no previous next

Anonymus

De Physiognomonia liber

digilibLT 2014
Informazioni editoriali

1

Ex tribus auctoribus quorum libros prae manu habui, Loxi medici, Aristotelis philosophi, Polemonis declamatoris, qui de physiognomonia scripserunt, ea elegi quae ad primam institutionem huius rei pertinent et quae facilius intelligantur. Sane ubi difficilis mihi translatio uel interpretatio fuit, graeca ipsa nomina et uerba posui.

2

Primo igitur constituendum est quid physiognomonia profiteatur. <Profitetur> itaque ex qualitate corporis qualitatem se animi considerare atque perspicere. Et Loxus quidem sanguinem animae habitaculum esse constituit, corpus autem omne et partes eius quae signa dant, pro uiuacitate uel inertia sanguinis et prout tenuis seu crassus magis fuerit uel cum liberos habuerit ac directos meatus uel cum peruersos et angustos, dare signa diuersa. Ceteri autem tam figuratricem corporis animam esse arbitrantur <per συμπάθειαν> quam ex qualitate corporis animam speciem mutuari, sicuti humor constitutus in uasculo qui speciem ex uasculo mutuatur et sicut spiritus infusus in fistulam uel in tibiam uel in tubam; nam cum uniformis sit spiritus, diuersum tamen sonat tuba, fistula, tibia.

3

Prima igitur diuisio obseruationis huius atque discretio ea est ut alterum masculinum genus sit, alterum femininum. Quod non ea ratione accipiendum est qua naturaliter sexus et genera discreta sunt, sed ut plerumque etiam in feminino masculinum genus et in masculino femininum deprehendatur. Denique quod masculinum nos dicimus, <ἀρσενιϰόν>, quod femininum, <θηλυϰὸν> physiognomones dicunt. Primo igitur constituendus est animus masculini et econtra feminini, deinde corporis utriusque designanda indicia sunt et, si non omnia, ea tamen quae uiam dare considerationis huiusce possint. Nam sicut in studio litterarum, cum sint uiginti quattuor elementa secundum Graecos quibus omnis uox et omnis sermo comprehenditur, ita et in physiognomonia propositis elementis latissima obseruationis huius uia panditur. Nam et si syllabas omnes in prima aetate didicimus, concepta ui syllabarum, prout quisque sermo prouenerit, mox litterarum ex quibus constat ordinem peruidemus.

4

Masculinus animus est uehemens, ad impetum facilis, odii immemor, liberalis, apertus, qui hebetari et circumueniri ingenio atque arte non possit, uincendi per uirtutem studiosus, magnanimus. Femininus animus est sollers, ad iracundiam pronus, tenax odii, idem immisericors atque inuidus, laboris impatiens, docilis, subdolus, amarus, praeceps, timidus.

5

Veniamus ad indicia corporis masculini. Caput grande, capillus crassior, rubeus uel niger cum rubore, stabilis, modice inflexus, color rubeus non clari ruboris uel niger, suffusus tamen rubore, oculi paulo impressiores, minaces, subnigri, quos Graeci χαροποὺς uocant, uel glauci. Ceruix esse debet moderatae plenitudinis, aliquanto prolixior, uertex capitis subrectior, scapulae ingentes, humeri et superiores corporis partes usque ad umbilicum latiores, inferiores deductae paulatim plenitudine desinente, lacertuosus, ossibus magnis, nodis et articulis imorum pedum et summarum manuum firmis, non tamen rigidis, sed absolutis, prope imum seiunctis atque discretis, pectore alto et prominente, iugulis absolutis, uentre lato, compresso paululum intrinsecus, pectus non nimia carne contectum, solido et spisso corpore, ossibus quae sunt sub ilibus, quae a Graecis <ἰσχία> dicuntur, siccioribus et solidis. Item masculinum corpus forte et tolerans laborum est, uocis solidae, aliquanto raucioris, interdum grauis tanquam ex abdito et concauo resonantis, ut est leonum, spiritus densior, multum aeris concipiens ac referens, passibus longis, motus corporis, cum tranquillus est animus, tardior est, cuius minor sit pars inferior ab umbilico quam est a summo capite ad umbilicum.

6

Veniamus ad indicia corporis feminini. Caput breue, capillus niger uel a rubeo fuscior, quem Graeci uocant <φαιὰν τρίχα>, rarior, idem flexibilior ac mollior, ceruix exilior eademque longior, color candidus uel cum pallore nigrior, quem Graeci <μελάγχλωρον> uocant, pupillae, quas Graeci <ϰόρας> dicunt, subnigrae uel euidenter nigrae, uultus omnis lenis, inoffensus ac mollis, serenus, affabilis, labia compressa tamquam sint incisa, iuguli cohaerentes atque constricti, ab humeris usque ad umbilicum corpus angustius et breuius, ab umbilico usque ad genua prolixius ac plenius, a genibus usque ad pedum ima deductius, imae manus ac pedes subtiles et eleganter circumscripti, planta concaua et a reliquo uestigio elatior, uox tenuis, moderata, acceptissima auribus, sermo uolubilis ac facilis, incessus decens, breuibus passibus et accuratis.

7

Accidunt praeterea species feminino generi quas quidem masculino assignauimus. Quae in quocumque sexu fuerint magis edent ex sese fetum generis masculini. Εa uero accidentia quae feminino generi assignata sunt, in quocumque sexu fuerint, edunt magis sobolem femininam. Item in quocumque corpore pars aliqua dextra maior fuerit uel oculus uel manus uel mamilla uel testiculus uel pes, uel uertex capitis ad dextram magis se conferat, uel si ex duobus uerticibus uel tribus maior in dextris partibus fuerit, assignantur haec omnia indicia generi masculino. Si aliqua pars ex sinistris maior inuenta fuerit, assignatur his indiciis generi feminino. Εt si uertex capitis ad sinistram partem magis conuersus fuerit uel ex duobus aut tribus maior sinister fuerit, assignabitur generi feminino. Sed et nares et labia cum ad dextram partem magis conuersa sunt, masculinum, cum ad sinistram, femininum genus profitentur. Si autem uel in femina dextras partes maiores uel in masculo sinistras perspexeris, scito iactantem, qui graece <ἀλάζων> dicitur, ac mendacem esse huiusmodi personam; nam et uitia congruenti ratione protrahunt corpora. Nam in masculino quidem genere sinistrae partes magis infirmitatem concipiunt ac uitia, dextrae uero in genere feminino.

8

Iuxta hanc generum diuisionem etiam animalia multa discreta sunt et terrena et pennata et aquatilia et serpentina. Nam leo, aper ad masculinum genus referuntur, pardus, ceruus, lepus ad femininum, aquila, accipiter ad masculinum genus, pauus, perdix, pica ad femininum.

9

Denique tria genera ueteres instituerunt quibus physiognomoniam exercuerunt. Nam primo gentium uel prouinciarum propositis moribus ad similitudinem singulos quosque homines referebant, ut dicerent: «Hic Aegyptio est similis, Aegyptii autem sunt callidi, dociles, leues, temerarii, in uenerem proni; hic Celto, id est Germano, est similis, Celti autem sunt indociles, fortes, feri; hic Thraci est similis, Thraces autem sunt iniqui, pigri, temulenti». Processu autem temporis etiam hoc genere physiognomoniam assecuti sunt homines, quod obseruarent quo quis esset uultu uel in quo corporis statu per singulos animi sui motus, id est quis esset uultus irati, quis cogitantis, quis timentis, quis in libidinem proni quisque furentis. Quemcumque igitur perspexissent physiognomones nulla existente furoris causa furenti habere proximum uultum nec existente ira irascenti nec proposita cogitatione cogitanti, uel furiosum uel iracundum uel cogitatorem pronuntiabant. Tertium accessit ut ad similitudinem animalium de animis hominum pronuntiaretur. Et certior ac facilior haec uia uisa est nec tamen omissae sunt priores. Denique signa plurima ad similitudinem animalium referuntur.

10

Haec praedicta sunt ad indicia utriusque speciei sincera et mera concipienda, quo discretio masculini et feminini generis intellectui clara et euidens esse monstretur. Verum sciendum permixtionem plurimam esse signorum tam in hominibus quam in animalibus ceteris, et quae generalia posuimus et quae mox specialia subsequentur. Nec aliter ingenium bonum constat, nisi uirtutem ex masculina, sapientiam ex feminina specie conceperit. Vbi itaque multa compugnantia signa conuenerint, pronuntiandum quidem secundum ea quae uel plura sunt uel clariora uel potiora. Nam multa paucis praeponenda sunt, clara obscuris, potiora minoribus. Pro modo autem oppugnantium signorum quae obtinebunt mitigabuntur. Potissima autem signa iudicabuntur oculorum. Hos enim tamquam fores animae uideri uolunt; nam et animam dicunt per oculos emicare et solum hunc aditum esse per quem animus adiri atque introspici possit, subsequi autem indicia cetera quae in uultu et capite constituta sunt et prout est singularum dignitas corporis partium, ita et signorum uis habetur.

11

Quicumque igitur physiognomoniam assequitur, primo memoriae mandare debet significationes signorum, secundo dignitates eorum cognitas habere, tertio quaecumque signa reppererit conicere atque ea inter se conferre, ut ita uerbi causa constituat: «Habet hic homo cilia quidem loquacis, frontem uero cogitatoris, oculos furiosi. Frons loquacem non in totum patitur esse una et cilia cogitationi et fronti derogant, rursum oculorum asperitas non nihil statum frontis infringit. Secundum haec minus importunae loquacitatis et calidi ingenii potius quam euidenter furiosus homo iudicabitur». Sed non tam paruum interest inter oculos furiosos et prope furiosos uel iratos quam uidetur, nec tam paruum interest inter frontem cogitantis et saeuientis quantum interesse facile aestimatur. Parua etenim haec magna sunt et effectus uehementes habent, quamquam ita pleraque obscura sint ut non oculis interdum, sed uix animo comprehendantur et ex accidentibus potius quam ex semet intelligantur. Nam multa signorum et casus fortuiti et conuersatio humana et propria industria nostrae facultatis obscurat et celat. Nam et aetates et aegritudines et dolor et iracundia et tristitia et sollicitudo temporalis licet non omnia signa, nonnulla tamen permiscent atque permutant. Quare artifex rei huius et diutius considerabit, ut a temporalibus naturalia discernat, et non uni uel duobus indiciis se committet, sed plura et potiora saepius denotabit et ex improuiso nec praecauentem aut se praemunientem considerabit, quamuis et praecauentem attentus artifex detegat. Nam et maledicus qui se latere facilius posse credebat inducto ab aliis maledicendi initio libidinem suam lacrimis prodidit, ut uoraces, cum suauitatem cibi, temulenti, cum uini copiam nanciscuntur. Alium in balneis uox absque sermone profecta detexit libidinibus subiugatum, alius sternutamento subito uirum se non esse confessus est.

12

Sed priusquam ad singula ueniamus indicia uel signa, sciendum est quod sanguis, in quo sedem Loxus animae esse constituit, si quidem multus sit, corpori quidem praebet augmentum et ruborem et capillis soliditatem et densitatem, sensus tamen et intellectus humani acumen constringit et hebetat atque intercipit, si tenuis et paruus, corpus infirmat, colorem deformat, corporalia omnia extenuat et minuit, mentis autem ingenium confouet et acumen animi excitat nec intercludit mobilitatem eius ac motum, uelocitatem denique confert omnibus sensualibus membris quae sunt in nostris uultibus constituta, ut sunt aures, oculi, lingua, nares et qυaecumque uenae sunt sanguinis. Vnde medium temperamentum corporis perfectum animum indicat, is autem perfectus est animus qui pari uirtute est atque sapientia, et ita fit ut omne ingenium ex modo et temperamento sanguinis originem sumat.

13

Sciendum etiam quod de capillis his qui cum homine nascuntur certiora sint signa, ut capitis, superciliorum et oculorum.

Incipiamus a capite.

14

Capilli stabiles idemque nigri uel sordidi et aquati ruboris et crassi uiolentum hominem indicant: referuntur ad suem. Capilli molles et ultra modum tenues, rubei et rari penuriam sanguinis, eneruem, sine uirtute ac femininum animum indicant et quanto rariores fuerint, tanto magis subdolum. Capilli crispi nimium subdolum, auarum, timidum, lucri cupidum hominem ostendunt. Referuntur autem tales ad gentem Aegyptiorum, qui sunt timidi, et ad Syrorum, qui sunt auari. Capilli densi imminentes fronti nimium ferum animum declarant, quia referuntur ad speciem ursi. Capilli supra medium frontis resupini ad cerebrum respicientes calidum et minus sapientem animum dicunt; referuntur enim ad gentes barbaras. Capilli rigidi et rari frigidum hominem et timidum profitentur. Capilli flaui et crassi et albidiores indociles et indomitos mores testantur; referuntur autem ad gentem Germanorum. Capilli densi et uasti iuxta tempora et circa aures calidum et libidinosum ingenium manifestant. Capilli iuxta tempora tenues et rari frigidum et sine uiribus hominem detegunt. Capilli subnigri, quos Graeci οἰνωποὺς dicunt, et tenues bonos indicant mores, si non sint nimis densi. Capilli flaui tenues bonos mores ostendunt, si sint minus densi. Capilli subflaui tenues, aliquanto densiores bonos mores significant. Cum autem ultima linea capillorum capitis fronti imminet, animosum ac semiferum indicat hominem. Cum autem a fronte recedit, minus calidum et parui intellectus animum declarat. Vltima linea capillorum ex parte posteriori cum per mediam ceruicem demittitur atque in acutum longius desinit, calidum, insipientem, libidinosum animum indicat. Vltima linea capillorum ex posteriori parte cum longe superior a ceruice est, tardum, timidum, femineum, iracundum animum indicat.

15

Cutis capitis rugosa uel laxior si fuerit, animum resolutum, mollem, femineum indicat; si dura uel densa uel astricta est, laudis appetentem et prope stolidum hominem demonstrat. Optimum ergo est in cute capitis temperamentum quod nec laxum satis neque satis strictum sit.

16

Caput cum aliquanto maius est quam exigit modus, sensibus uiget, sed et uirtutem et magnificentiam indicat. Caput breue sine sensu, sine sapientia est. Caput prolixum imprudentiae signum est. Caput humile, planum insolentiae nota est. Caput breue, prope rotundum impudentiae argumentum est: refertur ad rapaces aues. Caput moderatum ingenium indicat sapiens et uigens sensibus, aliquando tamen timidum et minus liberale. Caput immensum stultum et stolidum et indocilem uehementer ostendit. Caput obliquum impudentiam designat. Caput ex priori parte eminens insolentem notat. Caput ex posteriori parte concauum dolosum et iracundum indicat. Caput magnum cum fronte lata et omni uultu prominenti tardum, mansuetum, fortem, indocilem hominem demonstrat: refertur ad bouem. Caput malleo simile ante ac retro impudentem monstrat. Caput rectum, quod sit in medio leniter humile ac prope planum, aliquanto maius quam si sit mediae magnitudinis, sensibus uigentem magnanimumque declarat.

17

Frons angusta indocilem, inquinatum, uoracem significat: refertur ad porcum. Qui frontem spatiosam nimium habent pigrioris ingenii sunt. Qui frontem oblongam habent sensibus praeualent et sunt dociles, ut canes. Humilem habere frontem uirile non est. Curua frons eadem alta et rotunda stoliditatis indicium est. Frons quadrata moderatae magnitudinis congruens corpori ac uultui magnae uirtutis, sapientiae et magnanimitatis indicium est. Qui frontem planam atque continuam habent plurimum honori suo uindicant et ultra meritum. Quibus frons tamquam obducta est capite imminente insolentes sunt. Quibus frons in medium tanquam obstricta conuenit iracundi sunt. Qui rugas frontis superius retractas habent et maxime eas quae sunt ad originem narium cogitatores sunt. Qui laxam atque diffusam frontis cutem proferunt et tamquam arridentem blandi quidem, non tamen innoxii sunt: referuntur ad speciem blandientium canum. Quibus frons aspera est, ut in ea existant sicut colles et caua quaedam tamquam defossa, uersuti et auari sunt, si non insani sint uel stulti. Qui tensam habent frontem securi sunt.

18

Supercilia cum sunt directa atque prolixa, mollem atque imbecillem animum declarant: respondent generi feminino. Supercilia cum coeunt, tristem maxime hominem, sed et parum sapientem significant. Superciliorum capilli cum ad superna et ad frontem sunt retracti, animosum, iracundum, stultum demonstrant, ad tempora subrecti immundum. Supercilia quae imminent oculis, inuidiae arguunt. Supercilia quae contrahuntur paruam et angustam mentem indicant. Supercilia quae ex altera parte ad oculos demersa sunt, ex altera ad tempora subrecta, immundum, stultum et insatiabilem indicant: referuntur ad porcum.

19

Cilium plerumque et quod eminet et quod subiacet oculo est inflatum tamquam uena. Quod cum ita est, somniculosum superius indicat, inferius uinolentum.

20

Nunc de oculis disputandum est, ubi summa omnis physiognomoniae constituta est. Nam et aliarum partium signa si oculi affirmauerint, tunc rata magis et certa sunt. Ex oculorum enim indiciis physiognomones sententias suas confirmant et hic omnis eorum est auctoritas constituta. Denique et quae iam diximus et quae prosequemur indicia applicanda et adiungenda sunt indiciis oculorum, ut, si impugnata non fuerint nec in ambiguitatem deducta, sed potius per oculos confirmata, tunc rata sint.

21

Oculi qui tamquam guttulae liquoris nitidi relucent mores suauissimos atque gratissimos indicant. Pupillae oculorum iacentes et porrectae uanitatem detegunt, breues malignitatem. Hoc utroque signo animalia approbantur: nam ubi moderati sunt orbes pupillarum, secura, innocentia, fortia animalia designant, serpentes autem et ichneumones et simiae et uulpes pupillas paruas habent. Cum altera pupilla plus est maior, altera minor, iniquitatem significat. Quorum pupillae oculorum in gyrum aguntur tanquam rota axi suspensa, obseruandum est utrum uniformiter agantur an uarie. Si uniformiter, scito eum hominem sceleribus et facinoribus immanibus attineri atque impiis et aut homicidiis domesticis aut infandis cibis uel conubiis esse pollutum, quales Thyestae uel Terei cibi uel qualia Oedipodis conubia fuisse memorantur. Cum autem modo inuoluuntur, modo recurrunt oculi, modo interquiescunt, ab his nondum perpetrata sunt huiusmodi facinora, uerum in animo et in cogitatione uersantur. Si autem ad huiusmodi pupillarum turpitudinem etiam obscuritas quaedam tamquam nubecula circa supercilia uersetur atque oculis ipsis immineat, hi graui perurgentur euentu et praesagiunt in rebus domesticis suis iram aliquam diuinitus imminentem.

22

Pupillae defixae et status oculorum propemodum defixus hic omnis ingratum hominem designat, sed si cum humore aliquo stabunt, timiditatis erunt indices, si cum siccitate, insaniae. Sed qui etiam pallent, horum non tam minus sanae mentes sunt quam potius attonitae. Qui autem cum stabilitate et pallore oculorum et supercilia erigunt et spiritum uiolentius contrahunt atque concipiunt, inconsulti, immites, maledici, iracundi sunt. Oculi stantes subrubentes libidinosum et uoracem denuntiant. Si his signis accedat ut inferior pars oculi, id est cilium inferius potius ad malas uergat et separetur, cum libidine iniquitatem, auaritiam, inconditos et incomprehensos mores, uoracitatem etiam et impudentiam indicant. Oculi stantes perbreues auarum, lucrorum uehementer cupidum appetentemque declarant. Si autem cum breuitate et statu oculorum etiam frontem cum superciliis ad medium contrahat, multo est auarior et lucrorum studiosior. Et si cum his signis accedat ut etiam ceterum corpus curuetur atque conducatur, iracundus satis erit, fellitus et clamosus. Oculi stantes glauci sine splendore indicant hominem dolis et audacia plenum, peruigilem et exquisitorem malitiae. Oculi stantes parui humidi, frons relaxata, palpebrae mobiles indicant hominem docilem, cogitatorem, natura disputatorem: haec sola species stabilium oculorum probatur.

23

Nunc de mobilitate oculorum dicemus. Oculi qui raptim et uelociter mouentur hominem perturbati animi indicant et suspicacem, uarium, in agendis rebus tardiorem. Est autem in his paruo indicio magna discretio. Νam quibus palpebrae tam uelociter quam pupillae mouentur, timidi ac sine uirtute sunt. Cum autem oculi multo uelocius quam palpebrae mouentur, in periculis audaces atque securi sunt. Qui autem tardos oculorum habent motus, pigros ac torpentes habent sensus, difficile incipientes et difficile desinentes. Vnde manifestatur etiam ex mobilitatis modo et temperamento mores optimos indicari. Oculi uagi et circumerrantes et obscuriores intemperantiam libidinis arguunt. Οculi trementes magni cum pererrant, ut supra dictum est, et obscuri sunt, et uoracitatem et intemperantiam uini cum intemperantia ueneris et ἀποπληξίαν indicant. Oculi parui trementes glauci sine pudore, sine fide, sine iustitia sunt, aluntur autem malis alienis. Trementes uero parui cum glauci non sunt, sed secundum Graecos χαροποὶ uel nigri, χαροποὶ quidem ad insaniam magis ac dementiam uergunt, nigri autem magis iracundi sunt, minus tamen impudentes quam glaucos diximus. Oculi autem fluctuantes et tamquam in aestu instabiles proni in uenerem et uoluptatem sunt, non tamen iniusti nec maligni nec indociles.

24

Oculi glauci paruas habentes pupillas seruiles, doli plenos, auidos lucri pronuntiant mores. Glauci oculi multas habent species: nam sunt alii cyanei, alii felliti coloris, alii uariati diuersis coloribus, alii sicci. Qui quidem sicci, satis feros mores aperiunt. Cyanei igitur, qui plerumque inueniuntur humidi, multo meliores sunt siccis. Glauci et albidi timidum et fugacem uehementer hominem nuntiant. Secundum ea igitur omnia erit nobis optima species glaucorum qui fuerint humidi, tranquilli, magni, perlucidi, uerum scias etiam in hac specie oculorum animosum esse ingenium.

25

Nunc de uariis oculis disputandum. Sunt uarii interdum et glauci, magis tamen χαροποί. Sed prius de glaucis. Ιn his uarietas huiusmodi est: guttae quaedam in pupillis peruidentur ad magnitudinem milii, quarum partes rubeae et cyaneae sunt, in gyrum ordinatae. Ηae turbidum animum et insidiosum, uerum in acumine ingenii praeualentem, sed minus audacem significant. Item cum glaucae et uariae fuerint pupillae, dementiam indicant.

26

Inter oculos nigros et χαροποὺς hoc interest quod χαροποὶ uarietatem in se habent et ipsa uarietas discreta est. Nam partim guttulis tamquam granis milii sublucentibus insigniti sunt, quae guttulae diuersos colores habent: nam et pallidae sunt et cyaneae et rubicundae et tamquam scintillae ignis et sanguinei coloris et nigrae et albae, et singula quae praedicta sunt colorum genera uel magis uel minus clara sunt. Alia autem uarietas est, quam circuli suo colore ac suo tenore quique ambiunt. Inter se tamen idem circuli uarie ordinati sunt. Interdum enim exterior circulus niger est, sequens rubeus, interdum albidior. De hac igitur gemina uarietate χαροπῶν nunc disputabimus.

27

Primo igitur certus esse debes quia nigri qui ueri et meri sunt oculi imbecillem ac sine uirtute animum et lucri auidum indicant. Χαροποὶ cum penitus inspiciuntur, tunc uarietatem suam produnt. Verum αἰόλοι, quorum species ita est ut nigri pronuntiari possint, ubi guttulae rubicundi coloris non tamen expressi nec uehementer rubentes fuerint, quo intuenti nigra eius oculi species esse uideatur, generosum animum, iustum, probum, ingeniosum significant. Vbi guttulae fuerint rubicundae uehementer, interdum non rotundae, sed quae ad quadrati speciem subluceant tamquam ignis, et intrinsecus aliae guttulae praeter eas perpallidae permixtae sint et aliae glaucae, circuli autem forinsecus easdem pupillas ambiant sanguinolenti uel cyanei, et magnitudo sit oculorum et nitor, et pupillae quidem ita moueantur ut ira moueri solent, palpebrae autem pateant, in huiusmodi oculis inhabitat animus qui ferarum omnem immanitatem excedit. Nam quicquid infandum cogitari uel non cogitari potest, huiusmodi oculis perpetrabile est: non a domestico sanguine, non ab impietate ulla, non ab iniuria hominum uel deorum hi oculi abstinebunt. Polemon auctor huius speciei exemplum ex homine temporis sui posuit quem sceleratissimum fuisse asseuerauit. In huiusmodi igitur oculis guttulae quanto magis rubicundae fuerint et minutae, tanto magis iracundum, iniuriosum, adulterum indicabunt, maiores autem et obscuriores uitia haec leniunt. Guttulae sanguinolentae uel pallidae in nigris pupillis uel utraeque permixtae maleficos et uenenarios indicant, sed pallidae dolis et obscuriori malignitati magis studentes, sanguineae audaces magis indicant. Summa obseruationis huius ista est: quanto certiores et uehementius clari colores guttularum fuerint, tanto uehementiora designant uitia.

28

Veniamus ad uarietatem χαροπῶν quae ex circulis constat. Si niger circulus, <alius> si fuerit rubeus in humidis oculis et nulla alia asperitas interueniat, magnanimum hominem et sapientem, iustum, ingeniosum declarat, iuxta pueros <pronum>. Hoc solo uitio non carebit. Si autem post nigrum circulum pallidus insequatur, fallacem, furem, pecuniae deditum dicit, iniustum, turpiter cum mulieribus conuenientem. Sunt interdum circuli tam uarii quam est arcus in nubibus, quem Graeci irin uocant. Haec uarietas si in siccis oculis fuerit, insaniam profitetur, si in humidis, non eos quidem longe ab insania constituit, uerum magnificentiam, sapientiam, ueritatem, uirtutem ostendit, iracundiores tamen et iuxta uenerem proniores sunt.

29

Nunc de statu oculorum disputandum est. Cum sine ulla prauitate sunt oculi et statum [non] obtinent rectum, optimum mentis indicant statum. Oculi ad superiorem partem conuersi insaniam declarant, sed et uoracem uenerique ac uino deditum οstendunt. Praeterea si et tremor eos exagitet, quae praedicta sunt uitia erunt in his uehementiora. Nam et ἐπιληψίᾳ non carebunt. Idem oculi qui ad superna uersi sunt, si etiam pallidi fuerint, immites, homicidas faciunt; si subrubeant et magni sint, uinolentos, aleae deditos, furiosos in mulieribus, intemperatos lingua, promptissimos ad clamorem ostendunt. Summa autem horum omnium uitiorum in huiusmodi oculis insania est. Oculi deorsum conuersi tamquam occidentes eo accedunt quod immites faciant et implacabiles. Si autem ad superna conuersus fuerit alter ― nam et huiusmodi species oculorum plerumque reperta est ― et accedat huic tremor ac supercilia subrigantur et anhelitus sit asperior ac spissior, de hoc pronuntiandum est quod sit ἐπιληπτιϰός.

30

Oculi praui si ad dextram se conferant, stultitiae, si ad sinistram, libidini deditum arguunt. Cum autem praui sunt oculi, si inter se conueniunt et iuxta nares utrique sibimet occurrunt, uenerium signum est. Et quanto magis humidi fuerint et si plerumque palpebras iungunt, ueneri et amori gratos et obnoxios profitentur; si autem sicciores et patuli fuerint, impudentiae et iniquitatis esse designant. Si trementes fuerint, nihil non audebunt quod iniquum sit et improbum.

31

Caui igitur nimium oculi, quantum ad generalem regulam pertinet, in deterioribus signis habentur. Verum si idem submoueantur ut aqua conceptaculo semipleno mouetur, et magni sint, si nullum signum aliud molestum interueniat, non sunt recusandi. Nam quod caui sunt mali nota est; quod maiores et humidi sunt reuocat ac reformat uitium. Oculi caui, parui subdoli sunt atque inuidi; si accedat et siccitas, etiam infideles facit et proditores et sacrilegos; sed cum rigidi sunt, insaniae arguunt. Diffluentes similiter doli et malignitatis signa sunt. Qui in obscuritate diffluunt stulti sunt. Oculi caui nimium mediae magnitudinis, χαροποί, sicci, rigidi, praeterea si habeant supercilia lata tamquam genis imminentia et circa oculos pallorem atque liuorem, impudentem, malignum, potentibus inimicum, concinnatorem negotiorum atque causarum, numquam quietum, numquam non mali aliquid cogitantem declarant. Polemon auctor etiam hac de causa huius <speciei> exemplum in libro suo extulit ex homine suorum temporum.

32

Alti atque elati oculi in deterioribus signis habendi sunt, sed ubi tumor circum oculos paulatim attollitur, insania inhabitat; ubi ambitus oculi cauus tamquam fossa est, subdolam mentem insidiosamque declarat. Prominentes oculi sanguinolenti temulentum hominem asseuerant, glauci iniustum et stolidum et plus quam stolidum, si superioribus ciliis onerentur ac praegrauentur. Si autem promineant et sicci sint <...> Vna species prominentium bona est oculorum: si magni sint nitentes, perlucidi, humidi, iustum, docilem, prouidentem, amatorem indicant. Tales existimantur oculi Socratis philosophi fuisse, quem Apollo Pythius prudentissimum pronuntiauit. Oculi nimium prominentes, rubicundi, parui incompotem mentis hominem et linguae effrenatae, sed nec corpore stabilem esse declarant. Hoc exemplum tamquam a se cognitum Polemon posuit.

33

Addidit praeterea quod trementes micantesque oculi et salientes, quos Graeci παλλομένους dicunt, si parui, dolos et uersutias ostendunt, si magni, stultitia ac furiis attinentur. At ubi moderatae magnitudinis et humidi sunt atque perlucidi, magnificum hominem, magnarum rerum cogitatorem atque perfectorem indicant; sane iracundum et uino deditum et iactantem sui et cupidum gloriae ultra condicionem humanam ostendunt, cui huiusmodi oculorum signa contigerint. Scias quia his oculis aestimatur etiam Alexander Magnus fuisse. Circumtumentes oculi immites, sine pietate, uentri et ueneri studentes et aliis uoluptatibus dediti; qui quod per aures et oculos insipiunt, etiam sola ratione molliuntur atque mitigantur. Sunt oculi plerumque liuore circumdati; qui si interiora signa non meliora habuerint, inter malarum partium indicia accipito. Νam et audaces et infideles et iniusti sunt.

34

Oculi qui tamquam tenebrosi sunt nocentes sunt, tanto magis si fuerint sicci, nec interest an magni uel parui sint, nisi quod maiorem nequitiam cum parui sunt profitentur. Supradicta species oculi, id est tenebrosi, si cauus, temperatae magnitudinis et quietus fuerit, sollicitum, docilem, discendi cupidum, maturum, uerum timidum et satis parcum ac minus continentem significat. Oculi caligine obsiti malis artibus imbuti sunt, infideles, intemperantes. Vnde intelligendum est optimos esse contrarios, id est perlucidos oculos, si nullum extat aliud indicium quod impugnet. Tales Polemon auctor refert fuisse oculos Hadriani imperatoris: χαροπούς, humidos, acres, magnos, luminis plenos.

35

Lumen autem <non> ita bonum est, si corusci sint. Oculi autem corusci si quidem glauci sint et sanguinolenti, temeritatem indicant et prope insaniam, χαροποὶ autem suspicacem in omnibus rebus hominem declarant. Νigri corusci taeterrimi oculi: timidum ac subdolum designant. Cum autem risui permixti sunt, summam notam impudentiae ac malitiae proferunt.

36

Oculi acriter intuentes, <id est γοργόν>, ut a Graecis dicitur, molesti sunt, sed qui humidi sunt bellatorem indicant, ueredicum, uelocem in agendis rebus, improuidum, innoxium. Qui autem intendunt acriter et sunt idem caui, parui, sicci, saeuos, insidiosos atque ex occulto nocentes, omnia audentes, omnia perpetrantes indicabunt, eo magis quo superficiem idem oculi habuerint leuiorem. Praestat enim iuxta huiusmodi oculos frontem obduci, palpebras erigi, supercilia exasperari. Est enim haec circumstantia fortitudinis, audaciae, animositatis index, inconsultos tamen ac minus nocentes significat. At ubi frons, supercilia, palpebrae tranquilla et leuia fuerint, aciem autem intrinsecus amaram, trucem, asperam idem oculi continuerint, crudelitatem et immanitatem atque saeuitiam supradictam et dolos omnes his oculis adiudicabis.

37

Oculi cum risui uoluptatique permixti sunt, non omnes laudabiles. Nam qui sicci sunt et subterintendunt malitiae sunt indices. Sed et caui oculi qui arrident tamquam in insidiis constituti habendi sunt, multo magis si genae et supercilia et labella commoueantur; nam hic risus aut cogitationes rerum nefandarum aut conceptos dolos indicat. Et si quidem cum his signis etiam palpebrae interdum coeant, interdum separentur atque interdum oculus commoueatur, detegunt intra cogitationem adhuc esse iniquam. Si uero propateant oculi cum risu et errent, perpetratam iniquitatem esse declarant. Quanto igitur oculi magis arridere uidebuntur, sicci dumtaxat, tanto erunt magis perniciosi. Si uero arrideant et sint humidi, innocentem quidem animum, uerum stolidum, sine sensu perspicaci, sine affectu, sine prudentia, sine continentia addicunt. Cum subrident molliter oculi atque humidi sunt, ubi totius uultus aperta atque absoluta laetitia fuerit remissis palpebris, fronte molli, ciliis aliquanto laxioribus, in hoc statu oculorum ingenium magnificum, iustum, mansuetum, religiosum, hospitale, gratum, prudens, docile, amatorium erit.

38

Tristes oculi non omnes timendi sunt. Nam qui humidi sunt in cogitatione constituti sunt et studia optimarum artium inesse indicant. Et si supercilia laxiora sint et frons laxior cumque tranquillitate coniueant palpebrae et sint laudabiles, ingenium indicabunt fidum, benignum, pensum, grauitate praeditum. Si autem tristes oculi etiam sicci sint et accedat ad hoc frontis asperitas, aciei intentio, palpebrae subrectae, sunt nocentes, feri, nihil intemptatum facinus, nihil inausum relinquentes.

39

Oculi subclausi et coniungentes palpebras si quidem frequenter concluduntur et reserantur, malignos mores et insidiosos et nocentes dant intelligendos. Si autem humidi fuerint, bonae artis studiis indicant hominem occupatum. Et cum humidi non sunt, sed tremore et pallore permixti, ἀποπληξίαν uel certe insaniam nuntiant. Quibus autem status suus permanet, cum palpebras quidem propemodum coniungunt, ipsi autem superius extolluntur, insaniam <...>. At hi potius feminae quam uiri sunt, sed celare uitium gestiunt atque hoc ipso magis apud experientes deteguntur.

40

Satis de conclusis. Nunc de patentibus disputemus. Oculi cum frequenter et late patescunt atque consistunt, cogitationem quidem indicant, uerum bona necne sit cogitatio ex supra memoratis qualitatibus colligendum erit. Constat enim, si humidi, si lucidi, si maiores, si profundi, si molles fuerint, meliores cogitationes continere, si autem sicci, si obscuri, si parui, si alti, si duri, si directi fuerint, malas cogitationes et male cogitatae rei paenitentiam eos profiteri. Sin autem patentes oculi <...>, uanum et attonitum faciunt. Oculi late patentes micantes leniter intendentes tamquam concinnati ad suauitatem et gratiam <...> congruunt <...> a Polemone quidem auctore referuntur, qui eunuchum sui temporis fuisse hunc hominem descripsit. Nomen quidem non posuit, intelligitur autem de Fauorino eum dicere. Huic cetera corporis indicia huiusmodi assignat: tensam frontem, genas molles, os laxum, ceruicem tenuem, crassa crura, pedes plenos tamquam congestis pulpis, uocem femineam, uerba muliebria, membra et articulos omnes sine uigore, laxos et dissolutos. Hunc dicit impatientia libidinum quae turpia sunt omnia passum esse et egisse quae passus est, praeterea maledicum, temerarium, sed et maleficiis studentem; nam et letiferum uenenum dicebatur clanculo uenditare.

41

Oculi qui frequenter clauduntur atque reserantur timidum atque imbecillem declarant; sed cum etiam sicci sunt, dolos uersare atque ex occulto insidias tendere, si autem peruersi sunt uel pallidi, stultitiam indicare noscuntur. Cum autem non coniunguntur oculi, sed, ut [hoc] Graeci aiunt, ἀσϰαρδάμυϰτοι sunt praetereaque aciem terribiliter intendunt, hi iniquis cogitationibus attinentur. Si uero status oculorum sit mansuetus et habeant aliquid humoris, cogitatores sunt, studiosi, mansueti, amatores. At si immobiles idem pallidi uel rubicundi erunt cum siccitate, sit certum his iras et furias inesse et diuinitatis iram imminere. Si autem cum supradictis signis etiam in tempore semet ipsos tamquam in gyrum torqueant, insaniam uehementissimam produnt.

42

Oculi citi perturbati rapacem dicunt. Qui autem incertas palpebras permouent atque coniungunt sub diuersis motibus pupillarum ac superius cilium molliter oculis superducunt, cinaedi sunt. Qui autem alteram ex superioribus palpebris paulatim deprimunt et molliter reuocant et aciem dirigunt, affectatores pulchritudinis sunt, sed moechos et adulteros se profitentur. Interdum palpebra superior ad medium ita deducitur ut hinc atque illinc reflexis atque retractis angulis subluceat oculus simulque incertas palpebras agunt. Haec etiam signa moechis et adulteris attributa sunt.

43

Palpebrarum capilli cum sunt nigri ac rigidi ac solidiores in eo capite cuius deteriora sunt signa, meliorem ac fortiorem animum indicant. Rari autem et tenues et rubicundi infirmitatem animi declarant et prorepere senectutem, sed nec perseuerant huiusmodi capilli: facile enim defluunt.

44

Haec de oculis. Nec putes ea sola signa in oculis inueniri quae enumerata sunt, sed multo plura et quae artius considerari queant et debeant. Sed si quis imbutus his quae dicta sunt fuerit, sunt enim prope generalia, etiam meliora perspiciat atque perpendat, et nimirum debet esse perspicuus, nam his quae exposita sunt deteriora quam bona signa sunt comprehensa. Nam et maiorem partem in rebus humanis ueteres posteriorem esse dixerunt, quod est potissimum. Nam malitiae res multiformis est, ut, etiam si non latius tendatur, constet tamen per multas diuersitates. Denique et fabulae quae hydras et chimaeras et gigantes ex uariis corporibus fingunt atque constituunt malitiam multiformem intelligi uolunt. At si quis ad diffinitionem signorum respiciat, signa quidem malitiae, quae tamen ex signis his colliguntur atque intelliguntur, non adeo multa esse percipiet. Nam et multis et uariis signis feritas et immanitas, diuersis inhumanitas, imbecillitas et auaritia deputantur. Ιgitur non tam malitiae indicia multa atque diuersa sunt.

45

Post oculos igitur uis signorum est quae iuxta oculos et in uultu sunt; nam prout quaeque signa proxima sunt oculis, potiora sunt ceteris. Nam post oculos frontis et narium, oris et genarum ipsiusque capitis idonea signa atque officiosa sunt. Sequuntur autem ceruicis signa et pectoris et post haec humerorum, manuum, crurum ac pedum. Postrema autem sunt signa, ut Polemoni uidetur, quae iuxta uentrem sunt. Et maxima uis <est> et coloris et uocis et spiritus, sed multo <... Motus> magnum est indicium tam totius corporis quam etiam singularum partium, sed et omnis aspectus qui ex omni circumstantia et qualitate corporis occurrit, quem Graeci ἐπιπρέπειαν dicunt, in quo auctores omnes physiognomoniae maximam partem constituunt. Eius nominis significatio concipienda tibi est atque dinoscenda. Frequenter enim ad eam signa referuntur. Nam timidum et audacem, mitem et impium, apertum et subdolum uniuersi corporis facies indicabit, et singula quae minuta sunt et paruula in unam speciem conueniunt ita ut aspicienti faciem occurrat proprietas aliqua quae in eodem corpore conspicitur constituta, quae mentem et animi incerta declarat.

46

<...> nam mox etiam ad similitudinem animalis alicuius inspicienti ea quae diximus occurret ita in animo alium leoni, alium pardo, alium aquilae, alium perdici esse similem, ubi maxime clara est masculini et feminini distantia, quorum discretionem supra prosecuti sumus. Nec dubium erit pronuntiare de eo qui ursae est similis crudelem quidem esse et insidiosum; de eo autem qui leoni est similis, quod uiolentus, quod fortis, quod simplicior; qui pardo est similis, insidiosus, rigidus, saeuus, audax; qui equo est similis, erectus, iactans, honoris et laudis cupidus. Quotquot sunt species animalium, proprietates suas quaeque habent, ad quas similitudo singulorum hominum referenda est. Quare discernes utrum masculino an feminino respondeat et cui animalium sit propinquius similis, et iuxta animalis ingenium pronuntiabis tam ex consideratione singularum partium quam ex uniuersitate quam frequenter nominauimus.

47

Nunc de auribus disputandum est. Magnae aures stultitiae uel impudentiae, paruae malignitatis sunt indices. Aures perbreues tamquam praecisae ad stultitiam referuntur. Esse autem quadratae propemodum et mediae magnitudinis debent et quae uideantur figuratae atque formatae et quae decenter capiti adhaereant. Aures nimium rotundae indociles significant, aures oblongae et angustae inuidiae indicium habent.

48

Nunc de labiis et ore disputandum est. Labia tenuia in ore maiore, si aliquanto labium superius sit promptius tamquam superpositum inferiori, magnanimum, fortem indicant: refertur ad leonem. Paruo ori cum tenuia sunt labia, imbellem, timidum, uersutum ostendunt. Optimus autem oris status est quod nec nimis prominens nec nimis humile est. Nam humilitas timidi est et malignitatis arguit, pronitas stultitiam, loquacitatem tribuit et audaciam. Os paruum muliebre est potius et tam uultibus quam animis muliebribus conuenit; quod maius est, uirilibus animis et uultibus conuenit. Cum autem ultra modum recisum os ac reductum est, uoracem, immitem, impium indicat. Ita enim et maris beluae sunt. Quando eminent labia super eos dentes quos ϰυνόδοντας Graeci uocant, maledicum, iracundum, clamosum atque ad inferendam iniuriam promptum declarat. Canibus enim proxima est huiusmodi species. Quando os longe prominet et est rotundum cum crassitate labiorum et retortum, immundum, uoracem, stultum ostendit. Porcorum enim haec signa sunt. Si labium inferius forinsecus excedat, non quidem malignum, uerum non prudentem designat. Loxus dicit cum inferius labium excedit, etiam studiosum laudis uel honoris ostendere. Cum paruum os sit <...>. Declarat idem et cum oris situs in concauo tamquam in defosso est. Nam et haec species pariter malignitatis et inuidiae et intemperantiae nota est. Aristoteles huiusmodi oris homines, id est concaui, libidinosos magis ostendit. Labia cum soluta dependent, inertem significant. Ιn asinis et in equis senibus hoc signum est.

49

Qui genas crassiores habent ignaui et uinolenti sunt, qui nimium tenues habent maligni sunt. Quorum malae tamquam ab oculis abscisae sunt plenitudine ac pondere suo praegrauatae et sunt rotundae, inuidiae arguuntur. Leues malae et prolixae importunam loquacitatem designant.

50

Omnis uultus cum est plenus et crassus, ignauum significat et uoluptatibus deditum, deductus cogitatorem, subdolum, timidum, astutum asseuerat. Vultus paruus paruum et angustum ingenium, enormis stultitiam et ignauiam testatur.

Σπασμοὶ labiorum et genarum et frontis si truces uultus exagitent, insaniam uel stultitiam indicabunt, si laetis uultibus contingant, libidinosum ostendunt. Palam est autem peruidere tristem uultum et laetum, item liberalem atque obscurum et malignum discernere, item peruigilem et eum qui somno est deditus.

51

Nares cum extimae [et] acutae sunt, facilem ad iracundiam hominem ostendunt. Crassae nares immundum hominem dant intelligi. Porci uero et aues sordidae ita sunt. Cum imae nares solidae tamquam obtusae et rotundae sunt, fortem et magnanimum dicunt. Huiusmodi nares sunt leonibus et canibus generosis. Nares longae et tenues auibus sunt proximae et mores huiusmodi dabunt. Narium pars quae iuxta frontem est, si a fronte disposita sit honeste et seiuncta, <quοd Graeci dicunt διηρθρωμένον>, uirile signum est. Refertur enim ad leonem nec non et prudentiae notam tribuit. Si origo narium indiscreta atque indisposita sit, stultitiam et imbecillitatem animi indicat. Nam signum est femininum. Cum directae sunt nares, linguae intemperantiam produnt. Nares maiores esse melius signum est quam minores. Minores enim seruilibus ingeniis et furibus et tergiuersatoribus assignantur. Curuae nares, quas Graeci γρυπὰς uocant, magnanimis attributae sunt, humiliores, quas Graeci σιμὰς dicunt, libidinosis. Nares patulae alacritatis et fortitudinis indicium produnt. Cum autem perangustae sunt et rotundae et conclusae, stultitiam profitentur. Nares peruersae peruersam etiam mentem esse demonstrant.

52

Mentum cum prolixius est, minus iracundum et minus perturbatis moribus esse manifestat hominem, aliquanto tamen loquacem, aliquanto sui iactantem ostendit. Qui paruum habent mentum uitandi sunt. Nam praeter cetera immites et insidiosi sunt. Referuntur ad serpentes. Si in rotundum desinat mentum, muliebres mores indicat; nam et signum femininum est. Virile autem mentum prope quadratum esse debet. Mentum cum in ultimo diuisum est ita ut tamquam duos uertices habeat, si quidem longe atque in prolixum discernatur [mentum], dolis assuetam mentem indicat, sed si non nimium medietas depressa sit, ueneris et gratiarum signum est.

53

Ceruix longa et tenuis timiditatem et malignitatem declarat. Vasta ceruix cum prolixitate animosum, iactantem, superbum asseuerat. Quae ergo moderate et prolixa et uasta ceruix est ac minus rotunda et uirtutem animi approbat et habilis est corpore. Ceruix quae soluta et inualida est nocentes et insidiosos homines praedicat. Ceruix quae neruis euidentibus tenta est ineptum atque indocilem demonstrat et si alia signa conueniant, insanum etiam ex claritate neruorum pronuntiabis. Sed et uenae clarae et enormes intextae ceruici idem quod nerui indicabunt. Qui uastam nimium ceruicem habent, iracundi et indociles sunt. Sceleri proxima sunt huiusmodi ingenia: sues huiusmodi sunt. Breuis ceruix re atque exemplis cognita est quod sit indicium hominis cum timiditate audacis, qui graece θρασύδειλος dicitur. Cum autem inter coniunctionem scapularum et ceruicis originem uerticulus eminet nec ceteri leniter sibimet conueniunt, sed per interualla cohaerent, ut sit nodorum superficies aspera, superbi et insolentes sunt.

54

Ceruix dura indocilem hominem ostendit, ceruix ὑγρὰ docilem, ὑγρòν autem in corporibus Graeci molle quidem et flexibile, non tamen euisceratum nec enerue uideri uolunt, elimanda uero ac retinenda est huiusmodi significatio nominis eo magis quod et a Graecis per metaphoram dicitur, erit enim frequenter necessaria. Aspera ceruix eaque cristata non solum indocilem, sed etiam insolentem declarat. Rigida ceruix et tamquam defixa indoctum et insolentem significat. Interdum et stultis hoc signum cohaeret. Ceteris igitur signis discernes utrum per stultitiam an per insolentiam stabilis ac defixa sit ceruix. Sed dum quidam student et affectant intendere atque rigore quodam firmare ceruicem, cum intelligant se fluxae ac dissolutae esse ceruicis, eo magis deteguntur. Nam et labiorum spasmo et conuersione oculorum et incongruis ac dissonis translationibus pedum et statu lumborum et manuum inconstantia et uocis tremore quae conatu proficiscitur facillime effeminati deteguntur; sed nec ipsarum ceruicum in his status certus est, sed si diligenter consideres, interdum contremiscere eos ceruicibus peruidebis: facile enim labat ac deficit omnis imitatio.

55

Cum autem infracta est ceruix, palam esse debet quod uel stultus uel effeminatus sit qui eam gerit; cetera enim signa intellectum dirigent. Stabilitas ergo cum temperata est, tunc ostendit optimos mores. Ceruix superius retorta insolentem, immitem, stultum et inanem indicat, sed considerandum iterum atque iterum est et ceteris signis discernendum an per insaniam an per insolentiam retorta sit ceruix. Cum inflexa est ceruix ad pectoris partes, potest a cogitationibus occupatum animum ostendere, potest ad parsimoniam, potest ad malignitatem pertinere, prout cetera signa congruerint, certum autem sit nihil simplex huiusmodi, nihil securum, nihil remissum continere. Ceruix in sinistram partem declinata stultum aliquatenus ac cinaedum magis significat. Aristoteles etiam ad dexteram partem declinationem capitis cinaedis attribuit. Solida ceruix et uasta et quae difficile flectatur rapaces <et θρασυδείλους facit>: refertur ad lupum et simiam.

56

Guttur asperum leuitatem animi significat et loquacitatem: refertur ad aues. Si singularis uertex tamquam nodus gutturis eminet, leuitatem quidem pari modo indicat, non tamen audacem nec maledicum ostendit; tristem quoque atque tristificum et suspicacem asseuerat.

57

Si iuguli conclusi sunt et compressi ad humeros et pectus, tarditatem sensuum et stoliditatem animi indicant nec operi uel arti idoneas manus. Iuguli qui longe ab humeris separati sunt et largum ac latum sinum faciunt imbecillitatem animi declarant. Secundum haec quoque medietas erit optima et ad uirtutem et ad prudentiam.

58

Humeri non crassi, sed solidi uirtutem indicant. Laxi enim infirmitatem animi et timiditatem ostendunt. Humeri tenues et qui in acutum erecti sunt insidiosum hominem indicant. Si autem indiscretis articulis et nodis sunt, ad stultitiam referuntur. Humeri faciles, bene discreti et absoluti honestatem indicant. <Referuntur ad ἐπιπρέπειαν>. Humeri enim fracti et impliciti incongruenter <inhonesti. Referuntur ad ἐπιπρέπειαν>.

59

Manus cum ita sunt prolixae ut, cum demittuntur erecto corpore cetero, genibus propinquent, habiles homines aperiunt et fortitudinis sunt indices. Cum autem breues <sunt> et intra medium femur desinunt, maliuolos homines ostendunt, gaudentes alienis malis. Vt autem de huiusmodi homine pronuntiare possis, quicumque cibos appetentes protendunt os et caput ut occurrant manui, paruas habent manus et maliuoli sunt, gaudentes aliorum malis.

Tenues cubiti imbecilles, pleni nimium indociles ostendunt. Cum autem mediae soliditatis sunt et articulis et musculis insigniti, fortem animum et habile corpus ostendunt. Referuntur <ad ἐπιπρέπειαν>. Manus cum molles sunt, docilem hominem significant, cum durae, fortem, sed indocilem demonstrant. Nimium breues manus et exiguae furtis opportunae et sagaces sunt. Crassae quoque manus et exiguae, si digitos ultra modum breues habeant, tergiuersatorem, insidiosum et furem indicant. Manus tenues et intortae loquacem demonstrant et uoracem.

60

Vngues albi, lati, subrubentes optimi ingenii dant indicium, angusti autem et oblongi stoliditatis et feritatis indices sunt. Qui inflexi et curui sunt, impudentes et rapaces sunt. Refertur ad aues et feras quae uiolentae sunt. Vngues qui impressi sunt et nimium accorporati, magis feri et stolidi sunt. Nimium breues ungues malignum hominem declarant. Hoc idem significant pallidi et nigri et asperi. Vngues qui perrotundi sunt in uenerem proni sunt. Ηaec signa quae unguibus attributa sunt per semet ipsa non sunt satis idonea, uerum coniuncta potioribus nonnullam habent efficaciam.

Item digiti cum coniuncti sunt et cohaerent, immundum hominem significant. Qui collecti sunt et conglobati malignum et auarum indicant. Parui et tenues stultum, parui et crassi improuidum, audacem, ferum hominem declarant. Qui nimium prolixi et nimium tenues sunt longe a sapientia sunt. Qui immoderato spatio inter se distant leues et loquaces sunt. Qui autem moderatae magnitudinis sunt et honestae speciei mores optimos indicant.

Haec tam de manuum quam pedum unguibus ac digitis dicta sint.

61

Pectus latum, dispositum et discretum, cuius clarae sunt singulae partes, <quod Graeci dicunt διηρθρωμένον>, optimum est. Pectus tenue et inualidum etiam animi imbecillitatem significat. Quod autem congestum est carnibus indociles et ignauos indicat. Quibus mamillae dependent et molli carne circumdatum pectus est, his uinolentia et intemperantia ueneris assignatur.

62

Εa quae de pectore dicta sunt etiam de metaphreno dicta sint, quae pars est dorsi opposita pectori. Nam solidum metaphrenum uirile est, tenue <et> infirmum timidum. Et caro si nimia sit in hac parte dorsi, stultitiae index erit, sed si parui spatii metaphrenum fuerit, idem indicabit. Latum igitur esse metaphrenum uiris conuenit. Sed etiam si rotundum leniter fuerit, non est recusandum, nam praesentis ingenii hominem indicat, habentem aliquid gratiarum tam in sermone quam in factis. Quorum autem incuruum est metaphrenum et inflectit humeros ad pectus, malignitatem cum inuidia indicat, et tunc magis si omne corpus ita incuruum atque inflexum sit. Nam et lucrorum immoderatum studium cum his quae praedicta sunt indicat.

63

Emetiendum quoque est spatium ab umbilico usque ad pectoris finem, item a pectoris fine usque ab originem colli. Si maior pars pectoris fuerit, prudentiam indicat, si quod infra pectus est usque ad umbilicum maius fuerit, uoracem hominem declarat.

64

Venter cum est magnus et congestis carnibus, si quidem mollibus et pendentibus, sine sensu hominem et uinolentum atque intemperantem, deditum luxuriae ac ueneri indicat. Si nimia caro, uerum solida sit, maliuolum hominem et malorum artificem declarat. Venter si nimio recessu est tamquam inanis, timidum, malignum et uoracem indicat. Venter aliquanto molliοr atque impressior uirtutem animi et magnificentiam monstrat.

65

Latera tenuia et angusta et depressa timiditatis arguunt, et quae referta sunt carnibus et dura indociles homines ostendunt. Quae autem rotunda sunt tamquam tumentia, loquacem, inanem declarant: nam refertur ad ranas.

66

Dorsum latum, solidum uirile est et contrarium muliebre. Quorum dorsum incuruum est, si in molli corpore fuerit, quod superius ὑγρòν a Graecis nominari diximus, non tam malum accipiendum est quam quod in spisso et solido corpore fuerit. Qui iuxta ilia angustiores sunt tamquam succincti, et in omni parte uirtutis excellent et uenationum studiosiores erunt.

67

Spinae pars inferior, quae ὀσφὺς graece dicitur, si late iaceat et nimia sit et molli carne circumdata, femininum est: refertur ad ἐπιπρέπειαν. Quae prolixa est et in acutum desinit, intemperantiam libidinis et timiditatem ostendit. Virilis ergo est quae clara ossibus et moderata ac solida est.

68

Ἰσχία sunt ossa concludentia uentrem, quibus etiam ossa femorum impressa sunt. Si igitur ἰσχία solida et dura et discreta ossibus fuerint, fortem et bellatorem hominem monstrant: refertur enim ad leones; si uasta et carne complexa, muliebre ingenium designant secundum ἐπιπρέπειαν. Quae autem nimium exesa sunt, rugosa et tenui cute circumdata, ut sunt simiarum, malignitatem indicabunt.

69

Femorum eadem erunt signa secundum Polemonem quae mox de superiori parte crurum dicentur, quam Graeci ϰνήμην uocant, cuius prior pars tibia superior est, posterior uero usque ad pedes. Ea igitur repetemus quae Aristoteles aliter posuit: <ϰνήμη> ergo, id est pars cruris quae sub geniculo est posterior, id est infra suffraginem, quotiens plena est tamquam grauida, sordidum hominem, intemperantem impudentemque significat, seruiles etiam mores comprehendit. Cum autem moderatae plenitudinis sunt <ϰνῆμαι> moderataeque magnitudinis, solidae et discretae ― <quod Graeci appellant διηρθρωμένον> ― optimi ingenii sunt indices. Molles autem <et ἄναρθροι> muliebri sexui assignandae sunt.

70

Genicula cum in se conuersa sunt atque colliduntur, ad femineam speciem referuntur.

71

<Σφυρὰ> sunt crurum partes imae proximae talis. <Σφυρὰ> igitur et imi pedes et calcanea cum nimium uasta sunt et referta carnibus, stultum hominem indicant uel insanum, hoc a se obseruatum esse diligenter Polemon refert, et eo magis si et humiles digitos et <ϰνήμας> uastas in isdem pedibus esse contigerit. <Σφυρὰ> solida, quorum ambitus certus, circumscriptus et honestus est et qui non offendat oculos, uirum sanctum demonstrant. Tenuitas timidum et intemperantem declarat.

72

Pedes imi discreti neruis et articulis clari generosum et uirile ingenium declarant. Molles et ampla carne circumdati molle ingenium et femininum ostendunt. Crassi pedes et breues admodum ferinos mores indicant. Nimium prolixiores inuigilantem dolis hominem multis ac perniciem cogitantem demonstrant. Pertenues et breues malignum produnt. Curui pedes et qui plantam longe cauam ac reductam habent improbandi sunt. Qui aequaliter plani sunt et nullum habent recessum in medios pedes, sed cruribus ambulant et ex interiori parte calciamenta atterunt, uersutam et malignam mentem ostendunt. Aristoteles addit etiam hos esse uersutos qui habent inflexa supercilia, sicut sunt in personis senum comicorum.

73

De capillorum uarietate haec superius quidem discretio facta est, quod crispi timidum ostendant, quod directi ferum, hoc idem et spissi, quod rari insidiosum, quod molles nimium effeminatum, quod nigri timidum nimium et auarum, quod rubei subalbi auaros mores et quod harum omnium contrarietatum medietas optima sit, sed qui uehementer rubicundi sunt, ut flos mali granati, repudiandi sunt: nam et auarum et ferum et indocilem significant. Sed quoniam et praeter caput et supercilia et oculos in aliis etiam partibus corporis exoriuntur capilli, retinenda est quidem in his partibus regula de capillis superius dicta, sed et specialiter assignandae proprietates ceteris partibus sunt. Crura densis et longis capillis obsita indocilem et ferum hominem indicant. < Ὀσφὺς, id est > ima pars spinae, et femora similiter capillosa idem indicant. Venter et pectus si nimio capillo circumtecta fuerint, leuem et instabilem hominem produnt, <quem Graeci ἀλλοπρόσαλλον uocant>; praeterea sine religione, sine pietate esse hoc ingenium declaratur. Cum solum pectus capillos praefert, calidum et animosum significat. Cum humeri et metaphrena capillis circumdata sunt, auium mores id est leues et instabiles indicant. Cum omne corpus contectum est capillis, animum quadrupedis potius quam hominis indicat. Cum ceruix a capite capillosa est, fortem et animosum indicat: refertur enim ad leonem. Et cum ad mediam frontem capillus decurrit, ex utraque autem parte repressus uel reflexus est, ad equi speciem refertur.

74

Motus corporis alius est naturalis, alius affectatus. Affectati tres sunt species. Vna cum homo honorem uel potestatem uel lucrum uel nuptias captans, prout acceptissimum esse potioribus arbitratur, ita se constituit. Nam et luxuriae et bonitatis similitudinem induit et erectus et deiectus et squalidus et ignauus est et misericors et industrius, ubi pauperiem, rusticitatem, parsimoniam, paruitatem et misericordiam imitandam putat. Secunda species est affectationis eorum qui ad pulchritudinem student quique uultum et omne corpus ita informant ut aut uirginibus insidientur aut matrimonia perturbent; sed et qui in pueros dementes sunt aut mulierum loco se ipsos constituunt, quo uiros in se prouocare possint, affectatum atque elaboratum corporis motum habent. Tertia species est eorum qui cinaedi quidem certa fide sunt, uerum suspicionem a se remouere conantes uirilem sumere speciem sibimet laborant. Nam et incessum pedum iuuenilem imitantur et semet ipsos rigore quodam confirmant et oculos uocemque intendunt atque omne corpus erigunt, sed facile deteguntur uincente se ac nudante natura. Nam et collum et uocem plerumque submittunt et pedes manusque relaxant aliisque temporariis indiciis facile produntur; nam et timor subitus et gaudium improuisum ab imitatione procurata eos excutit atque ad suum ingenium reuocat. Plerumque etiam oscitantes detecti sunt. Signa igitur omnia quae ex motibus corporis colliguntur ad quattuor has species referenda sunt: ad unam quae uera et naturalis est, ad tres quas fictas et simulatas esse constituimus.

75

Qui longis passibus incedunt magnanimi sunt et efficaces; parui autem et restricti passus inefficaces, parci, paruae mentis sunt, dolorum artifices et obscurae mentis. Celeritas motus cum [est] erecto corpore et honesto atque claro calidum hominem indicat, qui aggrediatur res agendas magis quam perficiendas. Si autem celeriter quidem mouetur, uerum submittit oculos et se comprimit et uultum deducit atque omne corpus implicat et colligit, nimium timidum, parcum, uersutum, minus liberalem indicat. Cum autem celeritatem motuum peruideris atque incessus, oculorum perturbationem, capitis inconstantiam, anhelitum spissum, haec indicia hominem cladium magnarum auctorem et nimiae audaciae declarant. Qui breues passus habet eosdemque accelerat, malignus et plus quam timidus et imbecillis habendus est. Tardus incessus si naturalis sit, etiam animum pigriorem indicat, si non potiora signa dissentiant. Si autem procurata sit tarditas et interdum resistat, circumspiciat, ceruicem erigat, superbiae dabit signum recte autem eum etiam moechum et adulterum pronuntiabis.

76

Cum autem manuum ac pedum motus cum totius corporis consentiunt motibus et cum humeri moderate tranquilleque inferuntur cum leni inclinatione ceruicis, magnanimum hominem dicunt et fortem: huiusmodi leonis incessus est. Qui autem humeros commouet, erigit tamen collum atque tendit, superbus atque insolens rectissime iudicabitur: est enim talis equorum incessus. Haec satis esse arbitratur Polemon ad institutionem: minuta enim quaeque et similitudines subtilius atque artius comparatae ex his quae dicta sunt haud difficile constitui possunt. Qui autem omni corpore mouentur, manifeste atque euidenter effeminati sunt. Ex his tolerabiliores sunt qui cum mouentur, corpus inclinant ad dextram partem, stultiores autem et acres sunt, quorum corpus declinat ad sinistram partem. Qui autem submittunt sese atque omne corpus infringunt, inhoneste blandi sunt, quos Graeci ϰόλαϰας vocant: refertur hoc ad canes.

77

Cum quietus est spiritus ita ut aut nullum aut pertenuem praebeat sensum incurrens ac recurrens, in cogitatione constitutum hominem declarat, cuiusmodi autem cogitationes fere et oculi indicabunt. Cum spiritus interdum quiescit, longo autem post interuallo nimium trahitur uel editur tamquam in aestu reuolutus, in magna tristitia indicat hominem constitutum. Cum autem etiam caput quatit et ingemiscit, paenitentiam rei a se male gestae uel male dictae continet. Si tamen oculis in officio constitutis ac uigentibus ita uideatur cogitationem uersare, rem potius malam agere credendus est quam rei gestae paenitentiam sustinere. Spiritus cum mugit et grauiter concipitur atque editur, feritatem et uinolentiam indicat. Quorum anhelitus ita perturbatus ac spissus est, ut post cursum hominis esse solet, inconsulti, iracundi sunt, quibus omne sit actu dictuque facile et satis promptum. Qui desuper trahunt spiritum et sursum uersus reuocant quibusque leuis et spissus est anhelitus, timidi, imbelles, interdum effeminati sunt, si cetera signa conueniant.

78

Qui uocem grauem et quassam tamquam ex quassato uasculo promunt, stulti sunt et uoraces. Et quorum sonus ingratus est, siue sit solidus siue sit ouium uoci proximus, stultitiam indicat. Qui incipiunt a graui uoce et in acutam desinunt, faciles ad fletum ac lugubri animo sunt. Qui acutam uocem cum siccitate promunt, uersipelles ac subdoli sunt. Qui acutam et mollem habent uocem, effeminati sunt. Qui uocem tamquam ex concauo depromunt grauem et inflexibilem, ingenio sunt uirili et magnanimi. Qui tardum et grauem uocis edunt sonum, tranquilli sunt, iocundi, affabiles. Horum et iusti mores sunt. Qui in modum auium uocem intendunt, proni in uenerem, inanes facilesque sunt. Infracta uox et tenuis ac lugubris tristem, auarum ac suspicacem indicat. Quorum uox incurrit in nares, ita ut resonent nares, mendaces, maliuoli, inuidi, gaudentes malis alienis sunt. Intenta uox uehemens cui tamquam sonus quassus permixtus est, uiolentum, iniustum, odia gerentem omnibus significat. Tarda uox inertem, praeceps imprudentem declarat. Referenda est etiam uox sicuti cetera ad similitudines animalium: nam et canibus et simiis et auibus uoces similes sunt in hominibus, et alius equo, alius porco proximam uocem emittit. Ex similitudine igitur intellectum capies. Quod autem supra de contrarietatibus constituimus et medium esse in plerisque optimum iudicauimus, hoc etiam de motu corporis et de uoce pronuntietur, ut nimietatem ad malam partem accipias, medietatem ac temperamentum optimum iudices.

79

Colorum species in corporibus gentibus attributae sunt. Prout sunt igitur gentium ingenia, ita colorum similitudo noscenda est. Color niger leuem, imbellem, timidum, uersutum indicat: refertur ad eos qui in meridiana plaga habitant, ut sunt Aethiopes, Aegyptii et qui his iuncti sunt. Color albus subrubeus fortes et animosos indicat: refertur ad eos qui in septentrione commorantur. Color uehementer albus uirtuti est contrarius. Cum color rubicundus est euidenter in omni corpore, dolis hominem studentem uersutumque declarat. Color qui pallore deformatur, imbellem, timidum eundemque tergiuersatorem significat, si non aegritudo sit causa palloris. Cum fuscior color pallori permixtus est, <quod Graeci μελάγχλωρον uocant>, uoracem, loquacem, intemperatum irae linguaeque denuntiat. Color ignitus ad insaniam uergit. Color tranquille et moderate rubeus docile ingenium ueloxque declarat. Cum pectus solummodo rubore obductum est, iracundia inflammatum animum demonstrat. Cum uenae ceruicis et temporum extant sanguineique sunt oculi, iracundum animum et uehementem ostendunt, nonnunquam et insanum. Cum uultus rubet, aut uerecundum aut uinolentum declarat. Discernamus ergo hunc ruborem oculorum indiciis. Nam si oculi rubeant cum aliquo liquore, uino indulgentem ostendunt; si sicci sint et rubeant, iracundum, si temperati, uerecundum.

80

Nunc repetenda sunt, ut supra proposuimus, quae proprie Loxus seu Aristoteles posuerunt uel aliter interpretati sunt, quamuis etiam locis suis aliqua adiunxerimus. Quae enim Polemon dixit et consentanea sunt reliquis auctoribus propemodum prosecuti sumus.

81

Loxus tres oculorum colores optimos constituit. Et primam speciem ponit oculorum <χαροπούς>, quos inter nigros et glaucos uult uideri, secundam constituit <αἰγωπούς>, quos magis glaucis proximos, albidiores tamen constituit, tertiamque ponit nigris proximos. Idem pingues oculos dicit mansuetos quidem esse, uerum ad libidinem et ad lacrimas faciles. Ιdem siccos impudentes pronuntiat; glaucis nimium adimit fortitudinem, impudentiam relinquit. Idem dicit quod pupillae, quotiens foris sunt et ad aures conuersae, iocundum animum et mansuetum mentemque timidam indicent, conuersas autem pupillas ad nares nimietatem in omnibus rebus ostendere. Idem dicit, cum pupillae pars magna palpebra inferiore contegitur, mollioris animi esse, inanis, misericordis, angustae mentis, atque ita constituit medietatem oculi debere pupillam obtinere. Idem dicit palpebram superiorem, si parua sit, tardum ingenium ostendere, si prolixior et deorsum summissa, infirmum atque imbecillem. Idem dicit circumcisionem palpebrarum, si rotunda fuerit, animosum magis quam sapientem indicare; si longa incisio fuerit et angusta, iniustum animum ostendere, si lata, immoderatum. Idem dicit, cum anguli oculorum in acutum incisi sunt, non integram uel fidelem mentem ostendere, nisi sanguinolenta sit oculorum caro. Idem dicit omnes qui cum prauis oculis nascuntur ad insaniam uergere. Idem dicit palpebras crassas nec sanitati corporis conuenire nec uerae mentis indices esse. Tenues palpebras et in sanitate optimas et mentem deo proximam indicare.

82

Capillos qui intra aures sunt, <si plures sunt> et spissi longique multum, calidum animum, libidinis appetentem indicare. Cum autem aures pilis non carent, uigorem sensuum et mentis indicant, uerum tamen surdi tales plerumque efficiuntur. Idem dicit capillos qui intra nares hominis nascuntur, si quidem densi, multi crassique sint, immobilem animum durumque ostendere, si pauci mollesque sint, facilem ac docilem animum nuntiare. Idem dicit balbos, <quos Graeci τραυλοὺς uocant>, omnes esse elatos, superbos et corde rigidos existere.

83

Aristoteles dicit, cum frons compressior fuerit ad caput, <quod graece ἀναστεῖλον dicitur>, et nares in origine sua prope simae sunt, liberales esse et referri ad leonem. Idem Aristoteles dicit eos qui supercilia obducunt <deorsum>, pupillas autem superius tendunt atque omni uultu summisso sunt, <ϰόλαϰας> esse, id est inhoneste blandos, et referri hoc ad canes. Idem Aristoteles dicit eos qui uultu omni tranquillo <sunt>, pari modo blandos esse et hos ad canes referri. <Idem dicit qui tenuem et acutam habet narem querulum esse, qui graece μεμψίμοιρος dicitur>. Idem dicit quibus origo narium tenuis est impudentes esse: referri ad speciem coruorum. Idem Aristoteles dicit promptos satis oculos inertes esse: referri hoc ad asinos. Idem dicit oculos caprinos libidini esse deditos: referri hoc ad caprum. Idem dicit, qui rotundiores oculos splendidosque gerunt, <quos Graeci στίλβοντας dicunt>, insatiabiles esse ueneris, ut galli, <quos ἀλεϰτρυόνας Graeci uocant>.

84

Ιdem dicit animosos esse eos quorum post primam iuuentutem genae quodammodo duriores et nudae sunt, extimum autem mentum barba est obsitum. Idem dicit eos qui uocem ita intendunt ut proxime caprino balatu eam exasperent, furiosos <esse> in uenerem: referri hoc ad capras. Idem dicit insidiosos esse qui breuem habent ceruicem, tamquam si infulciatur cetero corpori. <Μυϰτηρισμὸς> subsannatio uel aspiratio est narium et concussio plurima uultus ac reductio oris, ut in risu solet fieri uel certe cum indignatione concepta <εἰρωνιϰῶς> sermone utimur, ut est ille sermo Bucolicis Vergilii:

Μopse, nouas incide faces, tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces, tibi deserit Hesperus Oetam.

<Qui haec ita dicebat... Considerandum in quo> statu oris uel motu σαρϰασμὸς dicatur. Hoc uultu qui frequenter sunt absque indignatione <σαρϰάζειν dicuntur. Σαρκάζονταϛ> igitur Aristoteles dicit contingere ea loca quae non oportet.

85

Idem dicit, quotiens torus in fronte est superpositus superciliis, inquietos esse ac furiosos, ut ipse nominat, <ἄνους ϰαὶ φρενιτιϰοὺς ϰαὶ μωρούς>. Idem dicit eos qui colorem uarium habent tamquam lente aspersum, <quos φαϰώδεις Graeci appellant>, uitam turpem, facta turpia exercere tam mulieres quam mares. Idem dicit imperitos ac rusticos esse qui cum incedunt brachia inferunt et immoderate commouent et qui calcaneis innituntur. Idem dicit eos quibus paruum est ueretrum atque siccum mulieribus esse deditos et quibus etiam cum non intenditur rectum est et qui feminis proximos habent uultus et ceteram corporis speciem, masculis autem esse deditos qui corpore et uultu sunt uirili et qui alterum ex oculis habent glaucum. Ita et de mulieribus dicit mulieres coire cum mulieribus quarum species est muliebris, masculis autem magis deditas quae magis ad uirilem speciem respondent, <quae ἀρρενιϰαὶ dicuntur>. Qui uirilia habent magna laneaque, stolidi sunt. Idem dicit eos qui cum ambulant calcaneis introrsum, pedibus autem forinsecus conuersis incedunt, posteriora sectari. Idem dicit attemptantibus se facilem esse qui in alios turpis est, qui uultum gerat femininum et qui nigrum quod est intra oculum aliquanto pinguius habeat et qui laeuum oculum glaucum gerat.

86

Idem Aristoteles dicit sensibus esse eos tardiores quorum crura incurua sunt, <quae graece ῥοιϰὰ dicuntur>; quos certum est detrectatione potius delectari. Ἀδόλεσχοι uero sunt otiosi homines conuenientes ad locum certum ineptisque narrationibus studentes et stolidis. <Ἀδολέσχους> Aristoteles dicit esse quibus aures magnae et ad uultum conuersae sunt pedesque in modum falcium recurui <et> quorum uoci insonant nares et quorum latera tumida sunt ac recurua et quorum genua introrsum retracta sunt. Idem dicit colorem plumbo similem et qui distinctus est maculis rotundis, quem ipse <μολύβδινον> appellat, omnemque sordidum colorem cutemque crassam ac rugosam, rotundum uentrem et prominentem quibusque caro durior est et quibus surae crassae atque neruosae sunt et quibus uultus naresque crassae sunt, stoliditatis omnia haec esse indicia. Deinde Aristoteles dicit inuidos esse qui sinistras partes maiores habent et quibus supercilia ad oculos detracta sunt.

87

De maledicis idem dicit, ubi ea pars quae super gingiuas et oram labii superioris est eminet, id est medietas eius spatii quod inter nares est oramque labii superioris, maledicum designari. Idem dicit maledicos esse quibus labium superius altum est, uultus pronior, hispidus, subrubeus, uel, ut ipse dixit, <ὑπέρυθρος>. Idem dicit suras cum retractae sunt ad genua uel suffragines, indicare hominem qui ad coitum facilis sit et uelox. Idem dicit femur cum nimia carne circumdatum est, femininum potius uideri, siccius solidisque ossibus uirtuti assignari. Idem dicit, cum hispida nimium sunt femina et crura, pronos in uenerem ostendere: refertur hoc ad capros. Idem dicit nates sicciores uiriles esse, nates amplis carnibus effeminatum ostendere: <referri hoc ad ἐπιπρέπειαν>. Nates autem tamquam abscisas malignitatis esse signa: refertur hoc ad ursum et simiam.

88

Idem dicit pantomimis et aleae deditos esse qui brachium ab humero usque ad cubitum breuius habent quam est spatium ab humero usque ad caput summum. Isdem uitiis attineri dicit eum qui femina parua, crura autem habet longiora. Idem dicit tristes, <id est δυσθύμους>, esse quibus uultus omnis rugosus est. Idem dicit parua corpora uelocia. Cum igitur sicca caro est in paruo corpore colorque calidus, inefficacem hominem ostendit. Cum uero magno corpori caro mollis est, <quae ὑγρὰ graece dicitur>, uel color est frigidus, inefficaces sunt. Color autem calidus niger est, subniger, ignitus, rubeus, color frigidus albus est, medius inter nigrum et pallidum, <quem Graeci μελάγχλωρον uocant>, habetur. Et calidi coloris signum, ut supra dictum est, meridianae plagae, frigidi septentrionali attributum est. Rursum cum corpus paruum molli carne circumdatum est et colorem ex frigidioribus sortitum est, facile perficit coepta et est efficax. Corpus autem magnum cum sicca carne circumdatum est et colorem ex calidioribus sumpsit, efficax est uigetque sensibus.

89

Haec sunt quae apud Loxum et Aristotelem notanda esse credidimus, quae etiam a Polemone uel non dicta uel aliter dicta esse perspeximus. Ιn ceteris enim propemodum omnibus hi tres auctores sibimet consentiunt. Quoniam igitur et signa membrorum et significationes ipsae signorum propemodum expositae atque enumeratae sunt tamquam prima elementa, ut supra diximus, litterarum, nunc concipiamus atque constituamus species aliquas ex pluribus, sicut ex litteris syllabae constituuntur, ut informati a paucis exemplis tam Aristotelis quam Polemonis etiam per nosmet ipsos interpretari ac sociare signa ualeamus et de moribus hominum instructi esse possimus, quamquam et superius nonnulla huiusmodi habeantur exempla.

90

Constituamus uirum fortem. Recto corpore debet esse, latera, articuli, ima pedum manuumque solida, ossa grandia, capillus durior, uenter latus, aliquanto cauus, humeri fortes, scapulae seiunctae, pectus et metaphrena solida, <ἰσχίον durum>, surae solidae, crura non indigentia carnis, imi pedes discreti articulis, color acrior magis quam pressior, acies oculi uelox, humida, oculi non satis grandes, non nimium patentes nec nimium conclusi, supercilia non extenta, frons nec leuis nimium nec nimium aspera, uox durior ac uehementior, magnanimitate praecellens, anhelitus quoque tranquillus. Huiusmodi uiro uirtus et fortitudo assignanda est.

91

Timidus et imbecillis capillo est molliore omnique figura remissiore, collo longiore, colore nigro uel pallido uel albo, sed et cum pallore albo, oculis siccis perturbatis, palpebris citis atque mobilibus, anhelitu pauido, cruribus tenuibus, ima parte spinae, <quae graece ὀσφὺς dicitur>, longa, pectore imbecilli, manibus longissimis, uoce molli ac sonora. His timidus, ut diximus, indiciis declaratur.

92

Ingeniosus esse debet non satis procerus nec breuis, coloris albi, cui sit permixtus etiam rubor, capillo flauo non adeo crispo sed nec extenso, corpore recto, membris magnis, articulis discretis, carne moderata, aliquanto molliore, crura feminaque habens modice pleniora, suras robustas, manuum pedumque articulos fortes, digitos simplices, moderate prolixos a se separatos, <uultus> non refertos carnibus nec nimium exiles, oculos humidos, splendidos, <χαροπούς>.

93

Qui sine sensu est ita esse debet: albus nimis uel nimis niger, carne ambiri nimia, uentre ultra modum prominente, crassis cruribus, paruis articulis obligatis atque constrictis, iugulis nimium coniunctis atque conclusis, ceruice uasta breuique; ima manuum pedumque <habere debet> imperfecta, malas et genas congestas carnibus, frontem rotundam, aciem oculorum non penetrabilem nec efficacem, sed patulam.

94

Impudens homo ita esse debet: oculis patentibus, lucidis, palpebris plurimum separatis, crassis pedibus et manibus, contra intuens, altius se erigens, rubicundus colore, uocis acutae. Huiusmodi impudens, iniuriosus homo est.

95

Constituamus hominem temperatum atque moderatum: uox est in eo grauior, tardus incessus, motus palpebrarum temperatus nec spissus <nec per longum interuallum, χαροπός>, cuius non tam perluceant oculi quam humorem proferant, uultus rubori honesto permixtus.

96

Homo securus ita intelligitur: frontem habet non tenui cute, sed pleniore carne contectam, eandem leuem et humilem atque omnem uultum in plenitudine magis quam in macie constitutum eundemque uultum tamquam ex somno uel somno proximum, oculos humidos, perlucidos sine uitio intuentes, qui etiam tranquille moueatur et mansueta uoce sit.

97

Tristis homo ita intelligitur: uultus tenuis, frons rugosa, supercilia introrsus conuersa, cilia intenta.

98

[De androgyno.] Qui inter uirum est et feminam, quem Graeci ἀνδρόγυνον uocant, ita intelligitur: oculos habet humidos, qui impudenter intuentur, <cuius quatiuntur et circumuolant pupillae>, cuius frons contrahitur et malae, cuius non stant supercilia, cuius inclinata est ceruix, cuius <ὀσφύς>, id est ima pars spinae, non quiescit, cuius omnes artus incerti status sunt, qui insilit frequenter imis pedibus et calcaneis saepius insurgit, qui genua collidit, qui resupinatas plerumque manus praemouet, qui se circumspicit, qui uoce est tenui et tamquam quae insonet gutturi, cuius uox prope garrula nec ingrata interdum est nec interest an nimium tarda uox sit an praeceps.

99

Qui amarus est et litigiosus his indiciis apparebit: subrideat necesse est, <quod Graeci σεσηρέναι dicunt>, quod talium uultibus [habent] iracundia facere consueuit, prope pallebit, ouatis palpebris et siccis oculis intuebitur, frontem habebit rugosam, uocem uiolentam, anhelitum spissum, manus saepe collidet uel inter se complicabit, solum pedibus saepius tundet.

100

Mansuetum ingenium tale est: uultus omnis iocundus, carne molli, quam Graeci ὑγρὰν uocant, et aliquanto pleniore circumdatus, membra moderata, oculi tranquilli, tardi, motus omnis corporis tardus, uox grauior, ultima linea capillorum capitis superius erecta.

101

Εἴρωνας Graeci dicunt occultos aliquanto et obscurae mentis homines, quorum os tamdiu fictum atque simulatum est et qui sibimet derogant id quod in aliis praeferunt, quoadusque <obtineant quod proposuerunt obtinere>. Certis signis atque indiciis detegantur. Εἴρων ergo est qui circa oculos cutem habet relaxatam, oculos instructos ad speciem bonitatis, uocem summissam, facilem ac uolubilem, cuius incessus et sermo ita moderatus est ut ῥυθμῷ, id est numero, proximus esse possit.

102

Qui pecuniae cupidi sunt ita sunt: paruis membris, paruis oculis, paruis uultibus, celeri incessu, incurui, celeri uoce et acuta et quorum uultus tamquam rubore superfusus esse uideatur.

103

Homo hirsutus capillis nigris directis, hirsuto ore ac mento et temporibus, oculis pinguibus, relucentibus, furiosis erit pronus in libidinem, studiosus pantomimorum et maledicus.

104

Sunt quidam homines cum stultitia nocentes, qui graece <μωροβλάπται> dicuntur. Hi signorum non una ratione noscuntur. Nam interdum animalia signa gerunt, quae explοrata atque perspecta dabunt etiam in uno homine utriusque rei intellectum. In quibusdam autem hominibus signa quidem sunt stultitiae, uerum eadem exasperata atque efferata. Quo igitur magis hoc clarum atque certum sit, respiciamus ad ea animalia quorum unum quidem genus est atque unum nomen, animus autem et corporis qualitas diuersa atque discreta. Nam quemadmodum ouis mansueta est, ita et alia animalia, ut asinus et capra et equus et sus et multa alia. Sed quae mansueta magis sunt, et molliora sunt ac leuiora et tranquilliora, quae uero ferociora, sicciora sunt et asperiora et uehementiora. Ιta in hominibus ergo interdum stultitia ipsa ferocior, asperior, horridior est, interdum facilior ac lenior. Nec solam stultitiam putemus uel stultitiae signa hanc habere discretionem: sunt et alia uitia, quae in animi motibus denotantur; interdum nocentiora, <interdum leniora> sunt et signorum duritia uel mollitia atque uel inaffectata <uel exquisita et elaborata> simplicitate discernuntur atque noscuntur. Nam et hominibus duobus iniustis propositis alter mollius et affabilius, alter atrocius ac uiolentius iniustus existit. Et intemperantia est quaedam mollior, est et uehementior. Et qui molles sunt, pars mansueti, pars bruti atque effrenati sunt.

105

His igitur indiciis quibus stoliditas denotatur si accedant, ut supra diximus, quae ferociora sunt aut asperiora aut uehementiora aut sicciora aut intenta, etiam malitia non inferior quam stultitia adiudicanda est. Redeamus nunc ad superiorem speciem. Quo igitur indicio in eo corpore nocentem stultitiam deprehendamus, in quo partim malitiae, partim stultitiae signa sunt, exemplum quod temporibus suis Polemon auctor huius speciei ex homine posuit quem sceleratissimum fuisse asseuerauit prosequamur. De homine uero dicit cuius erat nocens stultitia capillo fuisse denso eodemque horrido tamquam ex frigore, capite angusto, obliquo, auribus ingentibus inclinatis ac propemodum infractis, ceruice dura, temporibus rotundis, non leuibus, sed ut ipse Polemon nominat <γλαφυροῖς>; frons in eo fuit angusta et aspera, oculi parui, tenebrosi, sicci, caui, subdiffluentes, rigidi, genae angustae, prolixae, labia longissima, os longe rescissum, patens semper ac si incisus uultus esset, omne interuallum oris eius apertum, incuruus ipse, utero prominente, cruribus crassis, articulis manuum et pedum uastis atque duris, quod est proprium stultorum, colore subpallido, tumentibus ciliis ita ut semper eum <crapula> uel somno pressum esse diceres, uox ouium similis, impudens, deformis, detestabilis. Praeterea humeros eidem et palpebras spasmus frequentissime contrahebat; qui ita taedio et intemperantia agebatur, ut dentibus barbam assumeret semper atque ederet, ex mento autem uel alios longe positos capillos manu intorquens ori deuorandos applicabat. Hic autem homo omnes feras secundum Polemonis sententiam et omnes homines sui temporis malitia malos, stultitia stultos supergressus est et utriusque speciei larga et clara indicia homo unus hic edidit.

106

Nunc autem primo dicendum est de inuerecundis. Qui inuerecundus est ita esse debet: patulis oculis lucidis, palpebris crassis et sanguinolentis, aliquanto incuruus, scapulis in acutum eminentibus, non tam erectus, <sed> pronior, mobilis, aspersus rubore, sublucente intrinsecus sanguinolento colore, uultu rotundo, pectore superius retracto, inferiore palpebra magis crassa. Et quibus caput in modum mallei prolixum est et prominet ante ac retro, et quibus cutis oris tensa est, inuerecundi sunt.

107

Honestas morum et tranquillitas hominis qui graece <ϰόσμιος> dicitur his indiciis colligenda est: mouetur tardius, loquitur grauius, uocem infirmi potius spiritus quam expressam et claram habet, quod Graeci <ϰοιλοστομίαν> uocant; oculis erit non perlucidis, magis nigris, non satis clausis nec <patulis, palpebris> tardis; palpebras enim celeres diximus alias imbellem, alias calidum indicare.

108

Homo animosus, qui graece <θυμοειδὴς> dicitur, ita erit: corpore rectus, lateribus idoneus, artus omnibus membris atque concinnus, prope rubicundus; huius scapulae grandes, separatae, latae, extremitates pedum et manuum grandes, tenaces, leue pectus, leuia inguina, barba facile increscens, ultima linea capillorum capitis deorsum demissa, frons rotunda, capillus non planus, sed assurgens. Supercilia trucia atque subrecta habebit et nares <in origine sua, id est super cilia, aliquanto inferiores>.

109

Mansuetus homo ita intelligitur: erit solido ac forti uultu, carne ampliore ac molli, id est <ὑγρᾷ>), corpore maiore magis quam minore, mensuris corporis inter se congruentibus, aliquanto resupinus, ultima linea capillorum capitis superius reducta, imae manus ac pedes <γλαφυραίγλαφυρὸν> autem intelligendum est quod non uniforme est nec congestum, sed discretum tamquam interrasum uel insculptum.

110

Misericordem ex his intelliges: <γλαφυροῖς> membris esse debet, cuius nominis significationem supra insinuauimus, coloris albi, nigris oculis, naribus ex superiori parte tenuioribus. Huiusmodi homines et ad lacrimas sunt faciles, mulieribus dediti et edunt facilius sobolem femininam, moribus autem propemodum multiformes.

111

Qui amoribus est deditus ita intelligitur: memor esse debet, ingeniosus, calidus, oculos habere prope lacrimantes et prope pallidos.

112

Libidinosi, id est intemperantes libidinum, ita sunt: color albus, corpus hispidum rectis capillis, partes oris hispidae directis et solidis capillis et nigris, item tempora hispida similibus capillis. Oculos habebunt pigriores, humidos, crura tenuia, neruis intenta atque hispida, uentrem pinguem, mentum reflexum <ad> nares ita ut inter nares et mentum caua sit quaedam planities, et quibus uena in brachiis est, et qui in palpebris capillos raros et defluentes habent.

113

Loquaces sunt qui superiores partes corporis multo maiores habent quam inferiores ab inguine, qui uultus habent <γλαφυρούς> ― supra autem expositum est hoc nomen ―, qui uentrem hispidum habent.

114

Quibus memoria uiget, superiores partes corporis minores habent, easdem etiam <γλαφυρὰς> et sicciores.

115

Molles autem, quos quidem <ϰιναίδους> dicunt, ita sunt: inclinato ad latus capite, coniunctis scapulis, qui extollunt calcanea, qui plerumque iunctos habent pedes, cum loquuntur, qui glauciunt aliquatenus ut oues, qui narem suam respiciunt et qui narem digitis suis dirigunt atque fingunt, qui quod aut ipsi sputant aut alii sollicite calcant et obterunt, qui saepe inspiciunt partes eas sui corporis quas pulchriores sibi habere uidentur, qui frequenter subrident loquentes, qui uocem tamquam perfractam habent, qui supercilia seiuncta, qui demissum superius cilium ita ut inferius occupetur, quibus salientibus etiam scapulae prosiliunt, qui mouent corpus ut mulieres, qui brachia peruersa habent et qui tunicam circa lumbos tendunt, qui cum rident clamant et qui frequenter manus aliorum apprehendunt.

116

Multis locis dictum est nimietates esse uitiosas et optimam esse medietatem. Sed nunc repetimus non sinceram esse medietatem nec summo examine exploratum id quod medium est nec semper atque in omnibus praeualere, sed interdum temperamentum tunc optimum iudicari, cum non medium inter duas nimietates constituitur, sed cum magis ad partem alteram uergit. Exemplis igitur duobus uel tribus propositis erit hoc manifestius quae signa sint optima. Diximus etenim <et altos et> cauos oculos esse uitiosos. Si igitur ad certam medietatem respiciamus, plani oculi erunt optimi; sed constituimus eos oculos esse ορtimos qui aliquanto inferiores sunt quam plani: refertur enim hoc ad leonem. Diximus etiam enorme et nimium caput nec non et breue esse uitiosum: secundum hanc igitur diffinitionem mediae magnitudinis caput optimum debuit iudicari, sed iudicatur optimum caput quod aliquanto sit medio maius. Item diximus os et cum breue est et cum enorme, esse uitiosum: secundum haec igitur mediae magnitudinis os optimum esse debuit, sed non ita est: os enim tunc optimum est, cum aliquanto est maius quam medietas constituit: refertur enim etiam hoc ad leonem. Secundum haec igitur exempla medietas non ex mensura nec modo neque <pro ratione> cum inter diuersos motus fuerit certa capienda est, sed prout eam ἐπιπρέπεια dictauerit; haec enim medietatis et temperaminis auctor esse debet.

117

Quae sit autem uis <ἐπιπρεπείας> superius expositum est. Quae animum intuentis atque considerantis ad certae speciei similitudinem mox trahit, cum aut feminini aut masculini aut alicuius animalis ingenium imaginatur. Vt autem proprietates possit animalium colligere, pauca ex Loxo exempla proponemus. Nam Polemon partem hanc operosius, Aristoteles solito obscurius, Loxus autem breuiter quidem locum hunc, sed planius est exsecutus, quod homines sint animalibus similes.

118

Equus animal erectum est atque exultans, in certando animosum, uictoriae cupidum, non impatiens laboris. Homines ergo qui ad huius animalis speciem referuntur, capillo erunt tenso, rubeo, genas habebunt maiores, collum longius, nares magis patulas, labium inferius demissum, erunt calidi in uenerem, iactantes sui, contentiosi nimium, sapientes minus.

119

Asinus animal est iners, frigidum, indocile, tardum, insolens, uocis ingratae. Qui ad huius animalis speciem referuntur homines necesse est sint cruribus crassis, longο capite, auribus crassis, longis, labiis demissis, uoce deformi; qui sunt tardi, frigidi, penuriae atque iniuriae contemptores.

120

Bos animal est habens caput grande, frontem latam, oculos grandes, os latum, nares latas, latera grandia, uentrem pleniorem. Ad huius animalis speciem homines qui referuntur erunt indociles, consilii egentes, loquendi et agendi ignaui, tardiores, regi magis quam regere apti, non tamen sine honestate nec iniusti, sed fortes.

121

Ceruus animal est timidum, uelox, iracundum, incautum. Qui ad huius animalis speciem referuntur homines erunt longi, angustioribus membris, habentes genas maiores, uelociter ambulantes; qui etiam facile ad iracundiam prouocantur, paruum animum gerentes, instabiles, <calidi> et acuti nimium et inefficaces erunt.

122

Leo animal est edendi auidum magis quam bibendi, saeuum cum irritatur, quietum cum non impellitur, uehemens cum cibo indiget, tranquillum cum satiatum est, forte <et> inuictum cum dimicat. Qui ad huius animalis speciem referuntur homines erunt capite grandiore, oculis perlucidis, scisso ore, naribus capacibus, ceruice solida, humeris et pectore ingentibus, ilibus angustioribus, femoribus siccioribus, pedes imos et manus habebunt discretas atque seiunctas, rubei aliquantum, refracto capillo. Ιn his ingeniis affectus nullus, nulla fides amicitiae, nulla religio.

123

Canis animal est quod facile irascitur, facile blanditur, cibis suauibus deditum, quod Graeci <λίχνον> uocant, offenditur facile, quod graece <φιλεγϰλῆμον> dicitur, uigilat facile. Qui ad huius animalis speciem referuntur erunt acuti uultus, proscissi oris, longi corporis, acutae naris, oculorum eminentium, maledici, calidi, leues, facile irascentes.

124

Simia est animal malignum, ridiculum, turpe. Qui ad huius animalis speciem referuntur erunt parui, cauis oculis, malae barbae, breuibus ceruicibus, paruorum oculorum, rugosi uultus, imitatores ingeniorum alienorum, ipsi imperfectum ingenium habentes.

125

Anser animal est audax, pigrum, inane, clamosum. Qui ad huius animalis speciem referuntur homines erunt latis pedibus, cruribus breuibus, grandibus calcaneis, naribus longis et directis, capite propemodum rotundo, oculis rotundis, splendidis, dorso lato. Huiusmodi hominibus nihil est commendandum: non enim reddent quod acceperint, fidem autem minus repraesentant ex eo magis quod edaces sint <quam> quod parum fideles. Idem ipsi et quod dederunt reposcere negligunt.

126

Lupus animal est rapax, iracundum, insidiosum, audax, uiolentum. Qui ad huius animalis speciem referuntur ita erunt: naribus obuncis, deorsum detractis superciliis, coniunctis, hispidis, oculis paruis, clausis, subcauis, capite paruo, rotundo, hispido corpore, protensis capillis, reductis ac restrictis cruribus. Huiusmodi homines callidi, impii, gaudentes sanguine, ad iracundiam faciles, moribus praui usque adeo sunt ut quod datur uel offertur non accipiant, quod non datur rapiant.

127

Testudo animal est iners, stultum, uorax, quod neque sibi aliquid neque cuiquam alteri prodest. Mulier quaecunque ad huius animalis speciem refertur ita est: collo breui, dorso lato, pedibus latis, rugoso uultu et maxime malis. Huiusmodi mulier inepta, inefficax, ingrata.

128

Coluber animal est saeuum, nocens, insidiosum, cum constituerit animum terribile, cum timuerit fugax, gulae deditum. Qui ad huius animalis speciem referuntur ita erunt: capite paruo, tenui, rotundo, oculis paruis, rotundis, lucidis, collo lοngo, tenui, ore praeciso, prolixo corpore, pectore angusto, caput uelociter et facile commouebunt. Homicidae quoque huiusmodi homines erunt, audaces, timidi, studentes malitiae.

129

Noctua, quae graece <γλαῦξ> dicitur, animal est ignauum, mutabile, nunquam in isdem permanens locis, sine affectu adeo ut pullos non ipsa educet, masculus enim educat filios, cum pullis conuenit, uariis locis habitat, mediis in muris commoratur: adeo pigra est. Mulier quae ad huius similitudinem refertur, ita erit: obuncis naribus, genas magnas habebit, oculos magnos, rotundos, humeros fortes, dorsum latum, crassum. Huiusmodi mulier nec filiis fidelis nec marito, parsimoniae ignara, manu iners, linguae indulgens.

130

Pauus animal est pulchritudini studens, stultum, posteriores partes sui corporis referens, clamosum, femininae uocis. Quicunque ad huius animalis speciem referuntur erunt graciles, non indecori corpore, capite prope rotundo, speciosis oculis, ceruice procera, incessu pulchri. Idem ipsi erunt faciles ad largiendum, moechi, cinaedi.

131

Gallus, qui graece <ἀλεϰτρυὼν> dicitur, animal est ineptum, in uenerem calidum, speciei ac uocis suae gerens fiduciam magnam. Qui ad huius animalis speciem referuntur ita erunt: oculo rotundo, nitenti, capite paruo, mobili, subrecti collo, leuibus humeris, in quibus uis et calor eorum omnis constitutus est. Interdum coma capitis gloriabuntur, erecta habebunt crura, barbam honestam, uocales, honorem sibi plurimum deferentes, quos necesse est et certamina celebrando superbos esse, aliena libenter assumere, non esse contentos matrimoniis propriis, sine grauitate, sine consilio, sine reuerentia esse.

132

Iuxta haec exempla etiam ceterorum animalium proprietates tam minimas quam maiores corporis partes considerans ad species humanorum morum, prout cuique animali quisque proximus fuerit, instrues. Retinendum autem quod interdum ex diuersis animalibus de quibus iudicauimus signa conueniant in unum hominem, quae res difficilis quidem ad considerationem, sed tamen ad speciem suam singula referenda sunt nec dubitandum pluribus animalibus unum hominem similem pronuntiare. Si enim ita euenerit ut et equi et simiae signa conueniant, non dubitabis eidem et equi insolentiam et simiae malignitatem assignare, uel si tribus animalibus proximus quis fuerit, trium animalium mores illi confidenter ascribe. Certum autem est inspectionem hominum ex eo difficilem esse quod homo unusquisque uitium suum celare nitatur. Sed et studia et conuersationes satis humana ingenia obscurant, idque ipsum de quo nunc agitur frequenter euenit, ut multiforme sit unius hominis ingenium, animalia autem simplicia, nuda atque incauta sunt et naturam suam singula in promptu habent.

133

Vsque adeo autem Polemon et Loxus doctrinam hanc praeferunt ut etiam futurorum quaedam praedicere eam confirment. Ex pluribus igitur quae Polemon se praedixisse retulit duo uel tria ponemus exempla, ne uel hoc omissum sit. Apud Samum in conuiuio hominis uultum se considerasse dicit qui mutaret interius cuiusque oculi differentiam <...> et splendorem uiuacitatis suae pupillae, inquit, eius amiserant. Ηaec igitur intuens Polemon diuino etiam praesagio praedixit quid ei futurum esset, et tunc maxime coepit ex his indiciis cognoscere ueritatem...


no previous next