no previous next

De attributis personis et negotiis ex Ciceronis de Inuentione libro primo

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

DE ATTRIBVTIS PERSONIS ET NEGOTIIS EX CICERONIS DE INVENTIONE LIBRO PRIMO.

Omnes res iuxta rhetoricae indagationem disciplinae argumentando confirmantur aut ex eo, quod personis, aut ex eo, quod negotiis est attributum. Ac personis has res attributas putamus: nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, orationes, casus.

Nomen est, quod unicuique personae datur, quo suo quaeque proprio et certo vocabulo appellatur. Nam de nomine nonnumquam aliquid suspicionis sive argumentationis nascitur, ut si dicamus idcirco aliquem Calidium vocari, quod temerario et repentino consilio sit; nam eiusmodi nomina quasi indices morum hominibus saepissime imponuntur. Ac de natura licet aliquando ducere suspiciones, cuius partes sunt plurimae. Aut enim sexus consideratur, ut sive vir sive mulier sit: aut natio, ut Graius an barbarus: aut patria, ut Atheniensis sive Lacedaemonius: aut cognatio, quibus maioribus, quibus consanguineis: aut aetas, ut puer an adolescens, natu grandior an senex: praeterea commoda aut incommoda considerantur, a natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an imbecillus, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus, memor an obliviosus, pudens, patiens an contra; et omnia haec, quae naturae sunt attributa, ad aliquam coniecturam faciendam. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum quemadmodum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit quaeritur, et cum quibus vivat, qua ratione vitae, quo more domestico vivat. Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, consideratur, aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse adtributa intellegantur. Habitus autem quod in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione constitit aut virtutis aut artis alicuius perceptione et item corporis aliqua commoditate non natura data, sed studio et industria comparata, ipsa causa posita docebit, quid hic quoque locus suspicionis ostendat. Adfectio est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, metus, cupiditas, molestia, morbus, debilitas, et alia quae in eodem genere reperiuntur. Et ideo adfectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor iracundia, propterea quod et illorum vis intellegitur, et quae res harum aliquam rem consequantur, faciles cognitu sunt. Studium autem quod est animi assidua et vehemens ad aliquam rem adplicata magna cum voluntate occupatio, ut philosophiae, poeticae, geometriae, literarum. facile ex eo ducetur argumentatio eius, quod res in causa desiderabit. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciendi non faciendive excogitata ratio. Facta autem et casus et orationem tribus ex temporibus considerabimus: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit; et quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; et quid facturus sit, quid ipsi casurum, qua sit usurus oratione.

Negotiis quae sunt attributa, partim sunt continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerantur, partim adiuncta negotiis sunt, partim gestum negotium consequuntur. Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper adfixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt separari. Ex his prima est brevis complexio totius negotii, quae summam continet facti, hoc modo ‘patris occisio, patriae proditio’: deinde causa eius summae, per quam et quamobrem et cuius rei causa factum sit quaeritur: deinde in ipso gerendo negotio quid actum sit, deinde quid postea factum sit. In gestione negotii, qui locus secundus erat, quaeritur locus, tempus, modus, occasio, facultas. Locus consideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videtur habuisse ad negotium administrandum. Ea autem opportunitas quaeritur ex magnitudine, intervallo, longinquitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura ipsius loci et vicinitatis et totius regionis. Ex his etiam attributionibus: sacer profanus, publicus privatus, alienus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut fuerit. Tempus autem est — id quo nunc utimur; nam ipsum quidem generaliter definire difficile est — pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, diurni nocturnive spatii certa significatione. In hoc et quae praeterierint considerantur, et eorum ipsorum quae propter vetustatem obsoleverint aut incredibilia videantur, ut in fabularum numerum reponantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra remota tamen faciant fidem vere tradita esse, quod eorum monumenta certa in literis extent; et quae nuper gesta sint, quae scire plerique possunt; et item quae instent in praesentia et cum maxime fiant, et quae consequantur, in quibus potest considerari, quid ocius, quid serius futurum sit. Nam saepe oportet commetiri cum tempore negotium et videre, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo <rerum> in eo transigi tempore. Occasio autem est pars temporis, habens in se alicuius rei faciendi aut non faciendi opportunitatem. Verum in tempore spatium quodammodo declaratur, in occasione ad spatium temporis faciendi quaedam opportunitas intellegitur. Haec in tria distribuitur genera: publicum, commune, singulare. Publicum est, quod civitas universa aliqua de causa frequentat, ut ludi, dies festus, bellum: commune, quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis, vindemia, calor, frigus: singulare est, quod aliqua de causa privatim alicui solet accidere, ut nuptiae, sacrificium, funus, convivium. Modus est, in quo quemadmodum et quo animo factum sit quaeritur, cuius partes sunt prudentia et imprudentia. Prudentiae autem ratio quaeritur ex his quae clam an palam, vi an persuasione fecerit: imprudentia autem iu purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, casus, necessitas. Facultates sunt, aut quibus facilius aliquid fit aut sine quibus non fit. Adiunctum negotio autem illud intellegitur, quod maius et quod minus et quod simile ei negotio quod agitur, et quod aeque magnum et quod contrarium [et quod plurimum dicitur] et quod disparatum, et genus et pars et eventus. Maius et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex figura negotii, sicut ex statura corporis, consideratur. Simile autem ex specie comparabili aut conferenda atque adsimulanda natura iudicatur. Contrarium est, quod positum in genere diverso ab eo, cui contrarium dicitur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors. Disparatum est autem, id quod ab aliqua re praepositione negationis separatur hoc modo: ‘sapere’ et ‘non sapere’. Genus est, quod partes aliquas complectitur, ut cupiditas: pars est, quae est sub genere, ut amor, avaritia. Eventus est exitus alicuius negotii, in quo quaeri solet, quid ex quaque re eveuerit eveniat eventurum sit, ut ex arrogantia odium, ex insolentia arrogantia. Quarta autem pars est ex his, quae negotio dicebamus attributa, consecutio. Eae res in hac quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: primum, quod factum est, quo id nomine appellari conveniat: deinde eius facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis eius et inventionis comprobatores atque aemuli: deinde ecquae de ea re aut quae eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, artificium: deinde natura eius, vulgo evenire soleat an insolenter et raro: postea homines sua auctoritate id comprobare an offendere in his consuerint, et cetera, quae factum aliquod similiter confestim aut ex intervallo solent consequi. Ac negotiis fere res hae, quas commemoravimus, sunt attributae.


no previous next