no previous next

Anonymus

De rebus bellicis

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

Praefatio

[1] Caelesti semper instinctu felicis rei publicae uestrae commoditas, sacratissimi principes, opportunis est suggerenda temporibus, ut diuina consilia diuinis successibus conualescant. [2] Vnde pro ingenii facultate unum capitulum de largitionum utilitate in hoc libello composui, non quod istud tam inmensae utilitati sufficiat, sed ut ex hoc mediocritatis meae documento praemisso in reliquis utilitatis possit fides ostendi. [3] Proinde, ne promissioni fides accommodata uelut fallacem in posterum grauet, pro conscientia ueritatis ipse mihi poenam praemii loco, si promissio secus cesserit, posco, nec me laus aut <praemium> prosequatur cum abunde sit in hac parte indignationem pro audacia declinare. [4] Sed fas erit rei publicae praesulem a privato desiderata cognoscere, cum rerum utilitas interdum eum lateat inquirentem. [5] Ergo nonnumquam inuitandi sunt qui recte quicquam sentire fuerint approbati: nam ut ait optimus orator, ad illum maior pars hominum decurrit quem ingenio natura donauerit. [6] In qua re est considerare semper quid unusquisque magis sentiat quam loquatur; constat enim apud omnes quod nec summa nobilitas nec opum affluentia aut subnixae tribunalibus potestates aut eloquentia litteris acquisita consecuta est utilitates artium, in quibus etiam armorum continetur inventio, sed ingenii tantummodo magnitudo, quae uirtutum omnium mater est, naturae felicitate subnixa. [7] Quod quidem sine personarum electione uidemus accidere: nam cum barbarae nationes neque facundia polleant aut dignitatibus illustrentur, minime tamen a rerum inuentione, natura opitulante, habentur alieni.

[8] Quamobrem, clementissimi principes, qui gloriam bonae opinionis perpetua felicitate diligitis, qui Romano nomini debitos affectus propagatis in filios, respicere dignemini quae nostris sensibus commoda prouidentia diuinitatis intulerit. [9] Vniuersis igitur seu militiam clementiae uestrae tractantibus seu otio privato contentis uel terrae cultoribus siue negotiatoribus mercium lucra tractantibus pro saeculi uestri felicitate gaudentibus, consequemini ex hoc opere commoda singulorum, quorum species diuersis titulis, opportunis quibusque locis, oratio subiecta testabitur. [10] Referemus enim quemadmodum, remissa tributorum medietate, in robur proprium prouinciarum cultor habeatur; unde etiam, <in> ratione exactionum cessante contumelia, limitum solitudinem erectis castrorum munitionibus incola securus illustret; quo etiam pacto auri argentique modus sine dantium poena duplicetur; uel quo argumento extra solitam largitatem cumulatus honoribus miles exultet. [11] His etiam adnectenda credidimus quae bellorum necessitatibus terra uel mari in acquirendis uictoriis procurentur; ex quibus fastidii leuandi gratia pauca machinarum inuenta referemus. [12] Docebimus igitur uelocissimum liburnae genus decem nauibus ingenii magisterio praeualere, ita ut hae per eam sine auxilio cuiusquam turbae obruantur. [13] In terrenis uero congressibus talis est excogitata sollertia ut equus, siue aciem rupturus inuadat siue fugientibus ingerat se, tali arte muniatur ut semetipsum uerberans sine cuiusquam magisterio efficiat magnas hostium strages. [14] In fluuiorum quoque difficultatibus exquisita est noui pontis inuentio minime subuectioni onerosa; hunc enim pontem amnibus paludibusque necessarium perpauci homines aut quinquaginta fere numero iumenta portabunt.

[15] Ex his igitur quae rettulimus, iam futuris ut ego arbitror designatis, pace uestra dixerim, magnum uobis munus concessu diuinitatis apporto, asserens prouidentia pietatis uestrae armorum uigorem et cunctam rem publicam praedictis remediis subleuandam: quae quidem non ignota sunt proximis uestrae clementiae, quos alia plura sollicitant a nobis aliena. [16] Verum quia illos multa occupatos effugiunt, otio persuasus, non adeo a rerum commoditatibus peregrinus, utilia uestrae felicitati undique redacta conferre gestiui. [17] Si quid uero liberius oratio mea pro rerum necessitate protulerit, aestimo uenia protegendum, cum mihi promissionis implendae gratia subueniendum est propter philosophiae libertatem.

I De inhibenda largitate

[1] Bellicam laudem et gloriam triumphorum utilitas semper intueatur aerarii, ne profusa largitio semina magis excitet proeliorum; quae si prouidentia maiestatis imperatoriae reprimatur, non amplius bellorum florebit improbitas, sed collatorum potius defecta subsidia recreantur. [2] Quod si largitio immoderata seruanda profuderit, opum delectabilitas nullo uetustatis more poterit iam necessitatibus subuenire. [3] Quamobrem patrum nobis est paulisper prouidentia referenda quam in rebus egenis habuerint, uel quae nunc <ita> in tanta facultatum licentia uideatur. [4] Rectores superioris uitae non otiosis opibus sed condendis potius moenibus laetabantur, in quorum decorem uniuersam auri argentique materiam conferebant. [5] Aeris quoque copiam in simulacris propriis ad uirtutis suae testimonia figurabant. [6] Vt uero emendi et uendendi utilitas [...] et ut facultas regiae largitati suppeteret, in aeris usum excultam politius terram et igne solidatam, certis quoque expressionibus figuratam, auro argentoque reposito usui habuerunt. [7] Sed posteriores, fastidientes priscae uilitatis inuentum, formatos e coriis orbes auro modico signauerunt, quibus regum munificentia et commutationum necessitas intactis collatoribus utebatur. [8] Sequentior uero aetas, aeris redundante materia quam publicus iam moenium recusabat ornatus, diuturna ut prior monumenta meditata, aes ualidum ipso pondere pretiosius figurauit; cuius species pro qualitate, ut diximus, ponderis diuturnior fuit, sed potentia regalis pro licentia speciem suam tantum in auro argentoque signauit, quae pro reuerentia figurae nullis usibus proficiens ad honorem regium sacrata permansit. [9] Aeris autem materia, quae iam pro copia uilior erat, ad dona militaria et uaria populorum commercia signabatur. [10] Sed ut uera fides dicta facilius prosequatur, formas et species commodas atque pro temporibus diuersas uariasque veterum prouisiones exprimi colorum qualitatibus properaui.

II Ex quibus temporibus profusio uel auaritia coeperit

[1] Constantini temporibus profusa largitio aurum pro aere, quod antea magni pretii habebatur, uilibus commerciis assignauit; sed huius auaritiae origo hinc creditur emanasse. [2] Cum enim antiquitus aurum argentumque et lapidum pretiosorum magna uis in templis reposita ad publicum peruenisset, cunctorum dandi habendique cupiditates accendit. [3] Et cum aeris ipsius — quod regum, ut diximus, fuerat uultu signatum — enormis iam et grauis erogatio uideretur, nihilominus tamen a caecitate quadam ex auro, quod pretiosius habetur, profusior erogandi diligentia fuit. [4] Ex hac auri copia priuatae potentium repletae domus in perniciem pauperum clariores effectae, tenuioribus uidelicet uiolentia oppressis. [5] Sed afflicta paupertas, in uarios scelerum conatus accensa, nullam reuerentiam iuris aut pietatis affectum prae oculis habens, uindictam suam malis artibus commendauit. [6] Nam saepe grauissimis damnis affecit imperia populando agros, quietem latrociniis persequendo, inflammando odia; et per gradus criminum fouit tyrannos, quos ad gloriam uirtutis tuae produxit <inopia> magis quam succendit audacia. [7] Erit igitur curae prudentiae tuae, optime imperator, repressa largitate et collatori prospicere et in posterum nominis tui gloriam propagare. [8] Denique paulisper felicium temporum reuolue memoriam, et antiquae paupertatis famosa regna considera quae agros colere et abstinere opibus norant, qua haec honoris laude per omne aeuum frugalitas incorrupta commendet. [9] Certe aurea nuncupamus quae aurum penitus non habebant.

III De fraude et correctione monetae

[1] Inter damna rei publicae non ferenda solidorum figura aliquantorum fraudibus deprauata diuersa populos ratione sollicitat et regiae maiestatis imaginem, dum per monetae culpam refutatur, inminuit; ementis enim eundem solidum fraudulenta calliditas et uendentis damnosa necessitas difficultatem quandam ipsis contractibus intulerunt, ne rebus possit interesse simplicitas. [2] Ergo huic quoque parti maiestatis uestrae est, ut in omnibus, adhibenda correctio, ita ut opifices monetae redacti undique in unam insulam congregentur, nummariis et solidorum usibus profuturi, a societate uidelicet in perpetuum contiguae terrae prohibiti, ne commixtionis licentia fraudibus opportuna integritatem publicae utilitatis obfuscet. [3] Illic enim, solitudine suffragante, integra fides monetae praestabitur, nec erit fraudi locus ubi nulla est mercis occasio. [4] Verum ut qualitas futurae discussionis appareat, formas et magnitudinem tam aereae quam aureae figurationis pictura praenuntiante subieci.

IV De iudicum prauitate

[1] Ad haec igitur incommoda, quae prouincias auaritiae artibus uexant, accedit etiam iudicum execranda cupiditas, collatorum utilitatibus inimica. [2] Nam hi, despecta reuerentia dignitatum, uelut mercatores in prouincias se missos existimant, eo grauiores quod ab his procedit iniquitas unde debuit sperari medicina. [3] Et tamquam sua rebus sufficere non possit iniquitas, exactores in profligandis rebus huiusmodi dirigit unusquisque qui diuersis rapinarum artibus collatorum uires exhauriant; uidelicet quasi parum notabiles haberentur si soli peccarent. [4] Quae enim ab his occasio fiscalium titulorum inlibata peracta est? Quae conuentio sine praeda discessit? [5] Illis tironum comparatio, equorum uel frumenti coemptio, expensa quoque moenibus profutura, sollemnia lucra sunt et uotiua direptio. [6] Quod si prouincias casti et integritatis cupidi moderentur, nec fraudi usquam relinquetur locus et res publica moribus ditata firmabitur.

V De releuando militari sumptu

[1] Relatis, ut uisum est, rei publicae incommodis, augustis prouisionibus merito repellendis, ad enormia militum alimenta ratione non incongrua prohibenda ueniamus, quorum causa totius tributariae functionis laborat illatio. [2] Sed ne tantae confusionis molem occupatio augusta fastidiat, breuius tam diuturni erroris exitum declarabo. [3] Militaris ordo, stipendiis aliquot peractis, ubi ad quinque uel eo amplius annonarum emolumenta peruenerit, ne haec diutius percipiens rem publicam grauet, honesta missione donatus uacans sibi otio gaudeat absolutus; in cuius locum posterior succedens totum numerum per certa temporum spatia expensis grauissimis releuabit. [4] Quod si numerosior miles de sequentibus scholis in decedentium locum uocatur, hic quoque pari liberalitate otio donatus abscedat uel ad alium ordinem cui miles deest locum suppleturus accedat. [5] Quae res non solum expensis grauidam rem publicam recreabit sed etiam curas imperatoriae prouisionis imminuet; animabit etiam plures ad militiam quos ab ea stipendiorum tarditas prohibebat. [6] Huiusmodi igitur prouisionis utilitas in augmentum prouincialium habet ueteranos regiis donis opulentos et ad colendos agros adhuc praeualentes agricolas: habitabunt limites, arabunt quae dudum defenderant loca, et laborum desiderio potiti erunt ex milite collatores. [7] Verum quia nonnumquam bellorum ruina aut fastidio castrensium munerum deserta militia de summa integritatis intercipit, tali remedio huiusmodi damna supplenda sunt, scilicet ut centeni aut quinquageni iuniores extra hos qui in matriculis continentur habeantur in promptu, armis exerciti et minori [ut minori] utpote tirones stipendio subleuati, in locum amissorum si res ita tulerit subrogandi. [8] His ita prouisis et integritas secura manebit exercitus et damnis non deerunt matura et parata in primis subsidia.

VI De bellicis machinis

[1] In primis sciendum est quod imperium Romanum circumlatrantium ubique nationum perstringat insania et omne latus limitum tecta naturalibus locis appetat dolosa barbaries. [2] Nam plerumque memoratae gentes aut siluis teguntur aut extolluntur montibus aut uindicantur pruinis; nonnullae uagae solitudinibus ac sole nimio proteguntur. [3] Sunt quae paludibus fluminibusque defensae nec inueniri facile queunt, et tamen quietem pacis lacerant inopinatis incursibus. [4] Ergo huiusmodi nationes, quae aut talibus subsidiis aut ciuitatum castellorumque moenibus defenduntur, diuersis et nouis armorum sunt machinis prosequendae. [5] Verum ne qua difficultas in excitandis armorum generibus oriatur, imaginem tormentorum nihil a uero distantem coloribus adumbratam orationi subieci, ut sit facilis imitandi confectio.

VII Expositio ballistae quadrirotis

[1] Exemplum ballistae, cuius fabricam ante oculos positam subtilis pictura testatur. [2] Subiecta namque rotarum quattuor facilitas, duobus subiunctis et armatis equis, ad usus hanc bellicos trahit; cuius tanta est utilitas pro artis industria ut omni latere in hostem sagittas impellat, sagittarii libertatem et manus imitata. [3] Habet foramina per quattuor partes, quibus pro commoditate rerum circumducta et flexa facillime ad omnes impetus parata consistat. [4] Quae quidem a fronte cochleae machina et deponitur celerius et erigitur subleuata. [5] Sed huius temo in quamuis partem necessitas uocet cita et facili conuersione deflexus erigitur. [6] Sciendum est autem quod hoc ballistae genus duorum opera uirorum sagittas ex se non, ut aliae, funibus sed radiis intorta iaculatur.

VIII Expositio tichodifri

[1] Tichodifrus quod est genus machinae ex rei suae commoditate, Graeca appellatione, uocabuli sumpsit exordium, eo quod per hunc facilior in murum paretur ascensus, ante ballistae semper ducendus incessum quo protectior eadem ballista operetur. [2] Erit ergo huius quoque compositio uel fabrica utili et commoda inuentione praeparanda. [3] Ergo hic idem tichodifrus non altior sed humilior fabricatur, ut intra se possit latenter incedentium celare uestigia: qui, duabus superimpositis cratibus fixoriisque confixis, intra se tectos ab omni incursione defendit, duabus sane rotis ad promouendam machinam latenter impulsus. [4] Cuius axium extremitates et frons nec non et superior latitudo fuscinis et lanceis armatur diligenter aptatis, ne aggrediendi cuiquam per uacantia defensore loca, id est superiorem partem, tribuatur facultas.

IX Expositio clipeocentri

Parma, hoc est modicus clipeus, fixoriis minutis ad soliditatem sui diligenter munitus, uarie habetur idoneus; interdum enim operit gestientem, nonnumquam in fronte tichodifri oppositus uel in temone suspensus munit inferius latitantes ab incursu comminus uenientum.

X Expositio plumbatae [et] tribolatae

[1] Hoc iaculi genus, quod in modum sagittae pennis uidetur instructum, non arcus neque ballistae pulsu consueuit emitti, sed manus impetu et uiribus elisum in hostem comminus uadit: quod excipienti gemina ratione uidetur afferre perniciem; aut enim perimit infixum aut sine uulnere dilapsum et in terram positum plantae calcantis infigitur, eo quod in partem quamlibet si fuerit conuersum, ex latere aculeo ex se eminente inferat uulnus. [2] Fit autem ex ligno in modum sagittae facto, cui ferrum subtiliter in formam uenabuli aptatum infigitur, fistula eiusdem ferri parumper extensa, supra quam, modico interiecto spatio, plumbo adhaerentes aculei uelut tribuli emergunt. [3] In summa autem parte eiusdem iaculi affiguntur pennae celeritatis causa, tanto uidelicet super easdem pennas relicto spatio quantum digiti potuerint tenentis amplecti.

XI Expositio plumbatae mamillatae

[1] Bene extensa et directa uirga accipiet in extremitate sui rotundum et in acumen deductum ferrum, similibus locis <ac> in tribulata plumbo et pennis adhaerentibus, ut plumbi pondere et pennarum celeritate adiuta rotunditas teli facilius clipeos aduersarii et similiter obstantia ualeat penetrare.

XII Expositio currodrepani

[1] Huiusmodi pugnacis uehiculi genus, quod armis praeter morem uidetur instructum, repperit Parthicae pugnae necessitas. [2] Sed hoc singulis bene munitis inuecti equis duo uiri uestitu et armis <e> ferro diligenter muniti citato cursu in pugnam rapiunt; cuius posterior supra currum pars cultris in ordinem exstantibus communitur, uidelicet ne facilis a tergo cuiquam praebeatur ascensus. [3] Falces uero acutissimae axibus eiusdem currus aptantur, in lateribus suis ansulas habentes, quibus innexi funes pro arbitrio duorum equitum laxati quidem explicant, repressi autem erigunt falces. [4] Qualia uero huiusmodi machinae funera hostibus immittant uel quas turbatis ordinibus strages efficiant, dicent melius qui usu bella cognoscunt.

XIII Expositio currodrepani singularis

[1] In hoc curriculo, quod singularis equi tractu discurrit quodque unius hominis arte regitur et uirtute protegitur, eadem est quae in priori curru armorum facies et ad repellenda tela et ad inferenda pericula; nec distat a superiore quicquam machina, nisi quod superior currus pro magnitudine sui duobus equis tractus, a duobus etiam bellatoribus gubernatur.

XIV Expositio currodrepani clipeati

[1] Machinae huius admiratio habet nouitatis aliquid; est enim a superioribus curribus quadam parte dissimilis, hic enim posterior uehiculi pars uerberibus spontaneis ad incitandos equos et clipeis acuto ferro circumdatis uelut in propugnaculo positis communitur. [2] Et est priori quidem currui hac ratione dissimilis, quod hic non ut ibidem duos equos duorum etiam hominum sed unius tantum sagacitas regit. [3] A secundo uero curru hac diuersitate secernitur, quod in illo unus equus et pondus bellatoris subit <...> dum ipsum equitem portat, et occulto temone iugum trahente minus amplectitur. [4] Hic etiam licet conuertere laxatis funibus explicatas falces et ad perniciem hostium longius ab axe porrectas. [5] Funis uero, quo laxato aut explicantur falces aut represso super eosdem axes eriguntur, ligatur circulo haerenti catafracto, in posterioris lateris parte exteriore, per quod uestiti equi ad omnes telorum muniuntur incursus.

XV Expositio thoracomachi

[1] Inter omnia, quae ad usum bellicum prouida posteritatis cogitauit antiquitas, thoracomachum quoque mira utilitate ad leuamen corporis armorum ponderi et asperitati subiecit. [2] Hoc enim uestimenti genus, quod de coactili ad mensuram et tutelam pectoris humani conficitur, de mollibus lanis timoris sollicitudo sollertia magistra composuit, ut hoc inducto primum lorica uel cliuanus aut his similia fragilitatem corporis ponderis asperitate non laederent, membra quoque uestientis inter armorum hiemisque discrimen tali solacio adiuta labori sufficiant. [3] Sane ne idem thoracomachus pluuiis uerberatus ingrauescente pondere adficiat uestientem, de Libycis bene confectis pellibus ad instar eiusdem thoracomachi faciem conueniet superinducere. [4] Hoc igitur, ut diximus, thoracomacho inducto — qui Graeca appellatione ex tuitione corporis nomen assumpsit — , soccis etiam, hoc est calciamentis, et ferratis ocreis inductis, superposita galea et scuto uel gladio lateri aptato, arreptis lanceis, in plenum pedestrem subiturus pugnam miles armabitur.

XVI Expositio ascogefyri

[1] Ne interdum necessario itineri exercitus fluuiorum — quod plerumque euenit — occursus impediat, remedium ad hanc rem et compendio facile et usu praecipuum repperit ingeniosa necessitas, quod tali ratione componitur. [2] Vitulinis pellibus Arabica arte mollitis — est enim apud eos praecipua confectionis cura propter aquam de puteis follibus hauriendam — his igitur ut dictum est diligenter sutis, fiunt utres in magnitudinem trium et semis pedum, ita ut, cum idem utres spiritu inflati tumuerint, non extollant uterum sed aequalitate quadam plenitudo ipsa utrium spatia plana perficiat, ex quorum lateribus loris subter adnexis inuicem colligantur; desuper autem una parte circulis exstantibus ex altera inmittuntur uncini; et ita, in formam pontis adsociata, partibus explicatur integritas. [3] Sed hoc idem opus obliquo fluuio propter impetum meatus facilius usque ad alteram explicabitur ripam; quod, fixis in utraque ripa ferreis palis, et funibus ualidis in medio quidem sub ipsis utribus propter incedentium sustinendum pondus, in marginibus autem firmitatis gratia desuper extensis, transeundi per fluuium nouo quodam et peregrino itineris apparatu intra breue temporis spatium praebebit liberam facultatem. [4] Admonendi praeterea sumus quod super utrium compaginationem cilicia sunt incedentium substernenda uestigiis, ne lubrica pellium confectio insistendi deneget firmitatem. [5] In utraque tamen ripa erunt manuballistae dispositae, ne hostilis manus pontem operantibus impedimento consistat.

XVII Expositio liburnae

[1] Liburnam naualibus idoneam bellis, quam pro magnitudine sui uirorum exerceri manibus quodammodo imbecillitas humana prohibebat, quocumque utilitas uocet ad facilitatem cursus ingenii ope subnixa animalium uirtus impellit. [2] In cuius alueo uel capacitate bini boues machinis adiuncti adhaerentes rotas nauis lateribus uoluunt, quarum supra ambitum uel rotunditatem exstantes radii, currentibus iisdem rotis, in modum remorum aquam conatibus elidentes miro quodam artis effectu operantur, impetu parturiente discursum. [3] Haec eadem tamen liburna pro mole sui proque machinis in semet operantibus tanto uirium fremitu pugnam capescit, ut omnes aduersarias liburnas comminus uenientes facili attritu comminuat.

XVIII Expositio ballistae fulminalis

A [1] Huiusmodi ballistae genus, murali defensioni necessarium supra ceteras, impetu et uiribus praeualere usu compertum est: arcu etenim ferreo supra canalem quo sagitta exprimitur erecto, ualidus nerui funis ferreo unco tractus eandem sagittam magnis uiribus in hostem dimissus impellit. [2] Hunc tamen funem non manibus neque uiribus militum trahi fabricae ipsius magnitudo permittit, sed retro duabus rotis uiri singuli radiorum nisibus adnitentes funem retrorsum tendunt, pro difficultate rei uiribus machinis adquisitis. [3] Ballistam tamen ipsam ad dirigenda seu altius seu humilius tela cochleae machina prout uocet utilitas nunc erigit, nunc deponit. [4] Hoc tamen mirae uirtutis argumentum: tot rerum diuersitate connexum unius tantum otiosi (ut ita dicam) hominis ad offerendam tantummodo inpulsioni sagittam opera gubernat; uidelicet ne, si hominum turba huius ministerio inseruiret, minueretur artis inuentio. [5] Ex hac igitur ballista tot et tantis ingenii artibus communita expressum telum in tantum longius uadit, ut etiam Danubii, famosi pro magnitudine fluminis, latitudinem ualeat penetrare. Fulminalis etiam nuncupata, appellatione sua uirium testatur effectum.

B [7] His igitur, inuicte imperator, machinarum quoque inuentionibus communitam potentiam inuicti duplicabis exercitus, hostium incursibus non ui solum et uiribus obuiando, sed etiam artis ingenio, maxime cum animi sagacitate per omnia elementa machinas reppereris ualituras. [8] Nam siue terra sint subeunda discrimina contra desperati hostis audaciam, falcatis curribus per aperta camporum fugientium agmina persequeris; siue murum subire temptauerit occulta temeritas, experietur ballistae fidem antequam ueniat; aut si uictricem exercitus cursum fluuiorum uspiam meatus impediet, portatilis pontis peculiaris succurret inuentio. [9] Quod si nauali bello terras fugiens maria hostis obsideat, nouo celeritatis ingenio terrestri quodammodo ritu rotis et bubus subacta fluctibus liburna transcurrens restituet sine mora uictoriam. [10] Quis enim huius uiribus resistet, quae et terrestris uehiculi nititur firmitate et habet de nauigii facilitate remedium? [11] Erit praeterea fulminalis ballista felicium limitum custos, quae quanto minus ad armandam se uirorum ministerium quaerit, tanto est ingenii uirtute praestantior; quicquid enim opis in ea numerosior manus afferre potuisset, id sibi artis ingenio dotata largitur.

XIX De bellico apparatu

[1] Cum bellicus apparatus prouocet certamina, ne turba militum confusis ordinibus uirtus compressa minuatur, conueniet ducem spatia ternis agminibus ordinare, ita ut singula quaeque agmina duobus tantum uirorum milibus instruantur, ne compressa populositas, in perniciem propriam auxiliis abundans, suis copiis opprimatur. [2] Conueniet tamen per glaciales euntem militem plagas et thoracomacho muniri, et reliquis ad tutelam pertinentibus rebus prout membrorum poscit utilitas armari, ut et frigoribus sufficiat et telis possit occurrere; minoribus sane clipeis assumptis, ne sit — quod usu plerumque euenit — pro armorum latitudine siluarum densitas inaccessa, et amittatur armorum enormitate refugium. [3] Ad omnia tamen repentina subsidia militarem uiam leuibus portatum uehiculis ascogefyri comitetur auxilium, quo facilius et latior fluminum superetur occursus et effugiendi trans fluuium, si res ita tulerit, facilitas offeratur. [4] Persarum sane gens, cui praeter ceteras nationes et dolus cordi est et corpori suppetit uirtus, quadratis est agminibus et maiori bellorum apparatu superanda; ubi etiam machinarum est omnis quam rettulimus industria proponenda, quae et uiribus resistat et dolos callidae gentis refutet. [5] In huiusmodi igitur congressibus tichodifrus, duorum gestatus ministerio uirorum, protegat ballistam multum bellicis subsidiis profuturam. [6] Sub ipsius ergo tichodifri tegmine latentes scutati usque ad uiciniam pugnaturi hostis adueniant, qui post detecti protegendi sunt ab omni telorum nube, eiusdem tichodifri tabulatis, ut meminimus, acutis ferreis communitis. [7] Cum uero inclinatum hostium pondus fugae praesidia meditetur, falcatis curribus exercenda uictoria est, quibus fugientium poplites incidantur. [8] Vbi tamen angustiora loca agmen nequaquam explicari permiserint, coartatam aciem longus machinarum siue tormentorum ordo circumdet, ne constrictum latus liberior hostis infestet. [9] Erit tamen utilior cura si duplex animalium numerus ad subuectionem tormentorum ducatur, ut sit copia in dubiis rebus uel lassitudini uel casibus subuenire.

XX De limitum munitionibus

[1] Est praeterea inter commoda rei publicae utilis limitum cura ambientium ubique latus imperii; quorum tutelae assidua melius castella prospicient, ita ut millenis interiecta passibus stabili muro et firmissimis turribus erigantur. [2] Quas quidem munitiones possessorum distributa sollicitudo sine publico sumptu constituat, uigiliis sane in his et agrariis exercendis, ut prouinciarum quies circumdata quodam praesidii cingulo inlaesa requiescat.

XXI De legum uel iuris confusione purganda

[1] Diuina prouidentia, sacratissime imperator, domi forisque rei publicae praesidiis comparatis, restat unum de tua serenitate remedium ad ciuilium curarum medicinam, ut confusas legum contrariasque sententias, improbitatis reiecto litigio, iudicio augustae dignationis illumines. [2] Quid enim sic ab honestate consistit alienum quam ibidem studia exerceri certandi ubi, iustitia profitente, discernuntur merita singulorum?


no previous next