no previous next

Cledonius

Ars grammatica

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Cledonii ars

praefatio (et epilogus)

<...> fluentibus uerbis scribis ad me, ut ea quae in arte utraque doctissimi Donati nebulosa caligine legentis obscurant inscitiam lucido sermone ad te perferenda rescribam, quasi quidquam sit quod indaginem tui uitare possit ingenii et alterius laqueis inretiri. parce, doctissime, proteruo forsan, sed grato sermoni: o fide omnibus et in omnibus fide, hoc tantum reperiri potuit, in quo fas sit tibi dici mentiris. quid igitur faciam? uideo quam scopuloso difficilique in loco necessitudo uersetur. indeuotus me quoque accusante reperiar, adgrediar temeritatis flatibus, aestu procelloso iactabor.

est tanti, temerarius corrigar, quam nomine conditoris afficiar, pro quo de diuersis ueteribus aptos huic operi sumpsi tractatus atque his mea quoque, ut potui et quae potui, pro bacchare copulaui ablatisque limitibus campo plano dispersi, ut inoffensibili cursu fructus sibi lector colligat maturatos usu. me tuis praeceptis adgressum circumspice, luxuriosos tonde sermones, doctiloqua serie corrigentis extende curta, caudifica, ut ad tuum arbitrium cuncta uideantur tractata relecta digesta. uale. [p. 10 vol. V Keil]

de pronomine

RIG.5 de partibus orationis

Probus et Varro, alter eorum in duas partes scribit et reliquas subiectas facit, alter in quattuor, prout quisque potuit sentire. nos uero conuenit Donati sequi auctoritatem. igitur octo partes orationis esse dicimus. nomen dictum quasi notamen, quod res nobis notas efficiat; pronomen, quod inpleat nominis uicem; uerbum, quod uerberet os motus linguae reductus; aduerbium, quod uerbis adiectum sit; <participium> <...> coniunctio, quod coniungat duas partes; praepositio, quae omnibus partibus praeponatur et sibi ipsi; interiectio, quae ex affectu nascitur mentis.

de uerbo

de nomine

proprie: proprie, ut Roma Tiberis; communiter, ut urbs flumen.

nomini quot accidunt? qualitas accidit, ut sciamus quale nomen sit, masculinum an femininum, uel proprium an appellatiuum; <conparatio>, quia appellatiua nomina conparantur, propria numquam; genus, ut discernamus sexus; numerus, qui unum et plures demonstrat: et communis est numerus, qui et dualis dicitur apud Graecos, ut species facies res: figura, quia simplicia nomina conponi possunt; casus, quibus nomina declinantur. bipertita: in duas partes diuisa. nomen est: notandum quod propria nomina pluralem non habent. appellatiuum: appellatiuum est commune cum multis. appellatiua: appellatiua comparantur, propria comparari non possunt. dumtaxat: tantum modo sola. qualitatem: in qualitate duo principalia quaerenda sunt, animi et corporis, et unum extrinsecus, diuitiae, dignitas rei; in quantitate unum, quam magnus aut quam breuis. nam ideo dixit dumtaxat, id est sola, quia multa alia sunt nomina appellatiua, quae qualitatem aut quantitatem non recipiunt. comparatiuus: comparatiuus [p. 11 vol. V Keil] gradus semper generis communis est. ablatiuo: tribus casibus seruit, id est ablatiuo, septimo casui, et nominatiuo adiecta quam particula.

superlatiuus genetiuo tantum plurali: dicimus enim doctissimus amicorum: et tunc hoc dicimus, quando aliquem de nostro genere aut de aliqua professione significamus. singularem autem numerum ita admittit, si positionem habeat singularem, intellectum pluralem, ut fortissimus Troiani generis.

est epicoenon: inter epicoenon et commune hoc interest. commune in articulis duo genera comprehendit; dicimus enim hic et haec sacerdos: epicoenon unum; dicimus enim hic passer et haec aquila. quibus modis nomina conponuntur? IIII. ex duobus corruptis: ipsa nomina simplicia sunt <quae> ex duobus corruptis constant; quae ex corrupto et integro uel ex integro et corrupto uel ex duobus integris fuerint, composita sunt.

ut efficax: pro efficiens, adfaciens. ut nugigerulus: pro nugas. a uelo, praeter deabus mimabus mulabus asinabus equabus filiabus, quae causa sexus anomala sunt, fuerint terminata, ut Musa Musarum Musis, genetiuum pluralem in rum mittunt, datiuum et ablatiuum in is.

intellegimus etiam, quando correpta, quando producta sit e littera in ablatiuo singulari: correpta est, si eam in genetiuo plurali non reddat, ut ab hoc corpore corporum, muliere mulierum; si autem ex ablatiuo singulari se in genetiuo plurali detinuerit, producta est, ut ab hac specie specierum, ab hac <re> rerum. si e correpta: e correptam hinc aduertes, si genetiuus is fuerit terminatus, ut huius parietis; si autem in ei miserit, e producta est, huius diei harum dierum, et siqua talia. si producta: ut species specierum. geminata u littera: ut cornu cornuum. casus nominum: casus a cadendo dicti, quod alium casum demonstrent. [quartae declinationis] genetiuus singularis si similis fuerit nominatiuo, et uocatiuum parem habebit, genetiuum pluralem in uum mittit, datiuum et ablatiuum <in bus>, hic fluctus huius fluctus horum fluctuum his et ab his fluctibus. si autem dissimilis fuerit genetiuus a nominatiuo, uocatiuum in e mittit, genetiuum pluralem in rum, datiuum et ablatiuum in is, docti horum doctorum his et ab his doctis. sed et uarius interdum uocatiuum in i mittit, quia secundae declinationis, ut Salusti; antiqui in us, ut Virgilius [p. 12 vol. V Keil] «corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum» pro fluuie. nominatiuum et uocatiuum pluralem generis masculini et feminini <in> i facit, hi et o magistri, hae et o fraxini. casus sunt sex: est et septimus casus ablatiui similis sine praepositione, ut uelocior equus equo, non ab equo. est et octauus datiui similis, qui accusatiui casus repraesentat speciem et facit elocutionem, ut «it clamor caelo», id est ad caelum. nominatiui: neutra nomina tam in singulari quam in plurali numero tres casus similes habent, nominatiuum <accusatiuum uocatiuum>.

ab hoc et ab hac et ab hoc felici: ablatiuus singularis in omni genere e et i communem habet propter genetiuum pluralem, qui in ium uadet. et sane sciendum in ablatiuo singulari participia iuxta superiorem formam in e exire, nomina in i.

praefectus urbis rationabilius dicitur quam praefectus urbi, quia nomen est dignitatis, non participium. hic enim est praefectus, quem Graeci ὕπαρχον dicunt, ut uideatur praeire omnes, non ex eo quod praefectus sit ciuitati. adde quod Cicero Verrinarum septimo, id est suppliciorum, dicit totiens «praefectus classis» et «praefectus classium Cleomenes». deinde de futuro praefecto quid dices? hic praefectus faciendus est crastino die. quo modo duo tempora sibi contraria confundes, praeteritum perfectum et futurum? tribus enim temporibus participia constant. praefectus si participium dixeris <praeteritum perfectum>, et futurum est, et non potes, antequam fiat, dicere factum. et erit nomen, non participium, quo iungendum est genetiuo casui, non datiuo. nam si uolueris uerbi gratia mihi dicere nescio urbem, ciuitatem noui dici, et quaesieris a me: qui transiit? nimirum dicturus tibi sum praefectus ciuitatis. numquid bene dico, si dixero praefectus ciuitati? similiter etiam praefectus praetorii dici debet, non praefectus praetorio, ita ut praepositus cubiculi, non cubiculo. ille nam dici debet praefectus aut ciuitati aut praetorio, qui superpositus fuerit a praefecto uel fabricae praetorii uel uictualibus ciuitatis. non enim poteris dicere de faciendo praefecto cras iste praeficiendus est ciuitati, sed dicis cras iste futurus est praefectus aut faciendus est praefectus.

proconsul a disertis bene dicitur, non ut quidam putant hic proconsule dici, quia nomen est dignitatis, non sub duabus partibus orationis, sed sub una. nam si dixeris proconsule, erit monoptoton secundum Donatum et alios, qui dicunt ea parte declinari nomen, qua fuerit in compositione casus nominatiuus. absurdum igitur erit dicere a praetorio [p. 13 vol. V Keil] proconsule uenio uel carruca est proconsule: sectantes chartulariorum aliquantorum inperitiam deserunt doctissimorum ueterum in arte tractatus; quippe cum inter chartularios eloquentissimos reperias quosdam uel paucos indoctos. melius ergo est sequi eos inter quos nullus reperiatur inperitus, quam hos inter quos uideantur esse uel pauci. ergo si hic proconsule uoluero dicere, declinabo sic, quia erit monoptoton: nominatiuo hic proconsule, genetiuo huius proconsule, datiuo huic proconsule, accusatiuo hunc proconsule, uocatiuo o proconsule, ablatiuo ab hoc proconsule. quid ergo cum a me quaesierit quisquam: qui processit? nempe dicturus sum proconsule; de cuius praetorio uenis? proconsule; cui libellum obtulisti? proconsule; quem uidisti procedentem? proconsule; uoca illum nomine suo, o proconsule; a quo causa tua examinata est? <a> proconsule. uide quam sit absurdum per tot casus errare. quod si uoluero recte declinare, sic declinabo simplex nomen, quo modo compositum, quia praepositio, si illam non sequatur casus suus, perdit uim suam et transit in nomen. declinabo igitur simplex nomen sic, nominatiuo hic consul, genetiuo huius consulis, datiuo huic consuli, accusatiuo hunc consulem, uocatiuo o consul, ablatiuo ab hoc consule. ad hanc formam compositum declinamus, nominatiuo hic proconsul, genetiuo huius proconsulis, datiuo huic proconsuli, accusatiuo hunc proconsulem, uocatiuo o proconsul, ablatiuo <ab> hoc proconsule. nomen est enim dignitatis suae, non actus cuiusdam rei, uel belli specialiter sibi mandati. quod si ad tanta testimonia <per>suadere pertinaci non queo, sufficiat illi ad confirmandam regulae qualitatem, quod simplicia nomina, in qua syllaba terminauerint nominatiuum, in eandem mittunt sua composita, ut decens indecens, potens inpotens, curator procurator, ita et consul proconsul deinde nullum nominatiuum masculini generis reperies, si requiras, e littera terminatum.

saepe quaesitum est, utrum uicarius dici debeat etiam is cui magnificentissimi praefecti uices suas in speciali causa mandauerunt. nequaquam: nam uicarius dicitur is qui ordine codicillorum uices agit amplissimae praefecturae. ille uero cui uices mandantur propter absentiam praefectorum, non uicarius, sed uices agens, non praefecturae, sed praefectorum dicitur tantum.

praefectus uigilibus bene dicitur, quia hic participium est praefectus, non nomen. praeponitur enim disciplinae nocturnae. et is qui eidem [p. 14 vol. V Keil] officio deputatur, non officio potestatis ducit et nomen. qua enim ratione nomen poterit habere potestas, quae diem non habet? et quia praetermittendum mihi non uisum est quod euentus admonuit, quodam tempore, dum ars in Capitolio die competenti tractaretur, unus e florentibus discipulis Iohannes a grammatico uenia postulata intendens in alterum sciscitatus est, qua differentia dici debeat consularis <...> qui nomine suo anni circulum <...>

de constructione uel syntaxi

de pronomine

<...> met, nosmet. persona: quia finita pronomina personas habent. casus: sicuti in nomine, ita et in pronomine. non omnia pronomina personas habent, nisi tantum finita. interdum recipit: ideo interdum quia finita sola personas recipiunt [ab hoc quod de praesenti persona tractetur].

bipertita est: non est bipertita, sed tripertita, quia sunt finita, infinita, minus quam finita. ego tu ille: alii dicunt ille non esse finitum, quia de absentis persona est, et est uerissimum magis esse infinitum.

eadem fere: ideo fere, quia epicoenon non habet, praeter epicoenon.

ut qualis talis: qualitatis infinitae, <talis uir>, talis femina, tale mancipium.

qui communis numeri est generis masculini, quae similiter feminini.

<dicimus> enim quae mulier et quae mulieres, qui uir et qui uiri. ego pronomen finitum generis omnis numero singulari figurae simplicis: ideo figurae simplicis, quia facit compositum egomet.

personae primae: prima et secunda persona generis sunt omnis.

o a me [ablatiuo]: in singulari numero prima persona uocatiuum non habet, quia ipse se nemo potest uocare; pluralem habet. genetiuus duplex est, sed <mis> omnino in usu non est. et [hic] in plurali genetiuus duplex est [septimus est generis]. tunc pronomen ille finitum est, quando de praesente dicitur; tunc infinitum, quando de absente. finita, ut ego tu ille; minus quam finita, ut ipse iste; articularia, ut hic et haec et hoc; subiunctiua uel relatiua, ut is; infinita, ut quis quae quod; possessiua, ut meus tuus noster uester. in neutris pronominibus sicut in nominibus tam in singulari quam in plurali numero tres casus similes sunt, nominatiuus accusatiuus et uocatiuus. minus quam finita duo sunt, ipse et iste. ipsíus naturaliter sic accipit accentum: longa est enim i, sicut et illíus. minus quam finita: quae nec finita sunt nec infinita. finita pronomina praesentes personas faciunt, minus quam [p. 15 vol. V Keil] finita absentes. hoc pronomen in ipsum mittit, non in ipsud, quo modo illud et istud. nam sic Vergilius dixit, «adque ipsum», non per d. item articulare: articulare ideo dicitur, quia articuli huius pronominis nominibus coniunguntur. nam inter articulos et pronomina hoc interest pronomina sola declinantur, articuli iuncti nominibus, ut hic magister et haec Musa: potest etiam, si nomini non iungitur, aliquem demonstrare. ut si dicas hic <est>. hic: hoc pronomen dum correptum fuerit, pronomen est, dum productum, aduerbium est. ideo articulare praepositiuum dicitur, quia praeponitur nomini. dum dico hic magister, praepositus est articulus nomini. uel demonstratiuum: demonstratiuum ideo, quia uidemur demonstrare, dum dicimus hic est, ut Vergilius «hic est, tibi quem promitti saepius audis». huius: sane notandum genetiuum communem esse tam masculino quam feminino uel neutro. dicimus enim huius uiri et huius mulieris et huius scamni. subiunctiuum: subiunctiuum dictum est aut relatiuum, quod subiungitur aut refertur. nam ista pronomina articularibus praepositiuis subiecta sunt. nam cum uerbo tenus interrogamus: hic est magister? respondes is. nam si hic dixeris, uitiosum est. eius: notandum quod genetiuus omnibus tribus generibus communis est. a quo uel a qui: ablatiuus singularis duplex est, cuius talis est regula, qua et ablatiuum pluralem duplicem a quis uel a quibus, sicut a docto doctis; ab eo quod est a qui facit a quibus, sicut a nobili nobilibus. quis: nominatiuus duplex est iste singularis. dicimus enim et quis et qui est. sed qui communis numeri est, quis communis non est. quae communis numeri est, ut quae mulier et quae mulieres. item possessiua: possessiua dicta, quia possident nomen; finita dicta, quia personatiua sunt. horum pronominum quattuor latera sunt: aut utraque pluralia, ut nostri; aut utraque singularia, ut meus; aut intrinsecus plurale et extrinsecus singulare, ut uester; aut intrinsecus singulare et extrinsecus plurale, ut mei [aut ex utraque parte possessiua, ad aliquid se habentia, plurale, ut nostri, <singulare>, ut meus codex]. inter nostrum et nostrorum hoc interest: nostrum de nobis ipsis, nostrorum de hominibus nostris. sic et uestrum et uestrorum. [p. 16 vol. V Keil]

de uerbo

de uerbo

<...> uerberato ore motu linguae locutio firmetur. sed dum omnes partes sic fiant, uerbum maxime, quia pars est principalis, sine qua loqui non possumus. cum tempore: quoniam uerba temporibus declinantur et modis, quo modo nomina casibus. sine casu: casu caret, et ideo dixit sine casu, propter Graeca uerba est tibi loqui, est ambulare in foro; est uerbum, ambulare uerbum, et duo uerba iungi non debent simul. igitur illi sic utuntur infinitis uerbis quasi nominibus. neutrum: nec agere nec pati, ut est curro. qualitas uerborum: qualitas accidit, ut sciamus quale sit uerbum in modis et in temporibus; coniugatio, ut sciamus utrum prima an secunda; genus, ut intellegamus significationes, utrum actiuae sint an passiuae; numerus, sicut nominum; tempus, quo cognoscimus rem gestam; persona, per quam singula diuidimus.

coniunctiuus: coniunctiuus ideo dictus, quia solus sensum implere non potest, ut puta cum legero, surgam hanc partem orationis sibi adiungit, surgam, quam si detrahas, plenus sensus non est. modi sex sunt. promissiuus modus non est, sed est indicatiui modi tempus futurum. infinitus dicitur, qui numeros tempora personas, confusum habet totum.

inpersonalis modus est, qui de significatione sua personas non facit, sed de pronominibus personas sumit, ut legitur a me, a te, ab illo uel ab eo. quae sunt formae: quattuor, quae habent uerborum ipsorum significationem. nam haec est forma perfecta lego, quae est et significatio actiua. meditatiua: meditatiua prima debet esse, quia ante meditamur aliquid et sic inchoamus; et meditatiua est a meditatione dicta, ut lecturio, legere uolo: non actum enim, sed agendi apparatum habet. inchoatiua est quae inchoat et uenit a neutrali uerbo, ut ardeo ardes ardesco, uel a se oritur, ut inanesco. et inchoatiua forma nec praeteritum habet nec futurum. frequentatiua est quae nos ostendit frequenter aliquid facere, ut lectito, hoc est frequenter lego. quarta coniugatio a tertia hinc separatur, quod quarta coniugatio semper in actiuo ante literam i productam habet, in passiuo ante syllabam, ut audio audis, audior audiris. et duplicem futurum habet; nam et in am mittit et in bo, ut audiam et audibo; et infinitum semper producit, ut audire munire.

cum tempore et persona: quare? quia ista sibi inuicem sunt iuncta, et persona tempori et tempus personae. nam si persona sola [p. 17 vol. V Keil] fuerit, pronomen erit; si tempus solum, participium erit. ergo tempus et persona uerbum faciunt. inchoatiua: inchoatiuae formae haec debent congruere, ut oriatur a neutrali uerbo, ut in sco syllabam exeat, ut tertiae sit coniugationis semper, ut careat tempore perfecto et plusquamperfecto et participio futuri temporis: calesco praesentis temporis, calescebam <inperfecti>, calescam futuri. coniugationes uerborum quot sunt? multi uolunt tres coniugationes esse, multi quattuor. tamen singulae hanc habent regulam. prima coniugatio a productam habet in actiuo uerbo et neutrali in secunda persona ante litteram, in passiuo communi et deponenti ante syllabam, ut laudo laudas, laudor laudaris. secunda est quae in actiuo uerbo et neutrali e productam habet ante nouissimam litteram, passiuo communi deponenti ante syllabam, ut doceo doces, doceor doceris. tertia est quae in actiuo uerbo et neutrali secunda persona i correptam habet ante litteram, ut scribo scribis. quarta est quae in actiuo uerbo et neutrali secunda persona ante litteram i productam habet, in passiuo ante syllabam, ut audio audis, audior audiris. et sane notandum quod prima secunda et quarta coniugatio productae sunt, tertia sola correpta. octauus modus quidem dicitur concessiuus hoc exemplo, ut fac quasi dixeris, quod conpendiosa locutio inuenit. indicatiuus, qui et pronuntiatiuus: inter promissiuum et indicatiuum hoc interest.

promittimus tantum futura, indicamus omnibus temporibus. uerba inpersonalia currunt per modos, legitur, legebatur, lectum est, lectum erat, lectum fuerat, legetur; imperatiuo modo legatur, optatiuo modo utinam legeretur, utinam lectum esset, utinam lectum fuisset, utinam legatur, ita currit per modos declinatio totius uerbi: non sunt modi. gerundi uero ideo modi non sunt, quia uidentur quasi significationem habere participii.

nam quando dico legendi, genetiuus uidetur esse participii futuri temporis a passiuo, quam<quam> alia significatio, legendo datiuus, legendum accusatiuus. lectum uero quasi accusatiuus est praeteriti temporis participii [quasi: uidentur eadem esse, cum non sint].

formae ita debent ordinari, ut prima sit meditatiua, secunda inchoatiua, tertia perfecta, quarta frequentatiua, ideo quia necesse est prius ut meditemur, deinde, cum meditati fuerimus, ut inchoemus, deinde, cum inchoauerimus, ut perficiamus, deinde, cum effecerimus, ut frequentemus. iste confuse illas posuit. meditatiua forma non aliquid nos agere [p. 18 vol. V Keil] ostendit, sed uelle agere, ut lecturio: significat enim non lego, sed legere uolo. inchoatiua calesco, calere incipio. inchoatiua autem forma haec habere debet, ut oriatur a neutrali uerbo et exeat in sco syllabam, careat tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto, careat etiam participiis futuri temporis et tertiae semper sit coniugationis correptae. si autem minus fuerit, non erit forma inchoatiua, sed perfecta, ut compesco compescis: tempus praeteritum perfectum compescui <facit>; idcirco non uidetur inchoatiua forma. frequentatiua canto <cantas, cantito> cantitas; primae sunt coniugationis. sciendum tertiam coniugationem hinc distare a quarta, quod quarta coniugatio futurum duplicem habeat, tertia simplicem. tamen melius coniugatio, siue correpta sit siue producta, infinito modo deprehenditur, ubi etiam melius syllabarum natura cognoscitur. notandum quod prima et secunda coniugatio semper futurum in bo mittit, tertia semper in am, quarta producta et in am et in bo. sciendum quod prima secunda et quarta coniugatio infinitum productum habent et tertia correptum [et inperatiuo nutrio nutriris]. tertiam correptam uel productam de passiuo cognoscimus de penultima syllaba infiniti modi; colligitur et de imperatiuo, qui a neutro ueniat: ab imperatiuo e correpto, scribe; ab infinito, id est perpetuo, scribi: item ab imperatiuo i producto, muni; ab infinito, muniri.

et infinito: tria uerba in imperatiuo excepta sunt, dico duco facio, dic duc fac, non dice, non duce, non face. quod si inuenerimus, comice dictum est. modi ergo imperatiui temporis praesentis secundae personae re syllaba adiecta fit modus perpetuus <...> ut dicere ducere facere, excepto uno, quod modo infinito sine re syllaba terminatur, ut uolo uelle, non uellere, et uno defectiuo, esse.

quando tertia: tertia coniugatio producta aliquando in bo tantum mittit, aliquando et in am et in bo: tunc in bo tantum, quando indicatiui modi prima persona e habet ante o ultimam syllabam, ut exeo facit exibo tantum; tunc et in am et in bo, quando in supra dicta persona i habet ante ultimam o, ut nutrio: facit enim et nutriam et nutribo. nam et Vergilius dixit «audiam, et haec manes ueniet mihi fama sub imos», et Terentius dixit «matris seruibo commodis». ille in am et hic in bo misit, unde apparet utramque esse regulam. genera uerborum quae et significationes: actiua sunt quae se aliquid agere demonstrant, passiua quae pati, neutra quae nihil horum: deponentia per catantifrasin, hoc est per contrarietatem, sicut parcae, quod nulli parcant; aut certe ideo dictum est deponens, quod deponat significationem actiuam: [p. 19 vol. V Keil] communia quae et agentis et patientis sibi uindicant significationem; et de actiuo passiuum fit, et de passiuo actiuum. osculor tunc actiuum significat, quando accusatiuum casum regit, ut osculor illum; tunc passiuum, quando ablatiuum, ut osculor ab illo: dicimus enim osculor te et osculor a te. figurae uerborum: figurae sic accidunt uerbis, quo modo nominibus, simplex et composita. tempora uerborum quot sunt? tria tempora sunt, in declinatione quinque, quia praeteriti tres sunt distantiae, inperfecti perfecti plusquamperfecti. praesens est quod facere uidemur, praeteritum inperfectum est quod facere uidebamur et inperfectum dimisimus, praeteritum perfectum est quod factum nunc compleuimus, praeteritum plusquamperfectum est quod olim res perfecta est, futurum est quod facere nos quandoque demonstramus.

coniugationis tertiae correptae: tertia coniugatio semper corripitur. futuro legam leges: secunda persona futuri indicatiuo singulari numero e producta pronuntianda est, ne secunda persona praesentis temporis intellegatur. imperatiuus modus praesenti tempore secundam et tertiam personam habet, quia ipse sibi nemo imperat.

eodem modo tempore futuro: modus imperatiuus temporis futuri numeri pluralis tertiae personae ita fit, <si> sublata o indicatiui modi primae personae addes unto, ut amo amunto, doceo doceunto, lego legunto, audio audiunto. futuro legito: in hoc futuro nec in singulari nec in plurali prima persona est. coniunctiuo modo: temporis praesentis coniunctiuus modus futuro optatiui similis est. infiniti modi numeris et personis: infinitus ideo dictus, quod in numeris et in temporibus et in personis aequalis est. dicimus enim a numero legere debet et legere debent, a tempore legere habent et legere habuerunt, a persona legere habeo, legere habes, legere habet. hic similiter tria tempora habet, quamuis in praesenti omnia complectatur, ut est legere modo, legere antea, legere postea. uerbo inpersonali: inpersonale uerbum est quod personis caret suis et a pronomine accipit personas et sic declinatur: dicimus enim legitur a me a te ab illo. gerundi: ideo dicitur gerundi, quod nos aliquid gerere significat, ut puta legendi causa ueni, legendo mihi contigit ualetudo, legendum mihi erit, lectum uenio, nimio lectu fatigatus sum, ut Vergilius «nec uisu facilis nec dictu affabilis ulli».

sed magis [melius est] participia sunt, quam gerundi uerba: bonus est [p. 20 vol. V Keil] uisu, ille suauis est auditu. participialia uerba sunt: quia similia sunt gerundi uerba participiis futuri temporis a passiuo. participia trahuntur a uerbo actiuo: participia regulam significationis suae seruant et ipsa actum demonstrant. et ulteriore: quia dua tempora habent ulterius tempus, lectus fui ante horam, etiam ante duas horas, ostendit retrorsum tempus, lectum tibi erat, lectum tibi fuerat.

legeris uel legere: sic abutere; quamuis sit tertiae correptae coniugationis, tamen e producenda est, quia elocutionem implet. sciendum sane quod regulas super futuro indicatiui tam in passiuo quam in communi uel deponenti, tam in prima producta quam in secunda producta quam in tertia correpta quam in quarta producta similiter ponendum, ut prober proberis uel probere probetur, docear doceris uel docere docetur, audiamur audiamini audiantur. ad secundam et tertiam personam: quoniam primam non habet, siquidem sibi nemo potest imperare.

futuro legitor <...> probator probaminor probuntor; sic a secunda docetor docetor doceminor doceuntor; sic a quarta coniugatione producta auditor auditor audiminor audiuntor. iam per omnia uerba haec regula sequitur. optatiuo modo: optatiuus est proprie <praesentis temporis>, quod praesenti tempore optamus; ita Donatus: nam Probus et Sabinus sic uolunt declinari optatiuum per singula tempora, quo modo coniunctiuum, ut Vergilius «fecissentque utinam». notandum ne quo tempore utinam nec in singulari nec in plurali prima persona ponendum sit.

ulterius dicitur quod post praesens est, quia praeteritum esse cognoscitur.

ipse est modus coniunctiuus, quod est tempus futuri optatiui.

futurum lectum iri: futurus ab actiuo in e, a passiuo in i [futurus infiniti ab actiuo in e, a passiuo in i]. participia trahuntur a uerbo passiuo duo: participia significationis suae intellectum secuntur.

de participio

de aduerbio

aduerbium dictum est ideo, quod coniunctum uerbo uim eius explanet et impleat. nam cum dico lego, nec dicitur quem ad modum legam, sed adiecto aduerbio exprimitur, ut puta uerbi gratia bene lego an male lego. significatio: significatio est quae probat a se aduerbia descendere, et significari cuius sint. conparatio: sic conparantur [p. 21 vol. V Keil] aduerbia, sicut et nomina. sic etiam conponuntur. similiter et in figuris et in conparatione deficiunt. aduerbia ipsa quae extra exempla lectionis istius reperiuntur sensu colligenda sunt, ut deprehendantur, cuius significationis <sint>. ut multum parum: aduerbia ista, multum et parum, non iunguntur nisi genetiuo tantum singulari, ut multum olei et parum aceti. forsitan et fortasse unum est. ut heu: heu quaerendum est quando aduerbium sit respondendi, quando interiectio. si uerbum sequitur, aduerbium, si alteram partem orationis, interiectio est. hercle medius fidius: edepol et mediusfidius singulae partes orationis sunt, etsi habeant intellectum duarum. ut doctissime: si nomini iungitur, nomen est generis neutri doctius, ut doctius mancipium; si uerbo iungitur, aduerbium est comparatiui gradus, ut doctius dixit. magis: tam et magis, istae duae particulae a positiuo non recedunt: qui uoluerit istas comparatiuo et superlatiuo iungere uitium non uitabit. et quam magis figurae: his rebus componuntur aduerbia, quibus et nomina. ad locum aduerbia haec sunt, huc illuc illo istoc; in loco ista sunt, hic illic ubi ibi istic; de loco ista sunt, hinc illinc inde istinc alibi et illim; per locum, istac illac illa; de loco: unde uenisti? per locum: qua transimus? ad locum etiam illa aduerbia iunguntur, intro et foras, ut uade intro, exi foras; in loco etiam ista, intus et foris: ubi fuisti? intus uel foris. de loco etiam similiter: unde existi? intus: unde uenisti? foris. ideo deintus et deforis non dicimus, quia praepositio aduerbiis localibus minime sociatur. sic dicimus et Roma exeo et Romae sum et Romam uado, quia praepositio ciuitatibus non iungitur, sed prouinciis. sic et domo exeo, domi sum, domum uado. tunc iungimus praepositionem, quando pronomen iunctum fuerit, ut de domo mea uenio uel de tua, ut ad domum meam uado aut ad domum tuam. sic et rus uado, rure uenio, ruri sum: si addo pronomen, iungo praepositionem, ut de rure meo uenio uel ad rus meum uado.

aduerbia quae conparari possunt in positiuo gradu aut in e aut in ter exire possunt, ut docte admirabiliter; comparatiuus uero gradus in aduerbiis semper in ius exit, ut doctius admirabilius; superlatiuus uero in e semper exit, ut doctissime admirabilissime. aduerbia tunc in ter exeunt, [p. 22 vol. V Keil] quando datiuus casus singularis i littera terminatur, ut <agili> agiliter; tunc in e exeunt, quando datiuus casus singularis o littera terminatur, ut docto docte. nomina ciuitatum aliquotiens pro significatione aduerbiorum ponuntur, et cum ad locum significant, accusatiui speciem tenent, ut puta Romam pergo; cum de loco, ablatiui, ut puta Roma uenio; cum in loco, aliquando genetiui, aliquando datiui, tunc genetiui, quando nominatiuus uel um uel us fuerit terminatus, ut puta Ilium Antandrum Adrumetus; aduerbium in loco facit Ilii <Antandri> Adrumeti. cum autem nominatiuus aliis regulis fuerit terminatus, secundum datiuum facit aduerbium, ut puta Carthago Tibur: aduerbium loci in loco erit Carthagini sum, Tiburi sum.

ab his regulis pauca auctoritate usurpata sunt, ut Narbone fui pro Narboni; ablatiuum posuit pro datiuo: Sallustius «Narbone per concilium Gallorum», Cicero in Philippicis«cum tu Narbone mensas hospitum conuomeres». contra hanc regulam inueniuntur rare auctoritates usurpatae, ut durus duriter, inhumanus inhumaniter. item sunt alia, quae o litteram in er conuertunt, ut uiolento uiolenter. item ex hac forma sunt nomina, quae o litteram in i conuertunt, et tus syllabam accipiunt, ut diuino diuinitus, caelo caelitus. sunt alia, quae [genera], dum datiuum in o non mittant, uariata aduerbia in tus mittant, et hoc paene ab omnibus generibus decurrit. nam radix facit radicitus et datiuum mittit in i. alia quae originem non habent, ut penitus. nam medullitus a feminino genere aduerbium facit, quod est primae declinationis. ergo regula horum nominum qui exeunt in aduerbia in us uadunt. pauca quae auctoritas adprobat, ut medulla medullitus, et a secunda similiter, ut caelum caelitus, et a tertia similiter, ut radix radicitus. <a> quarta et quinta declinatione nusquam lectum est quod aduerbia in us mittunt.

de aduerbio

de participio

participium dictum, quod partem sibi uerbi, partem sibi nominis tollat. nam a nomine tollit casus et genera, a uerbo significationes et tempora, ab utrisque partibus numerum et figuram. similiter nomen et participium haec res discernit: quod si genetiuo seruit, nomen est; si accusatiuo, participium. prudens est illius rei, prudens est ad illam rem, [p. 23 vol. V Keil] hic tempus designat. tribus generibus, ut hic et haec et hoc legens: participia omnia temporis praesentis, quae ueniunt ab actiuis et neutralibus uerbis uel a deponentibus uel a communibus, semper generis sunt omnis. participia semper totius generis ablatiuum singularem in e litteram mittunt. participia in se inuicem ita recurrunt: si participio praesentis temporis tollas s litteram et addas dus, facis futurum tempus a passiuo, ut amandus. item si participio praeteriti temporis ab actiuo tollas s et addas rus, facies participium futuri temporis ab actiuo, ut amaturus.

neutri regulam ab actiui intellegis, quia ipsam sequitur. deponens uerbum passiui regulam sequitur. tempora participiorum: participium praesens in ns litteras semper terminatur ab omni uerbo ab omni coniugatione, ut amans docens legens. praeteritum participium us semper terminatur et est generis masculini, ut doctus amatus lectus. futurum participium duabus regulis terminatur, ut [legens lecturus: praeterito tus, ut lectus] legendus lecturus. a communi: ideo quia actiui duo participia tenet et duo passiui, propterea commune uerbum quattuor participia recipit [quia actiui passiuique significationem demonstrat, propterea eorum bina participia]. numeri participiorum quot sunt? communis numerus in participiis numquam deprehenditur. figurae participiorum quot sunt? duae: quo ordine participia componuntur? quo et nomina. da declinationem participii praesentis temporis: participia quae ueniunt ab actiuo uel neutrali uerbo semper generis sunt omnis. a uerbo actiuo temporis praesentis: participia ista praesentis temporis semper tertiae sunt declinationis. et haec et alia similia iuxta istam declinationem inflectemus. ab hoc et ab hac et ab hoc legente: semper participia praesentis temporis ablatiuum singularem in e litteram mittunt, licet genetiuum pluralem in ium mittunt. a uerbo actiuo temporis futuri: participia ista futuri temporis ab actiuo masculinum et neutrum secundae declinationis habent, femininum primae. haec et alia similia iuxta hanc declinationem inflectenda sunt. a uerbo <passiuo> temporis praeteriti: participia ista praeteriti temporis a passiuo has declinationes habent, quas futuri ab actiuo.

participia uenientia a uerbo passiuo similes declinationes habent.

haec praeteriti temporis secundae declinationis sunt in masculino et neutro, in feminino primae.

[p. 24 vol. V Keil]

de praepositione

de coniunctione

coniunctio est pars orationis, dicta quod iungat elocutionem. nam si dico ego tu faciamus, non utique sermo completus est; addito et implebitur elocutio, ut ego et tu faciamus. coniunctioni quot accidunt? tria, potestas figura ordo. potestas, ut sciamus, quae coniunctio sit; figura, quia sic conponuntur coniunctiones, quo modo pronomina; ordo, ut sciamus, quando aut praeponamus aut subiungamus.

quinque. quas? copulatiuas disiunctiuas: hic quaestio est, si coniunctiones a coniungendo dictae sunt, cur disiunctiua coniunctio est. quia copulatiua uerba et sensus iungit, disiunctiua uerba quidem iungit, sed sensus disiungit. ego et tu: ecce coniunxit personas. disiunctiuas: ego aut tu, separauit. expletiuas: non legis, saltem uapulabis. rationales: lege cum pronuntiatione; nam uapulabis: ecce et causam. quas? copulatiuas: copulatiuae dictae sunt ab eo, quod uerba copulent et sensus, hoc est coniungant, sicut supra diximus, ego et tu faciamus. disiunctiuae dictae sunt, quod sensus quidem disiungant, uerba autem copulent, ut ego aut tu faciamus. expletiua est ab eo, quod expleat id quod in sensu minus fuerit, ut puta «saltem siqua mihi de te suscepta fuisset / ante fugam suboles».

causales ac rationales: inter causales et rationales hoc interest, quod causales non possunt poni pro rationalibus, rationales possunt pro causalibus. nam in causa non est ratio semper; necesse est ut sit in ratione et causa [in causa non semper est ratio, in ratione semper est causa].

uidelicet, itaque, etsi, quoque, itemque, quatinus, quando, quapropter, si enim, namque, quoniam, quamobrem, quamuis, enimuero, si quidem, porro, autem, siue, quin etiam, etenim, nisi.

de coniunctione

de praepositione

praepositio dicta est ab eo, quod praeponatur omnibus partibus orationis: dicimus enim ante homines, non homines ante. nam haec uis est praepositionis: praeposita praepositionis obtinet locum, postposita in significationem transit aduerbii. inde est «et longo post tempore uenit»; «gemina super arbore sidunt»; «saeua sedens super arma», id [p. 25 vol. V Keil] est supra arma. ecce postposita uim quam tenuit modo <...> «cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus».

aliis partibus orationis significationem complet: praeclarus, quia cum dico clarus, elocutionem non compleui; addo prae et compleo elocutionem. mutat, ut infelix: nihil tam contrarium felici <quam> infelix [quia felix aliud significat ad compositum, ut infelix, aliud minuit, detraxit illi. earum aut complet: ita impotens multum inpotens, minus potens, mutat].

minuit autem, ut infractus. etenim ad patrem: plane pro libitu nostro et accusatiuo singulari et plurali, ut, si poscit ratio, [ut] dicam et ad patres et apud uillas et cetera. apud uillam: ad et apud dum unius casus praepositiones sunt, ad itineralis est, apud localis, licet hoc poetae contemserint, ut Vergilius «ad quem tum Iuno supplex», pro apud quem; et «hi multum fleti ad superos», pro apud. istae omnes praepositiones tam ablatiuo singulari quam plurali iunguntur. dicimus enim a domo: a domo non dicimus, nisi pronomen addamus, a domo mea uel a domo tua, quoniam praepositio aduerbiis sine aliqua parte orationis numquam sociatur. clam custodibus: clam praepositio utriusque casus est, ideo pro uoluntate dicentis uel accusatiuo iungetur uel ablatiuo. dicimus enim et clam amicum est et clam amico. sub super: utrius<que> casus praepositiones ideo dictae sunt, quod communes sint accusatiuo et ablatiuo. sed in duabus his praepositionibus in et sub, quae similem regulam habent, distantia haec est, quando accusatiuo seruiant, quando ablatiuo. quotienscumque itinerales fuerint, hoc est cum de altero loco ad alterum transit, ut imus ad forum, descendimus in uallem, accusatiuo iungendae sunt, tribus temporibus comprehensis, et ire et isse et ituros esse. cum uero locales fuerint, hoc est cum in ipso loco aliquid esse dicitur, ut in campo stetimus, in foro clamauimus, hae ablatiuo iungendae sunt, sed ita ut tria tempora comprehendant, in loco esse, fuisse, futuros esse: sed regulariter scire debemus quod interrogatio praepositiones facit esse perspicuas. nam si conuenit quo dicere, respondendum est per itineralem praepositionem, ut: amicus quo processit? in publicum; si interrogo ubi, respondendum in loco: ubi equitat amicus? in campo. [super] super uero a [p. 26 vol. V Keil] contrario quando itineralis fuerit accusatiuo seruit, quando localis ablatiuo, ut est codex super armarium, non super armario, quia, ut dixi, itineralis accusatiuo iungitur; si uero de significat ablatiuo seruit, quia localis est, ut «multa super Priamo rogitans», hoc est de Priamo.

suptus numquam dicimus, nisi aut sub aut super. accusatiuo seruiunt, quando itinerales sunt, ablatiuo quando locales, sicut sub et supter.

sunt quae adiectionibus: istae praepositiones loquellares dicuntur: ideo ab adiectionibus sequentibus non separantur, quia loquellares sunt, non casuales: loquellis tantum seruiunt, casibus seruire non possunt, nec separatae proferri, nisi iunctae uerbis nominibus participiis uel aduerbiis.

de interiectione

de interiectione

interiectio quid est? pars orationis: interiectio dicta, quod interponitur ad exprimendos tantum animi affectus. nam cum dico <heu> amicus meus mortuus est, significo ex affectu mentis causam dolendi: ergo quidquid affectum exprimit, interiectio est. nam sunt interiectiones similes praepositionibus, quae hinc intelleguntur, quod praepositiones non sint, per affectum aut gaudentis aut dolentis aut admirantis.

interiectioni quae accidunt? quia sunt interdum confusae interiectiones.

aut dolorem, ut heu, aut admirationem, ut papae: heu quando interiectio est dolentis, quando aduerbium respondendi, hinc intellegimus: producta interiectio est, correpta aduerbium respondendi. et siqua sunt similia: quae ex affectu mentis colligenda sunt, id est quod sonum suum uocalibus misceant, ut he ohe uae.

de oratione eiusque partibus

de litteris

littera quid est? pars minima uocis articulatae. littera dicta quasi legitera, eo quod legentibus iter praebeat. littera in duas species diuiditur, aut in uocales aut in consonantes. uocales sunt istae quinque, a e i o u, sine quibus loqui non possumus; reliquae decem et octo consonantes dicuntur, eo quod cum uocalibus consonant. articulatae: quia duo genera sunt uocum, confusa pecorum, quae scribi non potest, articulata hominum, quae legi et scribi potest. litterae ipsae, si ad elementa referamus, neutri generis sunt, sicut Tullius dixit, ut hoc m, hoc l; si ad ipsas litteras, feminini. Romanas litteras primo Carmentis nympha, mater [p. 27 vol. V Keil] Euandri, inuenit, ut alii dicunt, Mercurius. consonantium duae species sunt, quia ex ipsis semiuocales fiunt et mutae: semiuocales, quia semis sonum uocis inplent; mutae uero non sonant, nisi a uocali spiritum acceperint. harum duae, i et u, transeunt in consonantium potestatem: quando pro consonantibus ponuntur et iuuant uocalem.

hae etiam mediae dicuntur, quia quibusdam dictionibus expressum sonum non habent: mediae, quia uel ipsae pro se inuicem ponuntur, uel quia expressum sonum non habent in aliquibus dictionibus, ut maxume pro maxime [mediae dicuntur: mediae ideo dicuntur, quia et uocales sunt et consonantes et in quibusdam nominibus non certum exprimunt sonum, i, ut uir, modo i opprimitur; u, ut optumus, modo u perdit sonum. i et u: de his duabus uocalibus haec ratio est: i et ipsa uocalis est et post uocalem etiam posita <...> cum alia consonante ponitur, non pro duabus, sicut i].

interdum nec uocalis nec consonans habetur: sic quoniam cum scribimus q, non potest nisi u sequi, ac per hoc modo uocalis perdidit in metro uim suam.

et aliquam uocalem constituitur, ut quoniam quidem: quoniam aut qu sonat aut o, <quidem> aut qu aut i [u scilicet]. huic item digammon adscribi solet: alii sic uolunt esse digammon, in geminata u gammae duae Graecae litterae ponuntur hoc modo, ut non intellegantur separatae sed iunctae, ne uulgus dicamus: hoc ab Aeolicis processit.

nam i litteram geminari in una syllaba posse plurimi negant: nullum enim nomen inueniri potest, quod in una syllaba duas i habeat. Latinae uocales: quia dichronae sunt; breues quae fuerint singula tempora habent, longae bina. atque his solis adspirari quidam existimant: adspirationis notam accipere, id est h, ut post adspirationem statim uocalis sequatur. quae per se quidem proferuntur: falsum est. profertur autem sonus a uocalibus et finitur in naturalem, id est in proprium sonum. ex his una duplex est: ideo duplex dicitur, quia post uocalem posita pro duabus consonantibus ualet et positione eam longam facit. x in Graecis simplex est littera, Xerxes Xanthus. liquidae ideo dictae, quia liquescunt in metro aliquotiens et pereunt. nam [quotiens et pereunt] quotiens cum muta iunctae fuerint, post <...> uocalem longam faciunt et urbem, ut Atrida, a [p. 28 vol. V Keil] communem syllabam facit. s littera cuiusdam suae potestatis: quia superflua inuenitur interdum et ipsa liquescit in metro, quia sibilus magis est quam consonans. ex illis f littera: hanc habet potestatem, quotienscumque anteposita fuerit liquidae, sic et eam communem syllabam facit, ut Africa: a communis syllaba est. k et <q>: apud ueteres haec erat orthographia, ut, quotiens a sequeretur, k esset praeposita, ut kaput kalendae; quotiens u, q. sed usus noster mutauit praeceptum, et earum uicem c littera implet. scribendum. h: quotiens iuuat uocalem, consonans est; quotiens non iuuat, nota adspirationis est.

[x: ita dicitur, quia genetiuus in is mittit, pix picis, rex regis. liquidae quattuor, l m n et r: apud Latinos solae pro metri causa liquescunt l et r, pereunt; apud Graecos totae quattuor liquescunt].

y et z: <z> apud nos et longa et breuis est, apud Graecos duplex, id est longa, apud nos ita est, <duplex, ut> «Mezenti ducis exuuias»; simplex, ut «nemorosa Zacyntos». una aspirationis nota, h; duplex x; duae superuacuae, k et <q>, quia harum locum c implet, duae Graecae, y et z. omnes litterae generis sunt neutri et semper indeclinabilia sunt [numquam declinantur], <ut> ait Cicero in Siciliensibus <...> accidunt, nomen, quo uocatur; figura, qua notatur, hoc est imago ipsius, qua fingitur; potestas, qua ualet, ut sciamus, utrum uocalis sit an semiuocalis an muta.

de nomine

de syllaba

syllaba dicta est ἀπὸ τοῦ συλλαβεῖν, eo quod plures litterae comprehensae una, a pluribus litteris dicta. cur una syllabam facit uocalis littera? hoc soluitur per catantifrasin, hoc est per contrarietatem, quia tanta uis est uocalis, ut locum syllabae impleat. <temporum capax>: quia omnis syllaba tempora capit: nam longa tempora duo [syllaba] habet, breuis unum. tres sunt species syllabarum: aut breues sunt aut longae aut communes. longa syllaba positione octo modis fit: si uocalis desinit in duas consonantes, ut «ast ego» <...> uocalis desinit in unam [p. 29 vol. V Keil] consonantem et excipitur ab alia consonanti, ut arma; si uocalis in x duplicem desinit <...> ut axis; si correpta uocalis desinat in unam consonantem <et> excipiatur ab i uocali uice posita consonantis, ut «at Iuno»; si uocalis desinat in unam consonantem et excipiatur ab u uocali uice posita consonantis, ut «at Venus»; aut si in i solam quae pro duabus consonantibus ponitur, ut aio. notandum sane quod i uocalis inter duas uocales posita semper praecedentem longam facit, ut Pompeius, sed in una parte orationis tantum.

[pro duabus consonantibus: i, ut Troia, ita ut una pars orationis sit; si in alia, non conputatur, ut «constitit ante Iouem supplex per uota precatus». ut aio: i inter duas uocales].

et diphthongon faciunt: diphthongi istae quinque longae sunt, exceptis his quaecumque uocales iunctae fuerint, breues sunt, ae oe au eu ei. itur sic scribitur, eitur, quia prima uerbi persona eo facit, ut ait Terentianus <...> <primus> modus hic est, quotiens correpta uocalis in duas desinit consonantes, ita ut una muta sit, altera liquida: est enim longa sic, «Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillen»; breuis sic, «nec solos tangit Atridas». secundus sic, cum correpta uocalis desinit in duas consonantes, ita ut prior sit f semiuocalis et sequens liquida: est longa sic, ut «reflexit remis»; breuis, «neue flagella»; tertius sic, cum correpta uocalis in unam desinit consonantem sequente h, nota aspirationis: <est longa sic>, ut «uersaque iuuencum terga fatigamus hasta»; breuis sic, «quisquis honos tumuli».

quartus sic, quotiens correpta uocalis in duas desinit consonantes, ita ut prior s littera sit, quae quando iuuat uocalem, consonans est, quando non, sibilus est: est longa sic, unde spissa comam; breuis, «ponite spes sibi quisque». [est] quintus sic, cum partem orationis terminat breuis syllaba, quae in unam desinit consonantem <...> sextus modus sic, cum diphthongum uocalis sequitur: <est longa> sic, «Aoniae Aganippae»; breuis, «insulae Ionio in magno». septimus sic, cum uocalem productam uocalis alia sequitur: <est longa sic> «Eoasque acies»; breuis, «primo surgebat Eoo». octauus sic, cum pronomen c littera [p. 30 vol. V Keil] terminatur: <est longa> sic, «hoc erat alma parens»; breuis sic, «solus hic inflexit sensus». item <cum> correptam uocalem sequitur z consonans Graeca duplex: <est longa sic>, «Mezenti ducis exuuias»; breuis, «nemorosa Zacyntus».

de litteris

de pedidus

pedes dicuntur quibus uersus incedit. pes est syllabarum: ordo talis est, quod litterae syllabam faciunt, syllabae pedes. metra numerantur, syllabae computantur et tempora et ordinant pedes: haec est certa dinumeratio. accidunt uni cuique pedi arsis et thesis: omnis pes in passu est; arsis elatio, thesis positio; numerus syllabarum, quoniam collectae syllabae pedes faciunt; tempus, quia longa syllaba duo tempora habet, breuis unum; resolutio, quia licet pro una longa duas breues ponere, ut Vergilius «fluuiorum rex Eridanus» et «arietat in portas» et «genua labant» et «abietibus iuuenes»; figura, quia simplices pedes componuntur et figurati duplices fiunt; metrum, quia mensura pedum ordinat metrum [tempus resolutio: resolutio ideo inuenta est, quia licet nobis pro una longa syllaba duas breues ponere, hoc exemplo, quia Vergilius anapaestum posuit, ut «fluuiorum rex Eridanus»: posuit et proceleumaticum, ut «abietibus iuuenes» et «arietat in portas» et «genua labant». XXXV uersus Vergilius tales habet].

hi sunt disyllabi, pyrrichius: dictus ab actu pyrrichae; hic etiam pariambus et dibrachus dicitur. tribrachus: hic etiam chorius dicitur. dactulus dictus a digito, quia ut tribus unciis digitus, sic iste tribus syllabis constat, longa et duabus breuibus. amphibrachus dictus eo, quod unam longam duae breues cingant [is etiam creticus dicitur]. amphimacrus dictus a contrario, quod mediam breuem duae longae cingant. duplices pedes dicti qui et compositi, quoniam bini dissyllabi istos sedecim maiores faciunt. antibacchius ipse dictus est et palimbacchius. <diiambus> ex breui longa breui et longa. <ditrochaeus> ex longa breui longa et breui. <ionicus minor>: hic etiam ionicus ἀπὸ ἐλάσσονος dicitur. ionicus <maior>: hic quoque ionicus ἀπὸ μείζονος uocatur. [p. 31 vol. V Keil] <epitriti>: hi etiam hippii dicuntur. συζυγίαι dicuntur Latine coniunctiones. deinceps alii: quorum nomina in usu non sunt. proprii pedes sunt XXVIII. pedes quattuor [ratio uarietatum haec est: quot uarietates fuerint, tot et pedes sunt, quia una syllaba duas uarietates habet, aut breuis est <aut longa>]: quia duae syllabae quattuor uarietates habent, quia aut longae sunt aut breues, aut una longa et una breuis, aut una breuis et una longa. trisyllabi sedecim pedes per uarietates similes faciunt XXXII, tetrasyllabi sexaginta et quattuor cum trisyllabis geminati.

ideo excepto amphibracho, quoniam amphibrachus caret diuisione, quia pes qui illum antecedit, amphimacrus, quinque tempora habet et iste quattuor, nec duplum est nec aequum nec sescuplum <...> ideo epitritus, siue quia septena tempora; et paeones quina, ideoque integra diuisio inter ipsos, nec dupla sed sescupla esse potest, quia semis minus est.

sescuplum enim est dimidium de duplo. enim aequa diuisio est: aequa diuisio unum et unum, duo et duo; dupla unum et duo, duo et quattuor, quattuor et octo; [tripla et] sescupla tria et duo aut duo et tria. quotiens una pars alteram partem medietate partis uincit, tunc sescupla est, ut in paeonibus. [aequa dactulica] amphibrachus nullam de tribus habet diuisionem, quoniam, si mediam longam ad arsin adicias, tres erunt in arsi et una in thesi; si ad thesin adhibeas, unum erit [unum] tempus in arsi et tria in thesi, quae res nec aequam nec duplam nec sescuplam significat diuisionem. similiter et epitriti quattuor. metri pedes legitimi [qui sunt naturales, in heroico spondius; nothi degeneres, ut si dicas nothus de patre nobili et matre ignobili]: legitimi sunt spondei, quia primi ipsi inuenti sunt et ex ipsis alii facti nothi [simplices]; nothi dactuli, quia fracta syllaba spondei factus est nothus, inde facticius [ut Vergilius «supposita de matre nothos furata creauit»].

de constructione uel syntaxi

de accentibus

accentus dicitur partium orationis. quid igitur accentus dicuntur? et toni dicuntur et tenores. acutus qui cursim profertur, ut árma, excusso [p. 32 vol. V Keil] enim sono dicendum est; circumflexus qui tractim, ut Rôma; grauis qui pressa uoce habet accentum. circumflexus acutus: hanc habent obseruationem, in Graecis nominibus [syllabis] accentus est in ultima penultima et antepenultima; in Latinis ultima syllaba accentum non habet.

sane a fine, hoc est ab ultima, conputandi sunt accentus. tria habet cognomenta accentus: aut toni sunt aut tenores aut accentus, toni a sono, accentus ab acuendo, tenores ab intentione. non tenebit nisi penultimum locum: apud Latinos loca, quae circumflexus aut acutus dimiserit, grauis possidet. et hoc illi non est commune cum ceteris: quia non sibi uindicat locum, sed dimissum ab aliis possidet.

ergo monosyllaba: in omnibus monosyllabis nominibus, siue quae breues fuerint natura, siue quae positione longae factae fuerint, non habent nisi acutum accentum. si uero ipsa monosyllaba natura longa fuerint, non positione, non habent nisi circumflexum accentum. in disyllabis quae priorem: in omnibus disyllabis [omnibus: quattuor pedes sunt disyllabi, qui toti nothi sunt] in penultima, siue longa sit siue breuis, non habent nisi acutum accentum. solus trochaeus circumflexum accentum habet in penultima, si natura longa fuerit. qui si positione habuerit penultimam longam, et ipse mutat accentum et acutum recipit.

trisyllabis et deinceps: omnes pedes trisyllabi <...> siue in penultima acutum accentum habet. solus amphibrachus, si penultimam natura longam habuerit, circumflexum accipit. qui, si penultima positione fuerit longa, mutat accentum et acutum recipit. in dactulo in antepenultima acutus ponendus, siue natura sit siue positione longa. perosus et Cethegus amphibrachus pes est: penultima ipsius, si natura longa sit, circumflexum recipit. quae si positione longa fiat, mutat accentum et in antepenultima acutum recipit. notandum hunc solum pedem circumflexum accipere, si penultima natura longa fuerit.

ratio accentuum. tribrachys, ut macula, in antepenultima acutum habet. molossus, ut naturae, <siue natura fiat> siue positione, in penultima acutum habet. anapaestus, ut Erato, quouis modo in antepenultima acutum habet. palimbacchius, qui et antibacchius, <ut> natura, quouis modo in penultima acutum habet. amphibrachys, ut carina, in penultima [p. 33 vol. V Keil] circumflexum habet, si natura longa; si positione, acutum, ut carecta.

amphimacrus, ut insulae, quouis modo in antepenultima acutum habet.

quinque sunt hi pedes ergo, qui quouis modo in antepenultima acutum habent, tribrachys molossus anapaestus dactylus et amphimacrus. duo sunt, palimbacchius et bacchius tantum, qui quouis modo in penultima acutum habent. unus est amphibrachus, qui in penultima, si natura longa fuerit, circumflexum recipit, si positione, acutum. in amphibracho haec est ratio: huius penultima si positione longa fuerit, acutum habebit accentum, si natura, circumflexum. prouidendum est autem ut penultima amphibrachi positione fiat longa: nam si ex muta et liquida fuerit facta positio penultimae, acutus in antepenultimam transit.

in conpositis: quotienscumque ex pluribus partibus nomina composita reperimus, non nisi in tribus syllabis accentum quaerimus. in compositis sermonibus aeque unus accentus inuenitur, sicut et in simplicibus, quia in tribus syllabis inuenitur accentus [in bacchio uero in penultima inuenitur acutus accentus, siue illa positione sit longa siue natura]. interea in antepenultima est. accentus in Romanis uerbis et in regularibus quaerere debemus. peregrina nomina, quae sunt barbara, uel interiectiones, quae ex affectu animi nascuntur, accentus habere non possunt, heus heu. nulli certi sunt: accentus legem dicit pronuntiatione corruptam, quia dissyllaba uerba uel nomina, quae constat in prima syllaba habere accentum [si tenores], in pronuntiatione accentus ad ultimam transferunt, quae quidem non uidetur esse ultima, quia hac coniunctione inpletur periodos. saepe conturbat: meminerimus ut Graeca uerba <Graecis> accentibus pronuntiemus, quae uerba in ultimis syllabis accentus habent, quae Latini habere non possunt, ut Dido Nais [in his ultimae habent circumflexum accentum]. nisi discretionis causa: tunc in Latinis uerbis in ultima syllaba accentus inuenitur, quotiens fuerit discretio uerborum separanda, ut ergo [ut pone, ideo ne uerbum putetur imperatiui modi], ne coniunctio intellegatur, quae causam significat, ut ultima producatur, in ultima circumflexum recipit. acutus, grauis, circumflexus, breuis, ὑφέν, διαστολή. ne dicatur ὑφέν«conspicit ursus». δασεῖα ψιλή: δασεῖα adspiratio, ψιλή siccitas. haec signa apud Graecos.

[p. 34 vol. V Keil]

de idiomatibus, elocutionibus, differentiis et synonymis

de posituris

positurae a ponendo dictae. unde et theses dictae. ut est illud Terenti, «facio te apud illum deum». media est: «principio caelum ac terras camposque liquentes / lucentemque globum lunae Titaniaque astra», propter longum sensum, ut habeamus dilationem respirandi. periodos est conclusio totius sensus; comma est caesura finita cum sensu, ut «Caesar in arma furens»; colon est caesura curta, ut «Italiam fato profugus».

de pronomine

ars secunda

de partibus orationis

ex his duae sunt principales, nomen et uerbum: ex nomine et uerbo genus ducunt ceterae partes. principales: sine quibus loqui non possumus. unde et primae partes orationis ponuntur, quia reliquae harum sunt partes. pronomen hoc est paene quod nomen; aduerbium quae pars sine uerbo non patitur; participium habere enim parti nominis et uerbi coniungitur; nominis et uerbi ponitur coniunctio <...> nomini autem praeponitur et uerbo; interiectio nomini adponitur et uerbo.

articulum: male dixit Donatus. habemus autem articulos, sed in pronomine, non in nomine, ut Graeci. τὸ ἄρθρον cum in nomine habeant Graeci, interiectionem in aduerbio enumerant. heu aduerbium Graeci dicunt, Latini interiectionem. ergo nos articulum separatum non habemus, Graeci interiectionem. Aristoteles duas dicit, stoici quinque, multi nouem, multi decem, plerique undecim.

de uerbo

de nomine

nomen aut corporalem rem significat aut incorporalem. corporalia sunt quae et tanguntur et uidentur, ut homo terra mare; incorporalia sunt quae non tanguntur et uidentur, ut caelum sol aër; alia quae nec tanguntur nec uidentur, ut pietas iustitia dignitas. unius hominis propria nomina appellantur [multorum uocabulum faciunt ex se si [p. 35 vol. V Keil] quidem, ut dico Roma Tiberis]. apud ueteres haec erat discretio inter nomina et uocabula; nominibus res animales appellabantur, uocabulis res inanimales. sed hoc usus confudit et usurpauit. <ternis>: quia quattuor litteris notari praenomen noluit, ne nomina faciamus. primae positionis nomina sunt quae dedit natura. appellatiuorum nominum species sunt uiginti septem [item aliud «cui Remulo cognomen erat»].

praenomina sunt quae ante nomina ponuntur, nomina sunt propria, cognomenta familiae, agnomenta uirtutis. sciendum uero quod haec ueteres confuse proferant. nam et nomina cognomina uocabant, et cognomina nomina dicebant, hoc exemplo, ut «cui nunc cognomen Iulo» et «magno demissum nomen Iulo». ecce modo nomen, modo cognomen dixit. sunt etiam: sicut illa superiora ab origine descendunt principalium, a monte montanus monticulus, ita haec originem non habent, unde descendant. ex se uidentur esse principalia, ex se diminutiua. ut Themisto: haec Themisto, huius Themistus, huic Themisto, hanc Themisto, o Themisto: quinque casus habent Graeci. Latine ita declinatur, haec Themisto, huius Themistonis, ut Cicero Ciceronis, huic Themistoni, hanc Themistonem, o Themisto, ab hac Themistone. sic Calypso, sic Manto, sic Dido hanc Dido: Vergilius, «et nomine Dido saepe uocaturum». omnia nomina quae in on terminantur apud Graecos perdunt n ultimam et Latina fiunt, ut puta Apollon dicit Graecus, Latinus Apollo dicit. Calypso <Pan>: hic Pan Panos Pani Pana o Pan, ablatiuum non habet quia Graeca est declinatio. Latine Inuus Inui dicitur, id est Panos: Vergilius «Pometios castrumque Inui». alii illum Incubonem dicunt, hic Incubo huius Incubonis, huic Incubo hunc Incubum o Incubo ab hoc Incubone, sicut hic botruo <huius> botruonis huic botruo ab hoc botruone. ut Polydeuces: Graece, Latine Pollux, Odysseus Graece, Latine Vlixes. quae notha appellantur: corrupta, media inter Graeca et Latina, ut Apollo, ut Achilles <pro> Achilleus, Agamemno pro Agamemnon [unum multa significant non]. sunt alia homonyma: homonymum est quod una significatione multos intellectus habet, quia [p. 36 vol. V Keil] nepotes et consumptores dicimus et adfines, ut aciem oculorum dicimus et exercitus [haec utraque declinatione flectuntur]. <sunt alia synonyma>: haec contraria sunt homonymis, cum una res multa nomina habet. patronymica: ista non solum a patribus appellantur, sed <et> a matribus uel auis, ut Aeacides: patronymicon est, dum ab auo perhibeatur. quo modo tribus modis exeunt masculina, sic tribus modis exeunt feminina, ut Peleias Atreias Nereias, sic item Atreis Peleis Nereis, sic Atrine Peline Nerine, ut Vergilius «Nerine Galatea». ut Atrides: trina regula, ut Atrides Atreius Atreion. ut Nerine: Atrine Nerine, ut «Nerine Galatea», [ita et Galatea] ita et Nereia. ctetica dicuntur quae coniunctionibus gaudent, hoc est quod aliis copulantur nominibus, sicut exempla docent. ctetica dicuntur possessiua. mediam significationem habent, quia et exercitum magnum dicimus et uirum; sic et fortem. quae a nobis mediae significationis dicuntur, a Graecis epitheta uocantur. cum dicimus Euandrius Pallas, patronymicum est; ensis, possessiuum. et a matre ita fiunt patronymica, ut Vergilius «et Inoo Melicertae»; erit nominatiuus Inous Melicerta. haec ab omnibus cognatis fiunt, nec a sororibus penitus. haec etiam adiunctiua. qualitatis [ut magnanimus Aeneas] ut bonus: qualitas trahitur per mores, quantitas per magnitudinem. alia gentis: inter gentilia nomina et patronymica hoc interest: gentilia nomina a prouinciis ueniunt, patronymica et a ciuitatibus. quantitatis ad mensuram refertur, ut ostendat quantus sit. ut unus: numeri nomina ab uno usque ad tres declinamus; a tribus usque ad centum <non declinamus>; a centum usque ad mille <declinamus>. inter primum et priorem hoc interest: prior dicitur de duobus, primus de multis, sicut alter et alius; alter de duobus, alius de multis dicitur. ut de duobus [haec ab auctoribus corrupta sunt] <alterum> dicimus: ut spondei alteram longam dicimus, de multis primam, ut dactyli et reliqua. ad aliquid dicta: [ad personam respicit] inter <ad> aliquid et <ad> aliquid qualiter se habentia hoc interest, quod <ad> aliquid <ad> personam respicit; ad aliquid qualiter se habentia ad locum respicit, non ad personam [dexter dexterior [p. 37 vol. V Keil] sinistrior comparatiuus est]. ut pater frater: ad aliquid non sine causa, quia et pater a filio intellegitur et filius a patre, frater a fratre.

ut dexter sinister: quia ex dextro sinistrum intellegimus, ex sinistro dextrum. haec comparatiuum admittunt: quia facit dexterior, sinisterior; frater fratrior facere non potest. sunt alia generalia: ut in rhetoricis generale et speciale est, sed species pendens de genere [de uerbo]. alia facta de uerbo: haec nomina uerbialia dicuntur, quae de uerbis fiunt [dictor facit dictrix, lector facit lectrix, auctor non facit auctrix, quia est communis generis]. tunc intellegimus, quando feminina faciunt, quando communia sunt: si <a> uerbis originem habuerint, unde descendunt, faciunt femininum, ut cantor ideo facit cantrix, quia facit uerbum canto; auctor, quia uerbiale non est, ideo est commune, licet aliquanta contra regulam auctoritate sint usurpata. ut dictor lector: gerundi ultimo tempore ultimam syllabam in or uertet, et facimus nomen. amatu ultimum tempus est, amator, cantatu cantator, cano canis canit cantu cantor facit, nutrio nutritor [qualitas a tribus trahitur rebus, ab animo, ut doctus stultus, a corpore, ut pulcher turpis, extrinsecus, ut diues fortunatus; quantitas uero a corpore, ut altus paruus].

alia uerbis similia: ista nomina non solum nomina sunt, sed et uerba nam dicimus comedo comedis comedit [et <...> sicut edo es est], et facit hic comedo huius comedonis. sic et palpo palpas palpat et hic palpo huius palponis; sic et uerbero uerberas uerberat et hic uerbero huius uerberonis. sic et contemplator est uerbum futurum passiui imperatiui, ut contemplator contempletur; est et nomen hic contemplator huius contemplatoris. sic et speculator est uerbum futurum deponentis, speculator speculetur; est et nomen hic speculator huius speculatoris. similia uerba <a> nominibus ita discernuntur, quod nomina casibus seruiunt, uerba temporibus declinantur. participia a nominibus et a uerbis sic discernuntur, quod nomina casibus iunguntur, uerba temporibus.

conparationis gradus: ascensus quidam ad amplificandam significationem gradus sunt dicti. ut demens: ista nomina participiis praesentis temporis similia sunt. sed participia et nomina <...> quando significationes suas seruant, participia sunt; quando comparationem recipiunt, nomina. si est casus accusatiui, praesentis temporis est participium; si [p. 38 vol. V Keil] genetiui, nomen. metuens quaerendum est utrum participium an nomen sit: si genetiuo seruit, nomen est, ut metuens tui; si accusatiuo, participium, ut metuens te. participia praeteriti temporis a nominibus ita discernuntur, ut, si participia fuerint, secundae sint declinationis, ut puta hic uisus huius uisi; si nomina fuerint, quartae sint declinationis, ut hic uisus huius uisus. superlatiuus positiuus: positiuus non est gradus, nullam habet alterius expressionem conparatam. doctus simplicitudo est, non collatio. ut fortior: notandum quod conparatiuus gradus ablatiuum singularem semper in e mittit, ut ab hoc fortiore doctiore.

semper communis est: non semper generis communis est, quia inuenitur nomen in comparatiuo gradu, quod non sit generis communis, ut senior. senior uero de uiro dicimus, de muliere dicere non possumus, sed dicimus magis anus. nam pro comparatiuo magis: magis comparatiuus est et ideo cum comparatiuo non ponitur, quia duo comparatiui poni non possunt (nam est soloecismus), sed positiuo adiungitur magis. extra hanc formam: extra hanc regulam. comparatio nominum: comparatio in comparatiuo et superlatiuo est. positiuus pro gradu non accipitur, quia ipse id est, quod est et nomen, quod est et genus, quod est et casus. et absolutus: quia solus nomen declarat. comparatiuus gradus praeponitur: tanta uis est comparatiui gradus, ut interdum et superlatiuum uincat. ut stultior: nam stultior plus significat quam stultissimus: Ouidius in nono metamorphoseos«non hoc inimica precatur, / sed quaecumque tibi iunctissima iunctior esse / expetit».

doctior dicunt grammatici comparatiui gradus esse, cum res ipsa doceat et sensus esse praelatiui. nam <cum> dico doctior hic illo, non tam ei uideor alterum conparare quam praeferre. quare potius ille dicendus est comparatiuus, quando tam uel sic aduerbia iungimus positiuo, ut puta tam doctus hic quam ille, sic doctus hic ut ille. ergo quattuor sunt gradus. a positiuo: comparatiuus aliquotiens minus a positiuo significat, ut «mare Ponticum dulcius quam cetera» [quo dulcius [p. 39 vol. V Keil] mare est communia amara sint. dulcius quam pro dulci], quasi sit aliud mare dulce. ut iam senior: seniorem hic dixit [magis] iuuenem, non magis senem, cui est uiridis senectus. ergo hic comparatiuus minus a positiuo significat. ista nomina diminutiua sunt et ab inprudentibus conparatiua intelleguntur. nam grandiusculus diminutiuum est, <non> conparatiuum. aut magis: istae omnes particulae nec comparatiuo <nec superlatiuo> iunguntur, nisi tantum positiuo: qui comparatiuo et superlatiuo uoluerit iungere, uitium facit. non ablatiuo tantum, sed et septimo et nominatiuo adiecta particula quam. [superlatiuus] comparatiuus non solum septimo casui iungitur, sed et nominatiuo.

Troianorum fuit: si dixeris Graecorum, uitiosum est. dum dico Iuppiter optimus maximus, comparari non potest, quia ad ipsum solum pertinet, si quidem nemo est alius Iuppiter; et Aeneas fortissimus, id est fortis [comparatiuus generis communis est excepto senior, quia <magis> anus facit]. nominatiuo: comparatiuus gradus interdum seruit nominatiuo. casus nominatiui: quia articulis discernimus genera.

epicoenon: inter commune et epicoenon hoc interest: commune duobus articulis declinatur, dicimus enim hic et haec sacerdos; epicoenon <uno>, nam dicimus hic passer et haec aquila. ut haec eunuchus : quia ad comoediam retulit, ut «eunuchum suam». feminina sunt: ut Terentius «mea Glycerium». neutra, ut poema: haec equidem neutra sunt, sed apud antiquos feminina erant. ut pelagus uulgus: <...> ista in singulari neutra sunt, in plurali masculina. ut balneum Tartarus: Tartarus in singulari masculinum est, in plurali neutrum.

caelum: caelum in singulari neutrum est, in plurali masculinum, hi caeli.

hoc caepe et hae caepae. porrum porri in singulari neutrum, in plurali masculinum. locus: hic locus et haec loca, in singulari masculinum, in plurali neutrum [hic locus et haec loca]. fori: foros generis masculini dicimus, locum tabulatum nauis, ut «implessemque foros flammis». fora autem, ubi deambulamus, neutro appellamus. sunt [p. 40 vol. V Keil] item nomina: ideo quia pro uoluntate dicentis est. et femininum, ut cortex: quia quouis genere declinantur, siue masculino siue feminino.

radix finis: finis, «hic finis fandi» et «quam fessis finem rebus ferunt». stirps adfinitas feminini generis est, ut «heu stirpem inuisam» domus; masculini, ut «sed stirpem Teucri nullo certamine sacrum / sustulerant»: Horatius «stirpesque raptas». penus: [penus] hic penus Plautus in Pseudulo, «nam nisi mihi penus annuus hodie conuenit»; haec penus Pomponius, «quo pacto caream tam pulchra peno».

haec penus huius penus, hic penus huius peni, ut est haec manus huius manus, hic panus huius pani. penus per omnia genera declinamus. pampinus: pampinus et dies generis sunt communis: hic pampinus Accius in Bacchis, «deinde ab iugulo pectus glauco pampino obnoxae obtexunt»; haec pampinus Lucilius, «purpureamque uuam facit albam pampinum habere».

clipeus masculini, ut «ingentem clipeum informant»; neutri «clipeum super intonat ingens». uulgus neutri generis, «saeuitque animis ignobile uulgus», masculini «in uulgum ambiguas».

specus: specus et generis est masculini et neutri, <neutri> «hic specus horrendum»; masculini Horatius, «quos agor in specus». ut buxus: buxus feminini, «tympana uos buxusque uocat Berecynthia matris», [p. 41 vol. V Keil] neutri, «et torno rasile buxum». et buxus buxi, quo modo pampinus pampini. sunt etiam genera nominum fixa, sunt mobilia: quae moueri non possunt. genus flecti non possunt: nam nec masculinum de se faciunt nec neutrum, frater pater. mobilia autem: mobilia sunt quae in alterum genus transeunt et de masculinis faciunt feminina, malus mala malum. sunt item alia nec in totum fixa nec in totum mobilia, sed ex parte fixa, ut draco dracaena, leo leaena: non facit draca. haec fixa esse non possunt, quia licet non recte, tamen faciunt feminina. mobilia [certa] non sunt, quia non faciunt rex rega, gallus galla, quo modo doctus docta. sed et haec lea dicitur: Ouidius libro quarto metamorphoseos«ut lea saeua sitim multa compescuit unda».

haec in diminutiuo genus mutant, acus acula, hoc scutum haec scutella, hoc pistrinum haec pistrilla, hic et haec canis et haec canicula.

nomen in a uocalem desinens nominatiuo casu numeri singularis aut masculinum est, ut Agrippa, aut femininum, ut Marcia, aut neutrum, ut toreuma: a terminata tantum masculina <et> feminina sunt et communia Latina; neutra uero Graeca tantum possunt reperiri. notandum quod a terminata nomina generis masculini feminini et communis primae declinationis sint, neutri tertiae. sed tamen Graecum: quia Latinum non inuenis a terminatum. nomen in e uocalem desinens: e finitum duo genera tantum excipit, femininum et neutrum. ideo Graeca, quia Latina numquam <a> terminantur neutra. sed inueniuntur barbara, ut flumen Turia uel alia. ostrea si primae declinationis fuerit, sicut Musa, feminino genere declinabitur, ut ad animal referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, huic ostreo, quia dicit Varro nullam rem animalem neutro genere declinari <...> sed Latinum, ut sedile. nomen in i uocalem desinens casu nominatiuo numeri singularis aut neutrum Graecum est, ut sinapi gummi: tantum monoptoton excipit uel aptoton. trium generum est aptoton, ut frugi: [p. 42 vol. V Keil] aptoton quod unum casum tantum habet et in alios casus non mutatur. nam dico hic et haec et hoc frugi, huius frugi, huic frugi, hunc et hanc et hoc frugi, o frugi, ab hoc et ab hac <et ab hoc> frugi, sicut nihili. inter aptoton et monoptoton hoc interest <...> monoptoton est ubi omnes casus similes sunt. commune, ut pumilio: uel pusio. pumilio dicitur breuis staturae. inter paruum et pumilionem hoc interest: paruus est qui potest et <...> tantum neutrum est: et haec aptota sunt, unum casum habent in singulari numero tantum, in plurali per omnes casus declinantur. ut cornu genu gelu: quia indeclinabilia sunt in singulari. <genu> facit genua, sicut <ueru> uerua et specu specua. gelu gelua facere non potest, quia plurali numero caret. nam tonitru facit <tonitrua> tonitruum tonitribus, sicut <cornua> cornuum cornibus.

sunt nomina quae in numero deficiant, quae pluralem habent, singularem non habent; quae singularem habent, pluralem non habent.

sunt etiam numero communia: in tertia quarta et quinta declinatione communis numerus inuenitur. communia, <ut res> nubes dies: haec res hae res. quotiens nominatiuus numeri singularis et pluralis pares sunt, communis est numerus. semper singularia generis masculini, ut puluis: pulueres apud Horatium, «nouendiales dissipare pulueres».

semper pluralia, ut manes Quirites: licet Horatius singulari numero Quiritem dixerit [quamuis Iuuenalis «donauit Quiritem»], sed usurpatiue usus est, et sic declinatur, hic Quiris huius Quiritis. et compedem singularis numeri dixit, cum sit pluralis. semper singularia generis feminini, ut pax: usurpauit Sallustius, qui dixit «bella atque paces exercebant». ita et scopae dici debet, quia res quae de pluribus constat singularis esse non potest. sic scalae mappae quadrigae. singularia generis neutri, ut pus uirus: superfluum est in hac re numerum quaerere, quia indeclinabile est; sed tamen legimus apud Lucretium «tetri primordia uiri». consuetudine usurpata sunt, ut uina: uina apud Tullium in Verrinis, «uina Graeca ceteraque [p. 43 vol. V Keil] quae ex Asia facillime conportantur». ut uina mella ordea: Cornificius Gallus inde reprehendit Vergilium, «ordea qui dixit, superest ut tritica dicat».

semper pluralia eiusdem generis, ut arma: quotienscumque ista nomina in nominatiuo plurali ante ultimam uocalem a i habuerint, semper genetiuum in ium mittunt; si consonantem, in rum, ut moenia moenium, castra castrorum, licet ueteres contra artem moeniorum dixerint et anciliorum, ut «anciliorum oblitus nominis et togae».

ut populus: dum sint singularis numeri populus et contio, plurali intelleguntur, quia populus et contio ex multis est, non ex uno.

nugigerulus conponuntur: figura conposita inuenta est ornatus causa. nam maxime a iuris peritis inuenta est, qui duo uerba composuerunt uel nomina, fideicommissum, iurequiritium. inexpugnabilis: notandum quia quaecumque fuerint nomina composita, si a duplici conponi possunt, simplicia sunt; quia cum dico expugnabilis, compositum est et tamen simplex est, quia facit inexpugnabilis. aliud enim significat expugnabilis et aliud inexpugnabilis. propterea uidetur non secundum conpositum. quae ex duobus nominatiuis composita sint: quia duo nominatiui per omnes casus inflectuntur; si nominatiuus cum alio casu fuerit, nominatiuus tantum inflectitur, alius inmobilis manet. hic paterfamilias: <familias> indeclinabile est, quamquam multi dicant esse genetiuum Graecae declinationis. sed melius dicetur nomen esse indeclinabile, quoniam non licet Latinum Graeca regula declinari. ut praefectus equitum <...> ut praefectus uigilibus elocutio est, non nomen, hoc est qui praeest uigilibus, quia necesse est aliquid interponi, quia magis ad participium refertur, quia praeficior facit praefectus, ut commendor commendatus, trador traditus [ita et praefectus urbis. genetiuo iungitur, ut «inmitis Achilli»]. quae aut composita sunt: ne uideatur esse contrarium quod dicit nomina conposita non debere componi, quippe cum superius dixerit ex pluribus posse conponi, inde intellegendum est, quod iam compositum est in contrarium sensum non posse conponi. ut puta felix sensum suum habet; contrarium [p. 44 vol. V Keil] huic est infelix, quae est prima conpositio [infelix]; secunda esse non potest, id est non facit ininfelix, ne uideatur ad primum sensum nominis simplicis remeare. uel senatusconsultum: nominatiuus hoc consultum, senatus genetiuus est numeri singularis. ergo senatusconsultum sic, ac si diceret patrumconsultum. nomina propria omnino non possunt componi. casus sunt sex: casus a cadendo dicti. ex his duo recti appellantur: secundum antiquos recti appellati sunt, non secundum praesentem usum. de nominatiuo casu dubitatur, quia non potest, sicut alii, nominatiuus cadere, ut hic noster o noster. recti nominatiuus et uocatiuus: recti sunt, quia analogiam sequuntur, obliqui non.

[ablatiuum Graeci non habent]. recti casus sunt nominatiuus et uocatiuus in prima tertia quarta et quinta declinatione; ceterum in secunda non numquam <uocatiuus> oblique, ut hic doctus o docte. quamquam antiqui etiam ipsum casum rectum faciebant, <ut est> illud apud Vergilium, «duc ait et Rutulos equitem Messapus in armis», id est o Messapus pro eo quod est o Messape. etiam septimum casum: est et octauus casus datiuo similis, qui per accusatiuum profertur et elocutionem facit, ut propinquo muro, hoc est ad murum.

nominatiuus <et> septimus non numquam similem exprimunt sensum, ut doctior illo, doctior <quam ille> <...> ab illo praesente suscepi. sunt autem formae casuales sex: formae istae casuales per casus agnoscuntur, ut possit regula nominum demonstrari. quotienscumque nomen in declinatione casus superfluos habuerit, sequestrantur, et quot remanserint, talem formam faciunt; si tres, ternariam, si quattuor, quaternariam. formae casuales significantur uarietate declinationis in ultimis syllabis, ut hic Aeneas huius Aeneae huic Aeneae hunc Aenean o Aenea ab hoc Aenea. formae Latinae appellantur ita, unita binaria ternaria quaternaria quinaria senaria.

unita est, quando omnes casus similes sibi sunt, ut hic nequam huius nequam et reliqua. binaria dicitur, quotiens tres casus longi sunt, tres breues, in nominibus scilicet indeclinabilibus, ut hoc cornu o cornu, id est nominatiuus accusatiuus et uocatiuus correpti sunt, genetiuus datiuus et ablatiuus producti. ternaria est forma, quotiens nominatiuus accusatiuus [p. 45 vol. V Keil] et uocatiuus similes sunt, item datiuus et ablatiuus similes sunt, genetiuus dissimilis, ut hoc templum. quaternaria dicitur forma, quando nominatiuus et uocatiuus pares sunt, item genetiuus et datiuus similes sunt, accusatiuus dissimilis, ablatiuus dissimilis, ut haec species. quinaria forma est, quotiens datiuus et ablatiuus tantum similes sunt, ut hic doctus huius docti et reliqua. senaria forma est, quotiens omnes casus dissimiles sunt, ut hic unus huius unius uni unum o une ab uno; sic et nullus. neque per casus: [nefas sponte] tabo aptoton est, licet auctoritas tabes praesumpserit, ut Lucanus «cum iam tabe fluunt», «et terram tabo maculant». sponte septimum tantum habet, ut «sponte mea conponere curas». ex qua forma sunt: ab uno usque ad tres per omnes casus declinamus; a quattuor usque ad centum declinare non possumus; a ducentis declinamus et deinceps praeter mille, ut ait Plinius. mille non intellegitur, qui casus est. dicimus enim et mille homines docuit et mille hominum magister est: talis est accusatiuus, qualis et genetiuus. in plurali uero declinatur, milia milium milibus, uno l sublato, ut «milia multa daret leto». nominatiuus in usu non est, ut siquis dicat hunc laterem: Probus in arte quam de regulis scripsit hic later posuit.

haec autem dicio non est lecta. casus: tres tantum casus habent, nominatiuum genetiuum et accusatiuum. haec nomina carent nominatiuo, quia nec hic lateris potest dici nec haec dicio. item per ceteros casus nomina multa deficiunt: sponte septimum casum habet; sed inueniuntur nomina quae binos, ut hic Iuppiter o Iuppiter; inueniuntur quae ternos, ut hoc ius huius iuris <...> o iura; inueniuntur quae quaternos, ut huius lateris lateri laterem ab hoc latere: nominatiuum et uocatiuum non habet; non enim facit later. ut ignarus belli: et ignarus belli dicimus et ignarus bellorum. secundus tibi non dicitur, sed secundus a te est. dignus illam rem Terentius, «dignus cum tua religione odium, nodum in scirpo quaeris».

inter monoptoton et aptoton hoc interest: monoptoton est quod per omnes casus idem significat, ut frugi; aptoton est quod tantum unum casum, quem inuenerit, seruat et non flectitur, ut ab hac dicione. neque enim [p. 46 vol. V Keil] tabes potest dici neque dicio. quia aptota nomina et monoptota a declinatione discrepant. necesse est autem contra hanc regulam declinentur ea nomina: haec regula, quae propter discretionem generis ablatiuum et datiuum in bus mittit, ut his et ab his deabus, his et ab his filiabus, in his tantum seruanda est, quae lecta sunt. ceterum si uoluerimus in ista omnia declinare generis feminini, perit Latinitas, ut Romana, his et ab his Romanabus, quia hoc ipsum quod inuentum est contra artem iuris periti fecerunt, nequis moriens hereditatem filiis dimitteret et filias uideretur patrimonii sui facere heredes. hanc regulam inuenimus ab hoc uase uasorum: aliter dicendum est uasa, aliter dicendum est uasis, ut uasis simulacris hic tertiae declinationis et faciat uasis ab hoc uasi his uasibus. hoc uero uas facit ab hoc uase uasorum uasis. quare antiqui rectius dicebant uasum, quo modo scamnum. auctoritas uas praesumpsit, quia nullum nomen generis neutri as litteris terminatur.

datiuo et ablatiuo in bus, ut ab hac re harum rerum his et ab his rebus; et haec regula proprie feminini generis putatur: haec regula quintae declinationis feminini generis est, ut haec dies magis feminino genere declinanda sit, quam masculino, licet Vergilius utrumque dixerit. in hac regula accusatiuus pluralis genetiui singularis formulam sequitur, hoc est has puppis, sicut huius puppis, propter genetiuum qui in ium uadit. ista nomina, puppis Tigris Tiberis nauis, in i mittunt ablatiuum, sicut illa quae a communi ueniunt tertiae declinationis, ut agili facili liberali. quae communia et neutra sunt, semper in i mittunt ablatiuum singularem. quae in genetiuo plurali nomina in um uadunt, ablatiuum singularem in e mittunt, ut matrum matre; quae in ium uadunt, ablatiuum singularem in i et in e mittunt, ut horum felicium ab hoc felice uel felici. nam et lacrimantium dicimus et lacrimantum per syncopen. nam participia semper in um debent exire, nomina in ium, ut gementium nomen sit, gementum participium [fons fons frons]. consuetudine commutata: ut per e exeant quae per i exibant apud antiquos.

[p. 47 vol. V Keil]

consuetudine commutata: ait enim Lucanus «puppe propinqua» et «gemitus morientum» pro morientium, «gemitumque carentum» pro carentium. et ab hoc iugere iugerum iugeris: modo nos iugerorum debemus dicere; antiqui iugerum dicebant, sicut tuberum. iugerum ideo facit iugeribus, quia antiqui iuger iugeris dicebant, quo modo iter itineris: ideo ab analogia discrepat. et nunc dicendum iugero, quia hoc nomen secundae declinationis est. quia antiqui domum et secundae declinationis declinabant et quartae; dicebant et ab hac domo domorum [et Terentius «domo me eripuit»], ut Vergilius «turres ac tecta domorum», <et> ab hac domu domuum, sicut uersuum, ut Iuuenalis «uiscera magnarum domuum», quia quod nos habemus quartae declinationis, illi secundae habebant. uerum euphoniam: euphoniam in declinandis nominibus intellegimus potius suauitati quam rationi obsequi. analogia autem est similium similis declinatio. haec fit rebus octo, sex quae accidunt parti orationis, hoc est nomini, et duabus potestatibus syllabarum.

euphonia suauis dictio gratiam augens. in declinandis nominibus debemus potius suauitati quam rationi obsequi, id est euphoniae potius quam analogiae. artubus: ideo artubus per u dicimus, non artibus per i, discretionis causa, ne non significemus membra, sed artes intellegamus. sic et arcubus, ut arcus intellegamus. nam si arcibus dixerimus, arces intellegimus. sic et portubus dicimus et quercubus et partubus. antiqui enim i in u uertebant, ut specus specubus, non specibus, ita et tribubus non tribibus. [rationem declinandi] in hanc regulam: aptota nomina, in alios casus quia cadere non possunt, regulam non seruant, sicut alia nomina, quae his litteris uocalibus terminantur, quia illa per omnes casus inflectuntur, haec casum nullum habent. regulam: ad has regulas, quas memoraui <...> quae non possunt. quia istae regulae utique ab ablatiuo singulari procedunt, et ista nomina numeri sunt tantum pluralis.

Conpitalia. non ueniunt: nec haec quidem in nomina quinque uocalibus terminata cadunt, quia Graeca sunt. et magis Graecam regulam sequuntur quae a Graecis sumpsimus. ideo Cicero dixit peripetasmatis, non peripetasmatibus, quia hoc ad femininum nomen secundae declinationis [p. 48 vol. V Keil] retorsit. neque haec poterant in regulam cadere nominum quinque uocalibus terminatorum, quae semper pluralia sunt. nomina ueteres: antiqui haec uerba Graeca, quae apud nos <neutri> generis sunt, feminino genere declinabant. isocatalectica, id est simili modo finita. in pus lupus genetiuo lupi, <lepus> leporis: quia lupus facit lupa, lepus non facit lepora, ideo facit in genetiuo differentiam. nam ita debes colligere, <si> pares sunt syllabae et simile genus fuerit et pari syllaba terminata et unum genus ex se faciunt, id est [parem] similes sunt nominatiui, ita et genetiui fiunt, ut doctus docti factus facti et similia; et sint appellatiua. uel ex collatione debemus intellegere, ut similitudo collationis intellectum similium nominum possit tenere, ut, si pluralia posita fuerint, a plurali requiras, si Graeca a Graecis, si aptota ab aptotis. uel ex diminutione: ex diminutione autem poteris omne genus colligere, ut est acus acula generis feminini [hic silex antiqui dicebant; sed nunc propter auctoritatem Vergili haec silex dicimus, «stabat acuta silex»]. ad Latinos casus: haec pyxis pyxidos pyxidi pyxida o pyxis. Tullius tamen ait in Caeliana«ueneni pyxidem traditurum» [sylex est]: Graecum nomen Latina declinatione flexit. in his uero nominibus, siue quae Graeca neutra sunt, siue quae semper pluralia, siue quae aptota, ex collatione similium nominum, uel ex positiuo gradu uel ex diminutione analogia colligitur. sex muta: ideo sex, quia f excluditur. nullum autem nomen f littera terminatur. ut allec uel lac: uel lacte, quia uolunt dicere quod lacte dicitur in nominatiuo singulari iuxta Plautum. lact ait Varro non dici: numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur. aut currit hoc lacte, quod dicit Plautus, «sicut lacte lactis», non sicut <lac> lactis. auctoritas Vergilii tamen lac dixit. ita ergo allec debemus dicere, non allece, sicut lac lactis.

[p. 49 vol. V Keil]

de constructione uel syntaxi

de pronomine

quaerendum utrum pronomen an pronomine dicatur. magis pronomen, sicut procurator. inter nomen et pronomen hoc interest, quia nomen plenam elocutionem habet, pronomen semiplenam. haec enim particula propter fastidium inuenta est, ne bis nomen repetatur. inter nomen et pronomen hoc interest: nomina conparationes habent, pronomina personas. nam neque nomina personas possunt habere neque pronomina comparationes. quae pro nomine posita tantundem pene significat: non est enim tantum, cum dico Gaius, quam quando dico ego tu ille. Vergilius scripsit bucolica, ipse et georgica: ipse minus plena est oratio; nam quaerendum mihi est nomen, quis sit ipse.

personamque interdum recipit: aliquotiens. nam tunc accipit, quando finitum est; quando infinitum est, caret persona. finita: cuncta absoluta et perfecta, maxime in prima et secunda persona; tertia quasi incerta, quia potest esse et absentis [prima: prima et secunda persona semper generis sunt omnis. et multi uolunt tertiam personam finitam non esse, quia et de absente dicimus ille].

cuias et cuiatis: duo ista unum significant.

finitum a prima persona uocatiuum singularem non habet, in plurali habet, quia alios secum includit. inter finita et infinita hoc interest: finita sunt quae habent certam personam, infinita quae cuique aequari possunt. sed haec apud Graecos nomina sunt interrogatiua uel comparatiua.

pronomen, quia <non> fungitur officio nisi praemisso nomine. ideo haec pars a Varrone succedanea dicitur, quia non potest in eadem locutione esse, hoc est quia bis nomen repeti non potest. ordo tamen hic custodiendus est, ut nomen in praecedenti sit loco, pronomen in subiecto. ideo pronomen uocatiuum casum non habet, res quae nomen praesentat, quia res subiecta uocatiuum habere non potest. quae recipiunt personas: Plinius artigraphos dicentes pronominibus finitis accidere personas reprehendit. tunc enim bene diceretur, si aliud esset pronomen finitum, aliud persona. non enim una res potest esse quae accidit et cui accidit. ergo melius ita dicendum est, ait, eadem esse finita pronomina, quae sunt etiam personae. ut ego tu ille: ipsa sunt finita et quae ex his deriuantur, [p. 50 vol. V Keil] meus tuus suus. ille: ille cum dicimus, non usquequaque finitum est, sed tunc finitum, cum ad praesentem dirigitur elocutio; cum uero de absente relatio est, infiniti speciem habere cognoscitur uel minus quam finiti. subiunctiua ut qui: subiunctiua qui is, ipse est ille qui scripsit, qui illud fecit, is etiam hoc. is ad certas personas dirigitur, quis ad incertas. minus quam finita sunt quae nec finita sunt nec infinita. nam iste et ipse et de praesentibus dicimus et de absentibus. finita sunt secundum finitionem personae, ut ait Plinius, infinita generaliter, eo quod plurima sint, ut quis. per omnes enim species nominum currit, ut quis homo, quis equus, quis codex, quis color. minus quam finita dicuntur quae non significant quod est certum. referunt enim eandem personam, de qua ante locutus est, et eam praesentem non esse significant.

minus quam finita pronomina proprie sunt quae commemorationem faciunt earum personarum, de quibus iam locuti sumus. Probus quattuor species fecit tantum et ipsis omnia pronomina inposuit XXI; sed longe a ueritate, quia multo plura inueniuntur. sed siqua alia inuenta fuerint, ab istis oriuntur principalibus, quia ista primigenia dicuntur et ex ipsis fiunt alia pronomina, ut quisquis quispiam quisnam aliquis. Donatus addidit et ait sunt alia qualitatis et cetera [ut quotus]. articularia nominibus iunguntur, quia funguntur articulis Graecorum. nam inter articulos et pronomen hoc interest: articuli iuncti nominibus declinantur, pronomina sola.

cuiatis nostratis: haec dicuntur gentilia esse. cuias autem et cuiatis duo nominatiui sunt, ut nostras et nostratis. facit autem et cuiatem et nostratem. cuias autem significat cuius gentis, nostras nostrae gentis. genera pronominibus ita ut nominibus quidem accidunt, sed praeter promiscuum genus. neque enim pronomen promiscuum inueniri potest. nemo pronomen est, et quaerendum est, cuius generis sit. quod communis generis esse non ambigendum est. denique feminino lectum est apud Terentium, «ut illum nemo nostrarum quisquam uidit». [acutus] numeri est, quando per <t> scribitur; quando per <d>, generis est neutri, quot homines occidit? quod est hoc? quot tot: quot et tot facit quotus et totus. quotus uero in penultima acutum habet, totus circumflexum, [p. 51 vol. V Keil] quia producitur, sicut legimus, «totus et ille dies» et «hos tota armenta secuntur». ergo in simplici utrumque corripitur, et quot et tot; in deriuatione totus producitur. infinita ut cuius: indefinitum est ad aliquid, qua ostendo me aliquid possidere quod cupio et persona possidentis refertur, ut Terentius «quid, mulier cuia est?» et Vergilius «cuium pecus?». cuia cuium: ad aliquid ideo dixit, quia necesse est ut persona possessi non intellegatur nisi iuncta personae possidentis <...> ut si dicamus uerbi gratia quotus ab illo est? ut quantus tantus: notanda ista pronomina, quia et aduerbia faciunt, ut quanti tanti, quanti te habuit, quanti te duxit, et sic dicenda quo modo maximi.

sunt alia demonstratiua: demonstratiua, quae praesentes res demonstrant, ut hic haec hoc. nam si dicas de praesente persona iste est qui tibi fecit iniuriam, soloecismum facis. minus quam finita pronomina, quae commemorationem faciunt earum personarum, de quibus iam locuti sumus, ut est ipse iste is. haec etiam subiunctiua appellantur, ut puta qui illud fecit, ipse et hoc fecit [commemorationem uideatur habere personae]. ut eccum eccam ellum ellam: pronomina ista quasi monoptota sunt. sed haec propter Latinitatem composita proferenda sunt, ut puta eccam ecce eam, eccum ecce eum, sic et ellum. sicubi ista inuenta fuerint, usurpatiua sunt; et ideo demonstratiua maxime sunt, quia aduerbium demonstrantis habent, ut ecce, et pronomen, ut eum illum. sed haec omnia ex istis quattuor speciebus sunt, finitis, infinitis, minus quam finitis [serui] et possessiuis.

commune, ut qualis talis: qualis et talis communia sunt pronomina. neutra in e correptum exeunt, ut quale tale, sicut in nominibus suaue dulce, quae et conparantur, ut suauius dulcius. ista pronomina non conparantur, quia nullum pronomen recipit conparationem. neque enim potest dici qualior talior, quo modo suauior dulcior. unde Lucanus aduerbium fecit, «qualiter expressum uentis per nubila fulmen»: nam non possumus his pronominibus comparationem adponere, quamuis [p. 52 vol. V Keil] ab analogia non discrepent nominum horum, suauis et dulcis, et similiter aduerbium faciant. omnia pronomina, ut supra diximus, primigenia uiginti et unum sunt ita, finita tria, ego tu ille, infinita septem, quis qualis talis quantus tantus quotus <totus>, minus quam finita sex, ipse iste is hic idem qui, possessiua quinque, meus tuus suus noster uester. quattuor latera habent ista pronomina: aut ambo pluralia, aut ambo singularia, aut unum plurale et unum singulare, <aut> unum singulare et unum plurale.

aut composita, ut quisquis: quisquis ita declinandum est, quisquis cuiuscuius cuicui quemquem quisquis a quoquo uel a quiqui, et pluraliter quiqui quorumquorum quibusquibus quosquos quiqui a quibusquibus. unde sunt illa exempla, apud Terentium «quemquem nacta sis, quin spolies, mutiles, laceres», apud Tullium in frumentaria«cuicuimodi est». quispiam autem prima parte declinatur, postrema non declinatur. piam enim quid est? nihil. sic et aliquis: ali non declinatur, quis declinatur. nomina a prima parte conponuntur, pronomina <a prima et> ab ultima. composita pronomina in qua parte nominatiuum habuerint, ipsa parte declinantur, sicut nomina, quae aut unum nominatiuum habent aut duos. si unus nominatiuus fuerit, ipse declinatur, alter casus sequens non declinatur; si duo nominatiui fuerint, ambo inflectuntur. nam idem: <idem> pronomen ex duobus corruptis constat; ideo simplicis figurae est. nam cum idem productum fuerit, masculinum pronomen est; cum correptum <...> idem accusatiuus triptotus est si de masculino, ipse est nominatiuus, qui et accusatiuus. et figura in pronominibus ita est, ut et ab ultima parte componantur et a prima, ut quispiam aliquis quinam nequis siquis nescioquis: aut ex conpluribus componimus, ut quicumque [habet tamen numerum communem, quidam cuiusdam cuiuscumque]. hic quando producitur, aduerbium loci est; quando corripitur, pronomen. pronuntiatio illud discernit; si tractim pronuntias, aduerbium loci est; si cursim, pronomen generis masculini, ut «solus [p. 53 vol. V Keil] hic inflexit sensus». ideo in singulari numero prima persona uocatiuum non habet, quia ipse se nemo uocat. ut eccum eccam, ellum ellam, cuius cuia cuium cuiatis: ista omnia anomala sunt, non declinantur. nam «cuium pecus» auctoritas praesumpsit. et uocatiuo, ut sui: notandum ne ista pronomina quasi possessiua intellegantur.

possessiuum ita declinatur, suus sui suo suum o sue a suo; hoc uero ita declinatur, sui sibi se et a se. sed uide, quantum discrepat inter hoc pronomen et possessiuum: hoc ita dicendum est, sui causa facit, dico et sui causa fecerunt; idcirco et communis est numeri. inter omnes et totos quid interest? omnis potest esse cum multis; totus potest solus esse [dicunt alii facere hic neuter huius neutri].

inter pronomina et articulos hoc interest: pronomina sola declinantur. articulos Graeci in nominibus habent, nos in pronominibus. et articuli tres significationes habent; et pronomina dicuntur et articuli et demonstrationes. pronomina ea putantur, quae cum sola sunt: sed tunc dico esse pronomina, cum carent articulis; sicubi cum articulis fuerint declinata, nomina nuncupanda sunt. uterque sunt qui nomina, sunt qui pronomina existiment: quia non facit hic neuter huius neutri, sicut omnis sic dubiae similiter pronomen si articulos accipit nomen est, hic neuter; <si non accipit>, fit pronomen [sed quis ponat articulum?]: ita et omnes. non omnibus pronominibus iunguntur articuli. nam nemo dicit hic is et haec ea et hoc id. pro articulis tunc ponuntur, quando corripiuntur et nominibus iuncta fuerint; pro demonstratione tunc, quando producuntur et aduerbia faciunt loci. istae particulae dubiae sunt, utrum pronomina sint an nomina. unde magis nomina dicenda sunt, quia iunguntur his articuli, sicut omnibus nominibus et rite declinantur, id est neuter uter omnis alter alius ambo uterque.

de uerbo

de uerbo

uerbum dictum a uerberato aëre, quod motu fit linguae, sed et aliae partes sic fiunt. sed ideo haec pars sic dicitur proprie, quia principalis est et facit elocutionem. qualitas in modis et in formis: coniugatio in [p. 54 vol. V Keil] secunda persona agnoscitur: genus, utrum actiuum sit an passiuum: numerus, sicut in nominibus: figura, sicut in nominibus: tempora, quibus facta discernuntur: personae, quae distributionem praesignant. quoniam uerba temporibus et modis declinantur, nomina casibus. uerbum est interrogatiue, pars orationis responsiue. non solum in modis est qualitas uerborum, sed etiam in formis. indicatiuus: quia quae indicamus pronuntiando dicimus. is ipse est pronuntiatiuus, qui et indicatiuus. qui pronuntiatiuus: quia quae indicamus pronuntiando signamus.

imperatiuus, qui nos ostendit aliis imperare; optatiuus est qui et promissiuus, quando nobis promittimus et optamus aliquid euenire; coniunctiuus, qui nos facit sermonem cum alio modo coniungere; infinitus, qui personas numeros et tempora confusa habet. uerborum in modis est: modi sunt proprie casus uerborum, formae intellectus. accidit et tempus, quod non solum uerbo, sed et aduerbio et participio. coniunctiuo modo nisi iunctus fuerit indicatiuus futuri temporis, elocutio illius non constat, ut cum legero, surgam. inpersonalis, qui personas <quidem habet>, sed personas non diuidit, nisi a pronominibus acceperit. sed notandum quod hic indicatiuus aut a neutralibus uerbis uenit aut ab actiuis.

misereor: ab indicatiuo uenit, sed a deponenti. senesco: seneo, quieo lectum est. facesso non est <frequentatiuum>. frequentatiua [in to] aliam syllabam habent et aliam coniugationem. quiesco quieui facit. inpersonalia tres significationes habent: aut in tur exeunt, ut curritur, aut in it, ut odit, aut in et, ut pudet. ista ipsa et neutrodefectiua dicuntur. alia a se oriuntur: quia significationes non habent, unde descendant.

praeteritum tempus non habent: calesco non facit calescui; participium futuri temporis non facit, feruescenturus; <tertiae coniugationis> correptae calesco calescis. sunt etiam frequentatiua: frequentatiua sunt alia, quae non tantum a uerbo ueniunt, sed <et> a nomine descendunt.

nam patrissat est patri similis est, graecissat Graece adfectat. et ista quae a nomine ueniunt uelut similitudinem tenent. nam patrissat non pater est, sed similis patri est. sunt quasi diminutiua, quae a perfecta forma ueniunt, sorbillo sugillo: ista sorbillo et sugillo uelut diminutiua sunt. sed diminutiua non sunt, sed magis deriuatiua. nam [p. 55 vol. V Keil] a primis significationibus his descendunt, ab eo quod est sorbeo et sugo.

ut pytisso uacillo: uacillo quasi uago. alii reprehendunt Donatum, ut ab eo quod est poto mutata littera pytisso pro potisso dixerit, et ab eo quod est uagor uacillo pro uagillo. et aneo, quod est tremo, unde et anates dicimus, quod in aqua sint, hoc est in frigore. siquis tremit, aneo dicat, hoc est tremo. conpesco conpescui: [conpesco] inchoatiua ista uerba non esse adprobat tempus, quia diximus supra praeteritum non admittere inchoatiua. conpesco habet praeteritum: quia facit conpescui, ideo inchoatiuum non est. sunt quae originem sui non habent, ut consuesco quiesco: consuesco facit consueui, quiesco facit quieui, facit et passiuum, consuescor ab alio. ideo ergo inchoatiua non sunt, quia et praeteritum habent et passiuum faciunt. [conpesco conpescis, tempus praeteritum perfectum conpescui facit; idcirco non uidetur inchoatiua forma].

prima coniugatio in praeterito inperfecto in bam exit, ut amo amabam, sicut audio audibam <...> ex praeterito perfecto et audii et audiui et audisse et audiuisse. secunda doceo docui in solutum ui exit; tertia coniugatio i correpta exit, quarta producta, ut audii. tres litterae quae faciunt coniugationem, a e i: a quae producta est, in secunda, e et i, quae correptae sunt in tertia, quarta i, quae semper producta est.

uerba neutralia: furio insanio pendeo fugio cedo madeo proficio deficio uenio succedo uiuo gusto consuesco maneo [uenio] caleo haereo propero ualeo curro sto sedeo cubo succumbo accumbo pareo dormio prodeo glisco reuerto esurio lucubro supplico inmineo tremo fallo horreo uapulo scato nubo [p. 56 vol. V Keil] ardeo excreo [minor opinor pluor proficiscor perpetior tueor intueor patior] caleo algeo pateo serpo repo olfacio erro uigilo resto [testor testificor dominor nascor aspernor conor misereor paciscor] cogito surgo milito sudo hiemo trepido eo pereo recedo procedo oleo sapio spiro saeuio taceo sileo degenero mando surgo descendo [recordor irascor medior quidam] uaco [interpretor] dubito fluctuo prosilio nuto candeo libro parco. uerba deponentia: medeor luctor profiteor fateor uereor loquor obliuiscor praedor utor contionor negotior rimor scrutor imitor interpretor patior adipiscor precor adsequor consequor persequor prosequor adgredior progredior uescor molior demolior arbitror uenor operor sciscitor peregrinor praestolor comitor nanciscor expergiscor iaculor proelior experior queror machinor nitor medeor tibi, medicor tibi, [patior] mereor merui, for adfatur, opperior te, opitulor tibi, reminiscor speculor [iaculor] miror tueor tutor dignor [<medeor quidam> commune dicunt esse, medeor te et medeor a te] suspicor, suffragor tibi, tutor polliceor dignor indignor sortior reuertor comissor furor mentior aemulor iocor orior ordior odoror exequor detestor rixor ulciscor minor uagor grassor explicor depeculor hortor contemplor [molior] palor cunctor blandior epulor argumentor speculor amplector meretricor stomachor infitior reor praeuaricor periclitor auxilior insidior ueneror praecantor causor amplexor [operor sciscitor peregrinor praestolor comitor] gratulor commentor bacchor lamentor auctionor hariolor [commentor] consolor bellor minitor adulor adsentor fabulor [speculor]. uerba communia: criminor tueor potior hortor osculor contemplor calumnior ludificor [speculor iaculor miror tueor tutor dignor] consolor populor [criminor] scrutor moror feneror, amplector amplexor adgredior obliuiscor adsequor utor fruor execror testor uereor metior. nunc hoc monemus, quod exceptis supra scriptis deponentibus et communibus uerbis quaecumque iam uerba indicatiuo modo temporis praesentis ex prima persona r littera terminantur et ex sua specie non possunt facere uerba actiua, haec indiscreta qualitate accipiantur, hoc est quod seu communis seu deponentis uerbi potestate fungantur.

tertia coniugatio uarios habet modos, aliquando tantum in am, [p. 57 vol. V Keil] aliquando in bo, aliquando in am et in bo. et in am, ut lego legam; in bo tunc est, si prima persona i suum teneat, ut munio munibo, eo ibo.

sed dicis, eo i non habet. iuxta orthographiam habet: nam et scribitur ut sit diphthongus, sicut eitur, et ut diphthongum semper teneat. in am et in bo, ut audio audiam audibo. quartam coniugationem putant, quod futurum tempus et in am et in ar, et in bo et in bor <...> rite exire posse: ut Terentius «matris seruibo commodis», ut Vergilius «audiam, et haec manis ueniet mihi fama sub imos».

et siqua sunt similia: ut eo is it, et habet ante o e; tertiae est coniugationis productae, ibo, non eam, ne sit coniunctiuo temporis praesentis similis, cum eam. nutrio et nutriam et nutribo, quia i habeat ante o. tertia correpta a tertia producta hac ratione discernitur, quod tertia correpta in passiuo pro i e habet correptam, ut lego legis legor legeris; tertia uero producta eandem i et in passiuo seruat, ut nutrio nutris nutrior nutriris.

eo uerbum neutrale indicatiuo modo dictum personae primae coniugationis quartae productae, eo is it imus itis eunt; praeterito inperfecto ibam ibas ibat, et pluraliter ibamus ibatis ibant; praeterito perfecto ii et iui, isti, iit uel iuit, et pluraliter iimus uel iuimus, istis, ierunt uel iuerunt, iere uel iuere; praeterito plusquamperfecto ieram uel iueram, ieras, ierat, et pluraliter ieramus uel iueramus, ieratis, ierant; futuro ibo ibis ibit ibimus ibitis ibunt: inperatiuo modo ad secundam et tertiam personam i eat, et pluraliter eamus ite eant; futuro ito itote eunto: optatiuo utinam eam, inperfecto utinam irem, perfecto utinam ierim uel iuerim, futuro utinam eam: coniunctiuo cum eam eas eat, perfecto cum ierim, plusquamperfecto cum issem <...> futuro itum ire: inpersonali itur, inperfecto <ibatur, perfecto> itum est, plusquamperfecto, itum erat, futuro ietur. usque adeo futurum duplicem habet quarta coniugatio, ut Terentius diceret «non eam? ne nunc quidem», et Vergilius «ibo animis contra». ita et <a> nutrio debemus dicere et nutriam et nutribo.

deponentia per catantifrasin. et deponens potest facere commune, ut conuiuor; et commune deponens facere non potest, ut obsonor.

deponens dicitur, quod deponat participium futuri temporis in dus, ut nascens natus naturus [non nasciturus], et nascendus non facit [quia ab eo quod est natus. addes participio perfecti temporis a passiuo rus, et fecisti [p. 58 vol. V Keil] futurum ab actiuo]. moribundus: ab eo quod est moriens tolle s, adde dus, non facit tempus futurum a passiuo, sicut amans amandus, sicut alia similia; sed est participale. actiua sunt quae o littera terminantur et accepta r littera faciunt ex se passiua, ut lego legor: actiuum uerbum est, quod o habet et addito r passiuum facit. nam non potest esse actiuum, quod non faciat passiuum, neque passiuum, quod non faciat actiuum. neutrum est, si non faciat passiuum. commune, quod casibus discernitur, quod et ab actiuo et a passiuo in or uenit. sed actiuam significationem accusatiuus regit, passiuam ablatiuus, ut criminor te et criminor a te. neutra [sunt quae in r littera terminantur, et ea amissa redeunt in actiua, ut legor lego. neutra] actiuum habent tantum. sed quia illud alter non patitur, actiuum non est, ut nato. sunt etiam neutra, quae i littera terminantur, ut odi noui memini: odi temporis praeteriti perfecti est [ut odi noui memini], sicut legi. nam quod dicis odio te habeo, nomen est, non uerbum. nam Terentius «miris modis odisse aiunt adulescentem Sostrata».

sunt item quae in um syllabam desinant, ut sum prosum: sum praeteritum inperfectum facit eram; in composito facit adsum.

secundae coniugationis productae est: sic dicimus es, quo modo mones, ut sit circumflexus accentus. item quae t littera exeunt, ut pudet taedet paenitet: taedeo in Casina Plauti legimus. secundum hoc uerbum principale positum est pertaeduit me illius rei, et pertaesum est illius iam pro arbitrio scribentis usurpatum est. sed haec et similia defectiua existimanda sunt: notandum sane omnia inpersonalia defectiua esse <...> sed illud melius est, quod carent participio futuri temporis a passiuo. communia sunt quae r littera terminantur et in duas formas cadunt: uador illum agentis, uador ab illo patientis; similiter criminor. neutrum, quia nec actiuum est nec passiuum. deponens, quod r litteram numquam deponat, per catantifrasin. sunt uerba extra hanc regulam, quae inaequalia dicuntur: inaequalia dicuntur uerba quae in praesenti tempore quasi actiua sunt et in praeterito quasi passiua, ut soleo solitus sum, gaudeo gauisus sum, fio factus sum, fido fisus sum, et siqua sunt similia. nam soleo solui debuit facere, gaudeo gaudui. fero non facit infertor sed inlator. uescor dubium utrum uescitus dicatur, aut forte ideo uescor, quia <non> facit uescui [audeo ausus sum]. sunt quae [p. 59 vol. V Keil] declinari rite non possunt, ut cedo aue faxo sis amabo infit inquam quaeso aio: inquam inquio non facit, quaeso quaesis non facit, aio aiis non facit. ergo ista omnia inaequalia et neutrodefectiua sunt. sunt etiam monosyllaba, quae ideo etiam [quia omnis prima persona uerbi correpta est, ut canto, to breuis est: dico, co breuis est, et cetera] producta sunt, ut sto do flo: do das, flo flas flat. quando ista monosyllaba, producta sunt, composita breuia sunt, ut reddo. sunt uerba incertae significationis, ut tondeo lauo fabrico punio, munero populo partio adsentio adulo <lucto> auguro: utrum actiui an passiui tondeo tondeor si uis dicere dicit. lauo: Terentius «it lauit redit», Sallustius «Cossutius in proxima uilla fonte lauabatur». lucto: Terentius «anulum dum luctat detraxisse», Vergilius «genibusque aduersae obluctor harenae». partio: Sallustius «prouincias inter se partiuerant», Vergilius «et socios partitur in omnes». auguro: Vergilius «et siquid ueri mens augurat, opto», Statius «auguror hinc Thebis belli m(eliora)». populo, uexo: <Vergilius> «populatque ingentem farris aceruum» et «quisque suum populatur iter». adulo illum, adulor illi, obsequor. et his uerbis pene accidunt: quia et ab actiua ueniunt et a passiua, ut adulo adulans adulatus adulaturus et adulandus. id est rite declinari omnino non possunt. nam ab eo quod est cedo, dic mihi illam rem, secundam et tertiam personam non facit, cedis cedit; in plurali facit cette, ut Plautus in <...> «cette patri meo», id est date uel dicite patri meo. aue similiter non declinatur, nisi tantum in secunda persona. faxo faxis: Terentius «faxis promissa appareant», amabo a prima persona non declinatur, quia uelut blandientis est significatio. infit <non> declinatur in prima persona, quia infit coepit loqui, ut «infit eo dicente d(eum) d(omus) a(lta)».

[p. 60 vol. V Keil]

sunt item uerba quae componere possumus, ut pono traho, repono; sunt quae non possumus, ut aio quaeso. numeri uerbis accidunt duo, singularis et pluralis, singularis, ut lego, pluralis, ut legimus; item secundum quosdam dualis, ut legere: propter metrum legere prudentius dicimus, quod significat legerunt, ut Vergilius «legere rudentis». ideo dualis dicitur numerus, quia duas personas a plurali numero tertia persona sibi defendit.

tempora uerbis accidunt tria, praesens praeteritum et futurum, praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam: omnis prima coniugatio ad imperatiuum modum ui addit iunctum et facit praeteritum tempus perfectum, ut canta cantaui, salta saltaui, uacua uacuaui, exceptis scriptis, ut puta tona tonui, sed ita tamen, ut sciamus et tonui facere et tonaui. sic tibi licet recedere ab ipsa regula, ut non perdas ipsam regulam: licet tibi et aliud dicere, doma et domui et domaui facit. nam in quinta Verrinarum Tullius perdomauit, e contrario Vergilius domui ait. sed haec discretio est: si facit nomen uerbiale domitor, ut per i exeat, praeteritum perfectum in ui separatum mittit; si a suum tenuerit nomen uerbiale, ut laudator cantator, in ui iunctum mittit, ut laudaui cantaui. tempora in uerbis omnia quinque sunt. sane uidendum est ne tempora confundantur praesentis temporis et futuri. quare legis praesens est, [si] leges futurum, ut illud exeat per i correptam, illud per e productam. sed praeterito tempore differentiae sunt tres, inperfecta perfecta plusquamperfecta; inperfecta, ut legebam, perfecta, ut legi, plusquamperfecta, ut legeram. ergo in modis uerborum quinque tempora numeramus, praesens, praeteritum inperfectum, praeteritum perfectum, praeteritum plusquamperfectum, futurum: inter perfectum et plusquamperfectum hoc interest: ante decem annos qui dicit ambulaueram, soloecismum facit: debet enim dicere ante decem annos ambulaui, item ante quindecim ambulaueram, non ambulaui. quidquid enim in praeterito auditum fuerit, tempori plusquamperfecto debetur. <inter plusquamperfectum et inperfectum> hoc interest: plusquamperfectum est quod ante iam factum est, [p. 61 vol. V Keil] inperfectum est quod totum conpletum non est. inter perfectum et plusquamperfectum hoc interest: quod est factum nunc, perfectum est; quod ante factum, plusquamperfectum.

prima persona <in> neutralibus et in actiuis respuit casum, quia per se inplet effectum, nam deponentia et passiua interdum admittunt nominatiuum casum, quando opus est ut personam suum ad se meritum. etiam uerba inpersonalia, quae in tur exeunt, casui seruiunt ablatiuo, ut geritur a me, a te, ab illo: inpersonalia pronominum sibi uindicant casus ablatiuos. sed in omnibus personis ipse casus est, numquam uariat. quae in it exeunt casui seruiunt datiuo, ut contingit mihi tibi illi: in it inpersonalia quae exeunt, pronominis semper casum sibi uindicant datiuum. quae uero in et exeunt, ea modo datiuo, modo accusatiuo: inpersonalia quae in et exeunt a pronominibus alia accipiunt datiuum, alia accusatiuum casum. sed tamen notandum libet tantum datiuo [et accusatiuo] iungi. nam pudet piget taedet paenitet semper accusatiuo dicimus. accuso te et inuoco te: et in simplici et in composito ipsum casum tenet. soleo caret participio praesenti; solens non facit. oriri infinitus est. ita et ueteres dicebant moriri; euphonia mori emendauit. sallio sallire facit, et psallo psallere facit et salio saluere, ut «mollibus in pratis unctos saluere per utres».

studeo quamuis neutrale sit et actiui regulam sequatur, futuri temporis participio caret. nam nemo dicit studiturus, sicut iturus [omnes Latinas recipient]. <ab> eo quod est ouat primam personam non habet: nam nemo dicit ouo, ne intellegamus datiuum singularem <ab> eo quod est ouum.

nam triumpho per p et h scribitur. k et o littera non praeponitur. item sine u praeferri o littera non potest: nullum uerbum primae personae ante o f recipit. sed triumpho non in f et o finitur, sed per aspirationem, ut pho. sunt uerba defectiua alia per modos, ut cedo: cedo quando significat dic, inperatiuum tantum modum habet. ideo per modos defectiuum est, facit autem pluralem cette. alia per formas, ut facesso: facesso quasi frequentatiuum, cum non habeat principale, unde oriatur, et non descendit ab eo quod est facio.

nam facessere est abscedere, et est prima coniugatio, ut Terentius «haec [p. 62 vol. V Keil] hinc facessat». ex eorum omnium similitudine aliorum defectiuorum regulam requires. notandum, cum imperatiuus modus o littera finitus sit, facit tamen pluralem cette. ut adsum: adsum in conposito caret coniugatione; in simplici secunda intellegitur, quia sum es est facit. liquet mihi, id est manifestum est mihi, defectiuum: facit equidem liquebat mihi, tempore tamen perfecto caret, non enim facit liquit. soleo faxo inpleo: soleo, perdit enim tempus. in praeterito enim tempore erit passiuum, soleo solitus sum, cum in praesenti formam habeat actiui. uerba quoque inpersonalia cum per omnes modos declinari possint, inueniuntur quaedam defectiua, ut liquet miseret: miserebat potest facere, quo modo liquet liquebat. nam miseruit non facit, quo modo nec liquit. uerba inpersonalia corrupta per omnes modos declinantur. nam alii, qui adserunt usque ad inperatiuum declinari, auctoritate uincuntur.

de participio

de aduerbio

aduerbium est pars orationis, <quae> adiecta uerbo significationem (adicitur uerbo semper aduerbium, unde et aduerbium dictum) eius aut complet aut minuit (ut est bene lego, male describo), ut etiam faciam uel non faciam. aduerbia aut a se nascuntur: significationem tunc complet, [ut] cum dicimus pessime recito, optime peroro <...> integrum est. si dico iam faciam. firmaui quod disposui; si dico non faciam, infirmaui, quod non dixi. a se originem ducunt, non enim habent originem, unde nascantur. a uocabulo, ut ostium ostiatim; a pronomine, ut meatim tuatim: ostiatim per singula ostia, meatim meo more, tuatim tuo more. pedetemptim: hic pes, temptim teneo: ergo quasi dicas pedem teneo. aduerbia ab appellatiuis uel propriis nominibus quae ueniunt semper in e productam exeunt, ista tamen quae a recta significatione descendunt. nam bene et male breuia sunt, et illa etiam quae originem non habent, ut rite saepe. a uerbo, ut cursim strictim: aduerbia quae ab aliis ueniunt ex his tribus partibus fiunt tantum, ex nomine pronomine uerbo. participio, ut indulgens indulgenter. a nomine uenientia aut in a exeunt <...> in correpta ut rite: hic errauit Donatus. nam nulla participia aduerbia ex se faciunt. nam in tantum indulgens nomen est, ut recipiat comparationem, indulgens indulgentior indulgentissimus, unde fit ut non [p. 63 vol. V Keil] credatur a participio esse, sed a nomine hic indulgens. accepta igitur conparatione participia fiunt nomina. omnia aduerbia a terminata longa sunt, ut una contra, ut «illum aspice <contra>». aut in i, ut uesperi; aut in o productam, ut falso; aut in o correptam, ut modo; aut in u, ut noctu; aut in m, ut scriptim; aut in r, ut breuiter; aut in s, ut funditus (exeunt et in am, ut perperam). aduerbia quae in e exeunt produci debent praeter illa quae non conparantur («rite secundarent uisus», et ritius non facit), ut rite, aut conparationis regulam non seruant, ut bene male: faciunt enim bene (benius non facit) melius optime (malius non facit) male peius pessime: aut ea quae a nomine uerboue: quaecumque nomina appellatiua aduerbia ex se faciunt et datiuo casu o littera finiuntur, appellatiua sane, o in e conuertunt, ut huic docto docte, ita et doctissimo doctissime. sunt alia quae contra regulam ueniunt, sed rara et auctoritate usurpata, ut durus duriter, inhumanus inhumaniter. item sunt alia quae o in er litteras conuertunt, ut uiolento uiolenter. inter nocte et noctu hoc interest: si tota nocte iunctum dico, nomen facio; si solum noctu, aduerbium. nomina communis et omnis generis semper in r exeunt, ut breuis breuiter, misericors misericorditer. et magne, quia magnus maior maximus facit. etiam ipsa aduerbia aliquotiens faciunt, ut paene paenitus. bene et male conparari ex se non possunt; ideo in e correptum exeunt. rite originem sui non habet et in conparatione deficit, quia ritius nemo dicit. saepe quamuis conparationem seruet (nam dicimus saepe saepius saepissime), tamen, quia originem ex nomine non habet, ideo breuis est. notandum sane horum aduerbiorum regulam talem esse, ut ea quae a diuersis generibus uel a nomine ueniunt, ut auctoritas elocutionis exercuit, ita et aduerbia faciant. regula aduerbii quando debet in e ire, quando in o et er. masculina omnia nomina, quae fuerint propria et ex se faciunt feminina, in e productam mittunt aduerbia, ut Tullius Tulliane, Sallustius Sallustiane, Vergilius Vergiliane. quae uero appellatiua fuerint et ex se masculinum et neutrum faciunt, et ipsa in e exeunt productam, ut doctus docta doctum, facit docte. sed ista conparantur quae appellatiua sunt aduerbia, propria conparari non possunt, sicut et nomina ipsa.

illa uero quae a communi genere ueniunt uel ab omni semper in er [p. 64 vol. V Keil] correptum exeunt, ut nobilis nobiliter, felix feliciter, et conparantur, quia appellatiua sunt. o quae producuntur a masculinis ueniunt et melius iuxta regulam in e caderent, ut false, sicut docte. sed auctoritas in o mutauit, ut «falso queritur de natura sua genus humanum». et ipsa ista producenda sunt. <modo>: ideo hoc aduerbium correptum est, quoniam non descendit ab eo nomine, unde descendit et falso, ut «tu modo posce deos ueniam». nam continuo inde producitur, quod a nomine uenit, ut huic continuo, continue facit aduerbium, quod, ut diximus, e in o auctoritas conuertit. cito quaerendum est cur breue sit. quoniam significationem non seruat, dum flectitur in aduerbium. nam falsus potest et falso facere et false, continuus potest et continuo facere et continue; citus autem non facit cite, sed cito, unde o correptam habet, ut «et cito rapturus de nobilitate comesa».

est alia regula, unde breuis sit cito, quia conparationem recipit [et duplicat aduerbium], quod continuo et falso facere non <possunt>. potest facere conparatiuum. nam ista aduerbia ideo in o exeunt, quia anomala sunt in conparatione, illa uero ideo in e, quia conparationes legitimas seruant.

aduerbia ipsa, quae extra exempla lectionis huius reperiuntur, sensu colligenda sunt, ut deprehendantur cuius sint significationis. sic dicendum est intus sunt, foris sum, foras uado, intro uado, ibi sum, illuc uado. de intus et de foris uenio non possumus dicere, quia praepositio aduerbiis numquam iungitur. sane sciendum quod non dicitur de domo uenio, ut Terentius «domo me eri<puit>»; uel tunc dicimus de domo uenio, quando pronomen additur, ut de domo mea uenio uel de domo tua. omnia aduerbia, quae ab appellationibus descendunt et e littera terminantur, producto accentu pronuntianda sunt, ut prime docte et cetera. sane ista tria corripienda, bene male magne; anomala reperiuntur. falso et magno et nomina et aduerbia sunt. sed quando significationem nominum perdunt, in aduerbia transeunt. Roma si non sit nomen, sed uice loci sit, aduerbium est, ut Roma uenio: aduerbium, quia locum significat, unde ueneris. nomina ciuitatium quando significant, locum non demonstrant. nam si locum demonstrant, aduerbia faciunt, ut [p. 65 vol. V Keil] «Cretae iussit considere Apollo». ut Cicero «ad Messanam» pro Messanam, Vergilius «Tyria Carthagine qui nunc / expectat» pro Carthagini. antiqui autem alia consuetudine utebantur: et ciuitatibus praepositiones iungebant et prouinciis detrahebant uersa uice, ut Vergilius «Italiam fato profugus» pro ad Italiam, quod rectius nos ciuitatibus demimus, prouinciis applicamus.

facile et difficile, quae ut aduerbia ponuntur, nomina potius esse ducenda sunt: multi dubitant facile et difficile utrum nomina sint, an aduerbia. sed magis nomina intellegimus, ut sint communis generis et neutri, ut hic et haec facilis et hoc facile, quia possunt aduerbia facere, ut faciliter et difficulter. pro aduerbiis posita, ut est «toruum clamat», horrendum resonat: sunt etiam nomina quae a poetis pro aduerbiis licentissime ponuntur, ut «toruum clamat» pro torue, horrendum pro horrende. sunt quaedam nomina quae, dum uocabulorum obtinent locum, faciunt etiam aduerbia, quae licenter poetae commutant et nominibus pro aduerbiis utuntur, ut Romae ruri. ergo aduerbia, quae in e productam exeunt, ab eo nomine ueniunt, quod datiuo casu o littera terminatur, ut huic docto docte: ista quae originem habent et comparationem rectam in e exeunt productam. mane autem ideo correpta est, quia in conparatione deficit: nec manius dicimus, nec originem habet. quae in ter exeunt, ab eo nomine ueniunt, quod datiuo casu i littera terminatur, ut (huic facili faciliter) agili agiliter. contra quam regulam multa saepius usurpauit auctoritas. nam quaedam et in datiuo casu manent, et aduerbia faciunt (pro false et sedule), ut falso sedulo.

quaedam multa contra faciunt, ut huic duro non dure, sed duriter (dure debuerat facere).

aduerbio accidunt tria, significatio conparatio figura.

significatio aduerbiorum in hoc cernitur, quia sunt aduerbia loci, ut hic; temporis, ut hodie (uel mane, ut «mane ruunt») nuper; numeri, ut semel bis; negandi: falso aduerbium est et perdit casum, dum facit aduerbium. hoc autem breuiter intellegendum est: omnes partes orationis, cum desierint esse quod sunt, aduerbium faciunt, ut qui, si habeat casum, pronomen est, si non, aduerbium, ut [p. 66 vol. V Keil] qui pro unde. ante, si iungo nomini, ante templum, praepositio est; si tempus inuenit, ut ante feci, aduerbium est. sunt alia quae contra hanc regulam ueniunt, sed rara et auctoritate usurpata, ut durus duriter, inhumanus inhumaniter, sicut in praetura Tullius dixit [inhumaniter ait Cicero in praetura]. post crastinum quotienscumque dicere uoluerimus, non debemus dicere post crastinum diem; sed per se post crastinum [diem] ponere, ut subaudiamus diem. «hic locus urbis erit» [et «quae loca, qui habeant homines» et «desertosque uidere locos»].

nuper, ut «nuper in pratis studiosa florum».

semel «quam semel informem uasto uidisse sub antro / Scyllam».

ut non; adfirmandi (ut non: «non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae»), ut etiam quinni; demonstrandi (ut etiam: «Idaeumque etiam currus etiam arma tenentem».

et sane et hercle adfirmandi aduerbia sunt), ut en ecce; optandi, ut utinam; hortandi («mansisset utinam», «heia age rumpe moras», «deinde satis fluuium inducit», «cur, inquit, diuersus abis»), ut heia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur quamobrem; similitudinis («et ueluti magno in populo»), ut quasi ceu («ceu quondam torto» et «ceu quondam petiere rates»); qualitatis, ut docte (et bene, ut «non bene ripae creditur») pulchre; quantitatis (omnia aduerbia quantitatis, quae plus minusue significant, genetiuo casui singulari semper respondent, ut multum uini bibi, infinitum carnis accepi, satis poenarum dedi, plus olei effudi), ut multum parum (uel satis, ut «sit satis armentis»); dubitandi, (ut «forsitan et Priami fuerint») ut forsitan fortasse (<forsitan fortasse forte> et forsan totum unum est, sed forte forsan et forsitan poeticum est, fortasse prosae); personalia, ut mecum («mecum erit iste labor») [p. 67 vol. V Keil] nobiscum uobiscum. heus, si raptim proferimus, aduerbium est; si cum dolore, interiectio: sic et heu. sunt aduerbia quae, cum unum significent, duplici uel amplius modo efferuntur, ut puta num et nunc, tum et tunc, ut et sicut, uti et sicuti, quo et aliquo, ubi et alicubi, ibi et ibidem, hic et istic, hinc et istinc, illo et illuc, illic et illinc, rursus et rursum, prorsus et prorsum, forte et fortasse et fortassis et forsitan.

sunt alia aduerbia ex istis, quae sibi respondere inueniuntur, ut tum num, ut «tum decuit metuisse tuis» et «tum decuit, cum sceptra dabas»; «num te facta inpia tangunt». ut seorsum (Terentius «seorsum Demea»); iurandi, ut edepol ecastor (Terentius «edepol, Surisce, te curasti molliter») hercle mediusfidius; eligendi (ista omnia unam partem orationis habent), ut potius (ut «quin potius pacem aeternam») immo; congregandi (ut «fundunt simul undique tela»), ut simul una; prohibendi (ut «ne pete conubiis natam s(ociare) L(atinis)»), ut ne; euentus, ut forte («<forte> sub arguta consederat i(lice) D(aphnis)»); conparandi, ut magis («magis atque magis») et tam (ut «non tam praecipitis biiugo certamine»). sunt item aduerbia: infinita sunt quae de absentibus dicuntur, finita quae de praesentibus [nam cum dicimus hic et modo, et locus finitur et tempus], ut hic modo: nam et locus definitur et tempus. aduerbia loci duas species habent, in loco et ad locum: in loco, ut intus foris, ad locum, ut intro foras.

dicimus enim, intus sum, intro eo; foris sum, foras eo. adiciunt quidam de loco, quod sic dicitur quasi in loco, ut intus exeo, foris uenio: aduerbia localia quattuor modis figurantur, per locum, ut «hac iter Elysium nobis», ad locum, ut «huc ades o Galatea», in loco <...> ut «hinc me digressum uestris deus appulit oris».

foras et intro, intus et foris: tunc has significationes custodimus, sicut in praepositionibus utriusque casus, ut, quando nos aliquo ire uel isse uel ituros significamus, foras uel intro dicamus, ut: quo is? foras uel intro, [p. 68 vol. V Keil] quo ieras? <foras> uel intro, quo iturus es? foras uel intro; at uero cum nos alicubi esse uel fuisse uel futuros esse significamus, foris uel intus, ubi futurus es? foris uel intus, ubi fuisti? foris uel intus; item quando illo significas, foras uel intro respondeantur, quando illic, foris uel intus, ut illic est, foris uel intus. adiciunt quidam etiam per locum, ut hac illac: hac eo, illac eo. aduerbia loci sunt haec, hic ibi illic, de loco hinc illinc inde, per locum hac illac illa, ad locum huc illuc illo. aduerbia putauerunt, quia non semper haec sequitur: aduerbia enim semper uerba comitantur.

positiuus, ut docte, conparatiuus, ut doctius, superlatiuus, ut doctissime: ut conparantur nomina, ita et aduerbia. quae conparantur, ab appellatiuis nominibus ueniunt; inde et recipiunt conparationem.

et non omnia appellatiua conparantur. et quoniam aduerbia quoque sunt, quae per omnes gradus ire non possunt. nequam quamuis monoptoton nomen sit, hoc solum nequiter facit et nequissime.

notandum etiam aduerbiis omnia tempora paene accidere, praesens, ut hodie, praeteritum, ut heri, futurum, ut cras. et superlatiuum magis et maxime: mane non facit manius, sed magis mane aut maxime mane. et minime. quem ad modum comparantur, ita et deminuuntur aduerbia: a positiuo, ut primum primulum, longe longule; a conparatiuo, ut melius meliuscule, longius longiuscule. a superlatiuo uel nulla exempla uel rara sunt: omnino nulla existunt. quoniam quo modo conparantur aduerbia, sic et minuunt conparationem. notandum et inminutionem esse, ut Terentius «fere grandiuscula illinc profecta est». figurae aduerbiorum duae sunt. aut enim simplicia sunt aduerbia, ut docte prudenter, aut conposita, ut indocte. tribus regulis aduerbia non recte conparantur: si a se oriuntur, mane manius non dicitur; si a nomine quod non recipit conparationem [inaequalia habet]; si ab aliis partibus quae conparationem non recipiunt.

et pronomen, ut qui; inter aduerbium et uerbum [qui unde, qui euenit, unde euenit]: quia qui <et> pronomen est, dum per casus inflectitur, et aduerbium, dum significat unde. pone accentu discernitur, ut propter discretionem contra regulam ultima accentum accipiat. ut pone; inter aduerbium et participium, ut profecto: profecto, hic profectus, apud Terentium profecto sine dubio est. ut est falso; inter aduerbium: quia [p. 69 vol. V Keil] et hic falsus facit et huic falso. sed articulus nomen facit, sine articulo aduerbium. inter aduerbium et coniunctionem. [profecto sic intellegendum, quo modo falso. obseruandum sane, ut nominibus locorum quae aduerbia faciunt praepositio numquam iungatur, ut Romae fui, Cirtae audiui, Vticae moratus sum. domus uero et rus tunc accipiunt praepositionem, quando et pronomen, ut ad domum meam uado. si caret pronomine, caret et praepositione, ut domum uado].

ut quando; inter aduerbium: «ut te, fortissime Teucrum», aduerbium est ut, id est quemadmodum quomodo. ut propter; inter aduerbium: propter aduerbium est, ut propter te ueni; praepositio, ut «propter aquae riuum», hoc est iuxta [propter est praepositio] <...> est ante audiui aduerbium. interiectionem, ut heu: heu responsio aduerbium est; quando ingemiscentis est, interiectio est. horum: qui unde si qui a quis ueniens facis qui. sunt aduerbia loci, quae inprudentes putant nomina, ut Romae sum; de loco: de his aduerbiis localibus in minore parte plenius subnotatum est. nomina ciuitatium numquam admittunt praepositionem. nam ea omnia secundum accusatiuum septimum et datiuum debemus proferre aut ad locum aut de loco aut in loco, ut puta Beneuentum uado non tam nomen est ciuitatis quam aduerbium ad locum: excepto illa nomina quae us et um exeunt, ut Delus Naxus Tarentum. his praepositio non anteponitur, quae prouinciis locis regionibusue adici solet (his, ciuitatibus scilicet, regionibus enim semper apponimus. prouinciae enim non possunt aduerbia significare. de Africa uenio: Africa nomen est, non aduerbium, significatio me uenire, sed de ipsa re), quia de significatione nominis non recedunt, ut de Africa uenio, ad Siciliam pergo: ideo non transeunt in aduerbia, quia prouinciae de significatione nominis non recedunt. ut pone: ut, id est quemadmodum, circumflexum habet accentum, ut coniunctio acutum. sic et pone, si retro significat, circumflexum; si uerbum, acutum. ne circumflexum aduerbium est; ne acuto quando dicimus, coniunctio est. sensu uero discernimus ante et cetera. praepositio separatim aduerbiis: aduerbiis praepositiones putant aliqui omnino addi non oportere, cum interdum propter sonos iungi necesse sit, ut apud Terentium [p. 70 vol. V Keil] «interea mulier quaedam ab hinc triennium», et Vergilius «Siculo prospexit ab usque Pachyno». sed hoc obseruandum secundum certos sonos, quos poetae usurparunt [praepositiones addi non oportere]. quamuis legerimus de sursum, de subito, ex inde et ab usque et de hinc. sed haec tamquam unam partem orationis sub uno accentu pronuntiabimus: «deinde satis fluuium inducit». deinde et desursum et desubito non sunt duae partes orationis, sed una conposita. si diuidas, praepositio est, conexa aduerbium facit. ideo praeiudicium non faciunt, quia uno accentu pronuntiantur, tamquam singulae partes orationis, non tamquam diuisae.

de aduerbio

de participio

participium est pars orationis dicta, quod partem capiat nominis, partem uerbi. recipit enim a nomine genera et casus [qualitatem et tempus], a uerbo tempora et significationes, ab utroque numerum et figuram: quando similia sunt nomina et participia, hac re discernis. si genetiuo seruit, nomen est; si accusatiuo, participium, ut prudens illius rei, prudens ad illam rem: hic tempus designat, unde participium credimus, licet priuatum sit significatione. participia ita se inuicem regunt. nam si praesentis temporis participio detrahas s ultimam litteram et addas dus syllabam, facis participium futuri temporis a passiuo, ut amans amandus. item si participio praeteriti temporis a passiuo detrahas s ultimam litteram et addas rus, facies participium futuri temporis ab actiuo, ut lectus lecturus. omnia participia praesentis temporis ab omni coniugatione us litteris terminantur, ut amans; participium praeteriti temporis in us mittit, ut amatus; futuri temporis participia ab utroque uerbo in dus et in rus syllabam exeunt, ut amandus amaturus.

commune, ut legens: trium generum hic et haec et hoc legens.

nam omnia praesentis temporis participia generis sunt communis. casus totidem sunt participiorum, quot et nominum: nam per omnes casus etiam participia declinantur.

tempora participiis accidunt tria, praesens praeteritum futurum, ut luctans luctatus luctaturus: ita tot sunt casus participiorum, quot et nominum, ut et septimum casum habeant participia et octauum. significationes a generibus sumuntur: hoc est a [p. 71 vol. V Keil] qualitate uerborum, quia intelleguntur participia ex quibus uerbis oriuntur.

oriuntur autem ex omnibus octo qualitatibus uerborum, quia octo sunt qualitates uel genera uerborum, neutrale actiuum passiuum deponens commune inchoatiuum frequentatiuum defectiuum. qualitas genus est, significatio species [uerborum similes sunt. cultus, si recipit conparationem nomen est; si tempora, participium. declinatione discernuntur, ut uisus, si quartae declinationis est, nomen est; si secundae, participium].

praesentis temporis et futuri, ut legens lecturus: in omnibus coniugationibus custodiendum praesentis temporis participia quo modo <a> nominibus distent. amans illius <nomen> et amans illum participium. et futuri, ut luctans luctatus luctaturus (hoc uerbum deponens participium futuri temporis ab actiuo uindicat); a communi quattuor, praesentis praeteriti et duum futurorum, ut criminans criminatus criminaturus criminandus: quaeritur utrum sancturus an sanciturus dicatur. ad praeteriti perfecti regulam recurrendum est: ab eo quod est sanctus tolle s, adde rus, facit sancturus. si sancitus, facit sanciturus. sed ideo hoc debemus intellegere ab actiuo: quia facit sanxi, facit sanctus; si faceret sancii, faceret sancitus; sed facit sanxi, quam sancii. mortuus tamen hoc solum contra regulam istam repugnat, quia non facit mortuus mortuurus, sed facit moriturus. defectiua interdum alicuius sunt temporis, ut soleo solens solitus: soleo tempore praeterito perfecto nec solui facit et futuro tempore caret; non facit solendus. odi autem lectum est et osus et osurus; sed hic Tullii pugnat auctoritas. notanda est alia declinatio, quo modo participia a nominibus separentur, ut ab eo quod est amans, si genetiuo amantium facit, participium est; si amantum, nomen. ut ab eo quod est memini nullum participium inuenitur: memini meminens meminitus non facit, quia utroque participio caret. ab eo quod est studeo studens: studiturus non facit. ab inpersonali uerbo participia nisi usurpata non ueniunt: pudens paenitens quaeritur, utrum faciat ab inpersonali uerbo. notandum ab inpersonalibus uerbis participia futura non uenire nisi usurpata. numerus participiis accidit uterque, singularis ut hic legens: sciendum communem numerum participia habere non posse.

ut tunicatus galeatus: non facit tunico galeo; illud est [p. 72 vol. V Keil] participium, quod a uerbo uenit. tunicatus comatus et galeatus, quia significationibus carent, ambigua participia sunt. ex quibus sunt etiam illa: ista dubia sunt et alia quae secuntur sub sequentibus exemplis.

nam et pransus et cenatus quod dicitur, prandeor et cenor non dicitur.

sunt participia quae a uerbis neutralibus ueniunt et tamen praeteriti temporis nec non et futuri, quod [non] in dus syllabam exit, sonum sustinere reperiuntur, ut apud Sallustium «cenatos esse in castris». ita et apud Vergilium, «monstrum horrendum ingens». nunc haec participia quae a uerbis neutralibus ueniunt praeteriti uel futuri auctorum probantur exemplis. amans sapiens et cetera quando conparantur et aduerbia faciunt et genetiuo casui coniunguntur, [quia] nomina sunt, unde Sallustius «alieni appetens, sui profusus», «fugitans litium», quoniam participia nec conparantur nec aduerbia faciunt et accusatiuo, non genetiuo iunguntur. ut pransus, cenatus: rogatus et cenatus, si ad hominum uocabula contorqueas, nomina sunt; si uero ad tempus propriis sunt nominibus adiecta, participia. nam noceo dicitur, innoceo non dicitur: noceo nocens simpliciter dicimus, innoceo facere non potest. sunt multa: passus participium quando declino, hic passus huius passi facit; hic passus huius passus nomen. similiter et uisus cultus: nam ille genetiuus in i, ille in us. nam si nomina sunt non habent tempora, si participia sunt, habent tempora. participia eadem et nomina, ut passus uisus (horum participiorum uocabulum tale est, quod nec participia nec nomina, sed sunt nomina participiis similia) cultus [coeptus: praeteriti; praesens coepens non facit. urguendus praeterito non facit ursus. urguendus urguens facit]. passus nomen est, quando gradum significat; participium, quando aliquid nos perpessos demonstrat; et quando nomen est, quartae declinationis; quando participium, secundae. uisus, quando ab alio nos uideri ostendimus, participium est; quando uisum ipsum, nomen est. ut est coeptus urguendus: alii quidem uolunt urguendus <ursus> facere, unde et ursi dicti, quod se urgeant currendo, et urgeo ursi. ars quidem haec habet, sed euphonia sonos istos sustulit de consuetudine et defectiuum participium fecit. fieri posse non nulli negant: non est credendum quod falsum est. amanter uenit ab eo quod est amans. modo non participium est, sed nomen, in tantum ut etiam conparationem recipiat: facit enim [p. 73 vol. V Keil] amantior amantissimus. quod si participium tantum esset, conparationem utique non reciperet. sed hos plurimae lectionis reuincit auctoritas: uerissimum est ut nulla participia in aduerbia transeant, nisi illa quae et conparationes possunt accipere, ut iam potestates nominum teneant, ut neglegens neglegenter, quia facit neglegentior.

de praepositione

de coniunctione

coniunctio est pars orationis adnectens: coniunctio ideo dicitur, quod adnectit uerba; a conexione uim suam habet declaratam.

potestas coniunctionum est, ut sciamus, quae copulatiuae sunt, quae disiunctiuae et reliquae; ordo, ut sciamus, quando subiungamus, quando praeponamus, quando subiungamus et praeponamus; figura, quia coniunctiones, quamuis sunt simplices, conponuntur, sicut et nomina.

equidem alii dicunt hanc habere significationem, ego quidem; sed melius iuxta Sallustium intellegendum quidem, ut conpositum sit equidem.

causales: intellegitur etiam hoc modo, quid intersit inter rationalem et causalem per hunc colorem. uerbi gratia si dicamus occido hominem, ut tollam illi pecuniam, causa est, sed ratio non est per intemperantiam hominem occidere; si addo per noctem, ne deprehendar, ratio est.

copulatiuae dictae coniunctiones, quae semper copulant et coniungunt locutiones [ut «primusque Machaon / et Menelaus» tale est, <ac> si dicas et primus Machaon]. nam si dico tu ille, stare non potest, nisi fuerit media coniunctio, ut tu et ille. ergo ideo dicitur copulatiua, quia duas partes in elocutione optime coniungit. disiunctiua enim uerba copulat, sensus disiungit. ideo contraria species uidetur coniunctioni disiunctio. expletiuae sunt quae additae ornant sensum et pondus adiciunt, detractae nihil derogant, ut hoc facito saltem, possumus et hoc facito dicere sublata coniunctione. difficilis discretio est inter causales et rationales, quae res magis ad philosophos pertinet et oratores. aliud enim sunt causales, aliud rationales: potest esse enim causa, quae rationem non habeat; ratio sine causa non potest esse. alia discretio: ubi utimur causalibus, non utimur rationalibus; ubi rationalibus utimur, possumus uti et causalibus. namque, nisi, nisi si, enim, etenim: si et ni in oratione numquam pro coniunctione ponuntur, quia interdum uices earum praepositio occupat. enim etenim <enimuero>: istae tres [p. 74 vol. V Keil] coniunctiones, quae similes sunt, semper causales sunt [et enimuero quia qua quidem. aliquanta hinc possumus intellegere, quia omnes coniunctiones a terminatae longae sunt absque duabus, quia et ita]. figurae coniunctionum: figura coniunctionibus accidit, sicut ceteris partibus, nec ambiguum est ex quattuor partibus coniunctiones posse conponi. ordo coniunctionum in hoc est: sunt aliquae coniunctiones quae ordinem primum tenent, ultimum et medium, ut ast ego, non dicimus ego ast; semper sibi principium uindicat. unde Horatius errauit, qui dixit, «at o deorum Iuppiter», quia uitiosum est in principio a coniunctione incipere; sed excusatur, quia inchoatiua coniunctio est, quia omnes inchoatiuae primum sibi uindicant locum. que semper postponitur, ut «arma uirumque», «primusque Machaon». autem secundum licentiam antiquorum etiam praeponitur, ut Plautus «autem fac» et «autem haec mulier» pro haec autem mulier. illic enim hysterologiam fecit, quod et in aliis partibus fit a poetis, ut «transtra per et remos». sunt mediae, ut igitur: qua parte uoluero, licenter pono, et stat elocutio, ut igitur hoc faciam <et> hoc igitur <faciam>: Vergilius «Iliacas igitur classes», Sallustius «igitur initio reges». coniunctionum: coniunctiones praeponuntur numero octo, at ac ast siue seu uel sin aut; subiunguntur numero quinque, ue que enim quoque autem [autem et praeponitur et subiungitur]; praeponuntur et subiunguntur quaecumque extra harum numerum cognoscuntur.

nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus: ueteres frequenter coniunctiones pro coniunctionibus ponebant [et causales pro rationalibus] ut «subiectisque urere flammis» pro subiectisue, copulatiua pro disiunctiua [ut prius]. ne iuncta coniunctio est, separata aduerbium, ut «ne trepidate m(eas) T(eucri)». at per t coniunctio est, per d praepositio. aut si sine h aspiratione et in t exit, coniunctio est; si uero cum h aspiratione et in d exit, aduerbium. ue iuncta coniunctio est, separata interiectio est, uel separata aduerbium est, iuncta coniunctio est et grauem accentum in coniunctione habet, in aduerbio acutum. quoque, si ablatiuo casui non respondeat, coniunctio est; si ablatiuum habuerit, pronomen, ut a quoque. porro, si uero significat, coniunctio est; si longe, aduerbium temporis. quando, si quatenus significat coniunctio est, si dicam [p. 75 vol. V Keil] quando hoc tibi placet; si uero tempus, aduerbium est, ut quando uenit. quamquam, si accusatiuo non respondeat, coniunctio est, ut quamquam patres conscripti; si accusatiuo responderit, conpositum pronomen est, ut quamquam iustitiam. ce etiam ornatiua coniunctio est, ut illece, et ideo coniunctio est, quia postponitur. sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum coniunctiones an praepositiones an aduerbia nominemus: intellegimus et hoc iuxta regulam saepe dictam, quia, quidquid deficit esse quod est, aduerbium facit.

de coniunctione

de praepositione

praepositio est pars orationis: praeponitur praepositio omnibus partibus, etiam sibi ipsi, ut circumcirca. aut implet aut mutat aut minuit: praepositio significationem partium interdum mutat, ut rogo adrogo; aliud est rogare, aliud adrogare: interdum contrariam facit, ut cludo recludo; aliud est cludere, aliud recludere: nam claudere est claustra constringere, recludere aperire: interdum auget, ut orno exorno: minuit, ut dolosus subdolus. praepositio dicta est eo, quod praeponatur omnibus partibus orationis excepta interiectione, cum dicimus ante homines: nam non dicimus homines ante. ceterum postposita si fuerit, in significationem transit aduerbii, ut «longo post tempore uenit».

subponitur, ut mecum tecum: pronominibus quando supponitur praepositio, necessitatis est causa ad uitandum cacenphaton. cum dico cum nobis, absonum est, uel cum dico cum me et cetera. omnes praepositiones aduerbia et coniunctiones a terminatae longae sunt absque duabus, quia et ita. aut uerbum praecedit, ut perfero, aut aduerbium, ut expresse <...> [ut pro separata praepositio est, uerbi gratia si dicam pro quo; si dico prouoco, coniuncta est] ut absque: abs praepositio est, que coniunctio [aeque aut coniunguntur aut separantur].

ut circumcirca: sibi ipsa praeponitur, circumcirca, ut sit una pars orationis. aut casibus aut loquellis: casuales dicuntur praepositiones quae separatae fuerint, casibus copulantur. quae uero uerbis participiis et nominibus iunctae fuerint, loquellares dicuntur. reliquae communes dicuntur esse, ut de: et de loco uenio et defero tibi. quando [p. 76 vol. V Keil] separatae fuerint, casuales dicuntur; quando conpositae, loquellares.

[aut et casibus et loquellis] ut di dis re se am con; dicimus enim diduco distraho: de istis quae semper iunguntur excipitur et alia particula o, ut dicamus omitte me, quod maxime multas significationes habet. si uerbo iungitur uel nomini uel participio, perdit uim suam. si separatur, tres significationes facit, aut exclamantis aduerbium aut dolentis interiectionem aut articulum uocatiui casus. haec quotienscumque parti aliae coniuncta fuerit, semper producitur; uerum separata <...> plerumque producuntur, ut insula: istae non tam positione longae sunt quam natura, ut prima uocalis circumflexum accipiat.

praepositiones sunt secundum Probum numero quinquaginta et quinque.

ex his tributae sunt accusatiuo triginta, ablatiuo quindecim, utrisque quattuor, loquellis sex [consilium confessio, ut o naturaliter producatur]. praeter: praeter uero lecta est et ablatiuo iuncta, ut Sallustius «praeter rerum capitalium condemnatis». usque penes. dicimus enim: usque alii uolunt ut aduerbium sit; sed falsum est. qui adserunt aduerbium, sic dicunt, quoniam sine alia praepositione proferre non potes, ut usque ad urbem uado. sed hoc conuincimus praesumptione inperitiae dici, siquidem ipsa uti sola debemus, ut Vergilius «usque columnas / exulat». ad patrem: Vergilius «nec non ad templum», Terentius, ut «apud seclum prius». ante aedes: Vergilius «quis ante ora patrum». aduersum: Tullius «aduersum leges moresque maiorum». cis: Sallustius «quae cis paucos dies iuncta in armis foret». citra forum: Sallustius «citra Padum omnibus lex Lucania fratra fuit». circum uicinos: Vergilius «et circum tempora pasci». circa templum non habet exemplum. ultra fines: Vergilius «uires ultra sortemque senectae». Oceanum, penes arbitros: [p. 77 vol. V Keil] «te penes, in te omnis domus inclinata recumbit».

ex his ad et apud cum unius casus sunt: apud tantum in loco significat, ut apud amicum sum, nec possumus dicere apud amicum uado.

ad uero et in loco et ad locum significat: nam dicimus et ad amicum sum et ad amicum uado, sicut etiam Tullius posuit in prima actione«decem fiscos ad senatorem illum relictos», item ipse in inuectiuis«ad M(anium) Lecam te habitare uelle dixisti» [ad amicum est dicitur et ad amicum uado]. quia sine aliqua: quia dicimus usque ad amicum uado. usque et ad duae sunt praepositiones. de ex e: e foro, ex amico. aliquando enim consonans sequitur, ex praetura. notandum sane quod ex praepositio et auget et minuit. tenus pube: propter bonum sonum, propter gratiam uocis, facit pube tenus. tenus aduerbium est, quia pube tenus dicitur. tenus et subiungitur et anteponitur: et tenus pube dicimus et pube tenus. ceterum pube tenus quando dicimus, hysterologia est. quarum: tres praepositiones utriusque casus, in sub et subter, quando itinerales fuerint, accusatiuo semper seruiunt; quando locales, ablatiuo in omnibus temporibus. super uero ab his distat per contrarium: quando itineralis fuerit, ablatiuo seruit, ut eo super platea; quando localis, accusatiuo, ut «super Idalium». tunc accusatiui casus: tunc, quando est mutatio locorum, accusatiuum casum regunt; quando in loco permansio, necesse est ut ablatiuum regant.

utrumque possumus dicere, et cado in plateam per accusatiuum et cado in platea per ablatiuum. sed tunc dicimus per accusatiuum, quando de tecto nos uerbi causa in plateam cecidisse significamus; tunc per ablatiuum, quando ibi stantes cadimus. ergo mutatio loci facit accusatiuum uel ablatiuum. super uero: necesse est enim ut ei casui iungatur praepositio, cui casui illa iungitur, pro qua ponitur. quoniam de ablatiuo casui iungitur, super, quando pro de ponitur, ablatiuo debet sociari.

super uero: super significat et aduerbium, ut Vergilius «et super ipsi Dardanidae infensi» pro insuper. igitur quia longum est ceteras praepositiones persequi, breuiter hoc custodiendum est, ut, quando praepositiones ad casum minime respondere uiderimus, aduerbia appellentur.

notandum sane, quando incertae fuerint praepositiones, hoc est nec [p. 78 vol. V Keil] itinerales nec locales, ex sensu colliguntur, ex spatio aut ex ipso loco.

praepositiones: ad praepositio acutum habet; mutat accentum iuncta et loquellaris, ut adegit, et penultima habet accentum. prae, praeuertit: prae habet circumflexum. ita et o circumflexum habet, omitto in penultima acutum; Horatius tamen o breuem posuit, ait «certus omitte tueri». sed hoc metri gratia praesumsit. acuuntur: acutae sunt con di dis. uim suam autem commutantes sunt graues, si dicamus conduco: du enim nunc producitur. corrumpuntur autem ita, conficio: corrupit uerbum; nam erat integrum facio [suffero suscipio subcapio]. sane iuxta orthographiam affero scribitur, non adfero. nam et suscipio quod dicimus integrum erat subcapio. aut loquellis: praepositiones loquellares naturam suam non seruant, aliquando longae sunt, aliquando <breues>. antiqui praepositiones: antiqui ideo mutabant uim praepositionum, ut elocutiones conponerent, ut «crurum tenus a mento palearia pendent». circum utriusque casus: etiam praeter antiqui utriusque casus appellabant praepositionem. inde Sallustius «praeter rerum capitalium condemnatis». et praeter uim hanc habet, <ut> ablatiuo iungatur, quia sic intellegimus praeter pro sine, quo modo in pro contra. si quando illas non subsequatur casus: quotiens praepositionem sequitur uerbum, necesse est ut illa praepositio in aduerbium transeat, ut puta ante facit, propter sedet, ante uenit.

praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent: ut apud prae simul iungi non possunt. et figuram et ordinem: ordo accidit praepositioni, ut sciamus, quando praeponatur. sed hoc superfluum est. nihil enim accidit praepositioni, nisi solus casus. subiunctiuae, ut tenus: ut crurum tenus. ita et pube tenus, ante pubem, et sic tenus. subiunctae inueniuntur praepositiones per poeticam licentiam. sed haec nos: quae non sunt recta ratione conposita, quae non rationem suam secuntur.

de interiectione

de interiectione

interiectio est pars orationis interiecta aliis partibus orationis ad exprimendos animi affectus; aut metuentis, ut ei, aut optantis, ut o; aut dolentis, ut eu: o multas particulas [p. 79 vol. V Keil] habet. interiectionem dolentis pro sensu intellegimus, quotiens significat miserationem, ut «o mihi praeteritos referat si I(uppiter) a(nnos)».

articulus est, quotiens uocatiuo casui applicatur: aduerbium exclamantis est, quotiens inuocamus deos, ut o caelum o terra. interiectio, uel quod interiecta sit mentibus, uel quod ex affectu animi nascatur. ut euax: heu et euax et papae et reliqua, licet apud Latinos interiectiones sunt, apud Graecos tamen aduerbia: heu pro dicit Graecus, nos heu solum.

quod ideo Latini non faciunt: heu inde intellegimus, quando interiectio est, quando aduerbium: si uerbum sequitur, aduerbium facimus, ut «heu fuge nate dea»; quotiens alteram partem sequitur, interiectio est, ut «ei mihi qualis erat» et «heu qua nunc tellus inquit».

ut nefas, pro nefas: pro nefas plena est [pro Iuppiter, heu pietas si simul iungimus, interiectiones faciamus; si separamus, aduerbia].

sic et pro Iuppiter, sic et heu pietas. accentus interiectionibus: in his interiectionibus non possunt certi accentus reperiri, quae inconditis uocibus constant, ut heu ua. certi sunt accentus in istis quae possunt distingui, ut papae attat.

generalia et uaria

de barbarismo

barbarismus est una pars orationis: uitia orationis sunt duodecim, barbarismus soloecismus acyrologia cacenfaton pleonasmos perissologia macrologia tautologia ellipsis tapinosis cacosyntheton <...> [p. 95 vol. V Keil]


no previous next