no previous next

Consentius

De barbarismis et metaplasmis

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Consentius de barbarismis et metaplasmis

de vitiis et virtutibus orationis

[ de vitiis et virtutibus orationis ]

barbarismi a metaplasmis distant et diuersi sunt et diuersas definitiones habent. sed quia quidam modi, ex quibus proueniunt, ipsis communes sunt, coniuncte de his dicendum est. sic enim, quo a se et in quibus distent, facilius apparebit. quod cum ita futurum sit in ipsa expositione, ad rem pertinet prius ut et definitiones separatim demus et generaliter, quid distantiarum inter se habeant, demonstremus.

barbarismus est, ut quidam uolunt, una pars orationis uitiosa in communi sermone. haec definitio separat metaplasmum eo, quod fieri barbarismum dixi in communi sermone, quoniam, si in poemate pars aliqua orationis uitiosa sit, metaplasmum dicunt.

item barbarismus est, ut quidam definiunt, dictio uitiosa enuntiatione corrupta. hoc ideo enuntiationem habet in reprehensione, quoniam haec definitio ad tempora et accentus tantum pertinet, id est prosodias. item barbarismus est dictio aliqua sui parte uitiosa. hoc ad adiectionem et detractionem et inmutationem et transmutationem litterarum syllabarum accentuum temporum [p. 2 Niedermann] adspirationumque pertinet, quod exemplis mox prolatis apparebit.

sed priusquam de metaplasmo subiungamus, admonere debemus aliud esse barbarismum, aliud barbarolexin. barbarismus enim secundum definitiones superiores uel litteris uel syllabis uel accentibus uel temporibus uel adspirationibus peccat, sicut mox palam fiet. barbaros autem lexis uno modo tantum intellegitur, cum ex aliena lingua in nostrum usum pars aliqua orationis inducitur, ut dicimus cateias utique Gallorum hastas, mastrucam uestimentum Sardorum, magalia Afrorum casas, acinaces gladios Medorum.

nunc definitionem metaplasmi ponemus. metaplasmus est una pars orationis figurata contra consuetudinem uel ornatus alicuius causa uel metri necessitate cogente. hic metaplasmus, quantum ego sentio, etsi non forte omnibus, plerisque tamen isdem modis prouenit, quibus et barbarismus. nam ut omittamus diuersitates superiorum definitionum, tam barbarismi quam metaplasmi primam hanc definitionem habent, quod fiunt uel enuntiatione uel scripto. peccamus enim aut male enuntiando, id est uitiose loquendo, aut male scribendo, id est corrupte et oblique litterarum seriem conectendo. his duobus modis quaternae species subiunguntur. nam aut adiectione aut detractione aut inmutatione aut transmutatione a iusta et debita sermonis regula recedimus. per haec quattuor, quae ad barbarismum pertinent, indubitate quina decurrunt. nam adiectio detractio inmutatio transmutatio uel in littera fit uel in syllaba uel in tempore uel in accentu uel in adspiratione.

[p. 3 Niedermann]

inter barbarismum et metaplasmum nunc oportunum et tempestiuum est ut, quae sit distantia, praeloquamur, priusquam de singulis exempla accommodemus. tunc enim facilius ipsa exempla ad sensus nostros sua ui penetrabunt, si uis distantiae prius fuerit intimata. ergo inter barbarismum et metaplasmum hoc interest, quod barbarismus in communi sermone, metaplasmus in poemate est, item quod barbarismus citra auctoritatem lectionis inperite nunc a quibusdam praesumitur, metaplasmus autem ille est, qui ex uetere scriptorum auctoritate praeiudicatae consuetudinis ratione profertur, item quod metaplasmus uel ob similitudinem lectionis aut ueteris consuetudinis a doctis fit scienter, barbarismus uero ab inprudentibus nulla aut ueterum aut consuetudinis auctoritate perspecta adsumitur. ad summum inter barbarismum et metaplasmum hoc interest, quod adiectiones illae detractionesue ceteraque quae diximus in litteris syllabisue ac deinceps ceteris sub uno nomine barbarismi peccant, in metaplasmo uero alia atque alia nomina pro qualitatibus locisque suscipiunt, sicut mox apparebit.

nunc exempla de metaplasmo prius dabimus. etenim confirmatis his et manifestatis, quae ratione et auctoritatibus constant, illa quae in barbarismum temere delabuntur apertius apparebunt.

adiectione litterae uel syllabae per tria loca, sicut diximus, tres metaplasmi fiunt, prothesis, epenthesis, paragoge. prothesis est litterae, ubi ad caput una littera additur, ut est «cum sociis gnatoque penatibus»; dixit enim gnato, cum dicere debuerit nato. hoc qui uelit in alia parte [p. 4 Niedermann] orationis facere citra auctoritatem, ut si dicat coperit pro operit, barbarismum faciet. item prothesis est syllabae, ut «tetulít senilis hóstis ad caelúm manus».

dixit enim tetulit pro eo quod est tulit.

epenthesis est [siue syncrisis] adiectio litterae syllabaeue ad mediam dictionem. litterae, ut «relliquias Danaum» pro reliquias; syllabae, ut Ennius dicit plerumque induperatorem pro imperatorem et ut est «Mauortis in antro» pro Martis et «nos abiisse rati» pro abisse. paragoge est, quae eadem paralempsis dicitur, adiectio litterae syllabaeue ad finem dictionis.

litterae, ut magis pro mage; syllabae, ut «admittier orant» pro admitti et potestur pro potest. his supradictis metaplasmis, qui ex adiectione nascuntur litterae syllabaeue, tres alii contrarii sunt, qui ex detractione nascuntur, aphaeresis, syncope, apocope. aphaeresis est, ubi sermo prima sui parte littera syllabaue multatus fit.

littera, ut ait Terentius «mitte ista atque ad rem redi», cum debuerit dicere omitte; syllaba, ut Virgilius «temnere diuos» pro contemnere. syncope est, cum mediae parti dictionis littera syllabaue subtrahitur. littera, ut cum dicimus audacter pro audaciter, [p. 5 Niedermann] nomeclator pro nomenclator, Mnestheus pro Menestheus et «manet alta mente repostum / iudicium» pro repositum; syllaba, ut cum dicimus «apparent rari nantes in gurgite uasto» pro natantes et Terentius commorat pro commouerat. in quo tantum ualet auctoritas, ut si quis uoluerit dicere morat pro mouerat, barbarismum faciat.

apocope est * litterae, ut Achilli pro Achillis genitiuo et magi pro magis; syllabae, ut est «endo suam do» pro domum. hi sunt metaplasmi, quorum specialia nomina adiectione uel detractione litterae syllabaeue consistunt pro locorum condicionibus his distributa.

nunc de eis metaplasmis loquemur, qui nullam uarietatem nominum pro locorum condicionibus sortiuntur, sed ubicumque locorum transformata fuerit qualitas dictionis, eodem nomine censentur. ex his duo primi sunt unus qui temporis adiectione, alius qui detractione consistit. dicuntur autem ectasis et systole. ectasis est, cum correpta syllaba poeta sic auctoritate sua utitur, tamquam sit temporis longioris, ut est «Italiam fato profugus» et «conubia nostra / reppulit», cum I et u per se aperte breues sint, ut alibi [p. 6 Niedermann] «antiqua e cedro Italus<que> paterque Sabinus» et «conubio iungam stabili propriamque dicabo».

ipsius metaplasmi est et «exercet Diana choros».

nam breuis est i, ut est «telis moriere Dianae».

systole est contrarius superiori metaplasmus, cum poeta longiorem syllabam metri necessitate castigat, ut est «aquosus Orion», cum prima Orionis syllaba utique longa sit, ut alibi «circumspicit Oriona». tale est et «unīus ob iram» et «unĭus ob noxam».

post hos duo metaplasmi ueniunt diuersa qualitate sibi contrarii, quibus hoc commune est, ut non nisi in dipthongis inueniantur. horum unus diaeresis, alius episynaliphe appellatur. diaeresis est, cum una syllaba in duas diuiditur, ut Virgilius «aquai / fumidus» pro aquae et «pictai uestis» pro pictae, Lucretius «Triuiai uirginis aram» pro Triuiae. quodsi quis audeat Phoëbum dicere, ueluti si uersum cludat: dixisse Phoebum, utique barbarismum faciet, quia auctoritate deficit. episynaliphe est conglutinatio duarum syllabarum in unam facta, ut cum dicitur Phaethon pro Phaëthon et Marci por pro puer, Orpheus pro Orpheüs. nam cum [p. 7 Niedermann] sit Orpheus in trisyllabis, tamen metri causa disyllabum facit, ut est illa: «quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu» et «sit Tityrus Orpheus» et «Orphei Calliopea» pro Orpheï, item Protei pro Proteï, «Protei Menelaus adusque columnas», et Idomenei simili modo. nam cum dixerit «Idomenea ducem», alibi dixit «uersosque Penates / Idomenei». simile est et Thyias, nam ut scandi possit uersus et stare, ex duabus syllabis unam fieri necesse est, ut «Thyias ubi audito». item si dicat aliquis neutrum disyllabum, quod trisyllabum fere enuntiamus, barbarismum faciet.

post hos sunt duo metaplasmi, quos partim iam poetae factos in scriptura ipsi relinquunt, partim faciendos nobis tradunt, synaliphe et ecthlipsis. synaliphe uel syncrisis est, cum per conlisionem concurrentium uocalium subtrahendi ex his aliquam praebetur occasio. hoc, sicut dixi, aut ipse poeta ita iam scriptum reliquit aut nobis subtrahendum tradit. scriptum reliquit, ut est illud «nec non aurumque animusque Latinost»; nobis subtrahendum permittit, ut est illud «atque ea diuersa penitus dum parte geruntur».

[p. 8 Niedermann]

hoc, ut ait uir doctus Celsus, commode fit, ubi eadem littera tollitur, quae et exprimitur, quale est «multa quoque et bello passus», incommodius, ubi alia tollitur, quale est «Karthago Italiam», pessime, ubi ei, quae tollitur, accedit et consonans, quale est «multum ille et terris iactatus et alto». haec tamen obseruatio, sicut idem adfirmat, in nostram linguam cadit, non etiam in Graecorum.

ecthlipsis est, cum non sola uocalis eximitur, sed necesse est, ut eam consonans sequatur, quale est quod diximus «multum ille et terris». hi duo metaplasmi maxime pertinent ad scandendi rationem, de quibus separatim paulo post dicemus, quoniam quorundam longiorum indigent praeceptorum. nunc duo metaplasmi restant, antithesis et metathesis. antithesis est, cum littera pro littera ponitur, ut mutatio fiat, numerus autem syllabarum non desit, ut cum dicimus olli pro illi.

metathesis est, cum quae fuerat in litteris ab alio in alium locum littera transfertur, ut cum dicimus Thymbre pro Thymber et Euandre pro Euander.

ex his apparet per accentus et per adspirationem metaplasmum non fieri. haec enim fere duo specialiter barbarismo remanent, nisi forte quis pone metaplasmum per transmutationem accentus esse dicat. sed mihi non ita uidetur. nam si mutatio ista accentus uerbi significationem non mutaret, tum erat ut metaplasmum diceremus. cum uero transmutatio accentus significationem quoque uerbi mutet, non in eo est ratio, ut uerbum [p. 9 Niedermann] contra consuetudinem enuntiatum uideatur, sed in eo, ut ideo aliter enuntiatum sit, quoniam significatio non eadem sequebatur.

multi inter metaplasmos reponunt speciem, quam appellant tmesin, eamque bifariam diuidunt sic. dicunt enim unam partem eius esse, cum de una parte orationis duae fiunt, ut est «non ulla laborum, / o uirgo, noua mi facies». posuit enim duas partes, id est non et ulla, pro una, quae est nulla. aliam partem eius esse dicunt, cum uni parti orationis inmittitur pars orationis alia, quae ita in medio est, ut illas duas partes, quibus circumcincta est, necesse sit sensu atque auditione coniungi, quale est «septem subiecta trioni» pro septemtrioni et «conque tubernalem» pro contubernalem, quo Lucilius in metro crebro utitur. sed ego arbitror ideo plerosque hoc inter metaplasmos non recepisse, quia non de una orationis parte haec consideratio putetur. nam duas partes esse dicunt non et ulla, item tres partes esse subiecta et septem et trioni.

sed qui metaplasmum putant, dicunt unius partis consideratione aliter enuntiatae metaplasmum factum. nam uidere dicunt se unam partem orationis, id est nulla, aliter enuntiatam.

item septemtrioni conpositam esse illam quidem, tamen unam partem aliter enuntiatam, similiter et contubernalem.

ad haec omnia, quae supra diximus, haec admonenda habeo, quod plerumque sic littera subtrahitur per metaplasmum aut [p. 10 Niedermann] adicitur, ut non solum in eo littera, sed et syllaba sit, ueluti est omitte. nam o et littera et syllaba est, atque aliter se hoc habet quam cum dicimus gnatum pro nato. item illud est, quod sic plerumque littera subtrahitur, ut per id et syllabarum damnum fiat, ut est repostum. nam licet solum subtractum sit i idque non ut syllaba, sed ut littera, tamen remanente illic s littera, quae in conplexu syllabae erat, trisyllaba pars orationis facta est, quae erat quattuor syllabarum. item pleraeque dictiones sunt, de quibus contendi potest inter metaplasmos esse, cum non sint, ut cum dicit aliquis honos, arbos, uidetur ultimam litteram mutauisse. sed hoc non est metaplasmus, quia et honos et arbos et honor et arbor secundum Latinitatis regulam rectus sermo est.

simile est, cum dicit aliquis lapidicinas et lapicidinas. in neutro enim metaplasmus est per transmutationem, quoniam utrumque certa etymologia recte et Latine dicitur.

nunc iam quibus modis barbarismus fiat tempestiuius proferemus. in quo equidem non imitabor eos scriptores, qui exempla huius modi uitiorum de auctoritate lectionum dare uoluerunt, quo factum est, ut eorum uitiorum confusione paene iam nemo intellegat, quid barbarismus sit, quid metaplasmus. nam plerumque alii atque alii, interdum idem ipsi, et ad metaplasmum et ad barbarismum isdem lectionis utuntur exemplis eoque cuncta confundunt. nos exempla huius modi dabimus, quae in usu cotidie [p. 11 Niedermann] loquentium animaduertere possumus, si paulo ea curiosius audiamus. diximus per adiectionem litterae syllabae temporis accentus adspirationis fieri barbarismum. per adiectionem litterae sic fit, ut si quis dicat coperit pro operit, gruit pro ruit, tottum pro toto, cottidie pro cotidie, quandius pro quandiu; syllabae, ut si dicat tutrusit pro trusit; temporis, ut quidam dicunt piper producta priore syllaba, cum sit breuis, quod uitium Afrorum familiare est; accentus, ut qui dicens triginta priorem syllabam acuat et sequentem grauiter enuntiet, qui modus et per inmutationem fieri uidetur; adspirationis, ut qui homen scribens adiciat primae syllabae adspirationem. per detractionem fiunt barbarismi sic. litterae, ut si quis dicat uilam pro uillam, mile pro mille, aut socerum uolens dicere dicat socrum meum, in quo erit et soloecismus, quia contra regulam est eiusdem nominis; syllabae, ut salmentum pro salsamentum; temporis, ut si quis dicat orator correpta priore syllaba, quod et ipsum uitium Afrorum speciale est; accentus, ut si <quis> oratorem <dicens> priorem syllabam circumflexo accentu pronuntiet; adspirationis, ut si onorem dicens citra adspirationem priorem syllabam proferat. per inmutationem fiunt barbarismi sic. litterae, ut si quis dicat bobis pro uobis, peres pro pedes, stetim pro statim, quod uitium plebem Romanam quasi quadam deliciosa nouitatis affectione corrumpit; [p. 12 Niedermann] syllabae, ut si quis dicat Tarterum pro Tartarum; temporis, ut si quis pices dicens priorem extendat; accentus, ut si quis oratorem dicens primam acuat; adspirationis, ut si quis Traciam dicens primam subtiliter ecferat aut Khartaginem dicens primam enuntiet cum adspiratione, aut si dicat pro Ebro Hebrum, ut adspirationem addat priori syllabae. sed hic modus erit et per adiectionem. per transmutationem fiunt barbarismi sic. litterae, ut si quis dicat plerum pro prelum, leriquum pro reliquum, interpetror pro interpretor, coacla pro cloaca; syllabae, ut displicina pro disciplina; temporis, ut si quis pices producta priore et correpta sequenti pronuntiet; accentus, ut si quis oratorem pronuntians primam syllabam circumflectat; adspirationis, ut si quis Thraciam peruersa adspiratione proferat et dicat Trachiam.

hi sunt fere modi barbarismorum, ex quibus apparet, adspiratione et accentu non ita frequenter fieri metaplasmos, et uicissim alios modos de metaplasmis non positos a scriptoribus, ut barbarismi similiter fieri posse uideantur, ueluti est diaeresis et episynaliphe. sed et hos et ceteros, quibus metaplasmi fiunt, si uelimus aduertere per uitia non solum specialia hominum, sed generalia [p. 13 Niedermann] quarundam nationum, animaduertimus etiam hos modos in barbarismis esse, quos scriptores praetermiserunt. nam ecce nonne uidetur per diaeresin barbarismum facere qui, ut dicat soluit, quod est disyllabum, dicit soluit. et rursum nonne uidetur per episynaliphen barbarismum facere qui, ut dicat uuam passam, dicit uam passam et, ut dicat induruit, quod est tetrasyllabum, dicit induruit, quod <est> trisyllabum.

haec fere sunt, quae in ipsa prolatione barbarismum incurrunt.

sed sunt et alii modi, quos quidam <inter> barbarismos adnumerant, de quibus quid sentiamus, breuiter explicabimus. ac primum illud dicunt, structuras contra rationem temporum factas barbarismi uitio censendas. quod cum alii negent (aiunt enim structurae uitium in ipso titulo peccare, non in barbarismi crimen esse redigendum) nos quid sentiamus explicabimus. qui structuram congruam non facit, cum facere se structuram putet, temporis illic praecipue ratione peccat, interdum ut numero syllabarum non peccet, interdum ut etiam syllabarum numero peccet, idque bifariam facit sic, ut uel addat uel detrahat. nam utique si addit aut detrahit tempus unum, quod non congrua ratione prolatum est, in barbarismi nomen incidat necesse est. unum ad hanc rem probandam duoue exempla sufficient. uult struere aliquis ex trochaeo et molosso, ut si dicat: copiam esse doctorum, structuram optimam facit. quodsi dicat, hanc structuram se facere existimans: copiam esse ciborum, [p. 14 Niedermann] barbarismum fecerit. subtrahit enim tempus de molosso in prima syllaba et, dum structurae uult satisfacere, producit primam syllabam, ut dicat cīborum, cum ci breuis sit. adiectione ergo temporis in pronuntiando facit barbarismum. item e contrario putat se nescio quis facere structuram ex trochaeo et ione apelassonos, qualis structura <est> «esse uideatur», <et> dicit ille esse merebatur. hic addit secundae syllabae posterioris uerbi tempus unum et eam pro breui longam posuit, quam in pronuntiatione ad similitudinem illius uerae structurae redigens corripuit, et facit fraudem sermoni per detractionem temporis, atque ideo barbarismus est. uel qualis est «Verris nummos acceperat», cum optima esse potuisset, si posuisset ex trochaeo et ione maiore: nummos Verris acceperat. sed de hoc genere uitando longum est nunc disputare, cum sit mihi destinatus proprius titulus de structurarum ratione, ubi cum plene exsecuti fuerimus, quibus modis bonae structurae fiant et quibus uitiosae, eodem ipso titulo doceri poterunt qui hoc genus barbarismi uitare uoluerint, qua ratione rectas structuras sequendo nihil in temporibus barbarum sonent.

secundo illud dicunt, mytacismos et labdacismos et iotacismos ad barbarismi speciem pertinere. hoc ego, quod ad certas litteras huius modi redigere uoluerunt, non satis probo. nam sunt et [p. 15 Niedermann] aliae quaedam litterae, quae pro natura sua similibus uitiis materiam praestant. ergo fient barbarismi huius modi, cum aut pinguius aliquid aut exilius sonabit quam ratio Romani sermonis exposcit, non in solis istis tribus litteris, sed et in aliis quibusdam.

quare hinc quoque pauca dicemus.

mytacismum dicunt, cum in dictione aliqua sic incuriose ponitur uocali sequente m littera, ut an ad priorem pertineat incertum sit, sicut plerumque passim loquuntur: dixeram illis, speciem aceti, faciem Aiacis. huius uitii remedium est primum ut, quoties sic sonat pars orationis, alia interponatur non a uocali incipiens, ut si haec ipsa emendare uelimus: dixeram tunc illis, speciem boni aceti, faciem furentis Aiacis.

iotacismum dicunt uitium, quod per i litteram uel pinguius uel exilius prolatam fit. Galli hac pinguius utuntur, ut cum dicunt ite, non expresse ipsam proferentes, sed inter e et i pinguiorem sonum nescio quem ponentes. Graeci exilius hanc proferunt, adeo expressioni eius tenui studentes, ut, si dicant ius, aliquantum de priori littera sic proferant, ut uideatur disyllabum esse factum.

Romanae linguae in hoc haec erit moderatio, ut exilis sonus eius sit, ubi ab ea uerbum incipit, ut ire, pinguior, ubi in ea desinit, [p. 16 Niedermann] ut habui, tenui; medium quiddam inter e et i habet, ubi in medio sermone est, ut hominem. mihi tamen uidetur, quando producta est, uel acutior uel plenior esse, quando breuis est, medium sonum exhibere, sicut eadem exempla, quae posita sunt, possunt declarare. labdacismi uitium in eo esse dicunt, quod eadem littera uel subtilius quibusdam uel pinguius ecferatur.

et re uera insitum alterutrum uitium quibusdam gentibus est.

nam ecce Graeci subtiliter hunc sonum ecferunt. cum enim dicunt: ille mihi dixit, sic sonant duae primae syllabae quasi per unum l sermo iste consistat. contra alii sic pronuntiant «ille meum comitatus iter» et «illum ego per flammas / eripui», ut aliquid illic soni etiam consonantis admiscere uideantur, quod est pinguissimae prolationis. Romana lingua emendationem habet in hoc quoque distinctione. nam alicubi pinguius, alicubi exilius debet proferri. pinguius, cum uel b sequitur ut in balbo, uel c ut in pulchro, uel f ut in adelfis, uel g ut in alga, uel m ut in pulmone, uel p ut in Calpe. exilius autem proferenda est, ubicumque ab ea uerbum incipit, ut in lepore, lana, lupo, uel ubi in eodem uerbo et prior syllaba in hac finitur et sequens ab ea incipit, ut ille et Allia.

haec sunt exempla de his tribus litteris, quas quasi praecipuas [p. 17 Niedermann] praeceptores notauerunt. sed et in aliis litteris sunt gentilia quaedam quorundam uitia. ecce ut <in t> Itali ita pingue nescio quid sonant, ut cum dicunt etiam, nihil de media syllaba infringant. Graeci contra, ubi non debent infringere, de sono eius litterae infringunt, ut, cum dicunt optimus, mediam syllabam ita sonent, quasi post t z Graecum admisceant. item litteram c quidam in quibusdam dictionibus non Latine ecferunt, sed ita crasse, ut non discernas quid dicant, ut puta si <quis> dicat: sic ludit, ita hoc loquitur, ut putes eum in secunda parte orationis cludere dixisse, non ludere. et item, si contra dicat illud, contrarium putabis. alii contra ita subtiliter hoc ecferunt, ut, cum duo c habeant, desinentis prioris partis orationis et incipientis alterius, sic loquantur, quasi uno c utrumque explicent, ut dicunt multi: sic custodit. item s litteram Graeci exiliter ecferunt adeo ut, cum dicunt iussit, per unum s eos dicere aestimes. u quoque litteram aliqui exilius ecferunt, ut, cum dicunt ueni, putes trisyllabum incipere. haec in his litteris a nobis adnotata sunt. fortasse sint etiam alia gentilia quorundam uitia, quae qui suae linguae puritatem uolunt custodire, diligenter, ut euitare ipsi possint, et obseruare et animaduertere debent. tendunt longius plerique scriptores uitium barbarismi. nam quicquid in habitu, quicquid in gestu, quicquid in [p. 18 Niedermann] motu, etiam quicquid citiore aut tardiore incessu quis peccat, ut id ab eligantia eruditi hominis distare uideatur, barbarismum dicunt. quam rem ita censeri non inutile est, ut sciant non mediocri se uitio laborare, qui ciuilem scientiam professi in his quoque mutis et tacitis rebus uitium aliquod contra rationem decoris incurrunt.

quo magis sequenda sunt maxime haec praecepta, quae a rhetoribus de gestu et de actione traduntur.

inter barbarismum et soloecismum est quidem illa distantia a scriptoribus posita, quod barbarismus una orationis parte, soloecismus pluribus constat. sed hoc altius intellegere necesse est. nam ecce qui dicat nominatiuo casu fontis, cum debuerit dicere fons, una orationis parte peccauit, nec tamen barbarismum recte dicemus hunc fecisse. sic enim peccauit, quomodo si fontem feminino genere dixisset. ergo cum contra regulam uel generis uel casus uel numeri prolatum quid fuerit, quia illic non ipsum solum spectatur, quod prolatum est, nec per se tantum penditur, sed accidentium regula discutitur neque ex adiectionibus aut detractionibus uitium fit, soloecismus plurium rerum contemplatione dicetur. ubi uero adiectiones detractionesue et cetera in singulis partibus sunt imperite facta, ibi barbarismus erit, ubi perite et cum auctoritate, ibi metaplasmus. de illo quaeritur, utrum, si ea, quae semper pluralia sunt, singulariter proferuntur, ueluti si quis dicat scopam, scalam, quadrigam, sordem, aut item si quis dicat luces, paces, soloecismum an barbarismum faciat. est autem hoc dissimile ab eo exemplo, quod superius positum est. nam qui dicit nominatiuo [p. 19 Niedermann] hic fontis, hic dentis, ipsum nomen fontis et dentis tale profert, ut sine casus consideratione dici posse uideatur nam in genitiuo rectum est fontis et dentis dixisse.

hic autem, quod prorsus dici melius per Latinitatem non potest singulariter aut pluraliter, nullo errore alterius intellectus accipi potest. itaque dicunt, quod non secutura casuum dispectione statim repudietur, cum quis dicat quadrigam aut luces, barbarismum eum fecisse per inmutationem ultimae litterae. sed hoc non probabili ratione profertur. nam cum huius modi barbarismorum uitium diuisum sit inter barbarismum et barbarolexin ea ratione, ut barbarismus illud dicatur, quod cognitum in Latina lingua prolatione tantum peccat, barbarolexis illud, quod alterius gentis lingua arcessitur, hoc ad neutrum referri potest. nam barbarolexis non est, quoniam non alienae gentis uocabulum est, barbarismus non est, quoniam dici non potest melius Latine in ipso numero. remanet ergo, ut sit soloecismus disputatione regularum habita, quod quidem prolatio talis peccet in numeris. ex quo iam apparet, etiam illud in disputationem uenire, utrum una dictio possit et barbarismum habere et soloecismum. hoc sic animaduertamus. qui dicit ossua, barbarismum facit per adiectionem litterae; item qui dicit strenuas, barbarismum facit per adiectionem eiusdem litterae.

debuit enim dicere ossa et strenas. porro qui dicit strenuam, dicitur et barbarismum facere et soloecismum. barbarismum quidem per adiectionem litterae, soloecismum per artis regulas, quod strenae singulari numero [p. 20 Niedermann] non dicantur. et ad hoc talem rationem adferunt, capaces esse per naturam singulas partes orationum, ut uitia multiplicata suscipiant. nam barbarismum non uno modo in una dictione posse fieri, ut si quis hoc ipsum quod diximus ossua producta priore syllaba pronuntiet. erit enim barbarismus per adiectionem temporis in prima syllaba et per adiectionem litterae in secunda syllaba. item apse pro ipsa, nam a, quod erat ultimum, transmutauimus et e in postremum coniecimus pro i, quod fuerat primum, licet παρέλκον sit haec dictio, ut est adesdum, quod genus metaplasmus non est, sed tropus magis. quod etiam in metaplasmis euenire deprehendit qui diligentius animaduertit, ut cum dicimus Iachum pro Bacho. et mutauimus litteram, quod est antithesis, nam pro b posuimus i, et unam syllabam in duas diuisimus, nam de Bach fecimus Iach, quod est diaeresis. aliud quiddam est, cum dicimus Mauortis. nam et inmittimus duas litteras uo, quod est epenthesis, et separatam consonantem alteri syllabae coniungimus, cum facimus uor, quod nescio an diaeresis dici possit; non enim per se tantum duas syllabas facit. item duos metaplasmos habet, cum dicimus satias pro satietas. nam et mediae dictioni <duae> litterae subtractae sunt, quod est syncope, et duae syllabae in unam redactae, quod est episynaliphe. ergo couaclam qui dicit pro cloaca, et per adiectionem facit barbarismum, addit enim u litteram [p. 21 Niedermann] mediae syllabae, et per transmutationem, l enim litteram, quae erat in prima syllaba, mutauit et in ultima posuit. item qui dicit forficem pro forcipe. ergo, inquiunt, sicut et duo barbarismi et duo metaplasmi in una plerumque orationis parte cernuntur, sic consequens est, ut possit in una parte orationis et soloecismus et barbarismus deprehendi, sicuti et soloecismus et metaplasmus, quale dicunt esse illud «urbemque Fidenam». metaplasmum esse illud, quod Fi syllabam, quae erat longa, contraxerit, soloecismum esse in eo, quod numero singulari Fidenam protulerit, quae alioqui pluralis semper numeri sit. debuit enim dicere urbem Fidenas, sicut Cicero dixit «urbem Syracusas». itaque et soloecismum et barbarismum aiunt cerni posse in una parte orationis. contra hoc nihil aliud dicitur nisi hoc, animaduerso maiore uitio in parte orationis de soloecismo et barbarismo illic dispiciendi locum non esse. barbarismum enim dicunt esse qui corrumpat integram dictionem, non qui corrupta etiam superueniat. quod enim iam per artis regulam a Latinitate summotum sit, hoc barbarismum fieri prolatione non posse, cum non pro prolato haberi debeat. habet quidem quod dicitur non nihilum rationis, sed tamen ad ostendenda aut declaranda pueris uitia nihil inpedit ostendi et emendari primo soloecismum, ut dicas uerbi causa strenas singularem numerum non recipere, [p. 22 Niedermann] tum ut addas, non strenuas, sed strenas esse dicendas. eueniunt sane pleraque uitia, quae specialiter partibus barbarismi non possumus adnectere. nam ecce plerique ex inperitia sic loquuntur, ut tyrannicidas dicant pro tyrannis. peccant hi non in regula, non in prolatione, sed in sensu. item alii plerumque sanguintinos quasi ad uituperationem proferunt. peccant hi non in regula, non in prolatione, sed in historia. item plerique contra id, quod agunt, talem significationem proferunt, ut augere se putent, cum minuant, ut si quis dicat inuictissimum ducem aut infidelissimum amicum. putat se plus dicere quam inuictum aut infidelem, cum inuictissimus ille sit, qui non est penitus uictus, et infidelissimus ille, qui non usque ad summum fidelis. haec atque huius modi alia si qua sunt forsitan uitia, si quidem non cadent in ea, de quibus post dicturi sumus, ad barbarismi generale nomen recta ratione referentur. quicquid enim salua uel regulae uel prolationis ratione peccat, id si specialis uitii nomen non habet, barbarismus iure dicetur.

de arte metrica

de scandendis uersibus

nunc quoniam quid essent metaplasmi et definitionibus et exemplis plene insinuauimus, pertinere ad compendium et ad ordinem docendi arbitror, ut de scandendis uersibus pauca dicamus.

magna enim pars scientiae, qua diiudicamus constetne uersus an [p. 23 Niedermann] non constet, ex intellectu metaplasmorum pendet atque consistit.

scire igitur ante omnia debemus, uersum omnem, qui quidem a bono auctore conscriptus sit, uel suapte natura sine excusatione consistere uel quibusdam artificalibus rationibus defendi, ut consistere iudicetur. sine excusatione consistit uersus huius modi «conditus in nubem medioque refugerit orbe» et «tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix».

hi enim et alii tales non auctoritate aliqua, non praerogatiua aliqua artis aut consuetudinis defenduntur. nihil additum, nihil detractum, nihil mutatum habent, sed iuxta communis linguae enuntiationem integri enuntiati sunt neque ulla ex parte aliquid dubitationis admittunt. cum excusatione porro duplici modo stare dicuntur. horum unus modus est qui euenit artificali quadam uarietate multimoda obseruatione, alius qui metaplasmorum ui et potestate contingit. artificali ratione quot modis excusatio euenit, plene, cum de syllabis tractarem, conprehendisse me scio.

itaque nunc poni exempla sufficiet. haec huius modi erunt, ut qui rationem scire plenius uelit, recurrere ad illum titulum debeat, in quo expresse cuncta significantur, nam eadem iterari et taedet et superfluum est. haec exempla sunt huius modi. defenditur ratione uersus ille «emicat Euryalus et munere uictor amici».

nam lus et sine dubio non stat priore parte, quoniam cum [p. 24 Niedermann] breuem uocalem una consona sequitur, breuis permanet, sicut utique breuis est «o mihi praeteritos referat si Iupiter annos».

item defenditur «insulae Ionio in magno», cur ae dipthongos pro breui posita sit, cum utique longa sit, ut «Aeole namque tibi». item defenditur «te Corydon o Alexi», cur pro breui posita sit o, cum alioqui longa sit, ut «o ubi campi». item defenditur «et uolucrum linguas», cur lu duabus consonis sequentibus pro breui posita sit, cum alibi habeatur longa, ut est «pecudes pictaeque uolucres». item defenditur «auroque effulgere fluctus», quare re duabus consonis sequentibus breuis posita sit, cum alibi habeatur longa, ut est «inmanisque Gela fluuii cognomine dicta».

item defenditur «hic erit unus honos», cur us duabus consonis sequentibus breuis posita sit, cum alioqui isdem consonis sequentibus longa sit, ut «terga fatigamus hasta». item defenditur «ponite spes sibi quisque», cur te breuis sit, cum te longam duae consonae efficere debuerint, ut «unde spissa coma». item defenditur [p. 25 Niedermann] «hoc erat alma parens», cur hoc una consona sequente longa posita sit, cum alioqui breuis ponatur, ut «solus hic inflexit sensus». item defenditur «nemorosa Zacynthus», cur sa sequente duplici breuis sit, cum alioqui longa habeatur, ut «exsultat Amazon». item defenditur «o mihi praeteritos referat si Iupiter annos», cur hi breuem posuerit, cum alioqui longa sit, ut est «fata mihi ferro sceleratam exscindere gentem».

haec exemplis breuiter admonuisse sufficiat. qui uero ultra hoc rationes defensionum quaerit, ad praedictum titulum, sicut diximus, recurrat.

alius modus excusationis est, qui metaplasmorum ui et potestate contingit. de hoc pauca pertinentia satis ad rem praecepta dicemus, latius ea tantum exsecuturi, quae magis in usu sunt. illa uero, quae raro eueniunt, euenire tamen possunt, exempli causa breuiter demonstrabimus. ac primum scire debemus, metaplasmos hos uel a poetis ipsis positos iam in ipsa scriptura fieri, uel nobis, cum ita scandendi uel pronuntiandi necessitas urgebit, faciendos relinqui. poetae faciunt metaplasmos, cum ipsi iam scripturam corruptam relinquunt, ut est «relliquias Danaum» et «tanton me crimine dignum / duxisti». addidit enim unam litteram l per metaplasmum, item contra * sicut [p. 26 Niedermann] Lucilius «ore corupto». dempsit enim unam litteram r per metaplasmum. et Ennius «huic statuam statui? malo remouatur Athenis».

et hic quoque per metaplasmum dempsit litteram e. haec cum eueniunt, nos in scandendo metaplasmum non facimus. habet enim iam illum lectionis ipsius scriptura, quae a poeta sic relicta est. atque in istis modis adiectionis et detractionis nisi ipsi poetae corruperint dictionem, nos corrumpere eam metaplasmi potestate non possumus. sunt alii modi, in quibus poeta corrupte quidem legit ipse, sed hanc corruptionem scriptura non indicat, ut «Italiam fato profugus» et «aquosus Orion» et «labitur infelix studiorum» et «qua summa labantes». siue enim producantur, siue breues sint i et o et a, aliter scribi non poterunt et in scriptura non apparebit ista corruptio, sed nos dirigimur in scandendo ad defendendum uersum metaplasmi potestate, qui erit aut systole aut ectasis. similis ratio erit in diaeresi et episynaliphe. nam quod Horatius ait «feraeque suëtae» et Lucanus ait «dixisse Phoëbos» et Virgilius «et uotis iam nunc adsuesce uocari» et item «aeripedem ceruam», siue conglutines syllabas, siue diuidas, isdem litteris scribetur solusque intellectus defendendi uersus ratione inducit metaplasmi potestatem, prout haec aut illa ratio persuaserit.

[p. 27 Niedermann]

sequuntur duo metaplasmi, quorum uis et potestas in scandendo maxime ualet, synaliphe et ecthlipsis. de his hoc ordine praecipiemus, ut primum dicamus, quo inter se differunt, cum quibusdam modis in scandendo conuenire consuerint. synaliphe est, cum syllaba una siue ex una uocali siue ex duabus uocalibus siue cum m littera consistens uelut superflua inuenitur in uersu et citra damnum uocis transilitur. huius exempla sunt haec: «coniugio Anchise», «interea medium Aeneas», «femineae ardentem». ecthlipsis est, cum concursus uocum non solum praeterit syllabas, sed excludit et uelut expressas strangulatasque diplodit. ideo denique hic metaplasmus ecthlipsis dicitur quasi exprimens et eiciens quae uelut superfluo duabus obstant uocibus altrinsecus positis. ille quoque superior metaplasmus uelut lenior secundum suam uim etiam nomine censetur, quasi transiliat, quae possunt transiliri. nam ideo denique synaliphe dicta est quasi saltu quodam praetermittens.

est ergo huius modi ecthlipseos haec uis, ut interdum uocalem solam excludat eamque nunc ut litteram, ut est «regina e speculis», «scio me Danais», «per duodena regit mundi sol aureus astra», «fluctusque atros», interdum tamquam syllabam, ut «atque ea diuersa penitus». item eius potestas est, [p. 28 Niedermann] ut interdum dipthongon excludat, ut «femineae ardentem». item eius potestas est, ut interdum uocalem cum m expellat, ut «interea medium Aeneas», «fuit Ilium et ingens». hae cum sint potestates duorum horum metaplasmorum, euenit interdum dubitatio primum, ut nescias, utrum litteram an syllabam exclusam esse dicas, ut est «atque ea diuersa». nam si priorem e excludas, litteram exclusisti, si posteriorem, syllabam exclusisti. ad defensionis autem rationem nihil refert, quo modo excluseris. deinde ea dubitatio euenit, ut nescias, utrum synalipha sit an ecthlipsis per omnes modos. ut ecce de una uocali, quae syllaba sit, euenit dubitatio. nam uocalis cum quasi littera excluditur, semper ad ecthlipsin pertinet. ergo sic dubium erit, utrum hoc an illo modo scandas, utrum synalipham an ecthlipsin facias, «coniugio Anchise». nam si sic scandas: coniugi Anchi, synalipham fecisti, transiluisti enim o syllabam; quae transilitur, non exclusa est. si sic scandas: coniugi Onchise, ecthlipsis erit; exclusa est enim <a> et quasi expressa. simile est et illud «accipio agnoscoque libens». nam si sic scandas: accipi agnoscoque li, synaliphe est, si sic accipi. ogno.scoque li, ecthlipsis est. tale est «femineae ardentem». nam potes scandere femine. arden.tem et erit synaliphe. item potes scandere [p. 29 Niedermann] femine. aerden.tem et erit ecthlipsis. item similiter incertum, sit synalipha an ecthlipsis «fuit Ilium et ingens». nam si sic scandas Iliet, synalipha est, si sic Iliut, ecthlipsis est.

simile est «egregium Antorem». nam utroque modo scandi potest egregi. Anto et egregi. Vnto. haec cum ita sint et manifesto appareat ex nominum ratione et ex definitionibus et exemplis ipsis, quo a se hi duo metaplasmi distare uideantur, tamen iam communi quasi consensu in scandendo non solum nostra aetate, sed etiam a scriptoribus synaliphae nomen praeualuisse uideo, adeo ut quasi uno consensu paene omnes in ecthlipseos exemplis non aliud dent quam «multum ille et terris», quod ipsum tamen refert, quo modo scandatur. nam si multil facias, episynaliphe erit secundum Asperum, qui dicit ex duabus syllabis unam fieri, sicut tanton ex tantone, secundum me autem paragoge est ut magis pro mage.

quodsi scandas multul, erit ecthlipsis, quia uocalis cum m excluditur, quasi exprimitur de medio uocum, nam non uelut transilitur tamquam unius uocis extrema, ut illic est «interea medium Aeneas». ergo sicut diximus iam paene uno nomine utrumque censetur neque id ad rem pertinet. nobis enim sufficit discussas ex lectionibus ueterum dedisse differentias nihilque interest, quae res quoque nomine censeatur, dummodo uis et potestas earum uelut manu in omni hac dispectione teneatur.

ergo ut ea, quae restant, plane aperteque dicamus, scire debemus [p. 30 Niedermann] ante omnia in hac quoque horum duorum metaplasmorum potestate, siue eos quis discernat siue uno synaliphae nomine censebit, esse aliquam potestatem poetis, ut ipsi interdum corrumpant metaplasmo dictionem, quale est «nec non aurum<que> animusque Latinost». quod cum euenit, metaplasmum in dictione inuenimus, non in scandendo adferimus, quod utique faceremus, si reliquisset «Latino est», sicut «excussaque pectore Iuno est». sed hac potestate in metaplasmis non semper abuti possunt poetae, ut scripturam corrumpant, sed cum integre scripturam reliquerint, nobis in scandendo potestas remanet non enuntiandi ea, quae nihilominus scripturae series continet, ut est «multum ille et terris iactatus et alto». si enim uoluisset sic relinquere mult, incertum reliquisset. possimus enim accipere mult pro multis. quorsum haec? ut ostenderemus non semper habere potestatem poetas corrumpendae scripturae.

in his duobus metaplasmis relinquitur nunc nobis, ut praecipiamus, quo intellectu, cum scriptura integra legitur, quem ad modum metaplasmum possumus inducere. ideo sic animaduertamus. metaplasmus, sicut diximus, aut litteram uocalem excludit aut syllabam ex una uocali aut duabus aut item syllabam ex una uocali et m aut semisyllabam, ut est «puerum Astyanacta trahebat». hic enim scandendum est rastya. ita non tota perit rum. hoc exemplum oportunum est hic adici, quia de superioribus modis supra dixi. adnotari etiam hoc [p. 31 Niedermann] loco potest, quod interdum duae m pereunt cum uocali in una syllaba, ut est «extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem», ut scandamus sic extre. hunc. Are. quodsi quis maluerit mhunc Are, non tota syllaba perit, sicut rasty. ergo his quattuor modis sic euenit, ut quicquid illud perit, uel inter duas uocales positum sit uel inter uocalem et consonantem aut inter consonantem <et uocalem> uel inter duas consonantes. inter duas uocales, ut «coniugio Anchise», «atque ea diuersa», inter uocalem et consonam, ut «Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem».

gast enim dicendo e excludimus. tale est «regina e speculis», inter uocalem a et consonantem s perit e. inter consonam et uocalem, ut «nunc scio, quid sit amor» et «per duodena regit». inter duas consonas, ut est «ad soceros atque auo puerum Astyanacta trahebat».

scandimus enim sic rostquea, ex quo apparet inter duas consonas a uocalem perisse. «mene fugis? per ego has lacrimas», scandimus ghaslacri.

[p. 32 Niedermann]

nunc illud animaduertendum est, quod in hoc damno syllabarum, quae excluduntur, ubi una uocalis perit, maxime prior perit, idque iam scandendi ratio habet et paene ad hoc uox scandentium procliue decurrit, ut «regina e speculis». quis enim non sic scandit regi.ne specu? et «ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo».

quis non sic scandit, ut o potius pereat, quae praecedit, et sit lauttua? quod cum ita sit, tamen interdum euenit quiddam aut sono gratius aut necessitate adstrictius, ut posterior pereat, ut «isque ubi Dardanios habitus». nemo enim scandit sic isquubi, quia duo u post q litteram in unam syllabam non coeunt, sed potius sic scandit isquebi. simile est et «Pleiadasque Yadasque», ut sic scandamus dasquea potius quam dasquya, quia e melius sonat, et item inusitatum est post qu et y subiungi, ut faciamus syllabam quy. reliqui sunt duo metaplasmi, antithesis, cum littera pro littera ponitur, ut olli pro illi, et metathesis, cum in alienum locum littera transfertur, ut Thymbre pro Thymber. sed id ad scandendi rationem non pertinet. metaplasmum, quem inuenimus, in qua ui scribitur intuebimur.


no previous next