accessione omne, quod datum fuerit, corrumpi atque acescere necesse est, olera praecipue. dabimus etiam decoctorum aquam cydoniorum. at si in ipsa accessione id facere coacti sumus, insistente periculo dabimus poscam, tunc in dimissione cibum, ut liquori soliditas accedat, alicam ex aqua calida, in qua fuerint praecoctae palmulae Thebaicae uel mala Cydonia, ut eorum frigore sanguinis fluor teneatur, feruore uero tussicula leniatur. erit praeterea, si uires aegrotantis permiserint, alternis diebus dandus cibus, donec passio declinet. at si imbecillitas coegerit, etiam ante declinationis tempus erit quotidie nutriendus aegrotans.

[110] In statu uero mitescentibus atque segnescentibus sputis et nullis irruentibus nouis saniosae etiam qualitatis effectis sine uentris fluore conuenit post cataplasmata atque uaporationem ante cibum dare bibendum mulsum diebus duobus uel tribus. etenim tussiculam mitigat et spirationem facilem facit, liquidorum tenacitatem laxat et eas partes, ex quibus sputa feruntur, depurgat. cibum dabimus sorbilem ex melle atque alicam uel siliginis panem et amylum aut ptisanam aut panem ex mulso aut ouum hapalum.
Declinante passione, si aliqua fuerit sputorum difficultas, ob debilitatem uirium uel liquidorum crassitudinem erit foenugraeci sucus admiscendus melli hoc genere confectus. [111] duobus diebus erit foenugraeci semen infundendum, sed frequenti mutatione aqua innouanda, prae<ef>fusa scilicet anteriore. tunc, donec color uirescat, aqua coquenda et eliquata admixto melle aegro supradicta moderatione bibenda. potest etiam ipsum foenugraeci semen tritum cum melle lambere uel lini semen assatum melli admixtum uel uitellum oui assati nucleis recentibus contritum atque decocto melli admixtum uel simul omnia admixtis etiam amaris amygdalis.
Tunc conuenit uario iam cibo aegrotantem reficere: pultibus, ouis hapalis uel cerebro porcino aut haedino aut agnino coctis cum sale modico uel pede porcino in ptisana decocto aut molli gallinaceo pullo uel columbin[ace]o. [112] tunc post tres uel quattuor dies solutis febribus adhibendum lauacrum, sed a uino temperandum. illis quoque partibus, quae dolore tanguntur, cerotaria <ap>ponenda ex oleo dulci uel cyprino confecta admixto foenugraeci polline uel meliloto tuso atque creto admixtis etiam adipibus. utendum quoque medicamine, quod diatessaron uocant, cera, resina terebinthina, iri Illyrica, pice, aequis ponderibus. dehinc post unum uel duos <dies> adhibendum lauacrum et dandum uinum, apponendum malagma, quod diachylon uocant, uel Mnaseu.
Haec ratio secundum Soranum curationis. antiquorum uero Erasistratus et Herophilus de pleuriticis nihil dixerunt.

AD HIPPOCRATEM

[113] Hippocrates uolumine, quo De ptisana scripsit, ad pleuriticos curandos haec ait. lateris dolor siue ex initio effectus siue supernatus principio uaporis erit curatione tentandus, in qua meliorem probat ex aqua calida in utriculo uel uesica constitutum [hunc ad modum] uel in aeneo uasculo siue testeo, supposito quolibet stramine molli, ne quassatio fiat locorum, scilicet qui in dolore sunt. probat etiam spongiam mollem, magnam, ex feruenti aqua expressam atque inuolutam, tunc apponendam. circumtectus, inquit, enim atque inclusus uapor plurimo tempore perseuerat. admouenda etiam tamquam odoramentum ori uel naribus aegrotantis, ut spiramento adducta suo ingressu laxamentum partibus administret. utendum, inquit, etiam <hordeo uel> eruo in aceto miti macerato et calefacto et celeriter sacello incluso, tunc apposito, [114] siue cantabro eodem genere feruefacto, uel aridae atque siccae uaporationes adhibendae, ut sunt ex sale siue milio frixo in sacellis laneis aptissime appositae. etenim leue atque conducibile est milium: soluet namque naturali quadam mollitudine illos dolores, qui iugulum in ipsis passionibus pulsant; non aliter etiam illos, qui has partes <non> pulsauerint, soluit.
At si dolor uaporationibus minime fuerit mitigatus uel abstentus, non oportet plurimo tempore in hac perseuerare curatione: etenim pulmonem uaporatio siccat atque purulentum fieri cogit. sed si doloris significatio ad iugulum uel ad brachium tetenderit cum grauedine, ut etiam pectus uel mamillam tangere uideatur, oportet in brachio uenam diuidi, sed interiorem, quo multa fieri detractio possit, donec plurimum rubrior sanguis excludatur uel pro rubro <et> limpido liuidus. utraque, inquit, enim eueniunt.

[115] Sed si sub pectore fuerit dolor et ad iugulum non tetenderit, emolliendus est uenter aut helleboro nigro aut peplio, nigro admixto dauco uel seseli aut cumino siue aniso uel aliud, quodcumque tranquillum admiscendum putat [id est portulacam], uel pepl<io silph>ii sucum praestare. quae enim admiscemus, sibi similigena haec sunt, quae supra diximus. deducit autem melius uentrem helleborum nigrum, quam deducit peplion, peplion autem helleboro nigro uentositatem melius tollit per podicem prouocatam. haec denique utraque dolorem soluunt. mitigant etiam alia plurima. haec sunt, inquit, deducentia siue detrahentia per effusionem summa, quae ipse sciui atque posui. quin etiam in sorbilibus dantur deductoria, quae non satis sunt insuauia aut amaritudinis causa aut alia qualibet, ut copiae uel coloris.

[116] Ptisanam igitur, quando medicamen biberit, statim superbibere nihil minus a congrua est ratione uel quantum accipere consueuerit; dehinc paulatim inter uentris deductionem non erit sorbenda, sed quando humorum declinauerit exitus, tunc modicum sorbeat aegrotans uel quantum consueuit. dehinc detractio perseuerare debet, donec dolor cesset uel nihil contrarium occurrat. haec mihi, inquit, ratio est et in suci usu[s] ptisanae. etenim dixit melius esse statim sorbendi initium sumere et in omnibus magis uentris antecedentibus deductionibus sumendo [ergo est] initium sorbendi tertia uel quarta uel quinta uel sexta uel septima die, nisi intra id tempus fuerit aegritudo praeiudicata. haec sunt, quae in primis partibus libri ordinauit.

[117] Alias quoque passiones curans in ultima scripturae parte rursum peripneumoniam atque pleuritim curans haec ait. in peripneumonico et pleuritico oportet inspicere, utrumne acuta febricula atque dolores alterius uel utriusque sint lateris et utrum ascendente spiritu dolor admoneat et tussicula uel sputa fuerint abundantia flaua uel liuida ac tenuia uel spumosa uel florida aut alia qualibet qualitate a supradictis differentia. sic agi oportet, ut, si dolor pungens [penetrans] ad iugulum uel cinctum uel brachia tetenderit, uenam incidamus, in quacumque parte facilior fuerit uisa. detractionis autem modus conueniens secundum corporis habitudinem atque temporis, aetatis uel regionis considerationem accipitur. [118] plurimam enim detractionem ostendit celer atque acutus dolor, quae usque ad animi defectionem erit facienda; tunc clyster adhibendus.
Si inferius thorace fuerit dolor et plurimum aegrotanti distenderit uentrem, <purgatione utendum;> sed medio tempore purgationis, hoc est quo uentris officium <non> cessat, nihil, inquit, accipiendum, sed post perfectam effusionem mulsum ex aceto exhiberi iubet, quod oxymeli uocant. item quartanum typum medicamine curans tribus aliis diebus adhibendum clysterem probat et, si passio <non> fuerit releuata, tunc inquit purgatione utendum.

[119] Praecauendum etiam monet, donec dies septem intacti febribus transigant aegrotantes, tunc, inquit, tuto sucum dabimus tenerum atque paruum. at si facilius agere coeperit sputa attestante spiratione meliore et sine ullo dolore atque, ut supra dictum est, cessante febricula, paulatim crassiore ac plurimo et bis in die utendum praecipit suco. sin uero <non> facile haec fuerint releuata, leui potu atque sorbili utemur cibo, hoc est suco paruo et semel in die, tempore scilicet, quo leuius aeger habuerit. atque id intelligi urinae inquit inspectione. tunc dandum sorbile quidem, nec prius tamen, quam urina atque sputa uisa fuerint matura. Sed si medicatus plurima excluserit, necessario paruum atque tenuem dabimus cibum. [120] non enim potest <propter> inanitate<m> somno uel plena affici digestione neque passionis atque naturae conflictus sustinere, quos Graeci crises appellant. sed cum corporis defluxio tenuem fecerit aegrotantem, retentione cessante, qua naturali uigore corporis nutrimenta tardantur, sucorum nihil ualebit retinere. intelligimus autem matura sputa, quando sunt <saniei> similia, item urina cum fuerit rubrior in erui similitudine<m>. nihil etiam, inquit, prohibet doloribus lateris adhibere tepores atque cerotaria et unctionem crurum et clunium pingui atque calido oleo frequentare, praecordia uero semine lini cataplasmare usque ad papillas.

[121] His Soranus respondens ait in calefactionibus acres esse sales ac necessario tumorem prouocare, febrem accendere; poscam etiam constringere et stricturam passionis augere. item milium frixum graueolens et nidorosum atque capiti graue maxime acute febricitantium esse perspicimus. spongiis etiam erat melius quemquam in dimissione patientes partes uaporare atque oleo calido perfundere.
Est praeterea improprium ac sine ratione tunc uti phlebotomo, quoties ad superiora dolor tetenderit, prohibere autem, quoties ad inferiora descenderit. oportet ergo sub hoc argumento neque difficultate inferiorum impeditos phlebotomare neque etiam podagricos, siquidem inferiora tumere uideantur. sed <neque> necessario, quoties dolor ad superiora tetenderit, phlebotomiam adhibendam uidemus, siquidem saepe peiorante uentris fluore hoc adiutorii genus prohibeatur. [122] neque etiam, ut ait, oportet interiorem uenam diuidi, siquidem et exteriori et media diuisa corpora releuentur, quippe cum e contrario interiorem prohibeant propter magnitudinem, ne tumor augeatur. item sanguinis mutatio iners est detractionis moderationi, sicuti de adiutoriis scribentes demonstrabimus. sese denique idem Hippocrates impugnat in consequentibus dicens usque ad animi defectum faciendam detractionem, quod magis uehementer est nocens, siquidem sit periculosa defectio. et cum sit temporaliter defectionis causa sensu carens aegrotans dolore releuatus, uidebitur, cum resumptus fuerit, rursum dolere, cum magis atque magis eiusdem magnitudinis passiones debilia corpora uehementius afficiant.

[123] Item purgatiua medicamina, quae Graeci καϑαρ[κ]τικὰ uocant, acrimoniae causa stomachum tumentem atque hypezocota membranam acuunt in tumorem et in periculum uentris effusionem prouocantia ma[g]nificam passionis ingerunt uehementiam. nutrire etiam cibo post medicamen non oportebat. pugnat enim purgationi faciundae illatum cibi nutrimentum, quippe cum medicamine <corpus> corruptum officii sui careat uiribus. mitto etiam, quod ex initio acescere facile ptisanae sucus perspiciatur, confectus quippe ex hordei suco, qui sit digestione difficilis. dehinc aegrotantis corpus non ualeat tantum sustinere nutrimentum, quantum sanitatis tempore solitum uidebatur. item mulsum ex aceto, quod oxymeli appellauit, sine discretione accipimus. est etiam immodica usque ad septimum diem cibi abstinentia, quam custodiendam ordinauit, [124] quippe cum nullus uehementiam passionis sustinere ualeat nisi nutrimento quamuis paruo toleratus; et neque in declinatione passionis aliquid humanius cibo largiatur, sed in iisdem sorbilibus perseuerandum existimat sucis. at cum fuerint sputa segniora, tunc, <ut> existimat, erit primo aeger nutriendus. quomodo necessario haec declinante passione occurrunt, intoleratum in ceteris relinquendum temporibus aegrotantem apertissime iudicauit, cum semper plurimum utilitatis adiutorium cibi, quam cetera possunt adiutoria, largia[n]tur. omne etiam corpus erit unctione coaequandum et non eius particula, quippe cum totum cibo nutriatur; ipsa quoque unctio non exserta anxietatem ingerit aegrotanti atque latentem difficultatem atque accessione ueniente corpus prouocat <in> incendium.

AD DIOCLEM

[125] Diocles etiam similiter phlebotomat aegrotantes eadem discretione adhibita. purgat etiam cathar[c]ticis medicamentis, quapropter eadem dignus accusatione iudicatur. cibum uero iuuenibus undecima die dandum statuit, sed aestatis tempore elixum magis et frigidum, hiemis uero assum atque feruentem. est enim summae <im>peritiae in ordinandis qualitatibus non passionum genera, sed tempora hiemis uel aestatis attendere, scilicet ut aestate tumore laborantes frigido cibo nutriti altiora percutiant<ur>.

AD PRAXAGORAM

[126] Praxagoras signa docens futurae pleuritidis praecauendum iubet dando bibendum piper cum mulso ex aceto uel abrotanum aut absinthium. phlebotomat etiam non ultra quintum diem, sed eos, qui non perfrictione[m] incurrerint neque frigido tempore et neque senes neque debiles corpore ante aegritudinem fuisse uideantur. omnia inquit corpore curanda, et fame magis utendum, dandum bibere mulsum ex aceto, aliquando etiam hyssopo admixto, item sucum ptisanae sorbilem, si celerius, quarta die, si tardius, sexta, atque ex illo quotidie, item celerius senibus atque a sanitate debilibus. dehinc usque ad septimum diem uentrem emolliendum iubet et unctionibus utendum <im>pauide persuadet atque respirationem inquit intuendam, utrum sit calida et odoris taetri. [127] quibus autem redundantia est humorum in uenis, exceptis senibus et a sanitate debilibus, helleboro nigro purgandos existimat. item deponendos secunda uel tertia die aegrotantes in aquam calidam iubet uel utribus eos calefacere, fouendo crura, donec dolor excludatur. Hic uero etiam non futuram pleuritim ex his, quae ordinat, efficit. omnia enim constrictiua atque acria esse uidentur, ut mulsum ex aceto et piper et absinthium, quae necessario tumores accendunt, eo maxime tempore, quo etiam aqua sumpta in qualitatem deuenit fellis ob nimium in alto feruorem. [128] dehinc phlebotomari oportet etiam eos, qui ex frigore incurrisse uidentur, et eos, qui senilibus annis uidentur affecti, non enim necessario debiles esse probantur. quapropter etiam illos, qui in sanitate corporis debilitate uidebantur affecti. exigit enim magnitudo passionis adiutorium. purgatiua uero medicamina, quae cathartica appellantur, praerumpunt corpus atque sollicitam eidem passioni solutionem prouocant. item fames tantum noxia quantum refectio commoda. numquam igitur sexta die cibum iudicamus dandum, longa est enim ieiunitas, et neque semper quarta die; saepe enim etiam tertia die <cibum dabimus. item> caput implet, fit autem hoc ex aromatibus. dehinc calidae aquae fomentatio importuna est et frigescere facit aegrotantes.

AD ASCLEPIADEM

[129] Asclepiades secundo uolumine Celerum uel acutarum passionum pleuriticos phlebotomat, praedicens primo ab his, quibus locis consistunt uel commorantur, utrum regio adiutorium phlebotomiae permittat adhiberi. se enim uidisse testatur apud Athenas atque urbem Romam phlebotomia uexatos uel peius affectos esse pleuriticos, in Pario uero atque Hellesponto resumptos ac releuatos. prohibet praeterea sitim atque clysterem uel ante cibum bibere. "At si", inquit, "oportuerit deducendi uentris causa, adhibendum semel uel secundo clysterem." potum dat magis ac plurimum mulsum, aliquando etiam et rutam et hyssopum cum mulso. [130] nocere inquit radicem herbae, quam Graeci phlomon uocant, quapropter omnino dandam negat uel certe semel dandam, ubi dolor coegerit. cibum inquit dandum praecauta secunda die, siquidem alternis admoneantur diebus, et quarta, siquidem grauior sit quinta. "Tertia", inquit, "die dabimus sucum et, ut saepe sufficiens, semel probauimus dandum. at si pulsus defeceri[n]t, nutriendos etiam post accessionem quintae diei permittimus; declinante passione uinum damus et uarium cibum."
Huic Soranus occurrens ait semper phlebotomandos pleuriticos strictura cogente; et apud Romam denique nos, inquit, utemur phlebotomo, nulla regionum discretione confusi. [131] etenim quaerendum, utrum Asclepiades proprietate regionis noceri suspicatur eos, qui fuerint in eadem phlebotomati pleuritici, an uero proprietate passionis. ex quibus si primum putat, hoc est regionum proprietate, uexari omnes oportuit, non solum pleuriticos, uerum etiam synanchicos [et], qui fuerint phlebotomia curati, et epilepticos etiam, quos phlebotomandos imperat aptissime. at si secundum, hoc est proprietate passionis uexari, putat, non apud Romam solum phlebotomatos pleuriticos, sed in omni regione noceri debuit iudicare.
Clysterem uero recte prohibet propter acrimoniam, sed non recte semel uel secundo adhiberi permittit. [132] multo enim melius est omnino innoxium quicquam quam leuiter nocens. hinc etiam phlomi herbae radicem tamquam natura noxiam reprobans recte semel adhiberi, ubi dolor coegerit. dehinc omni ex parte ratione caret prohibere clysteres tamquam augentes incendia et rutam uel hyssopum adhibere, quae sunt uehementius ardentia ob suae qualitatis acrimoniam.
Item mala atque caduca intentione confirmat circa quartum diem cibum <non> dandum generaliter ac necessario quintum diem seruandum. his enim, qui iugibus afficiuntur febribus, quoties initium ex die sumpserint, quarta die necessario dandus est cibus, [133] non aliter qu<am s>i maiore hemitritaeo aegrotant et ex nocte sumpserint initium. ipse quoque Asclepiades in phreniticam passionem uenturos grauiter iudicat affici quarta die. neque tuto ante dimissionem declinante accessione dandus, ut existimat, cibus est atque semel datum sufficere, nisi pulsus fuerit defectio. non enim oportuit uirium debilitate captata cibum dare, cum fuerit nostrae potestatis opportune ante aegrum, quam deficiat, reficere. uinum etiam et uarium cibum declinante passione dandum recte consulit, sed non suo conueniens iudicio. etenim phreniticis atque lethargis ante declinationem uinum dedit.

AD THEMISONEM

[134] At Themison alias quidem pleuriticos recte curauit, peccauit autem quarta die cataplasmando, dehinc cerotarium apponendo <et> ex aliquo uirtutis feruentis ungendo, <ut sunt ...> atque ruta. sunt enim acria. dehinc cerotarii tempus declinante est passione.

AD HERACLIDEM

[135] Heraclides Tarentinus sanguinis existimans abundantiam secunda die utitur clystere bis aut tertio atque post paululum phlebotomat, conturbans corpora requie indigentia. etenim quaerendum, quid magis esse confirmat, utrumne fluorem uentris aut tumorem et retentionem stercorum. sed si fluor est, hunc duplicat adhibendo clysteres; at si tumor est, hunc eorum duplicat acrimonia. credas etiam eandem iniectione suspensam raptu quodam patientibus aduenire partibus et propterea uehementius nocere. hi<n>c quoque <nulla est> etiam phlebotomiae utilitas: uexatae etenim tribus clysteribus uires sanguinis prohibent detractionem. [136] dehinc neque omnes neque secunda necessario phlebotomandi sunt die, sicut supra docuimus.
Cataplasmat etiam aqua solutis pollinibus, quod Graeci omen lysin appellant, admixto fico uel panace aut chamaepity, quorum complexio ob qualitatis acrimoniam noxia iudicatur. probat post usum cataplasmatis malagma, quod Apollophanis appellamus siue Polyarchion, item sua inuentione conscriptum, quae omnia sunt acerrima et propterea recusanda. dat praeterea mulsum praebibendum, in quo praecocta uel praeinfusa fuerit ruta.
At si sputa excludi coeperint, dat medicamen bibendum, quod conficit ex hyssopo, iride et melle. [137] si, inquit, non fuerint congrue uel sufficienter exclusa, addendas absinthii drachmas sex. sed si nausea occurrerit, apium uorare iubet aegrotantes uel oliuam ex aceto mandere. haec quoque sunt acria et stomacho inhaerentia. ipse denique tentatione expertus ex supradictis euersionem fieri stomachi ordinat ob nauseam retinendam incongrua[m], scilicet quae constringere possint. ait enim, si non recesserit sputorum emissio, sequenti die inicienda, ut quae excludenda commoueat iris, eadem clyster per uentrem detrahi prouocet, noxia noxiis committens, [138] siquidem etiam per clysterem iniecta ex eadem sint materia, ex qua sunt ea, quae bibenda ordinauit. quo fiet, ut commouens tumorem magis faciat excludenda, quae putat retineri.
Dat etiam iuscellum gallinaceum cum mulso ex uino uel suco ptisanae, quae sunt in corruptione<m> facilia atque inflantia et uentrem in fluorem mouentia. dari praeterea uinum iubet his, qui fuerint uiribus debiles, nisi caput, inquit, doluerint, non aduertens, quia temporis opportunitate permittente omnibus conuenit dare, atque e contrario resistente neque imbecillibus. etenim si, ut existimat, ualentes uiribus uexat, multo magis imbecillos. [139] neque recte sentit ita dandum, nisi caput doluerint. dolor enim si prohibet capitis, non aliter etiam lateribus prohibere perspicitur, priusquam passio declinauerit. importune datum, namque omnia, quae patiuntur, exagitat, nec solum caput.
Dicit etiam declinante passione gobiones pisces dandos, accedente profectu etiam carnem atque panem, non coniciens, quia omnis acrimonia tussientibus uel spirationis difficultate laborantibus uel spuentibus sanguinem inimica est etiam declinante passione. simile enim quiddam facit, quale contingere uidemus in externis corporis partibus uulneribus constitutis, quae cum sunt adhuc tenera, cicatricis nouitate acrioribus exusta, facile resoluuntur.

DE PERIPNEVMONIA

[140] Consequens atque uicinum est peripneumoniae dicere curationem, quae non, ut priores uoluerunt, a parte corporis, quae patitur, nomen sumpsit, sed ab ea, quae plus patitur, siquidem neque sine febribus esse uideatur. perficiunt hanc passionem causae, quae etiam pleuriticam faciunt, ut uenenum sumptum uel ex opio atque hyoscyamo confecta tussientibus medicamina uel his similia uirtutibus, item catarrhus uel coryza uel, quod est rarissimum, synanchica praecedens passio. [141] nam frequentius antecedente pleuritica peripneumonia sequitur, quo fiet, ut perniciosior sit antecedente, siquidem uexatis prius uiribus atque adiutoriis ex parte in cassum praerogatis in secundam ueniant aegri passionem. afficiuntur autem iuuenes magis atque aetatis mediae, at senes uel pueri atque mulieres difficile.
Hanc igitur quidam diffinientes passionem, ut Demetrius Herophilus libro duodecimo De passionibus: "Peripneumonia", inquit, "est tumor in toto pulmonis corpore: ex parte enim si fuerit, pleuritis dicitur." addere autem debuit cum febribus, siquidem sine his peripneumonia esse non possit.

QVAE EST PERIPNEVMONIAE INTELLIGENTIA?

[142] Diffinire Methodici iuxta Sorani iudicium declinant. Asclepiadis sectatores aiunt esse peripneumoniam parui temporis solutionem cum tumore atque febre. solutionem inquiunt ob humorum emissionem, parui temporis ad discretionem phthisicae passionis, quae est et ipsa solutionis uel effluentis humoris per tussiculam exclusio. peripneumonia<m> inquiunt ad discretionem aliarum passionum parui, ut supra diximus, temporis solutionem ingerentium, ut oculorum uel aurium. adiecerunt etiam cum tumore atque febre, siquidem solutio, hoc est eruptio, parui temporis ad pulmonem fiat peripneumonia, ad eas partes sine febribus.
Huic Soranus occurrens diffinitioni ait: Cum semper strictura in his obtineat[ur], non oportuisse passionem rheumatismum uel solutionem dici cum tumore, sed forte tumorem cum rheumatismo. etenim parua maioribus postponuntur. est igitur secundum nos peripneumonia strictura uehemens atque acuta pulmonis cum sputis et siti et febricula celeri atque acuta.

QVOMODO INTELLIGITVR PERIPNEVMONIA?

[143] Intelligitur ex his, quae concurrunt. etenim peripneumonicos sequentur febres acutae, grauedo thoracis et sensus laborantium quadam difficultate laterum atque medii scapularum, iacendi etiam facultas supinae positionis atque paulo erectior, frequens etiam sedendi delectatio atque supra latus iacendi difficultas, ita 'ut praefocabilis esse sentiatur, uultus rubor tamquam florens, oculorum ueluti pinguis aspectus atque etiam splendor, scilicet in partibus albidis, quae praeter pupulam uidentur, et magis cum alterna conuersatione aspiciunt aegrotantes. [144] sequitur eosdem etiam anhelitus celeritas, tussicula sanguinolenta atque fellea uel fumosa iactans sputa et in comparatione pleuriticorum fuluiora uel spumosiora, spiratio difficilis, desiderium frigidi atque plurimi aeris haustu rapiendi, frigidi etiam potus appetitio, os siccum, lingua aspera ac primo subalbida, dehinc rubra, pulsus uehemens et celer, anxietas, iactatio, uigiliae iuges, ingemens atque turbulentus somnus.
Peiorante passione thorax etiam exstantior fiet accedente spirationis persecutione cum quodam sibilatu uehementi atque aspero. [145] sequitur etiam colli ac uultus inflatio et oculorum aut immobilitas aut difficilis motus, uisus nubilosus uel nubilus, mentis alienatio, articulorum frigidus torpor attestante liuore, lingua crassior atque conductione breuiata, sudor superiorum partium, pulsus latens aut formicabilis, quem Graeci myrm<ec>izonta uocant, in ultimo etiam pectoris resonans stridor, quem rhogmon appellant.
At si salutaribus prosperata signis passio coeperit in melius uergere, omnium supradictorum fiet paulatim deductio, aliquibus etiam semel amputata decisio. [146] quidam denique in pleuriticam passionem redeuntes releuati uixerunt accedente dolore et plurima spirandi difficultate.
Etenim praedicta, quae peripneumoniam designant uel concurrentia complent, sunt haec: febres acutae, spirationis celeritas ac difficultas, tussicula atque sputorum uaria emissio, grauatio sine ullo dolore aut cum paruo praefocationis sensu. est autem passio generaliter acuta atque strictura suffecta adiuncto leui humoris fluore, quem rheumatismum uocant. quo fiet, ut magis stricturam uocemus, etiam si dolor non fuerit, quippe cum inesse grauedinem atque pressuram uideamus et asperitatem et siccitatem et accessionem uel his similia signa.

QVIS LOCVS IN PERIPNEVMONICIS PATITVR?

[147] Pati in peripneumonicis Diocles uenas pulmonis inquit, Erasistratus uero arterias; Praxagoras eas inquit partes pulmonis pati, quae sunt spinae coniunctae. etenim omnem inquit pulmonem pati Herophilus; si febrem, inquit, fuerint passi, pleuriticam facit. Asclepiades uero eas pulmonis partes pati, quae arteriae sunt adhaerentes, quas appellant bronchia. item Apollonius Herophilus inquit ipsius pulmonis uenas atque arterias pati.
Soranus autem, cuius uerissimas apprehensiones Latino sermone describere laboramus, totum inquit corpus passione uexari, sed pulmonem uehementius, quod quidem aestimatum et non ad expressam fidem accipiendum iudicauit. [148] est etiam inutile curationi, quippe cum nihil obstet locorum neglecta specialis apprehensio, ubi totum corpus laborare senserimus, et neque mutabilis sit adiutoriorum qualitas pro patientibus locis, sed talis perseueret in genere, donec passio ipsa perseuerat.
Manifestum autem ex supradictis, quomodo possunt similia quaeque peripneumonicae passionis internosci, accipimus. pleuritici enim uehementi dolore lateris afficiuntur, dyspnoeici uero, quos anhelosos dicere poterimus siue suspiriosos, sine febribus esse noscuntur, et non solum celeri atque acuta afficiuntur passione, sed aliquando etiam tarda atque obtusa, quam Graeci chroniam uocant. [et cetera.]

QVOMODO CVRANDI SVNT PERIPNEVMONICI?

[149] Conuenit peripneumonicos iacere in loco medie lucido atque calido et ita haberi uel componi, ut reclinato leuiter thorace collocentur. ad hoc enim positionis siue schematis genus ipsi quoque aegrotantes releuantur. dehinc abstinentia adhibenda usque ad primam diatriton, si nulla obstiterit urgentior causa. seruandi etiam a somno uigiles accessionis tempore adhibita articulorum leni atque calida manuum defricatione. calefactionibus etiam lenibus ex pannis utendum, tunc, cum statum sumpserit accessio, lanarum appositione thoracem secus atque medio scapularum, sed quae sint ex oleo calido ac dulci expressae.
Declinante accessione os colluendum ac deinde potus dandus aqua calida. [150] tunc somnus permittendus, adhibita etiam phlebotomia permittentibus uiribus. sed si intra diatriton in passionem uenerint aegrotantes, quod quidem est rarissimum, erit tum phlebotomia adhibenda, si autem non in ipsa diatrito, tunc unctione. dehinc aqua ora fomentamus et damus sorbilem cibum atque tenuem ex alica. etenim ptisana inflationem facit. item oryza constringit. simila quoque in initiis grauis est. conficiendus itaque erit, ut supra diximus, sorbilis sucus melle atque anetho et oleo. at si aeger sorbilia quoque horruerit uel recusauerit, alicam dabimus ex aqua calida aut ouum sorbile. tunc usque ad declinationem totius passionis alternis cibabimus diebus, si uires aegrotantis permiserint.

[151] Atque ita thoracem cataplasmamus et interscapulam, quod Graeci metaphrenon appellant, leni scilicet cataplasmate uel mulso mediocriter decocto aut pane ex aqua calida et polline atque foenugraeco ex aqua mulsa uel fici aridi decoctione. eius quamquam sit reflata sucositas, tamen manet ueluti mellosa dulcedo. tunc cucurbita eisdem locis cum scarificatione adhibenda, sed dimissionis tempore. leues autem, quas κούφας appellant, etiam in accessione adhibere possumus, et frequentes atque multis partibus. tunc uaporatio spongiarum et cataplasmatum apta: etsi sese ad tempus grauari sentiunt aegrotantes, eorum appositionem aegre tolerantes, tamen ex his plurimum deinde commodi consequentur. [152] erunt adhibenda, angusto <sci>licet tempore detracta atque rursum apposita, quo etiam tussiculae mitigetur inquietudo et ea, quae egeruntur, facilius lapsa sine ullo tormento reddantur. erit decoctum mulsum dandum uel foenugraeci decoctio cum melle. facit etiam nucleorum contritio mulso admixta uel amylum aqua contritum. dabimus etiam eclegmata sorbilia ex lini semine ac foenugraeci nucleis et melle decocto et ouorum uitellis confecta.
Cum statum sumpserit passio, gestatione leui utemur, cum uero declinauerit, uario nutrimus cibo seruantes ac praecauentes multo tempore ex liquamine et oleo cibos, siquidem tussiculam commoueant. [153] tunc lauacrum adhibemus et ultimo uinum damus. pectori autem atque a tergo circulatim cerotaria apponimus ex oleo dulci confecta uel cyprino admixta iridis radice decocta uel meliloto et secundum aliquos sampsucho. sed est hoc acerrimum, quamquam sit calidae uirtutis. post cerotarium uero apponimus <malagma>, quod appellatur diachylon, uel Mnaseu, aliqui etiam adhibuerunt illud, quod Nileos appellatur, item Caphisophontis, quae non sunt ita uehementia et propterea permittenda. horum sane compositiones de medicaminibus scribentes Interrogationum docuimus libris.
Ex antiquis autem Erasistratus et Herophilus de ista passione nihil dixerunt. [154] Hippocrates uero libro Regulari, quem Diaeteticum uocauit, peripneumonicae inquit remedium aptandum ex cocco atque galbano atque Attico melle uel abrotano ex aceto mulso atque pipere admixto et helleboro nigro. "Summum", inquit, "est etiam panacem in mulso ex aceto confecto decoquere et liquatum dare bibendum." sed haec somnia Soranus esse iudicauit et propterea reprobanda adiciens, quod mulsum ex aceto factum constringat et sit inconueniens tumori.
Item Diocles ait peripneumonicos, qui annum sextum natu excesserint, post iniectionem suco cibari oportere, sed fortiores atque ualidos uiribus leuius, imbecilliores uero plenius. [155] omnes tamen communiter parum refici iubet, qui ultra annum quartum decimum fuerint hac passione aegrotantes, adhibens acerrimos clysteres et propterea noxios. dehinc sine ratione ad dierum numerum cibum dandum putat. item libro, quem De passionibus atque causis et curationibus scripsit, phlebotomandos dicit et adhibendi tempus tacuit. dehinc uentrem commouendum existimat exagitans atque exsucans interiora. addit etiam unguentum naribus admouendum et sucum scammoniae, quam diagridium appellant, et helleborum et opium suco consparsum, obsidens odoramentis perniciosissimis caput. [156] usque ad quintum diem mulsum ex aceto solum dandum praecepit excitans profecto tumorem constrictiuae uirtutis causa et immoderata abstinentia uires absumens. utitur etiam cum his potionibus uexatiuis absinthio infuso et thymo decoctis et eisdem dans quoque transuorandum atque sorbendum passum cum aceto et mulso confectum. quae omnia, ut ratio demonstrat, sunt acria et propterea tumori contraria.
Item Praxagoras eandem pleuriticorum atque peripneumonicorum tradidit curationem.
Asclepiades uero secundo libro Celerum uel acutarum passionum phlebotomiam recusauit, siquidem nullo dolore aegrotantes afficiantur et propterea, si fuerit adhibita ex initio, sanguis tenuis atque subtilis exire uideatur, [157] sed errans plurimum, ut Soranus ait: neque enim moderatio detractionis sanguinis mutatione demonstratur, neque etiam solos dolentes phlebotomandos accipimus, sicut idem Soranus libris, quos De adiutoriis conscripsit, edocuit. dehinc ipse Asclepiades ait quosdam peripneumonicos dolere. oportuit igitur etiam nunc, sicut in pleuriticis, non ex causa reprobare phlebotomiam, sed a commorantibus inquirere, utrum in omnibus peripneumonicis obesse regionaliter uideatur. prohibet etiam cataplasmata et uaporationes, quorum est utilissimus usus ob relaxandam stricturam. item reprobat clysteres atque omnia medicamina, et quidem recte, sed non suis conueniens placitis. [158] in phreniticis enim clysteres adhibuit. item libris, quos De uini datione scripsit, in febricitantibus iugibus inquit utendum clysteribus. dat etiam cum aqua mulsa hyssopum uel tragoriganum, et sunt haec acria atque medicosa, quae Graeci pharmacode appellant. mitescente, inquit, interea passione cataplasmata adhibenda atque cibis asperioribus diebus nutriendos aegrotantes existimat, cum nos oporteat saepe leuioribus diebus cibos dare tunc puriores, siquidem dimissiones occurrant.
Item Titus huius sectator bis in die adhibendam inquit defricationem, quam quidem ueluti quassantem in acutis passionibus reprobamus.
Themison uero alia quaedam de passione recte composuit, sed peccat iubendo eos secunda uel tertia die gestari, quoniam nondum sumpserit passio statum. [159] iubet etiam cum scarificatione adhiberi cucurbitam declinante accessione, cum sit adiutorii genus destructiuum et propterea proprium dimissionis. dat etiam bibere aquam frigidam uel frigidae uicinam, et non est consequens sorbilibus cibis atque curationi laxatiuae potus constrictiuus. "Si", inquit, "incensa atque longa fuerit accessio, ut ardore ac siccitate difficultatem faciat excludendi ea, quae tussicula emitti coguntur, dabimus pityidas uel nucleos aut cucumeris semen bibendum cum aqua aut secundum modum collecta"; et sunt haec maxime contraria. augmenti etenim atque accessionis tempore etiam aqua, quae nullius est qualitatis, noxia perspicitur. [160] utitur etiam amygdalis amaris, quae ob amaritudinem tumores uehementius accendunt.
Item Heraclides Tarentinus eandem iudicauit curationem adhibendam, quae pleuriticis est ordinata. multi Empirici potionibus atque sorbilibus cibis usi sunt, item pityida et ruta et menta et tragorigano et abrotano et pulegio atque origano, alii haec singula, alii secum mixta adhibentes. sic denique amylum cum aqua praecoctum atque melle [mixta] admiscuerunt, tunc amygdala amara, et haec sorbilia mouent ramo hyssopi. dant etiam irin et gentianam decoctam cum pulegio et anagallide herba et eryngio et marrubio et his similibus, quae omnia ratione circumscripta reprobanda sunt.

DE CARDIACIS

[161] Cardiacam passionem aiunt quidam duplici significatione nuncupari, communi et propria. sed communem dicunt eam, quae substantiam in stomacho atque ore uentris habuerit, ubi etiam mordicatio sequitur supradictarum partium, ut Hippocrates primo et secundo libro Epidemion commemorat et Erasistratus libris, quos De uentre scripsit. propriam autem dicunt eam, quae cum sudore fuerit atque pulsu imbecillo, de qua nunc dicere suscepimus.

[162] Nomen autem haec sumpsit passio, ut quidam uolunt, a parte corporis, quae patitur, siquidem putent principaliter cordis esse aegritudinem. alii uero aliter sentiunt, siquidem uulgus quadam consuetudine propria atque dominantia mag<n>is nominibus appellet, ut magnum mare sacrum mare atque luem deificam uel epilepticam passionem. est igitur in nobis proprium atque uigens et dominium uitae continens cor, quapropter tamquam magna passio, quae summae potestatis habet, nomen sumpsit.

QVID EST CARDIACA PASSIO, VEL QVOMODO EIVS AGNITIO TRADENDA?

[163] Definitiones enim Soranus dicere declinauit. cognitio igitur siue intelligentia eius passionis ab Artemidoro Sidensi Erasistrati sectatore tradita est hoc modo: "Cardiaca", inquit, "passio est tumor secundum cor." item Asclepiadis sectatores aiunt tumorem secundum cor corpusculorum coaceruatione siue obtrusione effectum.
Soranus uero, cuius haec sunt, tumoris inquit signum nullum subesse, quod in cardiacis uideatur. item cor pati non ualde plurimis probabile uidetur. sed ait cardiacam esse passionem solutionem celerem atque acutam, qua disici corpora per omnes uiarum particulas apprehendit. [164] fit autem magis aestatis tempore atque in uiris potius quam in mulieribus et calidis atque iuuenibus corporibus uel habitudine plenis et exercitis. sed praecedentes causae, quibus haec passio sufficitur, multae atque uariae sunt; magis autem iugis indigestio uel uinolentia aut post cibum lauacra aut post cenam uomitus aut maestitudo uel timor, in quae consentiens corpus soluitur in sudores. emergit autem frequentius quinta uel sexta die in febribus continuis uel ardentibus atque flammatis.

QVOMODO INTELLIGIMVS EOS, QVI IN CARDIACAM VENIRE POSSVNT AVT ETIAM IN IPSA CONSTITVTOS?

[165] Intelligimus eos, qui in cardiacam passionem decliues atque proni uidentur, et eos, qui sunt iam in eadem constituti, ex his signis, quae concurrunt. sequitur enim in passionem pronos febris acuta atque celerrima et flammosa, pulsus celer, densus, humilis et quasi humectus toto accessionis tempore, aliquando etiam usque ad dimissionem, ut etiam, si feruoris releuatio fuerit quadam circumscriptione collecta, non tamen simili profectu pulsus quoque erigi uideatur, quippe cum magis sui comparatione demersior esse noscatur. aliquando etiam et inordinatus occurrit, sed non ita, ut deficiens intelligatur, sed celeritate coactus, implicatis saltibus, ordinis careat modo. [166] sequitur etiam fastidium, sitis immodica, somnus paruus et facilis in suscitatione<m>, hallucinatio, hebetudo, iactatio, item genuum gelidus stupor atque cubitorum et tibiarum crescente accessione uel usque ad eius finem. haec concurrunt aliquando non praeuexatis uiribus, sed ratione passionis effecta, aliquando uero praeuexatis ob nimiam sanguinis detractionem uel uentris coaceruatam effusionem uel cuiusque materiae corporis immoderatam eliquationem, ut peiorantibus febribus dissolutio fiat. addunt uel attendunt quidam etiam aeris aestus, uel utrum temporaliter abundent solutiones aut aeger sit lactea corporis habitudine uel communiter si tenerum atque albidum et diffusum ac pingue habuerit corpus et aquatum colorem, sitne etiam hac passione tentari consuetus. [167] sed haec, ut Soranus ait, sunt incerta et instabilia.
At uero, si iam fuerit praesens, sequitur aegros articulorum frigidus torpor, aliquando etiam omnium crurum uel manuum aut totius corporis, pulsus densus, celer, paruus, imbecillis, inanis et quasi fluens, increscente passione etiam demersus, obscurus, tremulus et formicabilis et inordinatus ac deserens attestante hallucinatione, desponsione cum uigiliis iugibus, et quibusdam repentinus atque coaceruatus per totum corpus sudor, quibusdam uero primum ceruice tenus et uultu[s], paruus, tenuis, aquatus, dehinc per totum, ut supra diximus, corpus plurimus, tunc crassus et tractuosus atque uiscosus uel male redolens, tamquam lotura carnis; respiratio parua atque anhela et insustentabilis et per profectum rara locutio ac tremula; [168] ora pallida, oculi concaui, thoracis grauedo, debilitatis causa animi defectus imminentibus accessionibus, aliquando etiam translatis; lingua humecta, aliquibus uero ob complexionem tumoris parui in uisceribus constituti arida atque sicca attestante desiderio frigidi potus; deficiente aegro uisus obscuritas, articulorum liuor, unguium uncatio, quam gryposin uocant, et plurimis mentis integer sensus, quibusdam uero falsitas intellectus, cordis saltus crebrior, dehinc deficiens, corporis superficies rugosa et ea, quae pereuntibus frequenter occurrunt, ut solutio uentris.

[169] Perniciosum etiam signum est inuoluntaria lacrimatio, hoc est sine ulla ratione, uel oculorum ex aliqua, parte saniosa atque purulenta similitudo uel ex oculi circulo, qui nigro cum colore apparet, nata albedo, quae in unguis similitudinem uel nascentis uel crescentis lunae cornibus respondens paulatim sumat augmentum. hanc Graeci ὄνυχα uocauerunt. item coaceruata atque non masticata cibi transuoratio cum quodam sonitu perniciem denuntiat, et magis, si immutata atque indigesta post sumptionem fuerint, immorata plurimo tempore et tamquam in utriculo moto uentre sonitum reddant, quem Graeci βόμβον uocauerunt. [170] est enim signum mortuorum corporum, ut tamquam inanimato atque insensibili tegmine cibus depositus uideatur. peius etiam omnibus cibi sumptionibus priuari fastidio atque omnino accipienda recusare uel etiam uinum non appetere aut post acceptum cibum grauari potius uel febrire, tunc rursum in solutionem recurrere <a>ut leuiter resumptum celeriter restringi uel accepta reicere et uentrem fluere aut labiorum pati tremorem, mordere etiam in accipiendo cibo uel potu cochlearia uel poculorum labra. etenim deficientis spiritus est signum tamquam lassantis nec ualentis oris partes attollere [sed] morsibus inuoluntariis succumbere.

[171] Est etiam grauius diaphoreticum delirare, siquidem neque uini datione neque uarietate ciborum ad subleuandas uires constantius uti possumus. item grauius est post dationem ac resumptionem rursum in febres recurrere, tunc cum quadam maestitudine latenter disici per sudorem atque marcere. etenim solubile ac dimissum fit aegrotantibus corpusculi robur atque uultus uisus obtusus, lingua, aspera et arida, praecordiorum etiam raptus ad superiora et post cibum grauatio. sic enim aegrotantes multis diebus marcore quodam demersi, moriuntur. [172] neque enim paruo atque simplici cibo sufficienter refici possunt, neque multo ac solido ualent intolerata occurrere digestione. in quibusdam etiam sine sudore uires soluuntur et naturalis uigor disiectione occulta, quam Graeci ἄδηλον διαφόρησιν uocant, extinguitur, cum omnis corporis habitudo laxior atque dimissa et friabilis fuerit facta.
At si in salutaria signa uenire coeperint aegrotantes, pulsus resurgit, corporis frigus frangitur et difficultas respirationis minuitur accedente animi quadam securitate et post sumptionem cibi uirium profectu, somnus quoque altior tamquam post laborem dormientium.

VTRVMNE FEBRICITENT CARDIACI

[173] Quaeritur etiam, utrum cardiaci febricitent, et plurimi quidem ante Asclepiadem febricitare cardiacos negauerunt, alii uero contraria dixerunt, ut Apollophanes Erasistrati sectator. item Asclepiades plurimos inquit non febricitare; libris enim, quos ad Erasistratum fecit et appellauit Contradictorios: "Dico", inquit, "cardiacos non febricitare." sed secundo libro Oxeon non inquit febricitare frequenter cardiacos. item Themison et Thessalus [Demetrius Apameus] quosdam febricitare aiunt, quosdam negauerunt. Demetrius uero Apameus incipiente inquit passione atque crescente omnes febricitare, post uero, cum uehementescere coeperit passio, febris recedere fertur. [174] Igitur, qui nullum aiunt febricitare cardiacum, dicunt, quod febricitantibus plurimus necessario feruor adsit et grauedo cum difficili motu corporis et ariditas uel tamquam uulnerationis singularum uiarum sensus et rubor atque extentio praecordiorum. nihil inquiunt horum in cardiacis incurrere, quapropter neque febricitare probantur. dehinc secundum Asclepiadem febricula est feruor plurimus in omnibus siue plurimis corporis partibus cum mutatione pulsus in uehementiam ob obtrusionem facta. at in cardiacis neque maior est pulsus, sed magis humilis, neque uehemens, sed magis imbecillus, neque feruor plurimus, sed magis in aliis paruus corporis partibus, in mediis omnino leuissimus. [175] utendum igitur clysteribus in his, qui sine febribus fuerint, iubet constantissime. quidam uero conclusioni uiarum causam febrium ascribentes aiunt disiectionem siue diaphoresin diraratis partibus fieri totius corporis, uiis uero febrem densatis, quarum ex affricatione quadam nasci ac proficisci feruorem.
Apollophanes omnes inquit cardiacos febricitare secundum Erasistratum, siquidem cardiaca passio ex cordis tumore fieri uideatur; febricula quoque magni tumoris fit ex causa. item aliqui nouelli scriptores aiunt signum esse periculosae passionis non sine febribus aegrotare atque malignas passiones accedentibus fieri febribus, tunc diaphoresin uenire, uel cessantibus sudoribus perseuerare febrium reliquias. [176] Sed haec utraque Soranus excludit; nam primo dicto respondens ait aliud esse signum, aliud accidens. nam signum neque recedit et semper significato coniunctum est, accidens autem, quod Graeci symptoma uocant, nunc aduenit, nunc recedit, ex quibus esse intelligimus singula, quae febricitantium accidentia dixerunt, ut corporis difficilem motum, grauedinem, tensionem praecordiorum. etenim aliqui febricitantes nulla ex ipsis patiuntur, si febricula secundum solutionem fuerit facta, sed feruor mordicans atque febrem designans tamquam ex alto quibusdam cardiacis inest.
Asclepiades ait secundo libro Acutarum uel celerum passionum non semper, sed frequenter ex febricula fieri hanc passionem. [177] at si omnes cardiacos sine febribus esse uoluerit, siquidem non adsint secundum ipsum febrium signa, respondere poterimus eum peccare non uidendo uera febrium signa. nam manifeste atque prompte in initiis accessionis articuli frigidi reperiuntur et pulsus humilis et imbecillus. quod secundo poterit obici, quo putant densitatem uiarum esse febrium causa<m>.
Item aliqui aiunt complexa aegritudine aegrotare cardiacos, qui cum febribus fuerint, atque ita, cum aliae fuerint uiae laxatae, aliae densatae, raritate diaphoresis fiat, densitate uel affricatione febricula. nos uero Sorani sequentes iudicium ex solutione absoluta fieri febres accipimus, hoc est raritate uiarum, ut et ipsis est consequens, sicut libris De febribus docuit. [178] Item Erasistrati sectatoribus respondebimus falsum esse omnes febres ex tumore fieri, siquidem quaedam fiant solutione. at si hoc parum etiam probauerint, cardiacam tamen nullo ex tumore fieri non negabunt. nam cum sint aegrotantes integro iudicio mentis et nullo sensu doloris uel ceteris stricturae signis afficiantur, cordis inesse tumorem erit falsissimum atque omnes cardiacos febricitare.
Sed neque periculosas passiones signo febrium designari recte dixerunt. est enim cholerica grauis atque periculosa passio, quae numquam cum febribus fiet. antecedere autem febres cardiacam passionem uerum est, sed aliquando sudoribus solui, sicut etiam tumor soluitur in humorem purulentum conuersus collectione suffecta. [179] falsum etiam esse perspicimus cessantibus sudoribus manere febriculae reliquias: plerique enim sine febribus reperiuntur.
Dicimus igitur, sicut omnes nostri Methodici, quosdam sine febribus [quosdam cum febribus] esse cardiacos, ut eos, qui sanguinis emissione soluuntur, quosdam uero febricitare. namque inanibus et celatis locis uel supra quae iacuerint antea, apposita manu tarda perseueratione occurrit plurimus et mordicans ascendens feruor ex alto febrium referens signum attestante anhelatione feruenti cum delectatione frigidi potus; quibusdam etiam lingua sicca atque aspera inuenitur.

QVIS IN CARDIACIS LOCVS PRINCIPALITER PATITVR?

[180] Praepati in cardiacis Erasistratus et Asclepiades cor dixerunt, alii membranam, quae cor circumtegit, alii diaphragma, hoc est membranam, quae a uisceribus discernit intestina; alii stomachum, alii pulmonem atque iecur. sed hi, qui cor pati dixerunt, aiunt primo ipsius se nominis testimonio iuuari, siquidem ideo cardiaca dicatur passio, quod ex cordis ueniat causa — nam cardian Graeci cor uocauerunt —, secundo quod eidem cordi in ipsa passione constitutis saltus inesse uideatur atque in sinistra parte secundum papillam thoracis grauedo, tertio ipsius passionis magnitudo, quae fieri non posset, nisi aliqua corporis parte principali atque propria patiente. est autem cor praestans atque salutaris corporis particula, praeministrans omnibus sanguinem membris atque spiritum.

[181] Sed his quidam occurrentes primae propositioni responderunt, quod passio a magnitudine nomen sumpserit, secundae, quomodo similis arteriarum cordis est motus, grauedo etiam quibusdam cardiacis occurrit in toto thorace et non solum in sinistra parte, quae si fuerit, poterit hypezocote membrana patiente fuisse suffecta uel cuiusquam alterius uicinantis <partis> corporis, si locis ascribendae sunt causae. tertio dictae respondentes aiunt multas fieri periculosas passiones, quae non patientis cordis habeant causas. non enim, ubi magna fuerit passio, necessario propriam corporis partem pati accipimus, quippe cum omnes partes propriae sint corpori.
Alii uero propterea magis falsum dicunt esse cor ista passione uexari, [182] siquidem eorum testimonio, qui hoc asseuerant, si<t> propria pars atque principalis saluti et propterea, mox pati coeperit, morte praeueniat sensum. uulnerata denique cum fuerit, statim atque sine ulla mora mors uulneris antecedit effectum. at si multo paruissime fuerit laesa, nihilo minus mortem necessario perfecit, et non similiter ceteris partibus aut emoritur aut durescit aut in paralysim soluitur.
Sed his rursum primi respondentes aiunt, quod uulneratum cor celerius interficiat, siquidem multis ante praecisis partibus uulnus possit accipere et pomposa atque coaceruata sanguinis fiat effusio, nec tamen diaphoresis. quod autem neque emoritur neque [e]durescit neque paralysi afficitur, argumentum est quidem non omnino cor pati negans, sed leuiter pati. si enim ceteris similiter partibus corporis est natura confectum, iisdem necessario similes sustinet causas. [183] Nos uero cum Sorani iudicio totum uidemus corpus in solutionem laxari, totum necessario pati accipimus; et neque ualde nobis de praepatienti loco certandum est, ne in occulta quaestione uersemur. non enim aut significatio aut curatio secundum haec differenter accipitur, cum oporteat omnibus corporis partibus adiutoria prolatari.
Aliqui denique alios ex corde, alios ex membrana, quae cor circumtegit, aiunt diaphoresi uexari et propterea eos, qui ex membrana cordis soluuntur, adiuncto dolore laborare, qui punctionibus crebris aegrum afficiat, eos uero, qui ex corde, grauedinem solam sustinere. sed his quoque respondemus, quomodo signa, sibi quae fingunt, uera existimant esse, cum oporteat, sicuti supra diximus, patientibus quibusque uicinis atque conti[n]guis cordi aliquando stimulantem dolorem, aliquando grauedinem consequi.

QVOMODO DISCERNIMVS CARDIACOS AB HIS, QVI [IN] STOMACHO PATIENTE SVDAVERINT?

[184] Quoniam plerisque stomachicis adest in accessione sudor atque articulorum frigus cum paruo pulsu et animi defectu et pallore, quae omnia sunt communia cum cardiacis, horum quoque discretionem faciendam existimo. Asclepiades igitur haec discernens ait cardiacos atque eos, qui stomachi supinitate decoquuntur, ita internosci, quod in cardiacis omnis pulsus sit paruissimus atque imbecillus, cordis uero saltus maior et uehemens cum grauedine thoracis atque spiratione praefocabili; in his uero, qui stomacho patiente deficiunt, [atque] coaceruatis ceteris arteriis pulsus cordis imbecillus inuenitur exceptis ceteris accidentibus, quae symptomata Graeci uocauerunt.
Nos uero magnitudinem pulsus in corde fieri cardiacis non inuenimus, [185] quippe cum cor ipsum pati sit existimabile potius quam uerum. grauantur quidem thorace atque praefocabili spiramento respirant quidam stomacho patiente, cum defectione uirium fuerunt depurgati, atque rursum cardiaci quidam nulla spiramenti praefocatione iactantur. dicendum itaque stomacho nunc tumente, nunc deficiente in tumore feruorem atque dolorem fieri, sub his partibus pectoris, quae costis teguntur, uel ex aduerso inter palas, aliquando etiam post cibum pressuram; at uero, si defectione fuerit stomachus affectus, fluor sequitur saliuarum et humecta callositas et nausea uel uomitus liquidorum atque cibi, frigus etiam articulorum.

[186] Initio enim nunc feruore, nunc frigore afficiuntur; in cardiacis uero neque dolor neque post cibum grauedo neque uomitus esse perspicitur, et torpor frigidus idem atque aequalis perseuerat. dehinc sudor aliquando cardiacis crassus excluditur et male redolens, ut saniem uel cruorem simulet, his uero, qui stomacho patiuntur, tenuis omnino atque aquatus sudor inuenitur. item animi defectio stomacho <patiente> incipiente magis accessione fiet, cardiacis uero recedente. at si uero utraeque passiones eodem concurrerint tempore, obscuratur discretionis fides, sed nihil curatio impeditur, siquidem iisdem adiutoriis curentur.
Item in cholericis et tetanicis uel tumentibus aut matrice praefocatis plurimus sequitur sudor adiuncto frigido torpore, qui ita discernitur, cum singularum passionum fuerit consideratio perspecta. in alia enim uomitum, in alia colla inclinari, in alia matricem tumere, in alia tumorem uehementem esse necesse est.

[187] At si nihil ex antecedentibus causis, quae passionem facere ualent, fuerit repertum, si tamen praesens atque prouocata corporis solutio, quae cardiacam designet, certo inesse passionem dicimus, nec satis necessarium, unde illa solutio uenerit, inuenire. non enim curatio pro differentia antecedentium causarum mutanda accipitur.
Vocatur autem secundum aliquos quaedam passio etiam cardimona, quam Graeci cardiogmon uocauerunt. quam necessario sequitur dolor oris uentris, quem plurimi idiotae cordis dolorem uocauerunt.
Generaliter autem cardiaca passio est solutionis atque una acutarum et uehementium passionum, sed aliquando huic miscentur quaedam stricturae accidentia, ut tensio uel tumor partium mediarum, quae non speciali concursu ac significatione sint cardiacis ascribenda.

QVOMODO DISCERNIMVS CARDIACOS AB HIS, QVI PROSPERO SVDORE LIBERANTVR, QVEM GRAECI CRITICVM VOCANT?

[188] Quomodo etiam prosperi sudores, quos Graeci criticos uocant, habent quiddam circa uisum similitudinis cum cardiacis ob ipsam redundantiam, quippe in solutionem uehementium uel continuarum febrium salutari motu uenientes, utile duximus eorum ponere discretionem. multi etenim imperiti medici prosperos atque mediocres sudores constringentes morbosa aegrotantibus reddiderunt corpora, diaphoreticos adiuuantes causa mortis exstiterunt. quare eorum differentiam necessario ducimus ordinandam, quae uaria ratione colligitur. nam primo ex praeteritis, dehinc ex genere passionum et magnitudine et temporibus et sudoris ipsius ordine et quantitate et qualitate significatio firmatur.

[189] Ex praeteritis inquam, cum consideramus, utrum signa futuri sudoris diaphoretici an salutaris praecesserint; ex genere passionum, cum qualitatem attendimus passionis. si enim solutio inest, sudor etiam inutilis ac diaphoreticus esse monstratur, sin uero strictura inest, attendenda magnitudo. parua enim passio diaphoresim pati non potest; si autem magna fuerit, attendendum tempus. in statu enim totius passionis atque temporalis accessionis uel limpida dimissione criticus magis sudor ostenditur, in initio autem uel augmento perniciosus.
Ex ordine inquam sudoris ipsius: aequalis enim bonus, inaequalis malus sudor iudicatur. ex quantitate signum accipimus moderationem considerantes: modicus enim sudor bonus, immodicus malus accipitur, sed denique sudantes excessa moderatione diaphoresin incurrerunt. [190] ex qualitate autem significationem accipimus, cum tactus iudicium adhibemus: salutaris enim sudor calidus, tenuis et non male redolens probatur, perniciosus autem sudor frigidus et sucidus et male redolens atque putridae carni[s] similis inuenitur.
Dehinc ex praesentibus atque concurrentibus signis confirmanda significatio. nam diaphoreticis magis paruus atque creber et imbecillis et inanis pulsus inuenitur, thorax etiam grauatus cum respiratione frequenti et iactatione ac desponsione animi, uocis etiam tenuitate attestante pallore. recte autem sudantibus pulsus erectior, respiratio facilior ac leuior efficitur et in somnum prona delectatio et omnium aduersorum minutio cum animi atque corporis releuatione.

QVOMODO CVRANDI SVNT CARDIACI?

[191] Dehinc cardiacorum ordinamus curationem. deridendi etenim sunt, qui hoc passionis genus incurabile iudicantes reliquerunt. multos enim omnes medici iuxta sententiam Sorani liberari uidemus. liuore namque commoti argumentatione turpi aiunt quidam eos liberari, non qui sint, sed uideantur esse cardiaci. quapropter Sorani nos iudicium seruantes iacere facimus locis refrigerantibus atque umbrosis et obscuris, ut sunt plerumque hypogea uel speluncosa atque ad aquiloniam partem conclusa uel certe solis tactu difficilia. semper enim atque magis in ista passione solem praecauendum accipimus, et propterea uehementiae eius ingressum, si qua ex parte uenerit, prohibemus. [192] conuenit etiam neque maiora loca esse, solubili[bu]s enim plurimus aer esse perspicitur, sed neque satis breuia, sunt enim praefocabilia et quae facile feruorem ex ingressu hominum concipiant, quos naturalis spiratio aerem accipere atque reddere anhelitus raptu necessario cogit.
Denique si non fuerit naturaliter frigidus locus, hunc affectabimus specularia detrahentes, nisi sol obstiterit aut aeris inaequalitas. adiungitur frigori inducto purgatior aer ingrediens locum, qui sua nouitate ac miti accessu reficiat aegrotantem. flabellis etiam latenter aerem frigerandum dicimus, aqua frigida aspergentes solum, et ea, quae influxione sui, quam Graeci aporrhoeam uocant, spirationem facilem aegrotantibus facere ualent, [193] circumproici iubemus, quae tamen sine ullo percussu atque odore graui ualeant aerem facere constrictiuum, ut uitis folia aut myrti aut quercus et pini atque lentisci et mali Punici uel rosae atque his similium. decocto denique supradictarum materiarum liquore, frigido tamen, terram perfundimus. sic enim corporis fluor aeris occurrentis afflatu densatus prohibetur.
Cooperimenta praeterea atque stramenta tenera et tritiora probamus, etenim noua uaporatione sui corpora resoluunt. generaliter autem ipsa lecti concubatio neque dura, siquidem uigilias faciat, neque satis mollis, ut est floccorum uel leuium plumarum, erit procuranda. [194] etenim recessu facili corpori cedens utri<m>que orarum circumleuigat tegmina, quae amplexu quodam corpus cingendo uaporatione[s] sui resoluant. denique etiam cum fuerint molliores, erunt coarctanda straminum uelamento, ne facili, ut supra diximus, recessu concaua facia<n>t stramina. lecti etiam latitudo atque spatium tantum probatur, quantum sufficiat aegro alterna conuersatione alterius loci frigus accipere ac deserti uapore carere, quo mutua uice semper ueluti noua repetendo frigida inueniat, ut sine ulla lectorum mutatione in eodem lecto mutatio fieri uideatur. [195] in altera enim parte aegro constituto alteram sternere poterimus, quippe cum saepe translati aegrotantes ex lecto ad lectum senserint defectionem atque paruo motu asperata passionis fuerit magnitudo. tunc amplexu atque ligatione paulo tenaci utemur articulorum iubentes eos quiescere, non solum corporis officio, sed si fieri poterit, etiam cura animorum, lecto mutato ad grabata aegros transferendo. augetur enim solutio meatu quolibet, multum denique sanguine fluentibus prodesse immobilitas ualuit.

[196] In statu autem accessionis fouendum dicimus caput oleo frigido atque Hispano recenti adhibito, etiam aequali motu aeris accomodato; densantur enim corpora aeris motu percussa, atque plurimus sudor non solum cedentis aeris, uerum etiam irruentis tamquam repercussu[s] abstinetur. utendum etiam spongiis teneris ex aqua frigida expressis, quibus ora atque colla aegrotantes circumtegentibus uirium resumptionem faciamus temporum interuallis innouantes. tunc totum etiam pectus atque oris partes eodem modo praecuramus frigida[e] infundentes spongias admiscentes etiam aceti quiddam ac iugiter mutantes, ne perseueratione tactus ex uapore tepescant et amisso frigore non ualeant facere densitatem.

[197] Aliquando etiam linteola tenuia tingentes similiter aut suco plantaginis aut polygonii aut portulacae aut herbae pulicariae uel semper uiuentis aut myrti aut rubi comae aut rosarum uel mali Punici decoctionibus aut hypocistidis herbae aut acaciae resolutae ex posca aut oleo Hispano uel lentiscino pectori atque ori uentris apponimus. at si sudorum perseuerauerit fluor, probandam etiam asperginem, quae suo frigore ac propria uirtute uel obstrusione constringat, iudicamus, cuius <generis> frigerantia atque obtrudentia tactu et densantia sunt haec: terra Samia et Cimolia, frigerantia uero rosa arida contusa atque creta, mixta etiam alumen scissum, plumbum exustum atque lotum, gypsum atque mala Punica, oenanthe, acantha Aegyptia, quam nos Latine spinam Aegypticam dicere poterimus. [198] haec singula commixta atque corpori aspersa per linteolum rarum sudantibus locis uel omnibus locis prodesse probantur. oportet autem haec singula diligenter conteri atque ad summam tenuitatem deduci, ut pat[i]entibus irruentia uiis ingressu quodam uehementem faciant constrictionem et nulla corpus asperitate afficiant, qua possit aeger aliter inquietari. hinc namque commotus Thessalus unus e principibus nostris eorum usum iudicauit cohibendum. "Etenim recte quoque ualentibus", inquit, "parua cuiusquam asperitas contagio uigilias facere solet <et> stramentis irruens terga iacentium uel alias corporis partes lacessendo inquietat."

[199] Est autem possibile ex supradictis et oleo Hispano aut alio similis uirtutis unctionem facere constrictiuam. non irrationabiliter namque plurimi medici ad retinendos sudores mannam thuris oui alboribus conterentes, ita ut crassitudinem mellis similarent, tota corpora perunxerunt. retenta etenim, ut ita dixerim, his uirtutibus corporis superficie necessario solutio constringetur. probamus etiam cataplasmata eiusdem uirtutis, sed alia simplicia, alia ex simplicibus composita uel uariata. pro magnitudine etenim passionis extendi atque minui uirtutes medicaminum debent, ex quibus sunt haec: [200] palmulae nucales, quas cariotas appellant, tritae cum oleo Hispano aut myrteo aut lentiscino aut melino aut roseo asperso admotoque, uel polenta praeterea et palmulae saepe uino infusae aut aceto aut posca uehementius profuerunt. utemur etiam praeinfusis Thebaicis palmulis et malis Cydoniis elixis singularibus uel admixto amylo diligenter contrito atque creto, cogente passione etiam galla tusa atque creta miscenda erit uel acacia uel alumen et hypocistidis sucus aut rhus Syriacus, cataplasmatibus aliis simillimae uirtutis, ut palmulis et malis contritis singularibus uel cum altero ex his uel uitis foliis atque amylo et rubi, quam Graeci baton appellant, uirgultis contusis et contritis, [201] myrto etiam et polygonio et semperuiua herba, quam aizo<o>n uocant, et plantagine et rosa et uua lupina et portulaca et intybo cum polenta uel palmulis et pane.
Horum singula apponenda sunt pectori aegrotantis et praecordiis ac frequentissime mutanda, quo frigida perseuerent atque extenta medeantur. possunt etiam rhus Syriaci sextarii[s] quattuor infusi die atque nocte in aquae sextariis uiginti decoqui, donec quarta liquoris remaneat, atque ita colandus ac rursum coquendus horis duabus, donec coagulata omnia fiant inductibiliaque <et quae> digitis conuoluta nullam corpori infectionem dimittant, ut unam uel eandem qualitatem sufficiant. [202] similiter enim imposita constringunt fluida atque laxata corpora et stomachi uigorem repraesentant.
At si tumor aliquis in praecordiis fuerit, non sine praecautione erit cataplasmatibus localibus utendum supradictis; denique erit panis admiscendus, quo nimietas constrictiuae uirtutis temperetur. at si plurimus fuerit tumor, adhibendum simplicis pollinis cataplasma siue panis infusi, quod Graeci omen lysin uocant, iisdem scilicet locis, sed neque calidum, ne corpus prouocet in sudorem.
Nos denique iuxta Sorani iudicium praecordiis imponere hoc cataplasmatis genus solemus: [203] palmulas, quas Graeci patetos uocant, conterentes cum melle leuiter praecocto, asperso lini semine atque contrito ita, ut qualitatem faciat inductibilem et, ut saepe diximus, quae attrectata manibus nihil de se inquinamenti dimittat; Graeci denique amolynton uocauerunt. tunc linteolo illitum apponimus medicamen. utimur etiam pane cum palmulis atque secundum pectus uel thoracem prioribus et a tergo partibus aliqua ex supradictis apponimus.

[204] Potum dabimus frigidum paruum atque paulatim, ne liquoris multitudine corpus irrigatum laxetur, sed magis tactu frigidae qualitatis densetur. tempus autem cibandi, si adiuncta febricula diaphoresi fuerit, erit ex feruore corporis accipiendum, sicut primo libro De febribus scribentes docuimus. at si sine febribus fuerit passio, ex pulsu signum accipere poterimus, cum leuiter erectum senserimus atque alia concurrentia fuerint leuigata. etenim numquam aegros nutrire potest accessionis tempore quicquam datum, quippe cum magis opprimat atque anxium faciat aegrotantem.

[205] Quapropter affectandum artis industria aliis ex rebus uires usque ad dimissionis tempus seruare et ita cibo nutrire. utimur namque odoramentis: haec enim sensim quodam nutrimento reficiunt ac resumunt latentem adiectionem corporis facientia et cum quadam constrictione ac densitate. denique neque simpliciter aut indiscrete omnibus debemus bene olentibus uti odoramentis aut omnibus acrioribus. alia etenim percutiunt, alia diaphoresim prouocant in fluorem. sit igitur polenta infusa atque panis assus aceto infusus uel mala Cydonia aut myrta et his similia. [206] haec enim defectu exstinctam corporis fortitudinem retinent, sicut ratio probat atque Democriti dilatae mortis exemplum fama uulgatum. utendum etiam mulso bene decocto, ne uentrem fluidum faciat. oportet namque tribus sextariis etiam tres uncias mellis admiscere et ad tertiam decoquere partem et exinde singulos dare cyathos bibendos. sic enim corporis seruabimus uires usque ad cibi tempus. aliquando etiam pira concoquenda duracina, quae Crustumina uocant, uel Cydonia mala. cum nondum audemus quicquam de uino dando tentare, his utemur, quae leniora procul dubio probantur. [207] erit enim suaue atque stomachum reficiens et constringens supradictum mulsum.
Tunc cum cibandi tempus uenerit, quod plurima cum cautione erit apprehendendum, siquidem plerisque ex initio accessionis febrium sudores concurrant, plerisque etiam in statu aut declinatione, cum itaque inhumectum atque siccum fuerit corpus, erit praecurandum unctione olei frigidi, lentiscini aut Hispani, ora etiam fouenda aqua frigida ex spongia singulis partibus attrectatis. tunc collutione oris aqua frigida dentium limus detergendus. dandus cibus simplex, sed aliquantulum coagulatus ac frigidus, ne statim sudorem corpori moueat adiectus. [208] sit autem eius materia panis ex aqua frigida diligenter elutus, ut sui careat difficultate, itemque oryza et alica ex aqua frigida uel suauitatis causa quiddam decocti mellis admixtum, pultes etiam non oleatae, oua hapala. at si uires minime fuerint reparatae febribus declinantibus, ut totius passionis minui magnitudinem demonstrent, uarius est dandus cibus, ut cum praedictis demus aliquid pomorum, ut pira duracina et cetera, quae stringere ualent et uini similitudinem seruant. [209] sed haec nunc cocta, nunc sincera dare debemus, mala etiam Cydonia atque ea, quae orbiculata uocant, et mespila et paleales uuas uel pensiles, quae iamdudum fuerint siccatae, et Damascena, carnis etiam quiddam, sed neque indigestibilis neque difficilis neque pinguis neque bromosae, sed eius, quae sit et digestione facilis et corporis densabilis ac nutribilis et sufficiens leuamento fortitudinis exstinctae, ut sunt pulli columbarum uel gallinae pastae assae, perdices, attagenes, quorum omnium pectora magis offerenda, et horum interius, cocta ac tenuiter accurata ex oleo et aqua et anetho et sale. facile enim corrumpunt curiosae atque grauabiles conditurae. item si friabilis fuerit caro assata, tamquam cornea efficitur, quapropter si quisquam delectatione affectus accurari uoluerit, erit primo coquenda, tunc assanda. dandi etiam porcini pedes, ora, auriculae et summitates articulorum, dandum etiam cerebrum et uulua. dehinc haedina caro uel mollium caprearum uel siluestrium caprarum aut aprorum clunes, quas Graeci ψοίας uocant; [210] item ex mari mullos, squillas, banchos, acus, labraces. at si fastidiosi fuerint aegrotantes, damus spondylos et conchylia, bucina, peloridas: si haec omnia fastidio erunt, dabimus ostrea et echinos; item olerum intuba, plantaginem, asparagos. [211] si neque ita uires surrexerint, tamquam in continuationem humaniorem indulgentiam pro dedignatione passionis accipientes ad uini dationem descendimus, quod ita summum generaliter probamus, ut album atque non confusum et subausterum et medii temporis eligamus, qualia saepe ita uina probantur, quae Surrentina dicuntur uel Falerna et Trifolina uel Albana, quae in Italia nata probantur, item Graeca Chia et Lesbia. at si febres tenuerint corpus, leuiora atque tenuiora offerenda erunt uina, ut sunt in Italia Sabina et Tiburtina et gentiliter Surrentina appellata uel in Asia Tripolitica. [212] at si febres nihil obstiterint, erit melius Surrentinum uel Trifolinum atque Albanum. si uehementer corpus in solutionem disici uiderimus et frigido torpore uexari sine ulla febricula, dabimus nutribiliora ac firmiora uina, ut Setinum et Falernum. sunt enim haec efficacia et quae facilius omnia, quae de uino speramus, accelerent, sufficientia fortificare et totam releuare habitudinem corporis, omni etiam parti atque particulae sese insertare et per omnes tenues uias celeri motu percurrere, alia quoque nutrimenta secum trahere et inducta corporibus insinuare.
Sed haec, cum primum dantur, medio cibo sunt offerenda cum alica uel quolibet simili suco, [213] aquata etiam atque parua moderatione temperanda uel certe cum pane dissoluto atque infuso danda, dehinc paulo plus ac mediocriter mixta cum aqua frigida ac recenti uel niuium liquore.
Coniciendum etiam, ut mediocriter cibum demus, sed per interualla frequentius, praesentientes iam fuisse digesta praedata, quapropter melius erit paulatim atque frequenter offerre quam semel aegrum nutriendo grauare. multi etenim largioribus cibis oppressi refracti sunt potius quam resumpti. nam sicut parua scintilla plurima coaceruatione lignorum opprimitur uel lucernae flamma marcescens olei multa infusione frustratur, parua autem adiectione atque sumptione recrescit et rursum ardescit, [214] non aliter corporis uirtus insumpta et immodicis nutrimentis oppressa mortis dabit effectum.
Signa autem detrahendi uini haec sunt: primo torpor atque stupor corporis infractus, pulsus erectior, sudoris quoque fluor primo non frigidus, dehinc abstinetur, somnus insequens et ad omnia quaeque facilis aegrotantis arrisio. tunc denique oportet non dense atque semel uinum detrahere, sed paulatim subducere, et magis, si febres nullae fuerint repertae. at si post sudoris abstinentiam febrium fuerint accessiones subsecutae et aegrotantes sufficienter resumptos senserimus, omnino uinum extemplo detrahimus. sin uero adhuc imbecillos uiribus uiderimus, dabimus uinum moderatione cautissima. [215] at si forte cibum reiectauerint debilitate stomachi concurrente, constrictiuis medicaminibus utemur, non solum anterioribus partibus, sed etiain posterioribus pectoris apponentes, addita articulorum ligatione et appositione cucurbitae, multa flamma subiecta, quae infigenda erit ori uentris atque interdum a tergo, nunc ante cibum, nunc post cibum, qui quidem frequenter ac paene continue erit offerendus. at si in toto non tenuerint cum uino accipientes, tunc ex aceto dabimus quicquam. si neque ita, rursum ex aqua tentabimus dare. plerique enim ex uino atque aceto sumentes, cum accepta non tenuissent, aqua coniuncta magis cibos tenuerunt. in his uero, qui fastidio uexantur, erit tentandum ciborum uarietate pugnare. solent enim ueluti tentandi pulmenti causa ex multis parua sumendo unam facere cibi sumptionem. [216] Affectanda etiam odoramenti resumptio erit uel nutribilium cataplasmatum atque inductionum appositio. at si omnis spes fuerit absumpta, erit per clysterem cibus iniciendus, sed neque ptisanae aut cuiusquam labilis qualitatis, quod facile lubrica faciat intestina. est enim hoc perniciosissimum in cardiacis, quippe fastidio attestante uentris fluorem commouere. quapropter erunt haec ex lenticula adhibenda, et primo paruissima, tunc uino cum aqua panis attritus et expressus. sic enim corpori fiet additio atque uires resurgunt et stomachus iamdudum supinus fortificatur, altiora constringentur. [217] At si omnes partes fuerint solutione laxatae, similiter haec omnibus sunt adhibenda, in illis etiam, quae occulta diaphoresi contabescunt. differentia etenim accidentium mutata uidetur, genus autem passionis idem manet. dehinc si profectus quisquam fuerit supradictorum adiutoriorum, erit implenda resumptio usque ad perfectionem desideratam; sed tunc a lauacro temperandum aut multo tardius adhibendum. at si febres perseuerauerint, ut in marcorem uenire aegritudo meditetur, quem Graeci marasmon uocant, ad eius curationem descendemus, sicuti libris De febribus scribentes docuimus.
Haec est secundum Soranum cardiacorum Methodica curatio.

QVOMODO ALIARVM SECTARVM PRINCIPES CARDIACOS CVRAVERINT

[218] Antiquorum plurimi cardiacorum curationem tacuerunt, aliqui uero memorauerunt, ut Serapionis atque Heraclidis sectatores et quidam Herophili, item Asclepiades et Themison paruissime quidem, at iisdem deceptionibus implicati. phlebotomant enim et clysteres adhibent acerrimos et ob calefaciendum articulorum frigus pannos applicant calidos et lanas oleo infusas ac sulfure fumigatas. terunt etiam oleo ueteri ac Sicyonio cum pipere sulfur et cachry et ammoniaci guttam et laserpicium cum bulbis. cataplasmant praeterea ex lasere et bulbis, sympasmatibus utentes, quae nos aspergines dixerimus, item ex calce cum pipere, [219] cibis acribus utentes atque edacibus, allio, salsamento et lasere, et per totum diem atque noctem uino usque ad ebrietatem replerunt. alii uero in aquam frigidam aegros deposuerunt. Eudemus Themisonis sectator ait per clysterem aquam frigidam iniciendam.
Sed haec omnia grauia atque exsecrabilia et aegrotantibus perniciosa esse perspicimus. etenim phlebotomiam nihil iugulatione differre ratio testatur, quippe cum haec faciat, quae ipsa nititur passio, mentem disicere et corpus in mortem per sudores soluere ac ad sua primordia reuocare, defluxionem atque casum uirium augere.

[220] Quibus denique commoti eorum successores aiunt esse eos phlebotomandos, qui proni ac decliues in cardiacam sint passionem, non aduertentes, quia ipsa quoque in passionem prona decliuitas nulla re alia corpus affici quam solutione testatur. clysteres etiam adhibentes corpora resoluunt et ob acrimoniam aperiunt, quos utiles probauerunt. sed aiunt coaceruatam atque celerem per superficiem corporis insumptionem retineri, cum ad uentrem uel intestina fuerint conuersa fluentia. hoc quidem, si more mechanico ac simili miraculo se facere posse promittunt, ut aperientes uentris interiora superficiem corporis claudant, erit credibile, quod promittunt. [221] sin uero, ut in omnibus uidemus, superficiei fluentia augere potius quam minui interiorum fluxu debilitate crescente cognoscunt<ur>, contrarius procul dubio clysteris usus accipitur atque fluentium relaxator.
Dehinc consequens non est, immo etiam incongruum iudicandum articulos igneis medicaminibus confricare, ut ex alto ad semet materiam ducant. inicere quoque intestinis acriora, ut illuc concurrens ex articulis materia atque ex omni corporis superficie attrahatur rursum ad altiora corporis conducta, similis erroris esse probatur. est igitur melius propria uiarum ac natura<e> spiramenta seruare et non infracta corporis fortitudine acutiori atque celeri solutioni corpus aptare. [222] feruentia uero et ignea et urentia ad uisa mentis simplicia, quae appellant phantasiam, sunt frigori atque torpori congrua, ad uirtutem tamen incongrua. est enim solutioni accidens atque comes corporis frigidus torpor, qui feruentibus rebus aucta passione necessario duplicetur. seruiunt enim dominantibus appendentia. dehinc acria, siquidem non sint mitigatiua, celeritatem passionum acutiorem faciunt adiuuando.
Prohibemus iniectionem aquae frigidae, siquidem celerrime calefacta interiorum feruore adiuuet solutionem, faciat etiam delectatione quadam uentris officium prouocari. non aliter et in aquam frigidam deponendos prohibemus aegrotos. non enim manet lenis atque mitis constrictio. item ex sinapi cataplasma prohibemus, [223] siquidem sit recorporatiuae uirtutis, quam Graeci μετασύγκρισιν uocant, cum passio atque eius celeritas mitem demonstret atque exigat curationem. praeterea sinapismi acrimonia hortationem fieri sudorum nemo est, qui nesciat. sicut enim semper lacrimam commouet oculorum acrioris humectatio collyrii, non aliter supradicta contingunt. item bulborum putamina molliunt, non constringunt. illa uero, quae eorum corpulenta uidentur, recorporatiuae uirtutis esse noscuntur. reprobamus etiam aspergines ex calce atque faecibus et pipere. [224] haec enim singula corpus incendunt et in ignis uicem suburunt et superficiem corporis uulnerant, quo fiet, ut saepe transitum faciant in grauissimos tumores. non sunt haec denique ex genere mitium adiutoriorum. est etiam iners allium dare atque laser et salsamenta uel communiter acriores cibos. sunt enim digestione in uentre difficiles atque inspiratione corporum tardi et inflant.
Haec nunc com<mun>iter omnibus respondenda. etenim Tarentinus Heraclides phlebotomat atque clysterizat et calidis et laxatiuis utitur cataplasmatibus. nunc, quomodo Asclepiadem adhuc quidam recte locutum accipiant, et ea, quae posuit principalia, retractemus.

VTRVM RECTE ASCLEPIADES CARDIACOS CVRAVERIT

[225] Hic quoque secundo libro Celerum uel acutarum passionum prouidens, ne qua sit in corpore cruditas, clysteres adhibet operantissimos ob transuersionem faciendam, primo nescius, quae sit operans in cardiacis causa, et tamquam Herophili sectator indigestionem atque corruptionem intuendam existimans, secundo ignarus, quia post antecedentem diem esse in corporibus indigestio potest; at uero cardiacorum passio frequenter quinta uel sexta die emergere perspicitur. tertio est grauis atque noxia clysteris iniectio non solum solutione laborantibus celeri, sed etiam [in] strictura affectis, [226] siquidem commoueat atque turborem corporis efficiat, quando fuerit operosior ac frequens, ut Asclepiades iubet; in diaphoreticis uero interfectior esse probatur. ipse denique Asclepiades de peripneumonicis scribens confitetur noxios esse clysteres dicens: "Clysterum genus non in peripneumonicis solum noxium, sed in omnibus etiam sine febre passionibus insidiosum atque uexabile<m> corporum eorum usum iudicamus." item specialiter indicans iniectionum uexatione eas corporum solutiones augeri atque iactationes et sitim uehementem, siquidem sint, inquit, uirium captrices. item clysterum uexationem etiam in pleuriticis demonstrauit. [227] similiter et in phreniticis tamquam interfectricem metuit uentris turbatam solutionem, quorum debuit memor neque in cardiacis clysteres adhibere. alios enim plurima stercorum grauatione oppressos et propterea sudantes salutare est releuare clystere ad uentris alienitatem detrahendam, sed hoc simplici atque miti usu clysteris. quos ita affectos non dicimus esse cardiacos.
Item post iniectionem adhibet cataplasma sinistrae mamillae constrictiuae uirtutis, sed corpus ob excludendum frigidum torporem calefaciendum probat unctionibus olei ueteris ac defricandum manibus calidis et pannis circumtegenda loca, ex quibus calefactiones atque unctiones superioribus dictis excludendas asseruimus. [228] constrictiua uero cataplasmata non solum sinistrae mamillae erunt apponenda, sed omni pectori atque praecordiis. erat autem Asclepiadi consonans approbanti tumorem in corde constitutum similiter laxatiua cataplasmata eidem adhibere. dehinc est incongruum atque non consequens affectare per clysterem e corde aliquid trahere et constrictiuis cataplasmatibus e superficie corporis materiam ad id, quod patitur, reuocare, ut stricturam, quam esse in tumore cordis aduerterat, duplicare uideatur.
Iubet etiam dari uinum noctibus, diurnis atque iugiter, sed id uinum, cui salem miscuerimus, et appellauit tethalassomenon. "Cito enim", inquit, "currit ac labitur et ad omnia corporis membra perueniet." [229] cibum dat betam cum lenticula, et appellauit seutlophacen, uel lenticulam cum ptisana aut oryza aut alica uel aliqua ex maritimis, et: "Quid ultra?", inquit, "ea nos dare conuenit, quae aegri fuerint uoluntati gratissima." probat autem uinum dandum post cibum, siquidem solum facile penetret ac pertranseat corpora, non aliter quam si sine ulla faece per liquatoria fundatur, quorum cauernae nullis obstantibus facile accipiunt atque reddunt accepta. "At si post cibum", inquit, "datum fuerit, manebit, non aliter quam si cum faece, ut supra dictum est, in liquatoria funda[n]tur." iubet etiam meracum <im>mixtum dari. [230] "Hac enim ratione", inquit, "exustae uiae tamquam ex igni conductae sudorem retinendo constringunt."
Est nunc iners et inertiae plenum tota die atque nocte uinum dare et cibo nutrire. plurima enim adiectione nutrimenti uires opprimi necesse est. item ptisana uentrem commouet in fluorem lapsum, suae faciens qualitatis, contraria denique lenticulae qualitati probatur. uinum quoque incongruum atque intemporale et immodicum probatur. incongruum, siquidem sit salsum, quod appellauit tethalassomenon, et propterea uentrem soluat et ex omni corporis parte uires deponat, sit praeterea inflabile atque uirium uexabile non solum aegrotantibus, sed etiam sanis hominibus. forsitan hoc et feruens dederit. [231] tacuit enim frigidum dandum, culpans denique libris, quos De lue conscripsit, Cleophanti sectatores uinum frigidum dantes. immodicum diximus, siquidem plurimum det atque extentum et meracum temperamento quaerit, cum etiam sani, quanto plus biberimus, tanto plurimum sudoris effundimus. intemporaliter autem, siquidem ante declinationem dandum iusserit. est praeterea ridiculum, quod post cibum dandum uinum propterea dicat, ne citius curans corpora pertranseat, probans e contrario salsum dandum, quo citius corpora penetret ac suos effectus exhibeat.
Hic est ille Asclepiades frigidans atque calefaciens, exantlans atque replens et contrariis semper utens rebus in his passionibus.

VTRVM RECTE THEMISON CARDIACOS CVRAVERIT

[232] Themison uero quaedam recte dixisse perspicitur ad cardiacorum curationem, quaedam praue. uino namque cum amylo trito cum bulbis et ammoniaci gutta cum uino et oui albore et pipere trito cum sinapi corpora defricanda existimat. dat etiam cibo allium cum pipere, dehinc in scaphulam deponi iubet aegrotantes, quae sit aqua plena calida. item post cibum adhibet gestationem, siquidem sint, inquit, imbecilla ac debilia nimium corporis officia et indigeant hoc adiutorio, quo pariter etiam caro commoueatur sua praemota substantia, hoc est spiritu ac [est] nutrimento, ex quibus concreta perspicitur. [233] quae omnia facere ualet gestatio omni corpori suffundens materiam. "Mox denique", inquit, "alleuatos atque magnitudinem accipientes pulsus inuenimus."
Sed haec Asclepiadis nugis sunt adiungenda. demonstrauimus enim feruentium medicaminum fricamenta esse necessario noxia et sinapi. tentat etiam inflabiles cibos et, quamquam haec sint omnibus celeribus atque acutis passionibus inimica, multo tamen uehementius cardiacis. gestatio uero et incongrua et intemporalis esse probatur: incongrua inquam, siquidem sit laxatiua, omnis etenim motus uiarum efficit raritatem, [234] intemporalis autem, siquidem post cibum fieri iubeatur. etenim si sanos post cibum uexat motio non permittens naturae quadam requie ac tacito motu ad suos effectus accepta perducere, quid sperare de aegris ac solutione laborantibus poterimus? pulsus uero post gestationem erigitur cardiacorum non ob resumptionem uirium, sed ob turbationem corporis motu conceptam, ex qua magis adiuuari passionem dissolutione corporis iudicamus.
Hic ratio celerum cum febricula passionum curationis terminatur. nunc transeundum ad eos, qui sine febribus esse noscuntur.

LIBER TERTIVS

CAPITA LIBRI TERTII

I. De synanche

II. Quae consequantur synanchicos

III. Quomodo curandi sunt synanchici?

IV. Quomodo synanchicos aliarum sectarum principes curauerunt?

V. De apoplexia

VI. De conductione, quam Graeci spasmon uocant, et distentione, quam tetanon appellant, et earum speciebus

VII. Quomodo discernimus raptum, quem Graeci spasmon uocant, a tremore atque saltu?

VIII. De curatione

IX. De hydrophobia

X. Quae est diffinitio siue agnitio hydrophobiae?

XI. Quae sequuntur eos, qui in hydrophobicam passionem proni ac decliues esse uidentur?

XII. Quae sunt similia hydrophobiae et quomodo internoscuntur?

XIII. Vtrumne animae an corporis passio sit hydrophobia

XIV. Quis locus in hydrophobicis patitur?

XV. Vtrum noua passio sit hydrophobia

XVI. Quomodo curandi sunt hydrophob[i]ae?

XVII. De acuto tormento, quod Graeci ileon appellant

XVIII. De satyriasi

XIX. De cholericis

XX. Quae sequuntur eos, qui cholerica passione afficiuntur?

XXI. Quomodo curandi sunt cholerici?

XXII. De defluxione, <quam> Graeci diarrhoeam uocant

DE SYNANCHE

[1] Celerum cum febricula passionum curationem praescriptis tradidimus libris; nunc autem earum, quae sine febribus esse noscuntur, ordinabimus, quo cunctarum perfecta distinctio compleatur. initium namque a synanchica passione sumemus, quae nomen a suspendii similitudine habet, quod non aliter quam laqueus praefocans interficiat, nam Graeci anchonas suspendia uocauerunt, siue quod spiritum continendo spirationem neget, Graeci enim συνέχειν continere appellant. alii uero etiam cynanchen uel lycanchen hanc passionem uocauerunt, siquidem frequenter haec animalia afficit. [2] nam canes cynas, lupos lycos uocauerunt, quorum quoque similes uoces siue ululatus in synanchica passione constituti, cum praefocari coeperint, emittunt.
Synanches igitur alia est sine manifesto indicio, alia cum uisibili atque manifesto, et alia intra oris spatium, alia exterius, alia ex utroque, hoc <est> exteriore atque interiore, parte dextra uel sinistra aut in utraque. denique quidam specialem discretionem etiam nominibus posuerunt, ut Valens physicus libro tertio Curationum. eam igitur, quae sine manifesto tumore est, sine nomine reliquerunt. eam uero, quae cum manifesto, si in utraque, aiunt, parte interiorum fuerit, cynanchen uocandam, [3] siquidem faciat difficultatem spirationis atque oculorum prominentiam et linguam procidentem, tamquam canibus auidis saepe contingit, cum ea, quae minime transuorare possunt, admonente natura auiditate impauida minas contemnentes inuadunt, quae saepe faucibus inhaerentia atque ancipiti retentione tardata neque percipere neque reddere ualuerunt. eam uero, quae in altera fuerit parte, paracynanchen uocauerunt. item in exterioribus atque utraque parte tumore constituto hyanchen appellauerunt, siquidem suum colla his saepissime inflationibus afficiantur, quos Graeci hyas appellant. at si interius atque exterius et in utraque parte fuerit tumor, tunc proprio nomine synanchen memorant nuncupandam, at si in altera fuerit parte, parasynanchen. [4] nihil autem refert speciales differentias proprietate nominum separare.
Antecedentes causae, quibus haec sufficitur passio, aliquae sunt occultae, aliquae manifestae atque ceteris quoque communes passionibus, maxime tamen conabiles atque laboriosi uomitus, plus etiam, si post cibum iam corruptum, item uinolentia uel niuis potatio aut exclamatio uehemens atque eodem modo perseuerans, quam Graeci monotonon uocant, item catarrhus et acriores cibi praeter consuetudinem accepti, item feruentia atque ignita medicamina pota uel purgatio per helleborum prouocata, quibusdam etiam feminis menstrualis retentio purgationis. afficiuntur autem hac passione magis uiri quam mulieres, quorum plus aetatis mediae et iuuenes quam pueri atque senes.

[5] Hanc diffiniens Asclepiades passionem secundo libro explanatorio Aphorismorum Hippocratis: "Synanche", inquit, "est humoris fluor siue humectatio faucium uel summitatis ipsarum saepissime ex capite accidens." sed hoc peccanter diffiniuit. omnis enim humoris fluor, quem rheumatismum uocant, multi liquoris est lapsus siue egestio. in synanchicis uero tumor uidetur et non, ut supra diximus, humoris plurimi egestio[nes], nisi hoc aliquando ex pressura uenerit. Nos uero iuxta Sorani sententiam synanchen dicimus difficultatem transuorandi atque praefocationem acutam ob uehementiam tumoris faucium siue in locis, quibus nutrimenta transuora[ui]mus. [6] adiecta est autem transuorandi difficultati praefocatio celerrima siue acuta ad discretionem tumoris tonsillarum siue uuae. ubi enim synanche fuerit, etiam tumor necessario locorum supradictorum consequetur; sed non illico, ubi tumor fuerit eorundem, etiam synanche nuncupatur, siquidem, qui mediocri difficultate fuerint transuorandi impediti, nondum synanchici uidentur. haec enim in magno tumore passio intelligitur habere substantiam, item ad discretionem praefocationis illatae per laqueum: est enim ipsa quoque acutissima atque celerrima praefocatio, sed non ex tumore descendens.

QVAE CONSEQVANTVR SYNANCHICOS

[7] Sequitur autem eos, qui iam passione tentantur, querela sine ulla ratione atque difficilis motus colli et gutturis, item saliuatio plurima praeter tumorem et subdolens faucium sensus cum asperitate sensibili, item difficultas transuorandi liquoris soliti saliuarum fluore collecti, tunc spirationis uelut impedimentum tamquam obstantis crassioris humoris.
Surgente uero ac crescente passione, si cum manifesto tumore fuerit, rubens factus uidebitur tumor faucium atque uuae et supra linguam partium et summitatis gutturis cum difficultate transuorationis omnium acceptorum, praefocatio etiam pro tumoris modo, spirationis difficultas et nausearum prouocatio, dehinc sicca tensio, si quis os aegrotantis aperuerit et digito linguam oppresserit, inuenitur.

[8] Crescente uehementius passione omnium tumor efficitur colli atque uultus et humoris crassioris ac saliuarum fluor, oculi prominentes, sanguinolenti et uenarum extentio. at si <in> peius increuerit, linguae ultra dentes ad exteriora prolapsio, ariditas siue siccitas faucium, articulorum gelidus torpor, pulsus celer, densus, iacendi difficultas, et magis in supino schemate uel in latere, frequens etiam sedendi cupiditas, item locutio non articulata, sed confusa atque cum dolore. at si in exitium passio coeperit ferri, liuor uultus, uocis amputatio, gutturis atque pectoris stridor et recursio siue recursus poti liquoris, pulsus defectio, quam Graeci ἀσφυγμίαν uocant, et quibusdam caninus uocis sonitus, quibusdam oris spumatio, tunc etiam necessario mortis effectus. [9] At si sine manifesto tumore fuerit passio, sequitur collorum tenuitas cum extentione atque subrectione inflexibili, item uultus <et> oculorum cauitas, frontis extentio, color plumbeus, spirationis difficultas plurima nullo, ut supra diximus, manifesto tumore siue inflatione aliqua apparente <neque in internis> neque in externis partibus, hebetudo plurima atque imbecillitas aegrotantis et celerrimus uel acutus cum praefocatione mortis effectus.
At si circum colla se ignis <s>acer infuderit siue in pectore apparuerit et fuerit perseuerans, frequentissime bonum portendit, siquidem ascensus tumoris ex alto ad superficiem uenire uideatur. at si sine ulla ratione adiutorii cuiusquam medicinalis beneficii repente non apparet, salutem negabit. [10] descensus enim a superficie corporis ad altiora monstratur. at si forte non secundo irruens uel ex alto acceptus ad superficiem fuerit ignis <s>acer, sed antecedens passionem aut eidem concurrens, omnia mala significat.
Humor autem plurimus siue saliuarum fluor in crassitudinem coactus, si in statu apparuerit, mala ostendit, post statum uero passionis salutaria pollicetur. alias enim plurimam praefocationem significat, alias corporis laxamentum. in quibusdam etiam <in> tantum tumor increscit, ut stricturam faciat in faucibus atque gutture et mento. est autem passio stricturae <et> acuta atque celeris et uehemens et saepissime continua, aliquando intercapedinata.

QVOMODO CVRANDI SVNT SYNANCHICI?

[11] Oportet in passione constitutos iacere loco lucido atque moderatae amplitudinis, nullo etiam odore corrupto, calido. est huiusmodi laxatiuus aer et qui primus tumentibus partibus misceatur. iacendi schema esse supinum conuenit paulo leuatius capite collocato, firma atque immobili positione uel qua se magis releuari aegrotantes dixerint. omnis enim motus dolidus est tumore oppressis. lanis etiam mundis ac mollibus et non infectis, dulci atque calido oleo infusis, colla praetegenda cum thorace adhibita articulorum blanda fricatione. [12] transmittitur enim naturalis uaporis laxamentum etiam ad illas partes, quae patiuntur. adhibenda quoque requies et abstinentia usque ad primam diatriton cum gargarismate laxatiuo, cuius species siue materias paulo post subiciemus.
Adhibenda etiam fomentatio olei dulcis calidi, et apponendae exterioribus partibus uesicae oleo dulci calido semiplenae. adhibenda etiam phlebotomia, si uehementer passio coegerit, intra diatriton. etenim indiget repentina sanguinis detractione ob celerrimum laxamentum. si autem minus necessitas impulerit, in ipsa diatrito uel durantibus uiribus etiam post ipsam phlebotomia poterit adhiberi, si tunc necessitas emerserit faciendi. [13] cuius facti rationem De specialibus adiutoriis scribentes docebimus. igitur intra diatriton phlebotomato erit post detractionem sanguinis caput fouendum atque collum oleo calido et ex eodem auribus quiddam immittendum, tunc gargarizandum. potum dabimus aquam calidam uel mulsum et non coaceruatim, sed paulatim, ne transuoratione graui ac percussu tumentia indignentur. at si in ipsa diatrito phlebotomiam adhibuerimus, oportet post detractionem factam circumungere corpus aegrotantis oleo dulci atque calido et faciem aqua calida mediocriter fouere, tunc sorbilem cibum dare, sed omnino tenuem uel fluidum, uel panem ex mulso tinctum. [14] at si transuoratio fuerit difficilis, qua obsistente non percipiant aegrotantes accepta, erit sufficiens uiribus fulciendis mulsum guttatim faucibus infusum; perseuerandum etiam usque ad declinationem passionis in alterna dierum cibi refectione.
Conuenit praeterea post phlebotomiam sequentibus diebus cataplasmatibus uti, quae circum colla erunt extrinsecus apponenda, miti tamen simplicitate confecta, ut est panis calidus ex aqua et oleo uel mulso diligenter emollitus uel pollines tritici aut hordei aut seminis lini aut foenugraeci, singula haec siue commixta ex calida et oleo et melle uel aqua, in qua <praecocta> fuerit hibisci radix aut contrita et admixta.

[15] Mutanda praeterea frequentius erunt haec cataplasmata, ne perseueratione sui corrupta corporis exhalatione in acorem ueniant. erunt etiam calefacienda, quo tardius maneant euaporata, positis extrinsecus saccellis ex cantabro aqua cocto confertis uel uesicis calida et oleo semiplenis. conuenit etiam spongiarum uaporatio expressarum ex aqua calida aut admixto oleo uel decoctione mitium materiarum laxatiuae uirtutis. apponendae quoque spongiae collo atque gutturi et his partibus, quae haustum negant, uel ori et naribus, <et> iubendus aeger aperto ore ad semet uaporem rapere. descendentes enim ad altiora haustu raptae uaporationes tumorem relaxant.

[16] Sunt etiam gargarismata congrua cataplasmatibus, ut oleum dulce est atque calidum uel calida et oleum, tunc mulsum aquatum et decoctum et lac singulare siue cum melle aut aqua admixtum, ut omnia detergantur, quae forte lactis tactu fuerant derelicta, ne remanentia feruore locorum in acorem ueniant. item utendum decoctione cantabri atque glycyrrhizae uel lini seminis ac foenugraeci, sed nusquam ad crassitudinem suco decoct[i]o, ne ob uiscosam tenacitatem humorum fluori connexa difficultatem facia[n]t spirationis, tunc etiam decoctione hibisci uel maluae agrestis aut myxarum Syrarum aut musci herbae atque palmularum pinguium uel fici suculenti, item suco alicae aut ptisanae.

[17] At si passio coeperit declinare, conuenit etiam Sybariticum et Creticum passum. ea uero, quae sunt leuiter stringentia, quae appellant stymmata, nunc incongrua iudicamus. his enim utemur, quoties initia fuerint passionis leuibus adhuc querelis affecto aegrotante aut dolore leui in faucibus uel uua. tunc enim etiam Thessalus adhibendam poscam iudicauit, siquidem pronos atque in passionem synanchicam decliues, necdum tamen patientes uocauerit. utendum denique non solum posca, sed etiam decoctione leuiter constringentium materiarum, ut rosarum, palmularum Thebaicarum, lenticulae, myrti, lentisci [mastichis], quae singula erunt in mulso decoquenda uel quolibet ex supradictis suco, quoties uiderimus constrictiuam uirtutem admixtione laxatiui liquoris esse frangendam. [18] facit etiam oryzae sucus atque diacodion medicamen mulso resolutum ac saepe substantia seruata faucibus illitum, non aliter etiam quod diamoron appellatur et dioporon et diamyrrhinon siue Andronios et Polyidae sphragis et anthera cum melle et omne medicamen, quod confectum sit ex malo Cotoneo aut Punico uel rosae floribus uel mali Punici cortice siue galla uel omphacio aut Lycio et his similibus.
Sed in augmento passione constituta illis utemur, quae supra iamdudum memorauimus. humorem praeterea ex feruore nutritum si glutinosum uiderimus factum, tamquam in oculis supernatantem, spongia calida detergimus, sin uero in alto fuerit constitutus, dipyreno immisso praetecto eius capite lana molli ac limpida. [19] etenim si remanserit, praefocationem magis accelerat. at si nimium altiora tenuerit, ut uideri non possit, erit tenuandus dando mulsum, sed praecoctum; est enim efficacioris uirtutis, quam si non fuerit coctum. quidam etiam ptisanam dederunt paruo sale admixto. sed sunt fugienda, quae usque ad sensum ueniunt mordicationis, siquidem tumoribus prouocatis fluor quoque humorum crassescat.
At si uenter officium non agnouerit, etiam clystere utemur inicientes aquam calidam cum oleo, nunc solam, nunc admixto melle. [20] etenim surgens ex isto liquore uaporatio collaxat tumentia, et egestus uenter facilia facit spiramenta non solum synanchicis, sed etiam sanis hominibus. manens enim alienitas grauat atque oppressione quadam acerrimas facit corporis exhalationes, quibus tumentia prouocentur, caput impleatur. sed post clysteris usum erunt etiam cucurbitae cum scarificatione apponendae, dimissionis tempore, at si continuatio fuerit, initio lucis, quo tempore etiam ceteris destructiuis adiutoriis uti conducit. apponendae aliae igitur collo tenus uel gutturi, quae loca anthereona Graeci uocauerunt, item ceruici siue neruis maioribus, quos tenontas appellant, [21] item singulas ex utraque parte sub aurium lamnis, quibus in locis etiam faucium positio esse perspicitur.
At si passio perseuerarit et aeger ad perferendam curationem fuerit mollis, ut ferri cuspide metu se contingi prohibeat, sanguisugas, quas Graeci βδέλλας appellant, apponemus iisdem locis, quae supra memorauimus. tunc post earum casum si minime factam sanguinis detractionem uiderimus, cucurbitas apponemus, ut praefecta sanguisugarum uulneratione raptu cucurbitae detractio compleatur; et olei fomento utemur atque cataplasmatibus consequentibus et uaporationibus, dehinc epithematibus oleo calido infusis, tunc superpositis spongiis ex eadem materia expressis uaporamus. [22] etenim sacellorum siccam uaporationem tamquam densabilem reprobamus. at si maior fuerit tumor, ipsam quoque linguam scarificamus atque fauces et palatum tenui ac longiore phlebotomo: etenim locali sanguinis detractione tumentia relaxantur. tunc post scarificationem mitibus gargarismatibus utemur.
Si declinare passio coeperit, etiam subunctionibus faucium uel interiorum utemur, ut melle decocto uel medicamine confecto decoctione agrestis maluae et foenugraeci seminis et lini cum amylo et melle et oleo uel uuae passae medio, proiecto ac secreto semine, contritis cum pane uel decoctione lini seminis uel melle et passo Cretico, quibus incocta sit radix agrestis maluae uel alicae atque lini seminis pollines. [23] at si passio perseuerauerit, secundo uel tertio scarificationem adhibemus, non solum gutturi uel tonsillarum uicinitati, quam Graeci anthe<re>ona uocant, et neruis maioribus ceruicis, quos tenontas appellant, sed etiam occipitio et palis et interscapulae, quod Graeci metaphrenon uocant, et pectori. etenim quamquam uehementer loca transuorationis patiantur, ceterae quoque partes corporis necessario consentiunt. multi denique non aduertentes rationem reuincendae passionis sola, auersione materiae pugnantes atque in liquidis causas ponentes [24] principaliter aiunt inguinibus cucurbitas infigendas, tunc praecordiis, tunc supra mammas cum scarificatione, dehinc gutturi atque collo eiusque partibus.
At si declinatio fuerit confirmata, dabimus cibo pultem atque oua sorbilia uel porcinum cerebrum longe seruantes omne, quod fuerit acre siue immodice apertibile uel inurens uel uinosum uel asperum aut aridum uel quod ualeat transuorationis loca lacessere. facile etenim passio ex occasione parua recurrit. apponenda etiam cerotaria ex oleo dulci aut cyprino uel glaucino aut irino confecta uel malabathrino cum radice hibisci. tunc lauacro utendum ac deinde uino.

QVOMODO SYNANCHICOS ALIARVM SECTARVM PRINCIPES CVRAVERVNT?

[25] Antiquorum Hippocrates libro, quem Ad sententias Cnidias conscripsit, ex utroque inquit brachio synanchicos phlebotomari. sed hoc erit euitandum, siquidem coaceruata sanguinis effusio animi faciat defectionem et propterea prohibeat tantum detrahi, quantum sufficiat ad relaxandam stricturam. diuidit etiam uenas sub lingua constitutas, quod est non solum inutile, uerum etiam noxium, siquidem incongrua sit ex locis patientibus sanguinis per uenas detractio. plurima etenim in exitum prouocata materies confluens necessario completis locis abstenta modum superat detractionis, ut grauatae partes potius aduentu quam releuatae recessu materiae uideantur. [26] Antiquorum Hippocrates libro, quem Ad sententias Cnidias conscripsit, ex utroque inquit brachio synanchicos phlebotomari. sed hoc erit euitandum, siquidem coaceruata sanguinis effusio animi faciat defectionem et propterea prohibeat tantum detrahi, quantum sufficiat ad relaxandam stricturam. diuidit etiam uenas sub lingua constitutas, quod est non solum inutile, uerum etiam noxium, siquidem incongrua sit ex locis patientibus sanguinis per uenas detractio. plurima etenim in exitum prouocata materies confluens necessario completis locis abstenta modum superat detractionis, ut grauatae partes potius aduentu quam releuatae recessu materiae uideantur.

[27] Vtitur quoque gargarismatibus calidis atque uaporationibus, quorum materiam non enarrauit. dehinc caput corradi et iugiter uaporari iubet spongiis, tunc contegi cerotario atque lana. potum dat aquam calidam et mulsum. passione declinante suco cibandos dicit, cuius speciem non enarrauit, nescius etiam, quod in plerisque declinatio post quinque dies uel sex adueniat et sit immodica usque ad eius initium cibi abstinentia. uaporare uero oportet, sed non caput magis quam colla atque gutturis exordium, quod Graeci anthereona uocant, tunc post uaporationem fouere atque cerotarium declinante passione apponere. item neque potum quantum dandum uel quomodo uel quando manifestauit. [28] Praeterea secundo libro De morbis clysterizandos inquit atque purgatiuis medicaminibus releuandos, quae Graeci cathartica uocant, quorum ex acrimonia magis tumentia prouocantur. phlebotomari quoque ex locis sub mamilla constitutis noxium atque putidum iudicamus, noxium, siquidem plurima oporteat corpora diuidi, cum neque facile sub uisum uenae deuenire possunt, putidum, siquidem sine ulla difficultate ex brachio potuerit sanguinis approbari detractio. dehinc iugis atque coaceruata materiarum detractio clysterum et purgatiuorum medicaminum et phlebotomiae uexabilis esse perspicitur. [29] item si plurima, inquit, praefocatio occurrerit, clysteris auliscum, quem nos tibiam dicere poterimus, faucibus inquit immittendum, incendens hyssopum, sulphur, bitumen, quorum rapere odorem praecipit aegrotantem per eandem fistulam. quorum sine dubio promptus est error. nititur enim immittere fistulam faucibus, quae neque aerem tenuissimum percipere possunt ui passionis oppressae. dehinc austero fumo aegros implendos existimat, quo saepe etiam sani praefocatione afficiuntur. ultimo etiam ex duobus brachiis atque uenis sub lingua constitutis sanguinem detrahendum probat, quod supra damnantes frustrauimus; non enim sine multa corporis uexatione fiet.

[30] Diocles uero libro, quo de passionibus et causis et curationibus scripsit, sanguinosos inquit homines ex utroque brachio phlebotomandos, eos autem, qui minus sanguinis habuerint, solum scarificandos. tum felle taurino cum herba pediculari, quam staphida agrian uocant, et nitro et cocco Cnidio iugiter inquit ungendos, utens etiam gargarismatibus iisdem. dat quoque sub lingua piper continendum, uaporans spongiis collum et cerotariis contegens, praecipiens aegrum tenuandum ultra, quam fas est. [31] neque nunc solos phlebotomandos sanguinosos probamus, sed omnes passione affectos permittentibus uiribus, neque ex utroque brachio, ut supra docuimus, neque acerrimis utendum unguentis et gargarismatibus, sicut neque in tumoribus oculorum similibus inunctionibus. etenim staphis agria etiam sanos plerumque synanchicos fecit, cum repente inflationem faucium fieri cogit. dehinc omnino neque tenuare deducendo corpus siue eius habitudinem conuenit medicinae, sed relaxare tumentia rebus congruis ac remissiuis.

[32] Item Praxagoras quarto libro Curationum synanchicos clysterizat et sudoribus prouocatis deducit; aliquando etiam phlebotomat, dans quoque medicamen uomificum, quod emeticon appellant. tunc uuam praecidit uel aliquando diuidit et pice lenta uulnera curat. sed horum iudicium ex aliis accipiendum probamus. nam uomitus ingens distentione et praefocatione saepe peremit. dehinc tumens uua laxatione indiget, non amputatione, sicut neque aliae quoque corporis partes, quae necessario erunt mitigabiliter relaxandae. [33] Erasistratus secundo libro Anatomicorum de singulis passionibus scripto in quibusdam inquit synanchicis uaporatione utendum spongiarum atque cataplasmatibus et ex uino medicamen transuorandum, quod catapotium appellauit, ex castoreo confectum. sed omnia peccanter: etenim uinum constringit, castoreum uero acerrimae esse uirtutis nemo negat, quae indubitanter sunt tumori contraria.
Herophilus de synanchicis nihil dixit.

[34] Asclepiades uero secundo libro Celerum uel acutarum passionum inquit: "Synanchicis conuenit sanguinis detractio atque uentris depurgatio et cataplasmata et oris collutiones et gargarismata et [su]perunctiones tenuabiles atque apertibiles, ut sunt ex hyssopo, origano et thymo, meliloto, absinthio, fici coctione, nitro, staphide agria, centaurea, elaterio, felle taurino, cedria", adiciens etiam cucurbitae usum cum scarificatione, negans quidem quicquam posse sanguinis elicere, siue, inquit, quod cum febribus sit passio, siue quod maior causa sit tumentium partium, quae contrario raptu superet cucurbitae feruorem, ut non possit efficere detractionem.

[35] Tum phlebotomiam probat ex fronte faciendam uel angulis oculorum uel uenis, quae sub lingua sunt, uel e brachio. "At si maior", inquit, "passio fuerit, diuidendae sunt fauces, hoc est tonsillae et partes supra uuam constitutae." etenim summa est in his aequalis siue par incisura, quam appellauit homotomiam. dehinc a ueteribus probatam approbat arteriae diuisuram ob respirationem faciendam, quam laryngotomiam uocant, uarie ac multipliciter peccans. omne etenim, quod acre fuerit atque tenuans, incendet tumorem. [36] ipse denique in phreniticam uenturos passionem multa inquit affici materie, ad haec eiusdem acrimonia<e>. est etiam noxia ex patientibus locis phlebotomia, sicut supra docuimus. item clysteribus utendum ob auertendam materiam uel auocandam a locis patientibus inconsequenter iubet. est enim contrarium detractioni per uenas ex patientibus locis faciendae, quam ipse probauit. item inordinaliter scarificandum primo, dehinc phlebotomandum iudicauit. etenim locales detractiones insidente atque confirmata et stante passione adhibendas probamus. [37] est etiam inexerciti medici ob febrium causam suspicari materiam raptu cucurbitae non elici. in usu enim uidemus sine ullo impedimento in febricitantibus effectum cucurbitae prouenire atque eductam detrahi materiam. adducitur namque caro et spiritus et sanguis. dehinc neque crescente accessione cucurbitas infigimus, tempore quo ad altiora materia conducitur.
Est praeterea tumentium partium molestissima atque periculosa diuisura. uehementes namque sanguinis effusiones efficit et quae prohiberi minime possint. [38] si enim easdem constringere uoluerimus, celerrima praefocatio consequetur; at si abstinere neglexerimus, celerior mortis effectus sanguinis effusione perspicitur, uel, si forte sanguinis fluorem effugerit quis, cancrum atque gangraenam non effugiet ob augmenta tumoris. nos enim naturali habitu constituta cum diuiduntur, quamquam constrictiue tractata saepissime tumescere uidentes, in tumore constituta, cum diuis[ur]a fuerint, ac si constringendi caruerint facultate, uehementius in tumorem <de>uenire [de]sperare poterimus. nam omnino in tanto tumore, in quo digitorum immissio improba esse perspicitur atque cataplasmatum et anagargarismatum usus aeger atque difficilis aegrotanti uidetur, quomodo non altiorum diuisura inimica saluti probatur?

[39] Est etiam fabulosa arteriae ob respirationem diuisura, quam laryngotomiam uocant, et quae a nullo sit antiquorum tradita, sed caduca atque temeraria Asclepiadis intentione affirmata. cui ne nunc occurrentes latius respondere uideamur aut tantum scelus angusta oratione damnemus, libris, quos De adiutoriis sumus scripturi, respondebimus. Themison uero sine febribus passiones recte curare Asclepiadem probans huic accusationi subicietur.

[40] Serapion primo libro Curationum clysteribus synanchicos euacuat atque phlebotomia et cataplasmatibus et unguentis acrioribus utitur et prouocatiuis et apertiuis, quae anastomotica appellant. praecauet autem in omni abstinentia cibum uel potum dare. sed est etiam hic facile accusabilis. etenim acria atque tenuantia excitare tumorem nemo dubitat, phlebotomia uero adiecta clysteribus uexabilis esse perspicitur. dehinc dicens materiarum nomina ea, ex quibus adiutoria conficiuntur, scribere neglexit, cum nullo alio quolibet adiutorio minus utilis cibatio atque potus probentur arte adhibita atque formata.

[41] Heraclides Tarentinus tertio libro Curationum de internis scribens: "Eos", inquit, "qui sanguinis multitudine uexantur, clystere praepurgatos phlebotomamus, nunc ex brachio, nunc ex uenis, quae sub lingua sunt, uaporationibus spongiarum admotis collo atque gutturi ex aqua calida, in qua fuerit praecocta ruta uel pulegium." tunc cataplasma apponendum probat, quod omen lysin appellamus, ex mulso confectum, cui erit admiscenda chamaepitys uel iris Illyrica aut ficus. nocte uero inquit cerotarium apponendum ex irino oleo atque resina iusta parte in comparatione[m] ponderis cerae. [42] in his uero, quibus locorum crassitudinem suspicatur, ungendas inquit fauces melle atque omphacio et anagargarismate utitur mulso, in quo praecoquit ficum uel origanum et admiscet piper. dat etiam elaterium in pondere denariorum septem, multis uero obolum dimidium cum melle et aqua aut mulso, dehinc medicamen, quod appellauit emeticon, <hoc est> uomificae uirtutis, et conficitur hoc modo: "Origani atque Heracleotici panacis manipulum accipiens demerge", inquit, "in uasculum rubri aeris, tum rhus, quod appellamus rubrum, heminas quattuor atque cepulas Germanas uiginti, quibus circumtollemus exteriorem corticem, et has quassantes immittimus. [43] tunc infundimus uinum Chium uel Rhodium aut Cnidium quattuor heminas et sub sole ante ortum Caniculae uiginti diebus atque post ortum uiginti diebus ponemus. tunc, cum fuerit liquor insumptus, infundemus alias quattuor heminas atque alio sub sole linquimus. tunc iisdem diebus mittimus medicamentum in pilam et conterentes formamus trochiscos, quorum maiores erunt drachmarum singularum et dimidiae, alii uero drachmarum singularum, item alii dimidiarum drachmarum. singulos dabimus uirium comparationi congruos cum mulso uel pro e[c]lectario cum melle. [44] etenim uomitum humoris uiscosi efficit et uentrem deducit. aliqui", inquit, "etiam [m]ela[n]terium admiscent et tapsiae sucum obolos tres." at si difficilis fuerit uomitus, penna oleo ueteri intincta atque faucibus immissa prouocandum probat. utitur etiam aliquando medicamine ex omphacii suco et elaterio confecto atque diagridio cum nigro helleboro et sale, si fuerint in uomitum difficiles aegrotantes, uel elaterio cum aceto et ruta et rursum elaterio cum sinapi et salibus.
"Eos", inquit, "qui perfrictione synanchici fuerint effecti, phlebotomari prohibemus atque clysteribus depurgari, ceteris uero omnibus ex qualibet causa synanchicis effectis erunt haec adhibenda." [45] fulciendos etiam omnes iudicat uel nutriendos sola aqua uel mulso, cetera quaeque ciborum prohibet. sed hoc omne experimentum siue tentatio promptissime ex occultis suspicionibus uidetur esse prouisa. etenim Empiricus solam seruationem intuens, quam teresin uocant, sanguinosos nunc phlebotomandos existimat non aduertens, quia omnes synanchicos ob stricturae uehementiam oportet phlebotomari permittentibus uiribus. denique ridendum est etiam, quod eos, qui ex perfrictione synanchici fuerint effecti, phlebotomandos negat non aduertens praesentia et inquirens factorum causas.

[46] Noxia etiam sunt cataplasmata, quae adhibenda probat, atque uaporationis genus acrimoniae causa earum specierum, quas admiscendas iubet, siquidem sunt incendiosa<e>. item uomifica, quae emetica appella<n>t, etiam non tumentia in tumorem faciunt deuenire. etenim ferulago, quam thapsiam appellant, sufficiens est etiam putredinem partium, quas attigerit, facere atque inflare naturali habitu constitutas; non aliter etiam illa, quae conficiuntur ex cepe et omphacii suco et rhu rubro uel horum similibus; item oleum uetus acre est. illa uero, quae cathartica appella<n>t, per clysterem adhibenda, quae nos purgatiua uocamus, turborem magnum faciunt atque stomachum uexant et cetera quaeque neruorum. est praeterea iners tempus dandi cibi non definire.

[47] Nostrae etiam sectae quidam adhuc ueterum errore detenti insuetas graues materias adhibendas probauerunt, nunc urinam siue fimum humanum cum melle et myrrha atque ruta, nunc centauream et absinthium et abrotanum et thymum et aristolochiam et tymbram, quam nos satureiam dixerimus, et sinapi, nunc Pythagoricum atque Zopyrium trochiscum nomine inuentoris appellatum, nunc Polyidae sphragida, quam appellant, atque constrictiua, tum unctiones et cerotaria ex unguentis sampsuchi atque roris marini, quorum singula tumoris sunt prouocatiua ob feruoris nimietatem atque desiccandi uirtutem et recorporandi, cum sit celeritas passionis ac simplicibus curanda uirtutibus.

DE APOPLEXIA

[48] Apoplexia dicta est, quod tamquam ex letali percussu repentinum faciat casum. est autem oppressio saepe sine febribus repentina et quae sensibus priuet corpora, et semper celerrima et numquam tarda esse probatur. sed eius antecedentes causae communes cum ceteris esse accipiuntur, magis tamen iugis adustio et perfrictio uehemens et indigestio frequens, lauacra excitata, usus etiam ueneris et magis in senibus, item uulneratio membranae, in pueris uero etiam uehemens saltus membranae cerebri.

[49] Quibusdam igitur ante casum nullum praeuidetur signum, quibusdam uero praecedunt quaedam significantia passionem, ut grauedo uel dolor capitis aut uertigo aut aurium tinnitus et in solitos usus difficilis motus, uultus maestitudo, saltus membrorum et magis prae ceteris partibus labrorum, tremula locutio et ueluti minus expressa aut interruptio proferendi sermonis sine ulla ratione uel obliuio mox dictorum, uultus etiam plenitudo, egestionum difficultas. sed haec communiter antecedunt uel praeeunt etiam his, qui in epilepsiam uel furorem uenturi uidentur.
Irruente passione uocis amputatio sequitur et mentis oppressio ex repentino casu, immobilitas perfecta totius corporis atque conductio uultus, [50] quibusdam etiam suspensio palpebrarum atque oris hiscens distantia, pulsus densus et quadam persecutione fugatus, articulorum gelidus torpor, parua respiratio, color plumbeus atque inuoluntaria lacrimatio; peiorante passione atque in exitium aegrotantis crescente uultus adductio, ita ut longior nota uideatur imago, praecordiorum prominentia atque totius corporis frigidus torpor, pectoris stridor et superiorum partium sudores frigidi, immobilis etiam et supersuspensa palpebrarum ac superciliorum positio.
At si passio fuerit leuigata et in salutaria deuenerit signa, corporis fugabitur torpor atque frigus redeunte feruore, partes etiam quaedam saltu errantes mouebuntur in his, qui omnino caruerant, et distillatus humor faucibus transuoratur, quamquam difficile, nec tamen prisca intercessione impeditur. [51] punctus etiam uel inclamatus aegrotans palpebram mouet atque labia conducit significans sese audire uocantem posse; et uniuersali dicto, quod Graeci catholicon uocant, quidam prima die moriuntur, quidam duobus uel tribus diebus superuiuunt, alii uero saluantur, quorum alii statim sese resumunt, alii paralysi partis uel partium corporis uexantur. item quidam parua conuersione mentis afficiuntur, ut aut alienentur aut tristes et somniosi uideantur <a>ut, si eos quisquam e somno excitauerit, aliquid alienum loquantur.

[52] Est autem passio stricturae atque celeris et acuta et uehemens et in senibus abundans et hiemis tempore et autumni fine. uocatur etiam a quibusdam paraplexia. uehementius autem in ista passione patitur caput, sicuti coniciendum ex his, quae antecedunt, atque corporis oppressione. et sunt difficil<ior>es curatione[s] fortium hominum debiles: etenim oppressionibus magis superantur atque ferre maiora adiutoria minime possunt. hinc etiam specialiter difficilius <feminas a> uiris curari perspicimus atque senes et pueros a perfectis aetatibus et tabidos magis quam qui habitudine uigent, item eos, qui praetacti fuerint aegritudine, magis quam qui nulla fuerint morbi contagione sauciati. [53] adiuuat etiam difficultatem hiems, non solum quod corpora denset, uerum etiam quod quibusdam adiutoriis oppugnet, ut gestationibus liberis ac nudis.
Similis autem ac uicina est apoplexiae lethargia, epilepsia, matricis praefocatio, secundum aliquos et paralysis et grauatio, quam Graeci caron appellant, et dissolutio. discernitur ergo a lethargo, siquidem omnis lethargus in febrem atque cum febre fiat, rarum habeat pulsum et neque semper sensibus priuet, apoplexia uero et sine febribus fiat et paruum atque densum faciat pulsum et repentinum tamquam ex letali percussu faciat casum; item quod ex membranae uulneratione apoplexia fiat, lethargia uero numquam.

[54] Discernitur etiam ab epilepsia, siquidem epileptici quidem totius corporis conductione agitentur et spumas agant, apoplecti uero numquam, item post accessionem epileptici integro habitu consurgant frequentius, apoplecti uero paralysin partium sustineant, item apoplexia acuta atque celeris semper accipiatur, epilepsia uero etiam tarda saepissime inuenitur.
Item matricis praefocatione discernitur, siquidem <non> praecedat capitis querela matricis praefocationem, item in accessione conducta atque sese sustollens matrix inueniatur, in apoplecticis uero hoc numquam contingat, [55] dehinc cessante accessione apoplectae feminae nesciant gesta, illae uero, quae matrice fuerint praefocatae, resipiant atque narrent, quemadmodum fuerint oppressae. item matricis praefocatio tarda esse perspicitur, hoc est chronia, apoplexia uero numquam.
Discernitur etiam paralysi apoplexia, quamquam idem multis uideatur ueteribus, ut Hippocrati et Diocli et Praxagorae et Apollonio Citiensi et Demetrio et si qui praeterea. inquiunt enim apoplectos toto corpore uitiatos paralysi, paralyticos uero particulis.

[56] Themison uero capitis uel in capite paralysin cum mentis impedimento proprie apoplexiam uocat, in aliis uero partibus corporis sine impedimento mentis hanc ipsam paralysin. sed non oportet certare de his, ex quibus curationis ratio non sumetur. solum tamen commemorandum est, quod apoplexia celeris atque acuta natura intelligatur, paralysis uero propria, quae dicitur tarda, semper intelligatur. item grauatio et dissolutio inter resumptionem ueniunt et numquam praecordia suspendunt et neque difficultatem resurgendi, ut alii, faciunt.

[57] Curationem uero principaliter apoplexiae nullus nobilium priscorum tradidit, siquidem paralysi generaliter hanc ascribendam. solus Hippocrates ait apoplexiam uehementem soluere impossibile, imbecillem uero non facile. item aliarum sectarum successores aceto atque oleo caput fouent, ceteras autem partes corporis uino et oleo lanis contegentes rudibus atque intrectatis. secundo studiose caput fouent admiscentes hederam uel serpyllum aut peucedanum, quorum fugienda est acrimonia atque constrictiones.
Adhibenda est igitur passioni congrua curatio. nam locandi sunt aegrotantes loco lucido mediocriter atque calido. [58] utendum etiam articulorum blandi tactus continentia atque limpidae lanae tectione mediis partibus, capiti[s] et collo. adhibenda etiam olei fomenta dulcis atque calidi, et expressa ex aqua calida spongia uultus circumtegendus. potus dandus aqua calida uel mulsum distillandum sensim faucibus.
Adhibenda etiam phlebotomia, non necessario exspectata diatrito, dimissionis tamen tempore uel circa primae lucis exortum, cum ex aliqua parte corporis frigidus torpor uisus fuerit egelari. etenim qui prius quam haec prouisa sunt, in materiae detractionem festinant, latenter accessionis tempore decepti phlebotomiam adhibent uel certe iam exspirantes aegrotos phlebotomando nihil prodesse potuerunt, [59] siquidem neque materiae fieri potuerit exitus, cum corpus desertum exitum sanguinis negat, quamquam diuisa uenula uideatur. Adhibenda etiam abstinentia usque ad primam diatriton, tum unctio calida atque spongiarum calida expressarum uaporatio et sorbilis cibus uel panis aqua calida infusus uel mulso. at si uentris officium [non] cessauerit, clyster simplex adhibendus cum cucurbitae appositione cum scarificatione, tempore quo saepissime docuimus, occipitio atque omni spinae. spongiarum uaporatione utendum et cataplasmatibus laxatiuis, tum radendum caput totum et multis partibus eius cucurbitae similiter apponendae et usque ad declinationem passionis alternis diebus cibus dandus uel, si uiribus fuerint aegrotantes fatigati, erunt quotidie nutriendi.

[60] At si passio declinauerit, cerotaria apponenda et in oleum uel in calidam et oleum deponendum atque fouendum corpus. tunc uarius cibus dandus adiectis oleribus, tunc piscibus et uolantum carnibus; dehinc etiam lauacrum adhibendum atque pomorum quicquam dandum, dehinc uinum. seruandus etenim magis est supradictorum counatus atque coaceruatus usus ob passionis difficultatem.
At si quisquam ex apoplexia liberatus aliquas corporis partes paralysi uitiauerit, harum curationem ex libris, quos De tardis passionibus scribentes docebimus, sumendam iubemus. eos uero, qui membranae uulneratione in hanc passionem cadunt, ita curandos monemus, ut inferius demonstrabimus.

DE CONDVCTIONE, QVAM GRAECI SPASMON VOCANT, ET DISTENTIONE, QVAM TETANON APPELLANT, ET EARVM SPECIEBVS

[61] Consequens est de conductione atque distentione et earum speciebus dicere. utraque igitur passio ab accidenti nomen sumpsit, conductio a conducendo atque contrahendo, extentio ab extentione patientium partium. sed eius species sunt emprosthotonia et opisthotonia, quas nos pronum raptum atque supinum appellare poterimus, alterum ab eo, quod in anteriora conductionem facit, alterum, quod ad posteriora.

[62] Sed antecedentes causae supradictarum passionum sunt hae: percussus maiorum neruorum, quos tenontas appellant, uel supra ipsos iacendi iugis positio duris incumbens suppositis uel graue quicquam ceruicibus impositum uel meracum potum aut profunda perfrictio aut, ut saepe contingit, uulneratio neruorum uel musculorum atque uinum iisdem uulneribus manentibus potum uel frigida. et magis eo tempore, quo sordibus carentia purgari uulnera uidentur uel in cicatricem uenientia, saepissime raptus occurrit, aliquando etiam celerius, hoc est adhuc uulneribus in tumore constitutis.

[63] Est autem iuxta diffinitionis formam conductio, quam spasmon Graeci appellant, inuoluntaria tensio atque conductio partium cum uehementi[a] et acuto dolore ob stricturae nimietatem. distentionem autem, quam tetanon uocant, Asclepiadis sectatores dicunt extentionem corporum, ut alii uero partium, nescii quomodo etiam uoluntate tendimus quasdam partes et in his, qui satyriasi uexantur uel podagra, extensio est genitalium partium uel pedum nec tamen distentio, quam Graeci tetanon uocant. alii aiunt distentionem esse tensionem musculorum secundum colla atque buccas, quos siagonitas uocant, cum tensione ac dolore effecta<m>. [64] alii nostrae sectae scriptores pro tensione conductionem uocauerunt, sub alio nomine id ipsum significantes. hanc enim causam passionis esse uoluerunt. Sed his omnibus communiter respondendum est, quomodo causa a passione plurimum differt. dicendum est igitur, non quae causa sit distentionis, sed quae sit distentio. etenim causa siquidem sit occulta, discrepat atque pro captu mentis signorum uaria esse inuenitur; ea uero, quae concurrunt passioni, hoc est conductioni, prompta atque manifesta et omnibus intelligibilia esse probantur. [65] et est tentandum, ubi res patiuntur, <ut> ex his, quae non discrepant, disciplinam tradamus.
Secundum nos igitur distentio est siue extentio, quam, ut supra diximus, tetanon Graeci uocauerunt, inuoluntaria tensio, recto atque inflexibili porrecta cremento collorum ob uehementem stricturam siue tumorem; raptus uero posterganeus, quem opisthotonon Graeci uocant, est inuoluntaria retractio ob nimiam stricturam siue tumorem; pronus item raptus, quem Graeci emprosthotonon uocauerunt, inclinatio colli in anteriores partes inuoluntaria ob uehementem tumorem siue stricturam. [66] sed inuoluntaria haec dicta sunt ad discretionem eorum, qui uoluntate sua colla hoc schemate componunt; ob tumorem autem siue stricturam ad discretionem <eorum>, qui ligationibus tormentuosis organi eas partes positas habent.
Tentantibus igitur in has passiones deuenire haec obueniunt: difficilis ceruicis motus, iugis oscitatio, et magis loqui uolentibus; sequitur etiam non sine dolore iacendi positio atque neruorum maiorum, quos tenontas appellant, leuis tensio et durities, punctio interpellans ex spina usque ad occipitium atque bibendi difficilis transuoratio, contemptibilis tamen, [67] temporum dolor et magis eo tempore crescens, quo hiscere atque os aperire uoluerint patientes, auditus grauis, linguae impedi mentum et imprompta locutio, saliuarum fluor continuus, surarum atque uestigiorum dolidus sensus et sine ratione ueluti ridens uultus cum quadam mobilitate suarum partium. Ascendente passione atque erumpente distentio dura et durities partium fiet cum dolore uehementi colli atque musculorum, qui buccas colligant, rubor uultus et colligatio supradictorum musculorum, dentium quoque concubitus, hoc est incumbens confixio, sudor plurimus, articulorum frigidus torpor, [68] pulsus obscurus, extensio colli, spiratio difficilis, contractio crurum atque manuum, et infusi et destillati liquoris in os recursio per nares fiet; quibusdam etiam mentis alienatio cum celerrima spiratione sequetur, gutturis et pectoris stridor.
Sed tetanicis recto ductu distenta magis uidentur colla atque ita, ut inflexibilia fiant. opisthotonicis uero contractus ad posteriores partes fiet cum nimia tensione atque dolore dorsi et clunium. his etiam crura conducuntur et neque manus distenduntur; digitos conductos atque implicitos habent, ut Hippocrates ait, et maiorem digitum, hoc est pollicem, cum ceteris tenent, ut frequentius contingit. [69] se quoque continere non possunt, sed quadam mobilitate resiliunt, cum dolor irruerit. hi sunt peiores tetanicis et omnibus alteris, quoties non sine uulnere, sed in uulneribus propriorum ac salutarium locorum his fuerint affecti passionibus. emprosthotonicis autem colla conducuntur in anteriorem partem atque mentum pectori configitur, tenduntur ilia et praecordia cum frequenti delectatione urinae egerendae et difficili flexu digitorum.
Liberari uero ex his omnibus difficile est aegrotantes, si in uulneribus spasmus emerserit uel si spinae fuerit innata durities. [70] at si sine uulneribus spasmus irruerit, facilius liberantur. febrem uero secundum Hippocratem in spasmum uenientem salutarem accipimus, spasmum autem in febrem perniciosum, quamquam <quidam> eius excludant sententiam dicentes, quia secundum ipsum febres corpora grauant, multo magis geminant incommodum cum uehementibus doloribus. "Laxat enim", inquiunt, "tumorem naturalis ac mediocris feruor, febrium uero acer et contra naturam immodicus uexat. quapropter ex minutione eorum, quae passionis sunt, spem futurae sanitatis melius accipimus."

QVOMODO DISCERNIMVS RAPTVM, QVEM GRAECI SPASMON VOCANT, A TREMORE ATQVE SALTV?

[71] Discernens raptum a tremore atque saltu Demetrius Herophili sectator in corporibus inquit raptu uexatis motum fieri per extentionem atque conductionem, in iis uero, qui tremore afficiuntur, agitatione crebra, item in his, qui saltu afficiuntur, leuabilem et ponibilem motum fieri indicauit et magis in partibus sensibilibus ac neruis, qui uoluntario motu subiecti sunt. [72] spasmum uero etiam in colligationibus membrorum fieri sensit et non solum in quibusdam sensibilibus partibus, uerum etiam in his, quae sensu carent. atque ita inquit gaudio quaedam membra saltum sustinere, quaedam uero numquam. item senectute tremorem fieri, non raptum asseruit. addendum tamen, quomodo sine ulla distentione saltus mouetur atque tremor efficitur, cum tensione autem uehementi raptus membrorum fiet.
Item secundum Asclepiadem extensio atque conductio partium tarda et perseuerans esse perspicitur, [73] spasmus uero breuissimi temporis et celerrimi tremor. sed saltum ab his discernentes quidam Asclepiadis sectatores aiunt non extensione uel conductione fieri, sed leuatione ac depositione. quod quidam non consenserunt. "Etenim ex tanta leuatione", inquiunt, "atque depositione, <quam> sustinent, aeque leuata ut deposita, extentionem atque incuruationem uel flexum <fieri> probant." hos denique motus manuum, quos ita fieri perspicimus, medium aiunt esse saltum raptus atque tremoris magnitudine [h]ac distantia temporis; iugem extentionem atque conductionem in tremore fieri magis quam in saltu, raram uero in raptu, [74] item paruam extentionem ac conductionem in tremore, maiorem uero in saltu, item ingentem in raptu. dehinc nomen quoque dicunt communius esse atque late diffusum saltum. solemus etiam cordis saltum uocare et arteriarum motum. Hippocrates denique inquit frontis uenas saltum sustinere, et neque tremor in his partibus fiet, est enim passio neruorum. sed his respondendum est oportere etiam uenas atque arterias et raptu uexari atque tremore affici, quantum in ipsis est, siquidem etiam motus earundem partium alios atque alios fieri magnitudine atque temporis distantia differenter uideamus.

DE CVRATIONE

[75] Aegrotantes iacere oportet loco sufficientis magnitudinis, lucido mediocriter atque calido, nullo etiam odore infecto, mollibus atque calidis stramentis. prima enim celeritatis morborum mitigatio est straminum mollities. dehinc sine cibo facimus aegrotos usque ad primam diatriton, si uires permiserint, summo cum silentio iacentes. tum lanis mollibus ac mundis oleo dulci et calido infusis colla circumtegemus et buccarum musculos, quos siagonitas uocant, et maiores neruos ceruicis — tenontas appellant — , tum clunes atque omne, quod doluerit. [76] sed ob permanentem feruorem erunt extrinsecus apponendi saccelli uel cuiusquam materiae uaporationes aut uesicae oleo calido repletae aut panni calidi aut, ut supra dictum est, saccelli lini semine torrido pleni uel cantabro feruente aqua et oleo decocto. articulos quoque manibus tenentes calefacimus et sudorem ob pressuram ac turborem uenientem pannis calidis excipimus. frigescit enim permanens et consensu[m] partium [in] passionem ge[r]minat.
At si uehementes fuerint dolores, erit adhibenda phlebotomia dimissionis tempore atque ante tertium diem, si passio coegerit, si minus, in ipsa diatrito aut post ipsam, uiribus permittentibus. [77] tunc <os> colluere aqua calida permittimus et potum accipere. in ipsa uero diatrito oleo dulci atque calido et mulso corpus omne perungemus, ora etiam aqua calida fouentes. tunc cibo nutrimus sorbili atque tenui ex alica uel amylo aut pane ex mulso uel pane insucato ex eodem mulso. oportet enim etiam cibum ebibi potius quam masticari ob dentium conclusionem, quam leuiter digitis aperire tentabimus prohibentes ligneos, ut plerique adhibent, cuneos. etenim quassationem partium atque indignationem faciunt toto tempore cibi sumendi permanentes. [78] tum ceteris diebus ea, quae fouimus, cataplasmatibus curamus, dehinc etiam spinam totam lini semine cum polline et foenugraeci semine singularibus uel commixtis ex aqua mulsa cataplasmamus superponentes extrinsecus quicquam de supra memoratis calefactionibus, quo possint cataplasmata multo tempore calida permanere. item per clysterem oleum calidum inicimus uel calidam et oleum aut aquam, in qua fuerit decoctum semen foenugraeci uel radix agrestis maluae. simul etenim et stercora detrahimus pr[a]em[in]entia et tumentes partes fouendo relaxamus.

[79] Vtimur praeterea cucurbitis, et magis cum passio sumpserit statum, sed in accessione leuibus, in dimissione uero etiam scarificatione adiecta. erunt autem infigendae occipitio et collo, sed aliquando ante impositas cucurbitas expressas spongias ex aqua calida et oleo aut decoctione foenugraeci aut lini seminis aut hibisei apponemus. apta etenim uehementer ex his uaporatio lentescentis liquoris neruis laxandis accipitur et quae musculos buccarum, quos siagonitas uocant, sit sufficiens relaxare. tunc post uaporationem cataplasmatibus utendum. [80] aliqui denique non sine ratione commoti etiam teneris et exercitis pellibus agnorum uel haedorum oleo calido tinctis atque madefactis loca patientia uaporauerunt.
Damus etiam oleum calidum ore continendum, et quamquam omni tempore conueniat, magis tamen, cum cataplasmata apponimus, hoc probamus faciendum, quo ex interioribus quoque buccarum colligatio laxatur, cibum dantes alternis diebus, donec passio declinet, si uires aegrotantis permiserint, in iisdem perseuerabimus, solam aquam calidam uel mulsum calidum dimissionis tempore offerentes.

[81] Tunc cum ex parte passionem mitigatam senserimus, embasim olei uel aquae et olei adhibemus, cuius rationem atque ordinem libris Specialium adiutoriorum docebimus. dehinc quotidianis diebus humaniore cibo nutrimus praecauentes etiam nunc dura quaeque ac difficilis transuorationis dare mandenda, sed magis pultes offerentes uel olera uel cerebra uel pisces teneros et omne, quod facile accipi ac digeri potest, ne ob uehementem masticationem naturales colligationes buccarum, quas Graeci chalinos uocant, moueantur. [82] erunt praeterea loca ipsa, quae patiuntur, cerotario curanda ex oleo dulci uel cyprino confecto, item diachylon medicamento et quod appellant Mnaseu. tunc etiam acopis utemur, quae fiunt ex amylo atque adipe et ex infusionibus ac decoctionibus foenugraeci et lini seminis et his similibus. tunc lauacrum adhibemus praecauentes aquam frigidam. dehinc dabimus etiam uinum, ut saepe docuimus, qualitate atque natura et quantitate congruum.

[83] Veterum medicorum Erasistratus tetanicam passionem non memorauit. Herophilus uero nihil plus inquit, nisi quod uehemens opisthotonia rectiora faciat ea, quae nodorum spinae euulsione arcuata uidentur, et quod febri cula irruens passionem soluat. item Serapion primo libro Curationum sic inquit curandos tetanicos quernadmodum phreniticos, quapropter sumendae sunt contra ipsum responsiones, quas de phreniticis dicentes docuimus. item ex his curationem huiusmodi passionis tradiderunt:
Hippocrates libro, quem Ad sententias Cnidias scripsit, cerotario inquit ungendos opisthotonicos et aqua calida eorum crura fouenda. [84] iacere iubet in lineis stramentis utens ad uentrem mouendum collyriis, quae appellauit balanos, et potionibus ex radice bryoniae et dauco atque uino confectis. offert praeterea farinam coctam tepentem in partem cibi, ut saepissime facit, permittens etiam uinum superbibendum, quando uoluerint aegrotantes. tetanicos uero phlebotomat non aduertens adhibendam uere phlebotomiam, sed non solam. non enim dignum atque sufficiens tantae passioni[s] unum adiutorium esse probatur. item collyria siue balani et potiones supra memoratae et uinum intemporaliter datum patientibus contrarium atque saluti noxium monstratur. [85] <t>alia enim tempore importuno neruis officiunt.
Item secundo libro, quem De morbis scripsit, ait esse aliquando conducibile<m> tetanico sine uulnere effecto atque primaeuo corpore et habitudine uigenti aestatis tempore plurimae frigidae ablutionem, siquidem feruorem reclamet ac reuocet. dat etiam nigrum helleborum cum pipere et lacte asinino carne concocto potat atque sternutamentum commouet. mirandum igitur, quod in his, qui tali passione afficiuntur, frigida utendum existimat Hippocrates, qui iamdudum ait frigida quaeque esse inimica ossibus, neruis, dentibus et cerebro. [86] sternutamenta etiam commouere tumores nulli dubium est. item asininum lac nulla ratione laxare tumentia probatur, dehinc stomachum euertet, siquidem sit taetri odoris et saporis. item helleborum nigrum neruos obsidet atque purgando uel deducendo corpus exagitat.
Diocles libro, quo passiones atque causas atque curationes scripsit, tetanicis inquit adhibenda mictoria medicamina, quae appellauit diuretica, tum uentrem deducendum atque <e>uacuandum. dat etiam bibendum passum aquatum pueris uel his, qui ex uulnere in passionem ceciderunt. prohibet etiam cibum dari et iubet ea, quae passione tenduntur, uaporari et emolliri. [87] item tertio libro De curationibus similiter clystere utitur et uinum dulce dat bibendum adhibens uaporationes nunc siccas, nunc humectas, et ungit cerotario atque lanis patientia contegit loca.
Sed ex his primo mictoria uesicam mouentia omnes prouocant neruos, qui tunc summo atque attento sensu habit<u>antur. dehinc clysteres acerrimi adurendo tumores asperiores efficiunt, quos adhibendos existima[n]t. est etiam uinum repugnans, priusquam passio declinauerit, et quamquam omne, magis tamen dulce, non opportune datum. inflat denique etiam sanos et indigestos atque inutiles et implicitos facit. [88] est etiam profecto peccantius prohibito cibo uinum dare. item uaporationes humidae siccis atque aridis repugnant, et usus cerotariorum soli passionis declinationi conueniens inuenitur.
Praxagoras tertio libro Curationum uaporationibus utitur et clystere et uomitu. quanta autem uexatio sit uomitus, arbitror superfluum dicere. est enim etiam impossibilis usus eius in his, qui neque ad transuorandum potum os aperire possunt.
Heraclides Tarentinus secundo libro Interiorum passionum tetanicos et opisthotonicos clystere curat et praepotat iure gallinaceo et lasere, cum primo sint haec uentris inflabilia, item laseris uirtus acerrima, clysterum uero incendiosa.

[89] Dehinc Asclepiades secundo libro Celerum uel acutarum passionum: "Incipiente", inquit, "dolore tetanicos aqua calida fomentamus nocte atque die", scilicet ut praeter incongruae qualitatis percussum etiam temporis peccato atque immodicae quantitatis dolentia prouocentur, cum sit tunc mitigationis atque blandimenti opportunitas; "interea", inquit, "saccellis ex milio confertis uel cachry uel salibus", quae quidem sine dubio ob acrimoniam acutis passionibus sunt contraria, tamquam acre collyrium his, qui acutis doloribus oculorum afficiuntur. hic praeterea etiam inquit aridas uaporationes operantius mederi, quam cataplasmata medentur, non aduertens, quia tunc nerui ob colligationem tumoris indigent laxamento atque indulgentia. [90] ex siccis autem uaporationibus, ut etiam ipse confitetur, siccantur et tenuantur et arescunt corpora. conuenit etiam, inquit, cataplasma simplex, quod omen lysin appellant, pueris atque mulieribus et uiris, quorum corpora fuerint dimissa atque molliora uel tenera, cum potuerit id omnibus conueniens dicere. quid enim tam uanum atque, ut ita dixerim, ridiculum, quam ob usum cataplasmatum naturam uel aetates ac uitae consuetudinem praeseruare? dehinc possunt pueriles aetates uel muliebria corpora non libere educata neque molliora inueniri, quo fiet, ut communiter in omnibus utilissimum cataplasmatis adiutorium prhohiberi uideatur [91] ob istius errorem, qui non manifestis intentionibus res aduertendo falsis curationibus implicatur. adhibet etiam clysteres acerrimos atque uehementius operantes salutarem putans ex his febrem generari, quo raptus siue adductio materiae e partibus patientibus ad intestina fiat. quae igitur maior accusatio esse potest acerrimi clysteris, quam quod febrem facere promittatur? quid enim utile ex eo sperare possumus, ex quo id perficitur, quod etiam sine tetanica passione graue corporibus existimatur?

[92] Probat etiam uehementes feruores similis acrimoniae iubens saccello sale pleno aqua calida tincto partes, quae patiuntur, uaporari, tunc duobus cauteribus alternis sales incendi, ut ex ipsis inuadens quaedam spiratio penetret altiora. sed horum acrimoniam iam pridem reprobauimus. item ignem plurimum accendens et superponens aegrotantem omnes spondylos spinae oleo per diem atque noctem iugiter fricat. at est uehementer culpabile. omnis etenim impressio et tumentia et dolorem geminat. item iugiter diem atque noctem id facere iubet, <cuius> usu<s> etiam sanos potest quadam uexatione in consensum mittere, quippe cum saepe in uno latere iacentes atque eodem tardantes schemate uexemur. [93] item plurimus <ignis> densat; denique etiam in feruentibus lauacris corporis superficies <densari> perspicitur. et quid ultra dicam, cum sit recorporatiuae uirtutis paroptesis, tetanos autem mitigatione indigeat ob celeritatem sui?
Item ait cucurbitam utilem magis quam phlebotomiam huic probari passioni, nisi, inquit, febres, prohibuerint materiae detractionem uel in uenis plurima fuerit plenitudo. tunc enim erit phlebotomia adhibenda in ipsa uehementiae summitate. difficile enim inquit detractionem fieri corpusculum posse tempore dimissionis. [94] sed dicimus contra neque raptum cucurbitae posse febribus cohiberi, sicut in ipso saepe opere probauimus, neque melior phlebotomia uel praelatior usus cucurbitae esse potest. etenim in augmento phlebotomia locum habet, quo tempore cucurbitam adhibere non licet, <ut> neque cucurbitae tempore phlebotomiam, quo noxia probatur. tempus etiam phlebotomiae illud est, quod etiam aliorum amputantium adiutoriorum, ut est dimissionis in totius augmento passionis. in accessione enim simpliciter mitigantibus utemur adiutoriis. Asclepiades autem ob exstinctam falsis intentionibus causam neque aptum scire potuit phlebotomiae tempus.

[95] Declinante igitur passione aegrotantes nutrit, atque sucis et sorbilibus cibis. sera igitur si fuerit, quam exspectandam ob nutriendum putat, aut, ut saepe conti<n>git, post decem dies effecta, immodica atque interfectrix [ex] tanta abstinentia iudicatur. dehinc quae aegro adhibenda sint, docere neglexit, utrumne piscium an uolantium uel quadrupedum, sed omne genus corruptibile atque inflabile. hic uero linquens uere resumptiua adiutoria, quae magis fuerant demonstranda, aliena ordinauit. haec sunt, quae Asclepiadi respondenda probamus.

[96] Communiter autem recusanda est omnis alia quaeque fuerit acrior materia. etenim quidam, sicut Clodius Asclepiadis sectator memorauit, laser, quem Graeci opon Cyrenaicon uocant, cera inuolutum bibendum tradiderunt. dant etiam castoreum praebibendum et ferulagine cum euphorbio colla perungunt atque spinam. item plerique superficiem uulnerant ignis ustura et ex sinapi atque fico adhibent cataplasma. alii frigida fouent, cum nimiam uiderint tensionem, et post perfusionem frigidae fricant calidis rebus. alii utuntur etiam baccis et thymo et origano et nepeta et hyssopo et herba saluia et butyro et cedria et herba pulicaria et semperui ua, ausi etiam quidam iuscellum ranarum dare. [97] quae omnia prompta atque manifesta peccata probantur. alia enim ob acrimoniam tumorem prouocant, ut euphorbium et ferulago et laser et sinapi uel his similia, alia constringendo perfectam stricturam extendunt, ut herba pulicaris, quam psyllion uocant, et semperui ua, quam aizoon uocant, et aqua frigida. iuscellum autem ranarum experimentum esse dicitur et est odiosum, in semet nihil habens commodi, quod ratio probet.

DE HYDROPHOBIA

[98] Deinde hydrophobia, quae nomen sumpsit ab accidenti. est enim uehemens timor aquae: nam Graeci timorem phobon uocant, aquam hydor appellant. qui<dam> denique detracta litera delta adicientes gamma hygrophobiam uocauerunt, quod omnem liquorem metuat. sed consuetudo magis primum obtinuit nomen, siquidem plus aquam timeant aegrotantes uel quod inter ceteros liquores plurimum praestet. alii quoque phobodipson appellant, quod cum timore sitiat. item Polybus pheugydron, siquidem aquam fugiat. nos denique aquifugam dicere poterimus. item Andreas [qui] cynolysson uocauit ueluti ex rabie canina morbum conceptum.

[99] Antecedens autem causa[m] passionis est canis rabidi morsus uel, ut quidam memorant, ceterorum quoque animalium, quae sint simili rabie obnoxia, ut luporum, ursorum, leopardorum, equorum et asinorum, <uel> hominum hydrophobarum. quidam denique in hydrophobicam passionem deuenerunt solius aspirationis odore ex rabido cane abducto, cum deflectione quadam naturalis spiratio uexata uenenosum aerem adducit et <ui>talibus inserit partibus. item alii rabidi animalis unguibus laesi in rabiem deuenerunt. memoratur denique sic mulierem in hydrophobicam passionem uenisse, cui facies fuerit leuiter a paruulo catulo lacessita. [100] item quidam a gallo gallinaceo pugnante leuiter laesus in rabiem uenisse dicitur. sartrix etiam quaedam, cum chlamidem scissam rabidis morsibus sarciendam sumeret atque orae stamina componeret lingua et artuum iuncturas lamberet assuendo, quo transitum acus faceret faciliorem, tertia die in rabiem uenisse memoratur. est praeterea possibile sine manifesta causa hanc passionem corporibus innasci, cum talis fuerit strictio sponte generata, quali<s> a ueneno. praeterea post morsum quidam celerius in passionem ueniunt, quidam tardius, adeo <ut> etiam post annum aut eo amplius afficiantur, sed magis plures post quadraginta dies.

QVAE EST DIFFINITIO SIVE AGNITIO HYDROPHOBIAE?

[101] Est agnitio hydrophobiae appetentia uehemens atque timor potus sine ulla ratione ob quandam in corpore passionem. adiectum est autem sine ulla ratione atque ob quandam in corpore passionem, quod alii timeant potum ut ueneni admixti suspicione uel arte prouidentes, quia, si intemporaliter sumpserint, periclitabuntur; neque illico hi ratione timentes hydrophobi esse uel dici possunt.

QVAE SEQVVNTVR EOS, QVI IN HYDROPHOBICAM PASSIONEM PRONI AC DECLIVES ESSE VIDENTVR?

[102] Sequitur eos, qui in istam passionem proni ac decliues esse noscuntur, cum iam praetangi coeperint, anxietas quaedam sine ulla ratione atque iracundia et corporis difficultas in solitos motus, somnus etiam suspensus atque turbatus uel uigilia et simul cibi corruptio, stomachi grauedo, crurum atque brachi orum extensio, oscitatio iugis et impigens lauandi uoluntas, insueta etiam querela aeris tamquam austrini, quamuis serena fuerit quies, item difficilis toleratio atque taedium et recusatio imbrium, parua bibendi uoluntas contra consuetudinem.

[103] Obtinente passione appetentia bibendi atque timor et primo ad ipsius aquae uisum, secundo etiam, si eius audierint sonitum uel nomen, dehinc timor fomentationis olei, pulsus densus, paruus, inordinatus, quibusdam febricula, saltus stomachi, torpor atque stupor articulorum, subreptio atque extentio praecordiorum ad superiores partes et officii uentris abstentio, urinae reddendae paulatim frequentatio, tremor atque conductio neruorum, uox obtusa et uelut latrabilis et corporis spirae similis siue canina inuolutio, spiratio difficilis, iactatio corporis omnis ad ingressum hominum tamquam secum aquam afferentium, rubor uultus atque oculorum et corporis tenuitas attestante pallore cum sudore partium superiorum, ueretri frequens tensio cum seminis inuoluntario iactu, lingua prominens.

[104] In ultimo etiam singultus et uomitus fellis ac frequentius nigri, quibusdam etiam timor manus oculis tenus admotae uel circumtractae; quidam se agnoscere fateantur esse naturalem uel consuetum aquae liquorem, cum sibi monstratur, sed commoueri, cum uiderint, ut se ipse quoque Soranus uidisse testatur in hac passione constitutum sese hortatum, liquorem ut sumeret, nec tamen potuisse. aiunt et militem quendam, ut Artorius memorat, in passione constitutum sibi indignatum, quod in bello nulla timuerit uice, sed nunc aquam cum uidisset, quae esse consuetudini iocunda solet, metu inenarrabili terreretur. [105] item Eudemus Themisonis sectator memorat fuisse hydrophobum medicum, qui cum praenosceret periculum, suppliciter ingredientes exoraret et, cum lacrimarum fluore guttis destillantibus tangeretur, exsiliens uestem consciderit. dehinc Soranus memorat se infantem hydrophobum uidisse ubera matris expauescentem. item ait quendam Atheniensem sibi retulisse, quod uiderit hydrophobum ex domo fugatum ad locum uenisse, ubi inclusus corpore implicato uitam finiuerit, sed in ipso loco fuisse canem iacentem, quem rabie accensus repente accurrens momorderit.
Communiter autem est passio stricturae atque uehemens et acuta uel celeris. etenim ob nimium tumorem et humoris defectum aegrotantes celeriter interficiuntur. [106] nec Demetrio danda fides est dicenti, quod etiam tarda haec passio possit esse, hoc est diuturna, quam Graeci chroniam uocant, siquidem dicat in ista passione leui timore affectos biennium transegisse. neque Asclepiadis sectatores intelligibile quiddam asserunt, qui propterea passionem tardam putant, quia post plurimum tempus morsus inflicti morte afficiuntur, cum non oporteat illud tempus aegrotanti imputari, quo nondum rabie uexatur, quippe cum passio necdum corpus afficiat, et cum erit, non habeat superpositiones seu dilationes, quod <habent, qui> specialiter tardis afficiuntur passionibus, et ob hoc celerrime aegrotantes interficiat, non solum ut acuta, sed etiam ut continua passio.

QVAE SVNT SIMILIA HYDROPHOBIAE ET QVOMODO INTERNOSCVNTVR?

[107] Similes sunt hydrophobicae passioni phrenitis, mania, quam nos furorem siue insaniam dixerimus. sed hae discernuntur, siquidem plus in ipsis caput patiatur, in phreniticis uero etiam febres sequantur, item in hydrophobicis plus stomachus et sine febribus esse perspiciatur et acuta sit atque celeris passio, mania uero etiam tarda frequentius inueniatur. Eudemus Themisonis sectator inquit melancholiam esse hydrophobicam passionem, sed ab hac quoque discernitur, [108] siquidem tarda sit melancholia, acuta uel celeris hydrophobia. alii quoque aerophobas aiunt esse similes supradictis, sed internosci, siquidem aeris sit timor, qui generaliter phreniticis ascribitur. etenim phrenitici quidam aerem lucidum extimescunt, quidam obscurum. item Andreae sectatores memorant esse pantophobas, quos nos omnipauos dicere poterimus, siquidem omnia timere dicantur, si uere tamen haec esse poterit passio. discernitur autem, quod non solius potus, sed omnium rerum timorem faciat.

VTRVMNE ANIMAE AN CORPORIS PASSIO SIT HYDROPHOBIA

[109] Quaesitum etiam, utrum animae an corporis passio sit hydrophobia. etenim quidam esse aiunt animi passionem, siquidem appetere uel desiderare sit animae speciale, non corporis. denique purpuram cupientes uel statuam uel militiam aut regnum aut pecuniam neque uenis neque neruis aegrotare dicuntur uel arteriis, sed animae affici passione. quo fiet, ut etiam hydrophobia animae sit passio, est enim appetentia potus, quippe cum timor et maestitudo et iracundia passiones sint animae. timent igitur aquam hydrophobae, quo necessario animo aegrotare noscuntur. [110] nam omnis phantasia, cuius diuersitates Latini uisa uocauerunt, ut Tullius, siue illa naturalia siue contra naturam fuerint, animi, non corporis esse noscuntur. hydrophobae igitur phantasia iactantur, scilicet ea, quae contra naturam esse uideatur, quo assumitur eos animi affici passione.
Sed his, qui haec asserunt, consentiendum non est. etenim appetere uel delectari potu, sicut etiam mandere, ex corporis quadam nascitur passione. timor enim per consensum animae corpori[s] compatientis nasci perspicitur. [111] quo fiet, ut corporalem esse passionem hydrophobicam manifeste perluceat. etenim antecedens morsus, ex quo causa descendit, utique corporis fuit et non animae. antecedentia autem atque consequentia, ut est singultus et difficilis corporis motus et grauedo et his similia, corporis esse noscuntur. nam animae passiones, ut philosophi uolunt, nostri sunt iudicii; hydrophobica autem passio ex corporis necessitate descendit, quo fiet, ut sit corporis passio, sed etiam animae occupet qualitatem, tamquam in furiosis uel melancholicis.

QVIS LOCVS IN HYDROPHOBICIS PATITVR?

[112] Vicina etiam quaestio est supradictae, quisnam in hydrophobicis locus corporis patiatur. e<t> quidem Democritus, cum de emprosthotonicis diceret, neruos inquit, coniciens hoc ex corporis conductione atque ueretri tentigine. item Asclepiadis sectatores alii membranam aiunt cerebri, siquidem secundum Asclepiadem omnis passio, quae mentem turbauerit, in ipsa consistat, ut phrenitis, lethargia, epilepsia, quo assumitur, ut etiam hydrophobica passio eidem membranulae ascribatur, quae animum conturbat; alii aiunt diaphragma pati, siquidem in ipso sit dolor constitutus.

[113] Artemidorus Erasistrati sectator et Artorius Asclepiadis sectator de hydrophobia scribentes atque plurimi nostrae sectae scriptores aiunt stomachum pati, siquidem singultus sequatur et uomitus fellis et appetentia insatiabilis bibendi, quorum singula stomachi passionis esse noscuntur, consentire tamen etiam membranas cerebri. sed nonnulli Asclepiadis sectatores stomachum atque uentrem pati dixerunt. etenim bibendi appetentiam non solum stomachi paruissimis uiis, sed etiam uentris fieri probant, uomitum quoque utriusque partis effici passione.
Item Gaius Herophili sectator libro, quo de timore aquae scripsit, ait cerebrum et eius membranam pati. [114] etenim <in>uoluntario motu seruientes nerui atque stomachum colligantes initium uel originem inde sumpsisse noscuntur.
Magnus uero Ephesius secundo libro Epistolarum ait sigillatim esse dicendum omnia, quae difficultate motus in hac passione afficiuntur, pati, hoc est cor, stomachum, diaphragma, caput, ilia. non enim pulsum malignum fieri posse suspicatur, nisi praepatiente ea parte corporis, unde initium sumit, quae necessario <si> sine ulla fuerit uexabili passione pulsus mutari in peius numquam potest neque difficultas spirationis fieri, si diaphragma atque pulmo naturali positione maneant ac nullo modo tentata; [115] neque tentigo frequens atque ultra naturam, nisi uirilia siue radius uirilis fuerit in tumore constitutus, neque uisa mentem fallentia, quae Graeci phantasmata uocauerunt, nisi capite patienti fieri possunt, siquidem in ipsa uel in ipso sensus omnes sint constituti uel quod sensuales uiae ex ipso ad cor referantur.
Quorum nihil est ad medicum necessario pertinens. sufficit enim agnouisse caput pati tempore, quo mens fuerit alienata, quippe cum etiam ex antecedentibus signis pati noscatur. praecedit enim quibusdam dolor capitis atque aurium tinnitus, [116] uisus quoque falsitas praeuolantium ueluti animalium minutorum tamquam culicum, quapropter palpebratione frequentant, necnon etiam uultus feruor cum rubore per ora insinuans attestante lacrimarum fluore cum angulis oculorum sanguinolentis, exstantibus uenis ex utraque parte temporum, apparet.
Sed horum singuli ratione commoti uera quidem, sed deficiente haec posuerunt. praepatitur enim ea pars, quae morsu fuerit uexata, unde initium denique passionem sumere nemo negat. patitur enim totum corpus, quod probamus ex his, quae singuli dixerunt. cum enim alii alias asserunt pati partes, omnes pati confitentur. [117] fit autem probabilius ex his, quae manifeste hydrophobicos sequuntur: saltus membrorum, raptus siue contractio neruorum, sitis, timor, tentigo, abstinentia uel retentio egerendorum.
Plus tamen stomachum pati atque uentrem recte dicimus. in ipsis enim plurima sunt accidentia signa et manifestiora, ut singultus, saltus, retentio, conductio uel contractio, sitis intolerabilis. sed nihil horum ad curam necessario refertur: ubi enim passionem inuenerimus, eidem parti iuxta magnitudinis comparationem adiutoria adhibemus.

VTRVM NOVA PASSIO SIT HYDROPHOBIA

[118] Quidam Logicorum quaesiuerunt pro loco, utrum noua passio sit hydrophobia, ut, si nouam inuenirent, nouam etiam causam atque curationem inquirerent. quod a nobis quidem alienum est. fieri enim potest, ut particulares uel speciales passiones nouae fieri possint, generales autem uel principales, quarum dominio ceterae quaeque subiciuntur, fieri numquam possint. hae denique consuetis atque congruis curationibus similiter curantur. sed ut plenius omnia perspiciantur, singulorum placita siue uisa uel existimationes ordinamus.
Etenim quidam aiunt nouam esse hydrophobicam passionem, quidam negauerunt, et alii omnino, ut Artemidorus Sidensis, alii specialiter, ut Caridemus sectator Erasistrati. [119] item [non] nouam esse passionem plurimi dixerunt, sed ob astructionem probandae nouae passionis aiunt neminem ueterum hanc memorasse passionem, sed soli, inquiunt, nouelli inuentores eandem aduerterunt. certe si fuit apud ueteres, nec tamen memorata cognoscitur. secundo confundit atque turbat haec passio non solum inertes, sed etiam artifices, quo probatur ob tantam ostentationem magnitudinis noua inueniri. dehinc aliarum passionum causae apprehensibiles sunt, scilicet actiuae atque operantes, quas synecticas uocant, istius autem passionis incomprehensibilis est, quod est signum probabile nouae passionis. additur etiam, quod sit incurabilis.

[120] Sed his contraria sentientes falsum esse inquiunt, quod hanc passionem nullus ueterum memorauerit. etenim Democritus, qui Hippocrati conuixit, non solum hanc memorauit esse passionem, sed etiam eius causam tradidit, cum de opisthotonicis scriberet. ipse quoque Hippocrates, etsi non principaliter de ipsa passione tractans, sensu tamen dictorum hanc memorasse monstratur in Praedictiuo libro dicens phreniticos paruibibulos sono quolibet pulsatos tremore affici. alienatione autem mentis hydrophobas uexari uidemus, quapropter hos Hippocrates phreniticos dixit paruibibulos, quos brachypotas uocant, hoc est, quod modicum biberent ob timorem liquoris.

[121] Item Polybus hanc passionem memorauit dicens aquifugas cito interire, quos pheugydros appellauit.
Homerus quoque hanc agnouisse passionem probatur, conicit enim per figuram, cum de Tantalo dicit, item ubi inducit Teucrum occisis octo Hectorem non potuisse percutere atque ita locutum, ut diceret se hunc interficere non posse rabidum canem. cum igitur memorauit Homerus, ex quo fieri hydrophobae possunt, erit consequens, ut et, quod fieri possint, scierit.
Item comicus Menander inducens senem irascentem istius passionis imaginem uinolentis ascripsit dicens non posse bibere eos, qui uinum usque ad uexationem potant.

[122] Ratio quoque hoc ostendere uidetur. etenim superioribus temporibus aut erant canes aut non erant. sed non fuisse nemo, qui[s] dicere audeat. passionis etenim causam prompte Homerus memorauit. si igitur fuerunt, etiam rabie affecti sunt, quo fiet, ut, cum fuisse causa, ex qua hydrophobae fierent, atque homines, qui fierent uel pati potuissent, demonstretur, erit rationabile, ut apud antiquos haec passio fuisse credatur. expauescere autem siue confundi, ut aiunt, non solum inertes, sed etiam artifices hac passione, non necessario signum est eandem incurabilem pronuntiandi. etenim plurimae aliae passiones non aliter medentium mentem confundunt, ut satyriasis, apoplexia.

[123] Item causa praecedens eius passionis incomprehensibilis, ut putant, non est, quam plurimi medicorum atque philosophorum tradiderunt. at si esset incomprehensibilis, quod ex ea sequetur, manifestum esse <et> apprehensibile nulli negant; uel si esset incomprehensibile, id quod sequitur, hoc est passio, non tamen incurabile; at si incurabile, non necessario nouum, ut neque carcinoma. sed aiunt principaliter ex his, quae sequuntur uel designant hydrophobicam passionem, nihil esse eiusdem proprium, ut singultus, qui, quamquam eos sequatur, sit tamen communis eorum, qui hydrophobae non sunt. sitis etiam sequitur atque uomitus fellis, sed febricitantibus haec saepe contingunt, [124] item turbatio mentis atque timor, sed etiam phreniticos saepe comitantur. si igitur nihil proprium sequitur hydrophobas, sed sunt omnia communia aliis passionibus, non poterit noua passio nuncupari.
Nos quoque his consentimus. uidetur etenim haec passio etiam frequentare quibusdam temporibus uel locis, ut apud Cariam atque Cretam. haec enim insula aliorum uenenosorum animalium difficilis atque paene libera sola canum rabie uexatur frequentissime. poetarum quoque testimonium longe uetustissimum atque non rectis necessario uerbis destinatum accipiendum ducimus. [125] Item Hippocrates magis phreniticos memorauit, non hydrophobas, paruibibulos. nam inquit eos, quod in quibusdam phreniticis frequentare uidemus, aut fastidio possessos non solum ad cibum, uerum etiam ad potum, uel certe traductos uisis, quae Graeci phantasiam appellant, ut, ait Eudemus, accip<i>endum non existiment potum uel suspicione delirationis affecti admixta putent uenena liquori. tremunt quoque nonnumquam debilitate neruorum et ad omnem sonitum commouentur, scilicet alienationis proprietate et non necessario hydrophobicae passionis. quapropter aliis utendum est rationibus ad demonstrandum non esse nouam hydrophobicam passionem.

QVOMODO CVRANDI SVNT HYDROPHOBAE?

[126] Curandos hydrophobas conuenit iacere loco mediocriter calido atque lucido adhibita articulorum defricatione, seruatos etiam insomnes usque ad laxamentum temporale, his quoque partibus, quae rapiuntur uel conductione uexantur, calidis atque mundis lanis <a>ut pannis praetectis. adhibendae etiam molles uaporationes, in statu accessionis dulci atque calido oleo clam lanis tinctis uel foris a cubiculo infusis, tum immissis, ne uisu liquoris aegrotantes in commemorationem timoris reducantur. [127] At si aliqua fuerit indulgentia passionis, quae erit apprehendenda, si etiam febres fuerint, ex minutione feruoris, si etiam non fuerint, minutione timoris, erunt phlebotomandi ex brachio, quo uena facilior occurrerit. item fluenti sanguine a[d]uertenda sunt aegrotantium ora, atque manu excipiendus est fluor, ne sonitu perculsi commoueantur. in diatrito uero erunt primo perungendi, sed pannis oleo tinctis, eorum enim tractu latenter corpora perungentur, extergendi quoque; at alia fouentur aliis calidis atque [im]mundis consequenter pannis uel linteolis.
Tunc post perunctionem cibus dandus tenuis et sorbilis, quo latenter cum cibo etiam potus inducatur, [128] et panis aqua infusus uel alica ex aqua, facile enim accipiunt. sed oportet magis tempora dandi seruare cibum et potum. quod fiet hoc genere, ut ex obliquo fabulantes de consueta uita loquamur, lauacra memorando atque bibendi copiam. tunc si aegri his dictis placidi permanserint, fidenter offerimus potum dimissionis tempore inuento. at si commoti uel irati fuerint audito lauacro uel potu, erit differenda oblatio. dandus interea potus in fictili uasculo subtili cauerna perforato, tamquam sunt papillae uberum, et dandus aegrotantibus praefecto obstaculo oculorum uel temporaliter clausis fenestris. [129] est enim omnifariam mitigatione passionis prouidendum, ut nulla occasio detur excitandi furoris. oportet denique etiam ministros aptissimos esse, et primo, ut sint taciti neque fabulas inicientes, sed eius respondentes dictis et ita respondentes, ut cedenter ac sine ulla constantia eum consentiendo coerceant atque eius uisa, quae mentis falsitate efficiuntur, eidem sensim displicere atque incredibilia faciant.
Dehinc conuenit laxatiuis cataplasmatibus thoracem curare et a tergo inter utrasque palas, quod Graeci metaphrenum uocant. [130] cum autem statum sumpserit passio, etiam cucurbita apponenda iisdem locis cum scarificatione. tum spongiarum uaporatione utendum, quae quidem latenter erunt ex oleo atque calida exprimendae et apponendae obuolutae pannis uel linteolis, ne humoris sensus aut sonitus exagitent aegrotantem. tunc etiam caput detondendum et iisdem adiutoriis concurandum, gestatio adhibenda in lectulo suspenso siue portatoria sella.
At si passio perseuerauerit, iisdem perseuerabimus adiutoriis. illud etiam erit affectandum, ut, si omnino potum recusauerint, qualibet tamen parte quiddam liquoris assumant et nulla indignatione aegrotantes afficiantur uisu perterriti. [131] quod ita facere poterimus, si calidam atque oleum ex clystere per podicem iniciamus, et hoc si fieri potuerit, diurnis diebus, paruum quidem, tunc enim pot[u]erit contineri. nam si fuerit plurimus humor, sua redundantia ac pondere prouocat excludi. erit enim eius continentia utilis ad minuendam sitim. nam neque solum dysentericis iniectum medicamen superiora inuadens saepe stomachum atque caput uexare accipimus, siquidem eo necessario perueniat, sed etiam calida<m> et oleum peruenire posse concipimus, quo partibus iisdem irrigationis praebeat laxamentum. post iniectionem denique manibus admotis impressione moderata ex inferioribus ad superiora ducentes liquorem ascendere prouocamus. [132] Declinante passione erunt aegrotantes resumendi, sed multo tempore a lauacro abstinendi atque uino, ne in periculum redeant. at si ex ista passione, ut saepe contingit, satyriasis fuerit effecta, erunt adhibenda ea, quae paulo post dixerimus.
Antiquorum autem medicorum nullus istius passionis tradidit curationem. aiunt denique Themisonem quamquam uolentem non potuisse, siquidem ex rabido cane quondam fuerat uulneratus, etsi eius curationem assumeret mente, quippe scripturus continuo admonitus in eandem laberetur. Democritus uero iubet origani decoctionem dari atque ipsum poculum, quod bibunt, in sphaerae rotunditatem formari. [133] est autem hoc genus decoctionis acerrimum atque stomachum uexans et incendens. in quo etiam idem sibi repugnare perspicitur: ait enim hydrophobiam esse incendium neruorum.
Item quidam medici, ut Artorius memorat, alios in uasculum plenum frigida miserunt, alios in puteum posuerunt saccis immissos uel inclusos, ut necessitate bibere cogerentur, alios in aquam calidam, nescii quod passionis curatio illa sit, non ut bibant aegrotantes, sed ut bibere uelint. quod fiet, cum passio fuerit adiutoriis destructa. multi denique etiam bibentes raptu affecti sunt grauiore. quapropter etiam toto corpore infundendos, ut putant, et in aquam frigidam magis uexabile comprobamus: omne etenim frigus extendit tumentia. [134] nam propterea, ut Artorius dixit, raptu interficiuntur.
Item Aristoxenus ad corruptionem atque abundantiam liquoris intentus praedandum dicit potum atque clysteribus utendum communiter omnibus depurgatiuae uel temperatiuae uirtutis; sed haec tumorem passionis incendendo geminant comitantia. item Tullius Bassus etiam sternutamentis utitur et clysteribus, cum generaliter haec passio mitigatione indigeat ob acutissimam celeritatem et non, ut hic putat, <re>corporatiuis adiutoriis sit asperanda, quae Graeci metasyncritica uocant. item Niger eius amicus etiam album helleborum dedit. Eudemus autem phlebotomans helleborum dat secunda uel tertia die atque cucurbitas affigit usque ad partium pustulationem. item Agathinus libro De helleboro conscripto iubet etiam dari helleborum in initio passionis. alii podicem cataplasmandum iubent helleboro, alii collyria ex ipso facientes, quae appellauerunt balanos, podici supponunt.
Sed erunt communiter omnes culpandi, cum sit passio acuta atque celeris et uehemens ac saepissime continua, quippe cum numquam puram atque sinceram habeat dimissionem. et est helleborum recorporatiuae uirtutis ac propterea tardis passionibus conueniens, quas Graeci chronias appellant, et in earum principaliter lenimento atque regulis ciborum aegrotante praeparato, quod Graeci diaetam uocant, quod utique non sine tempore prolixo fieri potest. sine his igitur nihil ueneno differet helleborum datum. [135] item Agathinus libro De helleboro conscripto iubet etiam dari helleborum in initio passionis. alii podicem cataplasmandum iubent helleboro, alii collyria ex ipso facientes, quae appellauerunt balanos, podici supponunt.
Sed erunt communiter omnes culpandi, cum sit passio acuta atque celeris et uehemens ac saepissime continua, quippe cum numquam puram atque sinceram habeat dimissionem. et est helleborum recorporatiuae uirtutis ac propterea tardis passionibus conueniens, quas Graeci chronias appellant, et in earum principaliter lenimento atque regulis ciborum aegrotante praeparato, quod Graeci diaetam uocant, quod utique non sine tempore prolixo fieri potest. sine his igitur nihil ueneno differet helleborum datum. [136] est etiam graue usque ad pustulationem corporis cucurbitas apponere, et simile quiddam tumentes oculos ligneo baculo inungere. item quidam castoreo potandos iubent hydrophobas, alii rosaceo oleo, alii diagridio aut elaterio aut lacte uel pinguibus incongrue iusculis et agitantes atque grauantes aegros et non eo tempore, quo permitti potuit usus supradictorum praecautionis causa effugiendae passionis. nunc et<si> iam praesens indigeat congrua curatione, clystere depurgant uel temperant uim ueneni, quae semper post effectam passionem contemnenda est urgentiore cogente coenoteta.
Item nihil aliud quam potum dare quoquo modo nituntur, nunc gelu uel niuem offerentes aegrotis, nunc uiridem ficum uel pirum aut cucumerem et his similia. [137] alii calami perforati initium ori aegrotantis immittunt, dehinc ex alia parte per aliam cauernam aquam infundunt. alii poculo lineo panno superimposito uel beluae pelle potandum putant, scilicet superstitione traducti, quod naturalis autoritas beluarum, quae canibus est contraria, timorem aegrotantium soluat. sed haec, quae uulgus per experimenta probata putat, longe aliena ab arte monstrantur. alia quoque, quae facienda ordinauerunt, ratione reicienda sunt, ut ea, quae sunt uinosa, ante declinationem offerenda. item frigida sunt ob tumorem incongrua. constringunt enim atque extendunt stricturae difficultatem, ex qua sine dubio hydrophobica passio confecta probatur.

DE ACVTO TORMENTO, QVOD GRAECI ILEON APPELLANT

[138] Tormentum dictum est, quod existiment aegrotantes conuolui atque torqueri suorum intestinorum uerticula uel quod spiritus ob abstinentiam clausus sese inuoluens uinctiones atque tormenta efficiat uel quod uehementia dolorum supra eas partes, quae patiuntur, aegrotantes arcuati conuolutique plicentur. Salimachus autem ait quosdam Pythagoricos apud Siciliam medicantes Graeco nomine phragmon uocare, siquidem obtrusis naturalibus uentris officiis fieri uideatur. [139] item hanc passionem tertio libro Acutarum uel celerum passionum Asclepiades diffiniuit hoc modo: "Tormentum est contortio extenta atque longi temporis intestinorum." sed hoc improprie dixit, quod sit etiam longi temporis tormentum. est enim acuta atque celeris passio. denique hoc intestinorum dicimus tormentum esse contortionem extentam atque perniciosam.
Sunt enim eius antecedentes causae communes, quae etiam alias facere ualent passiones, sed magis perfrictio, indigestio atque cibi grauabiles et inflabiles uel noui aut uenenum potum aut cibo datum aut fungi comesti.

[140] Sequitur autem in passione constitutos uentris uehemens inflatio et intestinorum et dolor nimius iliorum atque ossium, quae a pube usque ad ilia perueniunt, quae Graeci ephebia appellauerunt, totius quoque uentris atque superpositae cutis inflatio <uel> membranae maioris, quam peritonaeum uocant, scilicet quae omnia interius tegit atque continet uiscera, consensus etiam uesicae et officii uentris perfecta abstinentia, stomachi euersio per nauseam, saliuarum fluor, sitis uehemens, [141] spiratio hirta atque anhelatio, articulorum frigidus torpor, pulsus densus, singultus, exitus per podicem uenti nihil releuan[ti]s. ac, si quicquam per clysterem fuerit iniectum, aut non admittitur ob nimietatem stricturae aut admissum retinetur exitu negato aut, si fuerit redditum, erit connexum pinguibus ac uesiculosis. mulieribus etiam matricis adductio ad superiora fiet, uomitus quoque humorum pinguium, qui in uentriculo et ipsius orificio adhaerescebant contumaciter. His uero, qui perniciosius atque specialius iactantur, etiam stercorum uomitus fiet. [142] tunc quoque pulsus concidit, nigrescit corpus cum nimia linguae asperitate. aliquando etiam, ut Heraclides Tarentinus memorat quarto libro De internis passionibus, intestinorum uerticula distentis cutibus apparent, cum peritonaeo disiecto sola fuerit superposita cutis. alii uero memorant uentum per podicem redditum sine odore taetro perniciosum fore, at si fuerit odoris taetri, salutem promittere. in illis enim ob nimiam stricturam tamquam liquatus spiritus purior excluditur, in his autem ob quandam laxamenti facultatem infectus exhalationibus stercorum excludetur.

[143] Torminosa igitur ab ista passione, quam specialiter tormentum diximus, magnitudine differe monstramus. hi enim leui dolore afficiuntur et ob hoc uerticulosi siue torminosi uocantur. item discernuntur dolore uentris. uentriculatio enim superius magis uentre est atque sub praecordiis et saepe sine intestinorum tormento. discernitur etiam a coli uexatione. est enim principaliter coli uexatio unius intestini passio atque tarda, quam Graeci chroniam uocant, et diutissime perseuerans; [144] tormentum autem solius acutae passionis e[s]t omnium intestinorum uexatio. Item alii hanc passionem chordapson uocauerunt, quod non aliter quam chordae intestina tendantur: nam ueteres Graeci intestina chordas uocauerunt. sed hoc quoque nomen alii commune uocabulum tormento posuerunt, ut Hippocrates, Praxagoras, Euriphon Gnidius, alii differre dixerunt, ut Diocles libro, <quo> de passionibus atque causis et curationibus scripsit. etenim tormentum non sine ructationibus dixit atque emisso per podicem uento sine stercorum egestione, uentrem quoque non necessario durum fieri et clysteris iniectionem accipere, doloris etiam initium superioribus magis accedere; [145] <in chordapso> autem reicere aegrotantes, si mediocris fuerit passio, humorem, si uehemens, stercora, et neque iniectionem clysteris admittere; uentrem quoque durum atque extentum iugiter in orbem tumoris subleuatum, inferiores autem intestinorum partes doloribus affici, stomachum quoque immobilem ac fixum uel inflexum permanere. [146] Sed de his huic dissentire necessarium non est. oportet enim intentionem adhibere atque intelligere, quod sit passio stricturae atque acuta uel celeris et uehemens. quapropter habendi sunt aegrotantes loco mediocriter calido atque lucido adhibita requie cum silentio et abstinentia cibi usque ad primam diatriton, prohibito quoque somno, donec accessio declinet. incipiente autem eadem articulorum adhibenda est blanda ex manibus calefactio, et partes, quae doluerint, contegendae mundis et mollibus lanis. [147] apponenda etiam mediocris uaporatio, qua mitigari dolor possit, ut sunt panni calidi atque linteola uel uesica calida et oleo semiplena uel sacelli ex cantabro calido completi uel polline uel lini semine ex aqua mulsa.
Cum autem statum sumpserit accessio, iubemus eos, si pati potuerint, iugiter foueri oleo dulci atque calido, scilicet usu dextero, quo praerepto nuper infuso mox nouum superfundatur oleum. at si dolor coegerit, phlebotomandi erunt, scilicet ex brachio dimissionis tempore. [148] et si ante diatriton id factum fuerit, fouentes primo os, deinde colluere permittimus ex aqua calida, dabimus potum paruum ob mitigandum. si enim plurimum sumpserint, grauatis tumentibus prouocabitur passionis asperitas, sicut fiet, cum graue quisquam cataplasma apponendum putauerit ex plurima atque corporosa inductura. at si in ipsa diatrito fuerit adhibita phlebotomia, parum differentes ob resumptionem un ctione corpus curamus et sorbile damus quiddam tenue atque panem ex aqua calida, non quidem plurimum. [149] ea enim, quae ob appositionem cataplasmatis exterius admoti asperantur, haec magis plurimum distenduntur cibis uberioribus grauata. alternis denique diebus cibum dabimus, donec passio declinet. dehinc cataplasmata adhibemus ex pollinibus et lini atque foenugraeci seminibus ex mulso confecta uel calida et oleo, illud curantes, ut calida perseuerent plurimo tempore et neque ualida atque robusta inductione grauabilia fiant pondere; faciunt enim aegrotis dolores augeri.
Tunc etiam cucurbitas apponimus, sed eas, quae sint osculo latiores atque labiis flexis; [150] lenius enim atque blando tractu arripiunt membra. tunc etiam scarificatione utemur. uel in cucurbitarum uicem, ne earum pondere graue quicquam aegrotantes sentiant, uitrea apponimus uascula uel testea, quae Graeci amphoras uocauerunt. tunc spongiis uaporamus expressis ex calida et oleo uel decoctione foenugraeci aut lini seminis aut agrestis maluae et rursum cataplasmamus. inicimus etiam per clysterem oleum calidum uel calidam et oleum <uel> ex supradictis decoctionibus quicquam. [151] est etiam consuetum nobis aquam oleo dulci aequali modo commixtam cum hibisco coquere, donec aqua insumatur, tunc oleum remanens concepta lenitate atque pinguedine ex radice supradicta inicere per clysterem. nam si solum oleum fuerit cum radice hibisci non admixta aqua decoctum, necessario nidorosum fiet. adhibemus etiam encathismata ex calida et oleo uel quarumcumque laxatiuarum materiarum decoctione.
Cum autem declinare passio coeperit, etiam embasim adhibemus ex oleo uel calida et oleo aut decoctione laxatiuarum materiarum, non sine cautione. [152] declinanda est enim perfrictio, quapropter erit facienda in calido loco uel balnei fornice, quem appellant a<r>chitholum siue cameram. at si sensus aliquis permanens erit duritiae, cataplasmabimus ex hordei farina et adipe porcino recente et pice liquida. tunc cerotaria apponemus et malagmatum leniora, ordinantes etiam lauacrum et uarium cibum et uinum ultimo praecauentes multo tempore frigida quaeque atque indigestionem et inflabiles uel acres et minus digestibiles cibos.

[153] Veterum autem medicorum [ut] Hippocrates secundo libro De morbis communiter inquit frigeranda superiora, particulariter autem adhibenda uoinifica medicamina et phlebotomia ex brachio et capite. tunc <in> uasculum aqua calida plenum deponendo<s> iubet aegrotantes, facere etiam collyrium decem digitorum, quem appellauit balanum, atque hunc summo tactu felle taurino ungendum, tunc, si nihil perfecerit, clysterem adhibendum. [154] uel si hoc quoque minus ualuerit, ex folliculo artis aerariae immittendum inquit uentum per podicem, quo distantia uentris atque intestinorum replicatis folliculis fiat. tunc statim adhibendum clysterem probat detracto supradicto folliculo et podicem cum spongia obstruendum atque in aquam calidam aegrotantem deponendum. utendum inquit primo tempore passionis melle decocto atque uino. secundo libro Epidemion multum uini meraci atque frigidi dari iubet, donec somnus uel dolor fiat crurum, suspicione causarum sollicitatus: existimat enim uel constituit fieri passionem incendio superiorum et frigore inferiorum. [155] contrarias igitur uirtute materias adhibendas iudicauit non intuens passionem ex tumore fuisse confectam. denique principio uomitus, quem adhibendum probat, asperat eius celeritatem, siquidem dissecando corpora commoueat. phlebotomare autem conuenit non post uomitum, sed laxamenti causa, non. ut Hippocrates affectandum putat, ob frigidandum corpus. dehinc ex brachio, non ex capite neque simul ex multis partibus phlebotomare, etenim repentina sanguinis effusio defectum faciens non sinit congruam fieri detractionem uel quantum magnitudini passionis est conueniens.

[156] Collyrium autem felle taurino perunctum omnifariam nocens accipimus, etenim ob acrimon<i>am fellis atque mordicationem tumentia prouocat in feruorem et ob longitudinem digitorum decem immissum premit eas partes, quae neque tenuem liquorem sine grauatione accipere uel ferre ualent. nam ex aerario folliculo quid dicere oportet, si, ubi inflationis metus est, immittendum extrinsecus existimat uentum atque, quod est maximi peccati, frigidum his partibus, quae etiam naturali tactu praegrauantur, [157] non aliter quam si quemquam in tetanica passione constitutum, cum sit potestatis laxatiuis curare uirtutibus, eundem organis distendere contendamus? Aduertendum igitur, quoniam magis roborat uexationem uel duplicat corporis inflationem adiciens grauiora, quo etiam per clysterem liquoribus magis praegrauet corpus et tumentia importune uento uexata etiam liquoris percussu intemporali feriantur. item spongia apponenda, quam probat, extenta magis premit. utitur autem uino, malis quidem, sed suis similibus consiliis. [158] neque enim temporaliter declinationem passionis obseruauit, praeterea usu immodico, siquidem plurimum dari iubeat, et intemperatum, quod saepe in sanitate constitutos alienari mente[m] perficit, tunc etiam incongrue, siquidem frigidum; omne etenim frigidum tumentia auget. repugnanti iudicio uinum dare perspicitur, effectum somno atque dolori crurum ascribens. somnus etenim leuigata atque soluta passione efficitur, dolore autem peiorante et asperato tollitur, quod ita manifestum est, ut demonstratione non indigeat.

[159] Diocles autem quo de passionibus atque causis et curationibus scribit, phlebotomat in passione constitutos atque cataplasmatibus curat ex pollino, quod Graeci omen lysin uocant, et adipe et uino et faece. tunc praepotat atque clysterizat ex abrotani semine cum mulsa ex aceto et aristolochia, et cumino et nitro et foeniculi radice decocta ex uino admixta aqua marina uel passo uel acriore uino siue lacte cum decoctione lini seminis et mellis uel similibus.
Quarto autem libro De curationibus: "Iuuenes", inquit, "atque habitudine robustos et magis, quibus dolor ad latera fertur, [160] phlebotomandos probo ex manu dextera <uel> interiore[m] uena[m] et submittendos in aquam calidam, fotis uentri inicere admixto sale clysterem et rursum in aquam calidam deponere et fouere." praepotandos autem iubet etiam medicamentis, hoc est panacis dimidia drachma in mulso ex aceto tepido resoluta et myrrhae obolos duos cum peristereonis herbae foliis in uino albo uel cumino Aethiopico. "Adiuuat etiam plurimos plumbi catapotium transuoratum, impellit enim pondere et excludit obtrudentia." diurnis inquit praeterea, diebus sitientibus potandum uinum dulce uel aqua[m] temperatum aut marinam cum uino albo aut centauream herbam aut nitrum uel eius spumam, ut ea, quae potuerit, soluat. [161] "Danda etiam sorbilia uel cantabri lotura cum melle uel bromi sucus uel ptisanae aut cum farina olera cocta, alia ex adipe, alia ex alica atque sale; sorbendum etiam et iuscellum scari piscis et carabi et bucinarum et cancrorum. tunc resumptio", inquit, "adhibenda", cuius quidem materies percurrerit, quas superfluum est recensere. etenim ex supradictis uana atque iners commixtio materiarum demonstratur.
Non enim solos oportet iuuenes phlebotomari, sed etiam alios in aliis aetatibus constitutos, neque semper dextera manu uel interiore uena, sed etiam ex sinistra atque exteriore facta. [162] detractio enim tumentia relaxat, usus autem <clysterum> acrimoniae causa erigit in feruorem tumentia. est praeterea uexabilis praebibendi medicaminis potio. etenim sunt, acria atque mordentia et quae non sint mitigatiua celoritatis neque tumoris relaxantia. plumbum uero transuoratum premit quidem alque impellit pondere, sed tactu necessario frigidat atque intestina densitate coacta uexatione distendit. iuscella autem in corruptione<m> facilia et inflantia esse noscuntur, item ptisana[e] eadem perficere, uinum quoque in augmento inimicum.

[163] Praxagoras tertio libro Curationum clysterem iubet adhiberi, dans medicamina purgatiuae uirtutis atque per uomitum corpora dissecari. contendit etiam potandum mulsum ex aceto cum pipere atque nitro et recenti lacte cum mulso et aqua. dat etiam radices circa uesperam comedendas praedato aut superdato oleo. utitur praeterea ad podicem collyrio et inicit atque praepotat absinthio aegrotantes cum aceto et uino sincero cum oleo irino. sed uomitu utitur, donec stercora faciat, euomi, aliquos etiam post uomitum phlebotomat uento per podicem replet, ut, Hippocrates.

[164] Item libris De causis atque passionibus et curationibus uinum dulce dari iubet et rursum Hippocratis ordinem sequitur congerens omnia peccata; et nihil aliud quam facere diruptionem intestinorum affectans per acrimoniam medicamentorum tentat et inflabilium potionum et iniectione uirtute similium, quae infesta tensione ac tumore intestinorum aut retenta ruptione<m> perficiant uel putrdinem aut <co>aceruatim exclusa alio genere interfectionem faciant. item omne stercus per uomitum emissum tumoris intestinorum est argumentum. non enim sine tumore nimio hoc perfici potest: [165] <etenim> ex intestinis expressum per uentrem transiens stomacho incidens stercus per <eam> partem excutitur. quo probatur ma[g]nificam mortem Praxagoras magis quam curationem uoluisse scribere. Quibusdam etiam manibus premens intestina magna quassatione uexauit, quibus intestinum, quod Graeci τυφλὸν ἔντερον appellant, in folliculum fuerat lapsum plurimis stercoribus confertum. item confectis quibusdam supradictis adiutoriis diuidendum probat pubetenus, diuidendum etiam intestinum rectum atque detracto stercore consuendum dicit in proteruam ueniens chirurgiam. oportebat enim, si ad hoc accedendum necessitas imperabat, enteroc<o>elicorum approbare curationem.

[166] Temere Erasistratus secundo libro De uentre scribens culpans copiam atque acrimoniam clysterum ab antiquis ordinatam ipse quoque utitur clystere ex nitro atque sale. iniciendum etiam probat acre collyrium et similibus utitur cataplasmatibus. hoc est ome lysi cum myrto, uino, fico et chamelaea, et abstinet a cibo usque ad passionis declinationem, tunc dat mulsum tepidum, dehinc sorbilem ptisanae sucum. sed hic aliorum accusationi iungendus est. etenim culpans tamquam nociuam acrimoniam iniectionum non custodit earum uexationem, quin etiam ex cataplasmatibus constringens atque densans tumentia grauius aegrotantes affecit. [167] est etiam quibusdam usque ad passionis declinationem abstinentia uexabilis. hic autem iam declinante passione mulsum dandum probat, quod ante declinationem fuerat ordinandum.
Herophilus de his nihil locutus est.
Asclepiades tertio libro Celerum uel acutarum passionum aliqua gratissime, aliqua ualenter ordinauit, in quibus est etiam inhibitio uaporationum ex aqua calida tamquam facile frige<ra>ntium. sed fricandas inquit partes, quae patiuntur, oleo plurimo tempore atque operose, quantum loca ipsa pati potuerint. fugienda inquit etiam declinationis tempore lauacra non coniciens, quoniam usum uaporationum, non genus damnauit. [168] potest enim quisque etiam in alia uaporationum specie perfrigescere, nisi dextro usu fuerint adhibitae. defricatio autem adiutorium est chronicae passionis, non acutae uel celeris, sed magis si, ut iubet, operantius fuerit adhibita atque multo tempore. si igitur uera intentione loquamur, neque sibi haec, quae ordinauit, conueniunt. ait enim debere fricationem adhiberi multo tempore uel quantum ipsae partes patiuntur, cum neque tumentia ex initio fricationem fieri admittant, quippe cum neque cataplasmata grauia ualeant sustinere. lauacra in declinatione adiuuant passionis solutionem. [169] utitur etiam embasi ex oleo adhibita et tempus non finit adiutoriis.
Serapion uero tertio libro Curationum alia similia Erasistrato ordinauit, denique eius accusationi iungendus est. utitur etiam catapotio ex plumbi ramento et cocco Cnidio et sale et elaterio et resina et castoreo et diagridio, quorum singula acerrimae esse uirtutis probantur atque percutientia et neque celeritati passionum neque tumori congrua.
Heraclides autem Tarentinus libro quarto Internarum curationum existimabiles constituens suspiciones aliter inquit curandos tumore affectos, aliter eos, qui crassioribus intestinis laborant et stercoribus opprimuntur. [170] utitur autem per diem et per noctem cerotariis ex cera et resina et irino oleo uel cyprino oleo aut anethino, miscet etiam omae lysi panacem tritum et chamaepityn cum absinthio et cyprino oleo. scribit praeterea potiones, quibus inquit praepotandos aegrotantes, ex aniso, castoreo, nitro, hyssopo, calamo, mulso ex aceto. clysterem etiam adhibet admixto absinthio uel centaureo aut cucumeris agrestis radice. dat etiam mulsum ex aceto et purgatiuum potandum medicamen ex diagridio. [171] alia quoque uirtute <si>milia conscribit purgatiuorum medicaminum, quae praebenda iubet, non aliter quam cetera acriora medicamina, et nullam curam adhibet mitigationis laxatiuae respiciens, qua possit tumor mitigari.
Sed <Soranus> ait communiter omnibus aliarum sectarum principibus, quomodo intestina tumore densata atque contenta plurima materia et acerrima et uulnerabili, ut illi probant, onerata interfectionem faciunt aegrotantis. denique si forte quisquam iliacam euaserit passionem, necessario ex supradictis dysentericus fiet. [172] Item Thessalus primo libro De regulis, quas Graeci diaetas, alia quidem ut Methodicus scripsit, alia culpabiliter, adiciens, quod potum <paruum> dare debeamus, siquidem ad loca patientia descendat. quod contra sectae disciplinam uidetur sensisse et contra se ipsum inconsequenter fuisse commotus, siquidem pro patientibus locis nolit esse mutabilem curationem. secundo libro, quem Comparationem appellauit, contradicens Erasistrato haec ait apertissime discordantia sermonibus: [173] "Non enim pro differentia partium mutatur liquidorum quantitas, sed ob stricturam uel solutionem." inconsequenter igitur idem in iliacis patientis loci causa potus quantitatem minuendam existimat. erat enim prompte dicendum atque demonstrandum, quomodo consideratione acutae atque celeris passionis minuenda fuit potus quantitas.
Item quidam nostri scriptoris Themisonis sectatores cuminum oleo decoxerunt ob adhibendum fotum aut tritum lanis asperserunt. item alii oleo rutam decoquentes iniciunt per clysterem et iubent uaporari ex cineribus. [174] mixtos etenim oleo uel quodam laxatiuo liquori ex decoctione congruarum materiarum praefecto in uasculo ex duobus digitis alto atque ambitu simili loci patientis mittendos suppositis carbonibus non flammosis, donec liquor insumatur; tunc circumtecto linteolis uasculo atque parum refricto conuertendos in linteola ac refundendos cineres; tunc colligato uasculo fundo tenus et constricto linteo fortiori patientia uaporare loca. e<t> quidem uere obtunditur admixtione olei et aquae cumini uel cinerum asperitas, sed est melius ex initio usque ad finem recta intentione congrua passionibus adhibere.

DE SATYRIASI

[175] Satyriasis est uehemens ueneris appetentia cum tensione ob aegram corporis passionem. uocatur autem, ut quidam uolunt, translatiue a satyrorum, quos, ut uulgus loquitur siue fabula fingit, uinolentos atque in usum ueneris pronos daemones accipimus, item, ut alii dicunt, ab herbae uirtute, quam satyrion uocant, hanc enim accipientes in uenerem prouocantur cum tentigine genitalium partium.
Sed antecedentes istius passionis causae sunt epota medicamina ob usum uenerium excitandum, quae satyrica uel entatica uocant, [176] quae sunt acria atque incentiua et neruis improba, item inmodicus atque intemporalis usus in uenerem. est autem communis passio uiris atque feminis, quae solet accidere aetatibus mediis atque iuuentuti. hortatur etenim in usum uenerium prouocans aetatis uigor.
Sequitur autem aegrotantes uehemens genitalium tentigo cum dolore atque incendio cum quodam pruritu immodico in ueneriam libidinem cogente, mentis alienatio, pulsus densitas, anhelatio crebra atque celerrima, desponsio, uigiliae, hallucinatio, sitis, cibi fastidium et difficilis urinae egestio, ita ut plerumque stercorum abstentio fiat, quibusdam etiam febres; [177] omnibus tamen in ultimo conductio neruorum fiet, quam Graeci spasmon uocauerunt, et inuoluntarius seminis iactus.
Initio autem se leuiter putant releuatos ex usu uenerio atque seminis iactu, sed paulo post uehementer extenduntur. nocentur enim atque uexantur hoc usu, quamquam parui temporis releuationem falsam sentire uideantur, non aliter, quam si scabiosi pruritu affecti uel lippientes manuum contactum affectare frequentent, quod Graeci chirapsian uocauerunt. declinante passione omnia supradicta minuentur, quae Graeci symptomata uocauerunt, nos accidentia passionis.

[178] Haec omnia etiam mulieribus passione affectis, sed plus in ipsis praeualet prurigo ob naturam. indecenter enim ipsa in loca manus mittunt prurientibus uerendis atque omnes ingredientes appetunt et suae libidini seruire supplices cogunt.
Differt autem a satyriasi gonorrhoea, quam nos seminis lapsum uocamus, siquidem sine tensione ueretri sit seminis inuoluntaria atque iugis elapsio, dehinc quod satyriasis tarda non sit, quam Graeci chroniam uocant, ac simile quiddam passioni, quae a Graecis sit appellata priapismos. [179] eius memor est in libro Signorum Demetrius Apameus dicens, quod hoc in quodam uiderit sene atque in se ipsum manu operante nec quicquam tamen potuisse peragere, tensionem autem fuisse ueretri nimiam cum paruo dolore, ut cornu putaretur; et ita perseuerasse multis mensibus, nullo quoque adiutorio medicinali cessisse, sed tardo atque longo tempore [re]quieuisse. quo fit, ut sit priapismus discernendus a satyriasi, siquidem illa celer sit et non tardet in corpore. fiet sane <cum> cont<r>actu neruorum et stimuloso desiderio in ueneriam uoluptatem.

[180] Est autem passio stricturae et celeris atque uehemens. patitur enim tota neruositas, quod est coniciendum ex mentis alienatione et contractu membrorum, sed plus atque praestantius pati seminales uias accipimus, quas Graeci spermaticos poros appellant, pati etiam eas partes grauius, quarum congressione usus uenerius celebratur. Curantes igitur iacere facimus aegrotantes loco calido atque uigilanter silere iubemus lanis limpidis eorum clunes atque pubetenus, quod Graeci ἦτρον appellant, cum inguinibus et ipso ueretro contegentes, prohibentes etiam hominum ingressum et magis iuuenum feminarum atque puerorum. [181] pulchritudo enim ingredientium admonitione quadam prouocat aegrotantes, quippe cum etiam sani saepe talibus u<i>si<s> statim in ueneriam ueniant uoluptatem prouocati partium effecta tentigine. initio itaque accessionum conuenit nos eorum articulos manibus apprehensos continere et ipsorum manus a locis patientibus arcere, <et> cum statum sumpserit accessio, [et] ex dulci atque calido oleo lanas expressas uel decoctione foenugraeci aut lini seminis uel hibisci apponere.
In dimissione uero ob uehementiam etiam phlebotomiam adhibere, cogentibus rebus intra diatriton, permittentibus autem in ipsa diatrito. [182] intelligimus sane dimissionem, si etiam febres affuerint, ex earum indulgentia. necesse est enim, quando passio asperatur, tunc etiam febres extendi, et cum rursum fuerit remissa, febres quoque leuigari. at si febres non fuerint, ex ceteris accidentibus, quae Graeci symptomata uocant, cum ea indulgentiora uiderimus, ut ruborem, feruorem, pruritum uel in usum uenerium cupiditatem aut genitalium tentiginem uel his similia. post phlebotomiam corpus perungemus atque ora lauantes cibum damus alicam ex melle uel panem lotum ex aqua et oua sorbilia.

[183] Aliis autem diebus eas partes, quas lana texeramus, cataplasmate curamus ex foenugraeci atque lini seminibus aut pollinibus aqua resolutis, quod Graeci omen lysin uocant, aut aqua et melle. tunc etiam cucurbitas apponemus, sed in accessionis statu leues, in dimissione autem cum scarificatione, clunibus atque pubetenus praerasis capillis. apponimus etiam sanguisugas et spongiarum uaporatione utimur praecoctis in aqua quibusdam laxatiuis, adhibentes etiam clysterem ex oleo calido aut calida et oleo, tunc rursum cataplasmantes ante cibum. [184] praeterea etiam encathismatibus utimur, nunc ex oleo confectis uel calida et oleo, nunc ex decoctionibus mitiganter laxatiuis. in mulieribus autem etiam pessulum oleo calido infundentes sensim consexualibus manibus in muliebre ueretrum mitti iubemus; externas uero partes per latitudinem lanis contegemus uel cataplasmamus et utrique fibrae cucurbitas infigemus.
Declinante passione gestationem adhibemus et in oleum uel calidam aegros infundemus, scilicet embasim facientes. [185] tunc etiam lauacrum adhibemus atque melioribus sucis et uariis cibis nutrimus fugientes acriora, pulmentum atque uinum multo tempore. cerotaria etiam patientibus partibus apponimus, mulieribus uero liquidiora facientes acrium uice utimur, adhibentes etiam aliqua ex adipibus atque medulla et meliloto uel his similibus pessaria, de quibus latius in libris, quos De mulie<b>ribus scripturi, docebimus.
Aliorum autem medicorum excepto Themisone nullus hanc passionem conscribit, cum non solum raro, uerum etiam coaceruatim saepissime inuasisse uideatur. [186] memorat denique Themison apud Cretam multos satyriasi interfectos, quod quidem, quantum creditur, factum est ignorantia ciborum, quod frequenter ac plurimam manderent satyrion herbam. ait praeter<e>a apud Mediolanum iuuenem atque alias decentem nuptam cuidam nobili se uidisse satyriasi interfectam.
Ponit etiam eius passionis curationem secundo libro Epistolarum ad Asilium scribens, imperans phlebotomiam atque fomentationes et cataplasmata frigidae uirtutis adhibenda, quibus possit exstingui ueneris appetentia, dans etiam potum frigidum. [187] quae omnia sunt inconsequentia atque incongrua, siquidem pugnent phlebotomiae laxamento, ex quo indulgentia corporis fiet. et est <ex> cataplasmatibus et fomentis et frigido potu constrictio atque condensatio, ut supra diximus, contraria, quippe cum appetentia ac delectatio concubitus accidens sit uerendorum partibus ob tumorem, sicut etiam mentis alienatio membranis cerebri tumentibus, quo fiet, ut ex frigidis atque constrictiuis rebus augeatur etiam uel geminetur ueneris cupiditas.

DE CHOLERICIS

[188] Cholericam passionem aiunt aliqui nominatam a fluore fellis per os atque uentrem effecto, ueluti fellifluam passionem — nam cholen fel appellant, rhoeam fluorem —, alii a multitudine <humorum> fluentium, qui sint similes felli. non enim inquiunt esse fella, sed esse liquida in eundem colorem transeuntia. sed hoc differt nihil, non est enim necessarium de etymologia certare passionis.
Asclepiades libro De finibus hanc diffinitionem passionis dedit: "Cholera", inquit, "est humoris fluor celer ac parui temporis uentris atque intestinorum ex concursu siue obtrusione corpusculorum atque, ut saepe conti<n>git, ex indigestione initium sumens." [189] hanc quoque diffinitionem quidam disserentes aiunt humoris fluorem dictum, siquidem haec si[n]t generaliter cholera, parui etiam temporis adiectum ad discretionem coeliacorum, siquidem etiam ipsis fluor est humoris, sed longo frequentius tempore, concursu autem corpusculorum, siquidem etiam nauigantium quidam humoris fluxu afficiantur, nec tamen ex corpusculorum concursu; adiectum etiam frequenter ex indigestione hoc fieri, siquidem ex aliis quoque causis fiat cholerica passio.
Item aliqui nostrorum tradiderunt eandem diffinitionem solum concursum corpusculorum detrahentes atque uiarum raritatem adicientes. [190] Nos autem superfluum fuisse causas passionis dicere iudicamus, cum sit necessarium id, quod ex causis conficitur, edocere. multo autem ac magis superfluum dicimus etiam causas antecedentes diffinitionibus adiungi, quippe cum nec sola cholerica passio ex indigestione fiat neque sola indigestio hanc faciat passionem, sed etiam aliae speciales atque contraria<e> uirtutis, quarum nihil ex ista diffinitione monstratur, dehinc quod rheumatismus siue humoris fluor non solum uentris atque intestinorum sit, sed etiam stomachi. [191] Quapropter, ut Soranus ait, cholerica passio est solutio stomachi ac uentris et intestinorum cum celerrimo periculo. sed antecedentes causas eius passionis dicimus uinolentiam uel malum medicamen potum aut aquarum calidarum potationem uel iactationem maritimam primae nauigationis, quae commoueat insuetos. sed uehementius hoc facere dicimus, ubi continuamus indigestionem ob plurimam sumptionem cibi aut insueti aut curiose conditi. quorum sane intellectus aptus rationi est ob causarum scientiam, inutilis uero ac <non> necessarius curationi uel naturae.
Huic passioni similis ac uicina est diarrhoea atque stomachi resolutio. [192] sed diarrhoeam Asclepiadis sectatores discernunt. in cholericis aiunt uentris et stomachi rheumatismum, hoc est humoris fluorem, in diarrhoea uero ultimarum partium profluuium. nos uero dicimus in stomachi solutione solum uomitum frequentare et neque simul uentris fluorem, qui si fuerit rursum uomitu non attestante solius uentris significat solutionem et appellabitur diarrhoea; in cholerica passione <utrumque> concurrit, hoc est uomitus atque uentris fluor, cum aliis quibusdam accidentibus signis, quae post memorabimus.
Item indigestionem aiunt genere differe. sed Asclepiadis sectatores magnitudine inquiunt, siquidem paruus ex indigestione corpusculorum concursus siue obtrusio, maior autem in cholericis; tempore inquiunt, [193] siquidem praecedat indigestio choler[ic]a<m>. sed horum prompta atque facilis est discretio. etenim indigestio conficitur ex corruptione ciborum, etiam si quis neque uomat neque humoris fluorem sustineat, quem Graeci rheumatismum appellant, per uentrem effectum; cholera autem ex uomitu atque uentris fluore <et> turbatio<ne>, etiam si cibus non fuerit corruptus et ex aliis antecedentibus causis fuerit ueniens, intelligi potest.

QVAE SEQVVNTVR EOS, QVI CHOLERICA PASSIONE AFFICIVNTVR?

[194] Praecedit frequenter cholericos stomachi grauedo atque tensio, anxietas, iactatio, uigiliae, tormentum intestinorum cum sonitu, quem Graeci borborigmon uocant, uentris dolor atque per podicem uenti fluor nihil releuans, ructationes fumosae, nausea, saliuarum fluor, grauedo thoracis cum membrorum defectu; surgente passione iugis uomitus et primo corrupti cibi, sicut frequenter occurrit, et humoris atque fellis flauidi, dehinc uitellis ouorum similis, tunc prasii atque aeruginosi, ultimo etiam nigri; [195] uentris quoque turbatio cum dolore et egestio uomitorum similis, hoc est spumosa et acerrima, cum frequenti delectatione uomendi. crescente passione aquati atque tenuis liquoris fiet egestio et aliquando similis loturae carnis, feruntur etiam cum his humoribus plerumque subalbida desputa; sequitur etiam densitas pulsus et articulorum <frigidus torpor> atque uultus nigrore fuscatus, ardor atque sitis insatiabilis, spiratio celerrima et contractio uel conductio membrorum cum neruorum tensione ac surarum et brachiorum, praecordiorum etiam ad superiora raptus cum dolore iliaco simili, aliquando etiam egestio uentris sanguinolenta, uultus in maciem atque tenuitatem deductus, [196] oculi rubri et in ultimo singultus. ita denique acuta atque celerrima passio esse a ueteribus memoratur, ut numquam in secundum ueniat diem.
At si in meliorem partem uergere coeperit, ut leuior fiat, articulorum atque corporis frigus infractum mitescit, et pulsus assurgens manifestior fiet ex altioribus ad superficiem ueniens, paruae etiam atque interuallis longioribus egestiones fient, et paulatim releuatior aeger efficitur.
Accessiones autem apprehendimus ex his, quae sunt passioni consequentia. cum enim anxietas atque iactatio confluentibus ad stomachum liquidis et contractio articulorum occurrerit, accessionem praesentem dicimus. [197] at si post uomitum minus sibi aeger coeperit displicere, stomachi occurrerit releuatio et mitigata uentris mordicatione [uentris] cuncta minui aduersa coeperint, dimissionem pronuntiamus.
Generaliter autem passio est uehemens atque acuta uel celeris et aliquando solius solutionis, aliquando adiuncta ex aliqua parte strictura, ut dolores ostendunt stomachi atque uentris et intestinorum et articulorum contractio. magis autem patitur in ista passione stomachus et uenter et intestina, cetera uero uel omnia corporis consentiunt.

QVOMODO CVRANDI SVNT CHOLERICI?

[198] Cholericos oportet primo similiter ut cardiacos locari atque ut indigestos uel qui cibos excludunt. potum dari decet tepidae, ut, quod immutatum corruptione uideatur, tamquam ueneni materia per uomitum depurgetur. at si haec corrupta excludi desierint, erunt aegrotantes seruandi in eodem schemate. prouocabiles sunt enim liquidorum fluctioni[bu]s motus. conuenit etiam articulorum lenis atque impressa defricatio cum quadam perseuerabili tenacitate, tunc etiam eorum ligatio, qua cum fuerint densa phthisicum consentire stomachum cogant. [199] sed ne ex his ligamentis superiora torpescant, erunt saepius commutandae ligationes. tunc stomacho atque ori uentris spongiae admouendae iugiter ex aqua frigida expressae, dehinc etiam ex posca; atque iisdem facies detergenda, quo defectione submota in resumptionem ueniant aegrotantes.
Vtemur etiam odoramentis, sicut in cardiacis ordinauimus, atque flabris et cataplasmatibus frigidae uirtutis secundum thoracem ac uentrem. [200] sed ut non saepius haec mutare cogamur neque <e> contrario permanendo calida efficiantur, spongiis frigida expressis atque superpositis ea frigidamus, ut non solum uirtute constricti ua, uerum etiam frigido tactu fluorem constringant.
At si dolor uel intestinorum tormenta plurimum coegerint, pro frigidis spongiis aliqua temperantia admouemus. tunc tectione[m] mundarum lanarum uel olei dulcis atque calidae infusionibus utemur. similiter etiam propter contractiones articulos lana circumtegimus et pannis calidis colligamus.
Infigimus praeterea cucurbitas leues, quas Graeci κούφας uocant, scilicet sine scarificatione. [201] has frequenter detrahemus atque differentibus locis infigimus, quo latenter ac sensim etiam strictura, quae irruerat, resoluatur. at si dolores coegerint et plus urgere uomitum uiderimus solutione obtinente, ita cucurbitas infigemus, ut in cardiacis memorauimus, hoc est constrictiuas ori uentris atque subsequentibus partibus, aliquando etiam a tergo per interualla dimissionis. damus praeterea aquam frigidam sorbendam per interualla eadem.
At si uehementius uires amputari ac solutionem crescere uiderimus, praecuratis aegris, ut in cardiacis docuimus, [202] cibum damus dimissionis tempore non exspectata prima diatrito, defectionis coacti periculis. dabimus igitur panem ex aqua frigida diligenter praelotum, alicam uel oryzam ex aqua uel posca aut oua hapala aceto prius infusa et pulticulam sicciorem. at si accepta reiecerint, paululum requiescentes post interuallum rursum cibo nutrimus. tunc, si res coegerint, etiam tertio id facimus uel quarto, et ob retinendum cibum cucurbitam latioris osculi unam uel secundam plurima cum flamma infigimus ori uentris infra costarum finem, eodem tempore, quo cibum damus. [203] tunc post eius sumptionem idem facimus, quo constrictione atque raptu corporis ad inferiora uenire et permanere cogantur accepta. oportet praeterea adiutoriorum mediocritatem intueri, nam plurimo atque iugi cibo op<p>ressione praefocati saepe sunt aegrotantes.
At si distantia temporis longiore fuerit uomitus intercapedinatus et uentris effusio iisdem dilationibus dirarata, tunc ut in declinatione totius passionis ob destructionem dabimus quicquam pomorum, ut pira uel mala Cydonia aut sorba aut mali Punici grana aut Damascena [204] uel recentium uuarum palealium, intybi thyrsum atque uolantium pectora, sed non pinguium, ut perdicis uel phassae uel similium in posca decoctorum uel assorum cum aspergine corticis mali Punici in puluerem comminuti, dehinc e cellario, quam Graeci apotamiam uocant, colymbadas oliuas fractas.
At si sufficienter aegrotantium surrexerint uires, dabimus etiam panem ex uino mediocriter austero et aqua frigida temperato. dehinc etiam bibendum dabimus ex ipso mixtum potum, sed eo tempore, quo cibum dabimus. multum enim bibere prohibemus, siquidem sitis siccare ualeat humecta. [205] at si febres fuerint consecutae et uires aegrotantis permiserint, abstinentia<m> cibi adhibemus una die; si autem hoc ferre non potuerint, dabimus cibum dimissionis tempore; sin uero febres non coegerint et passionem cessasse uiderimus, non sine cautione ac diligenti cura resumimus aegrotantem paulatim atque modicis adiectionibus potus uel ciborum praecauentes superfluos cibos, ne in commemorationem passio reducatur. resumptis igitur uiribus etiam lauacrum adhibemus.
Haec est secundum nos cholericorum cura.

[206] Veterum autem medicorum sententiae uariant. Hippocrates fel cholen appellans cholericam nominauit atque iliacae passionis esse particulam siue concursum constituit. nunc denique eius curationem neque memorare dignum est. sed quinto libro Epidemion cholericorum signa tradens helleboro dicit utendum cum lenticula, uel singularem sucum lenticulae bibendum; tunc inquit uomitum prouocandum. quod est non aliter contrarium, quam si quis fluore sanguinis pereuntem uel diaphoresi dissolutum phlebotomare uelit aut cardiacum sudore defluentem calido lauacro uel sudoriferis uaporibus uelit adiuuare, [207] quod id ipsum, quod passio nititur, adiutorium quoque fieri uehementius cogat. etenim [in] helleboris uomitus factus etiam his, qui nulla solutione afficiuntur cholericae passionis, periculum solet facere, et magis cum non praeparatis corporibus adhibetur. at si quisquam Hippocratem defendens dixerit ab eo non datum, sed memoratum, quod quidam cholericus acceperit uel sibi ipse dederit, frigida utitur defensione. ait enim Hippocrates profuisse datum, quod si displiceret, culpare debuerat.

[208] Item Diocles libro, quo de passionibus atque earum causis et curationibus scripsit, frigerandos inquit cholericos et, donec depurgentur, nihil accipere; tunc, cum tempus uisum fuerit, dandam frigidam et in uomitum prouocandos; balanos etiam per podicem indendos. at si hiems fuerit, calida aqua utendum, tunc nigrum dandum uinum cum polenta atque post po[si]tum somno quiescendum. singultui uero absinthium dicit conuenire et ad solutionem bubulum uel caprinum lac dimidiae heminae quantitate cum papaueris albi suci cyatho dimidio et mali Punici suco. [209] scribit etiam aliud curationis genus, quo memorat cumino quoque atque sale et origano et his similibus potis utendum.
Culpandus igitur primum est, quod calidum potum dari iubeat cholericis, cum tempus hiemis intuetur et non passionis considerat uires, neque coniciens, quod calidum, quidquid est, laxando prouocet uomitum. addidit etiam nihil dandum, donec aegrotantes depurgentur, et non docuit tempus cibi offerendi neque demonstrauit, quia post depurgationem corruptorum dimissionis tempore erunt aegrotantes nutriendi. denique tempus uini dandi non memorauit. item absinthium est acerrimae uirtutis et propterea incongrue atque imperite singultientibus ordinatum. [210] est enim ex tumore stomachi ueniens singultus. lac etiam in eiusmodi passionibus facilius acescit et effusionem uentris prouocatam extendit. cuminum quoque et origanum acerrimae uirtutis esse nemo est, qui nesciat, quo fiet, ut aperiantur magis quam claudantur fluentia et prouocentur mordicationibus, quae forte sunt in tumore constituta.
Praxagoras primo libro De curationibus contra docens iubet dari plurimum mulsum ex aceto confectum ebibendum et calido passo atque absinthio potandos probat. uomentibus uero prius inquit calidum potum dandum. [211] tunc, si plurimus, inquit, uomitus fuerit, lauandos aegrotos calida et post lauacrum somno dimittendos. at si dormire non potuerint, danda polenta atque bibenda ex mulso uel passo uel frigida. et cum uomitus quieuerit, lenticula nutriendos et uino potandos. at si uomitus perseuerauerit, post dationem rursum lauandos atque iisdem utendum. at si perseuerauerint ea, quae per uentrem feruntur, manente etiam uomitu, alia die rursum lauandos atque similia adhibenda.
Apparet etiam in hoc morbo erroribus implicari. etenim mulsum ex aceto doloribus est incongruum, ut quod inflet tumentia ex aceti qualitate, absinthium uero sit nocens, ut superius memorauimus. [212] item calidus potus uomitibus est inconueniens, lauacrum quoque fluenti corpori uehementer inimicum, quod iste non semel, sed saepius adhiberi confirmat, et neque cibo nutriens, quo facilius uires aegrotantis diuersis intereant detrimentis, neque saltem semel sub hac lauacri frequentia dormire permittens, ut ipse uoluit. item mulsum uentrem dissoluit, quippe non decoctum, non aliter etiam dulce uinum. ridiculum quoque est atque cachinnos commouens pausante uomitu lenticulam dare, perseuerante uero lauacrum adhibere, cum sint haec in utroque contraria. [213] etenim lenticula constringit praesentem fluorem, lauacrum uero corpus coaequat post uomitus cessationem.
Item Erasistratus secundo libro Salutarium utitur tepido potu uomitum prouocans uel acrimoniam temperans fellis; contra dolores autem tepidis utitur uaporationibus et cataplasmatibus ex uino. at si sitis et defectio coegerit, uino potat Lesbio cum aqua frigida, sed in aquae cyathum uini guttas duas admiscendas iubens uel tres, ut solum, inquit, odorem uini habere aqua uideatur; atque hoc bibendum post singulos imperat uomitus et post singulas uentris effusiones. [214] plus inquit aquae admiscendum, si febres irruerint, et similiter lenticulam dandam et uinum aut malorum infusionem uel decoctionem aut pomorum aut pirorum. et etiam lauacrum probat et resumptionem adhibendam.
Sed hi[n]c quoque excludendus in quibusdam est. etenim contra dolores quomodo calidis, sic sine uino cataplasmatibus utendum siquidem rigore quodam naturali siue mordicatione, quam Graeci rhigos uocant, uina constringant. est praeterea eorum datio ante declinationem passionis contraria, et magis cum sine cibo danda ordinantur et immodice, [215] siquidem post singulos uomitus id fieri praeceperit, cum propter uirium solutionem oportuerit etiam cibi quiddam offerre et non solum uinum potandum dare. febribus quoque irruentibus et, quantum credendum est, tumore interposito inconueniens est lenticula et infusiones siue decoctiones constringentium materiarum. harum enim uomitum cogentium fuerat usus necessarius.
At Herophilus cholericorum curationem secundum se aliis nullam tradidit.
Asclepiades uero tertio libro Celerum uel acutarum passionum affectans uomitum ex rapaci haustu transuoratis potionibus eadem die leuat aegrotantes et uino potat cum polenta. [216] et quid ultra? cum plurima approbet ueterum curationum solum prohibens ea die leuandos, nisi uires fuerint reparatae? oportebat etiam uini tempus diffinire atque post cibum dandum ordinare.
Empiricorum Serapion primo libro Curationum istius passionis medelam tradidit, item Heraclides Tarentinus libro quarto. sed communiter uterque rationali[s] Logicorum consentiunt curationi, adicientes etiam medicamina, quae catapotia uocauerunt, multis ex speciebus confecta, quae pharmacode dicuntur, necnon potiones etiam ad retinendos exitus fluentium materiarum, ex quibus sunt hyoscyami seminis, quem nos altercum dicimus, drachmae duae, [217] anisi drachma una, opii drachma semis, contrita et superfusa aqua dulci, tunc collecta et in triginta partes diuisa. singula faciunt catapotia, et dantur in aqua frigida cyathis duobus. "Abstinet", inquit, "etenim uentrem." his uero, qui fuerint uiribus illaesis, conuenire dicit medicamen ex myrrha atque papauere et croco confectum in quantitatem erui datum eum uini cyatho.
Sed haec uehementius ostendit Heraclides Tarentinus, dans etiam alicam cum uino ultimae depressionis — hydatode Graeci uocant, nos abusiue tortiuum — uel cum absinthio et oryza [218] uel lenticula aut ptisana, cum contrariam uirtutem alicae lenticula atque ptisana obtineat. item primo libro Regulari siue, ut Graeci dicunt, Diaetetico nutriens cholericos prima die, ceteris utens congrue, postera inquit die eos ante uomitum usque ad tertium diem neque cibo nutriendos neque os colluere permittendos, si quicquam fuerit suspicione sollicitum; post tertium uero diem continenter atque cum cautione resumptionem faciendam.
Sed huic erit respondendum, utrum in declinatione passionis dari dixerit uinum atque uarium cibum an ante ipsam, quod est intemporale atque importunum. [219] sed si in declinatione, cur declinante passione et, quantum creditur, forsitan et exclusa usque ad primam diatriton abstinendos existimat aegrotantes? his enim, qui forsitan ob eius defensionem dixerint eum praecauere, rursum ne febres irruant, respondemus hoc esse occultum et non oportere Methodicum esse suspicionibus incertis occupatum, et uere. at si ob irruentem febriculam, quae iam praesens esse uideatur, abstinentia putat utendum, erat melius dicere, quia cessante uomitu, emergente febricula abstinentia est adhibenda, quod idem facere uel memorare neglexerit.

DE DEFLVXIONE, QVAM GRAECI DIARRHOEAM VOCANT

[220] Defluxio est secundum Asclepiadem rheumatismus siue fluor parui temporis ultimarum partium coli atque sessionis siue longanonis, ut nos appellamus, quae fit, inquit, ex conuentui siue concursu atque congressu corpusculorum. sed huic quidam responderunt, quod non solum ultimarum partium coli defluxio esse uideatur, sed etiam superiorum. item ex corpusculorum concursu siue conuentu, quem en<s>tasim appellauit, negant fieri posse defluxionem, sed magis abstinentiam uel retentionem. [221] alii rursum defluxionem dicunt fluorem siue, ut Graeci, rheumatismum parui temporis intestinorum atque sessionis uel longanonis secundum uiarum raritatem. sed superfluum est causas adicere, cum passionem diffinimus, quibus fuerit confecta defluxio. item alii defluxionem esse dixerunt uentris turbationem celerem uel acutam, quae fit ex corruptione ciborum. sed etiam nunc habet quaedam superflua diffinitio; dehinc etiam sine corruptione ciborum aut simili causa posse defluxionem fieri praeuide[a]mus.

[222] Sequitur autem defluxione laborantem sine ullo dolore effusio liquidorum per podicem, hoc est per anum, quae corporis faciat corruptionem, aliquando etiam perseuerando intestinorum uulnerationem, ex qua dysenteria saepe sequatur.
Vtendum denique aegrotante locato silentio atque abstinentia cibi et uini, tunc cataplasmatibus constrictiuis secundum clunes atque uentrem uel pubetenus. alia die, si defluxio cessauerit, cibus adhibendus constrictiuus, tunc etiam uinum atque lauacrum adhibendum et cetera, quae resumptionibus conuenire uidentur.