no previous next

De structuris

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

de structuris

de litteris

quattuordecim tibi structurarum praecepta transmisi, ex quibus uelut gubernaculum compositionum teneres. hinc enim reliquas aut per ampliationem aut per solutionem nasci, si animaduerteris, comprobabis. ex trochaeo et palimbacchio, ut doctus orator. ex trochaeo et molosso, ut sacra maiestas. ex trochaeo et paeone tertio, ut poena capitalis. ex trochaeo et paeone primo, ut fracta nauicula. ex trochaeo et ionico maiore, ut uita felicior. ex tribrachi et palimbacchio, ut timidus auditor. ex tribrachi et molosso, ut misera libertas. ex spondeo et bacchio, ut fulmen tonantis. ex dactylo et ditrochaeo, ut Romulus amputauit. ex anapaesto et ditrochaeo, ut oculus uirginalis. ex amphimacro et ditrochaeo, ut optime cantitastis. ex dactylo et antispasto, ut dedecus amicorum. ex anapaesto et antispasto, ut cupidus uoluptatum. ex amphimacro et antispasto, ut impetus retardauit.

hae XIIII clausulae possunt et ita esse, ex trochaeo et molosso, ut fortis Aeneas. ex trochaeo et antibacchio, ut doctus orator. ex trochaeo et paeone III, ut templa reuocauit. ex trochaeo et ionico minori, ut fata repararint. ex trochaeo et ionico maiori, ut arua Iunonia. ex tribrachi et molosso, ut reuocat insanos. ex tribrachi et palimbacchio, ut reparat orator. ex tribrachi et ionico maiori, ut numerat impendia. ex spondeo et amphibrachy, ut mentes nocentum. ex spondeo et amphibrachy, ut calcans amicum. ex quattuor longis, quarum media breuis est, ut felicitates. ex amphibrachy et ditrochaeo, ut insulam comparauit. ex dactylo et ditrochaeo, ut optimus imperator. ex dactylo et epitrito II, ut arbiter imperandi.

sed et has, quas memoraui clausulas, si acrius aduertas, in duarum generalium numerum reputabis, ex trochaeo et molosso, tribrachi et ditrochaeo. uale. [p. 628 ] clausulae his placentes temporibus huius modi esse noscuntur, ex trochaeo et antibacchio, ut templa deiecit. ex trochaeo et paeone III, ut corpus animauit. tertia [clausula], si quemcumque pedem ditrochaeus terminet [finem], ut accepit cantilenam.[feliciter] hi pedes, quotiens trochaeus locum paenultimum tenet, sunt congrui structuris, molossus, ut natus Aeneas; ionicus minor, ut ipse Diomedes; ionicus maior, ut ipse Iunonius; choriambus, ut ite canticuli; paeon primus, ut iste legitimus. quotiens uero pes praecedit, qui mediam breuem habet, id est amphimacros, dactylus, tribrachys, hi [ergo] subiciendi sunt, ditrochaeus, ut sidera iudicabant, antispastus, ut Helena maritalis †carina repercussa. quotiens autem spondeus praecedit, bacchius postponendus, ut fulmen tonanti [uel molossum et amphibrachyn, inuadit tonantem, ut addas syllabam: nam metrum est. quidam metrici hoc metro scribunt, fulmen tonantis]. hae sunt optimae structurae, quae ex trochaeo et molosso constant, quem molossum praeposito trochaeo ita soluis * aut ipsum trochaeum soluas in tribrachyn, ut naturae tribuit.

si autem uolueris ampliationem facere, praeponis istis pedibus quinarum syllabarum quosuis alios in elocutione, qui quidem non quaeruntur, si longi sunt aut breues (hoc etenim tantum requiretur, paenultimus et ultimus, non antepaenultimus et superiores), excepta hac structura, quae quinque breues habet et est barbarismus Afer, uel ex longis Hispanus [quos debeamus in fine clausularum obseruare]; uel ne sint III longae aut IIII breues, ne monosyllaba pars orationis terminet, ne sint III trochaei, ne sit uersus heroici principium uel finis, et ne sint duae breues, tres longae et tres dactyli. clausulae non solum pleno sensu debent fieri, uerum et in commatibus singulis et diuisae et plenae fiunt. sane in oratore ait Tullius hoc esse uitandum.

quinque breues, totidem longas triplicemque trochaeum / heroicique caput finemque cauete, diserti.

initium uersus, ut puta uota Minerua iuuat, penthemimeres est; finem, uera potestas.

optimae structurae hae sunt duae, ex trochaeo et molosso, ut laetus Aeneas, item ex trochaeo et paeone tertio, ut poena capitalis.

sed <ut> breuissime, ait Probus, de structuris delectantibus doceamus, [p. 629 ] obseruantes, ne aut uersum heroici metri faciamus aut in natura longam syllabam paenultimo uerbo terminato trisyllabo finiamus, ceteris paene omnibus auditores possumus delectare. est autem structura uerborum compositio dicta a struendo, id est componendo, unde structores <compositores> alicuius rei dicti. hae quamuis in omni oratione seruari debeant, tamen maxime in uerbis duobus, nouissimo et paenultimo, sunt delectabiliter componendae.


no previous next