no previous next

Dictys Cretensis

Ephemeris belli troiani

digilibLT 2011
Informazioni editoriali

EPISTVLA

(L.) SEPTIMIVS Q. ARADIO RVFINO SALVTEM

Ephemeridem belli Troiani Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, primo conscripsit litteris Punicis, quae tum Cadmo et Agenore auctoribus per Graeciam frequentabantur. Deinde post multa saecula collapso per vetustatem apud Gnosum, olim Cretensis regis sedem, sepulchro eius, pastores cum eo devenissent, forte inter ceteram ruinam loculum stagno affabre clausum offendere ac thesaurum rati mox dissolvunt. Non aurum neque aliud quicquam praedae, sed libros ex philyra in lucem †prodierunt†. At ubi spes frustrata est, ad Praxim dominum loci eos deferunt, qui commutatos litteris Atticis, nam oratio Graeca fuerat, Neroni Romano Caesari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. Nobis cum in manus forte libelli venissent, avidos verae historiae cupido incessit ea, uti erant, Latine disserere, non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. Itaque priorum quinque voluminum, quae bello contracta gestaque sunt, eundem numerum servavimus, residua de reditu Graecorum quidem in unum redegimus atque ita ad te misimus. Tu, Rufine mi, ut par est, fave coeptis atque in legendo Dictym <...>

PROLOGVS

Dictys, Cretensis genere, Gnoso civitate, isdem temporibus, quibus et Atridae, fuit, peritus vocis ac litterarum Phoenicum, quae a Cadmo in Achaiam fuerant delatae. Hic fuit socius Idomenei, Deucalionis filii, et Merionis ex Molo, qui duces cum exercitu contra Ilium venerant, a quibus ordinatus est, ut annales belli Troiani conscriberet. Igitur de toto bello novem volumina in tilias digessit Phoeniceis litteris. Quae iam reversus senior in Cretam praecepit moriens, ut secum sepelirentur. Itaque, ut ille iusserat, memoratas tilias in stagnea arcula repositas eius tumulo condiderunt. Verum secutis temporibus, tertio decimo anno Neronis imperii, in Gnoso civitate terrae motus facti cum multa, tum etiam sepulchrum Dictys ita patefecerunt, ut a transeuntibus arcula viseretur. Pastores itaque praetereuntes cum hanc vidissent, thesaurum rati sepulchro abstulerunt. Et aperta ea invenerunt tilias incognitis sibi litteris conscriptas continuoque ad suum dominum, Eupraxidem quendam nomine, pertulerunt. Qui agnitas, quaenam essent, litteras Rutilio Rufo, illius insulae tunc consulari, obtulit. Ille cum ipso Eupraxide ad Neronem oblata sibi transmisit existimans quaedam in his secretiora contineri. Haec igitur cum Nero accepisset advertissetque Punicas esse litteras, harum peritos ad se evocavit. Qui cum venissent, interpretati sunt omnia. Cumque Nero cognosset antiqui viri, qui apud Ilium fuerat, haec esse monumenta, iussit in Graecum sermonem ista transferri, e quibus Troiani belli verior textus cunctis innotuit. Tunc Eupraxidem muneribus et Romana civitate donatum ad propria remisit. Annales vero nomine Dictys inscriptos in Graecam bibliothecam recepit,quorum seriem, qui sequitur, textus ostendit.

LIBER PRIMVS

1

Cuncti reges, qui Minois Iove geniti pronepotes Graeciae imperitabant, ad dividendas inter se Atrei opes Cretam convenere. Atreus namque ex Minoe postrema sua ordinans, quicquid auri atque argenti, pecorum etiam fuit, nepotibus, quos filiae genuerant, ex aequo dividendum reliquerat, excepto civitatum terrarumque imperio; haec quippe Idomeneus cum Merione, Deucalionis Idomeneus, alter Moli, iussu eius seorsum habuere. Convenere autem Clymenae et Naupli Palamedes et Oeax. Item Menelaus, Aeropa et Plisthene genitus, a qua Anaxibia soror, quae eo tempore Nestori denupta erat, et Agamemnon maior frater, ut vice sua in divisione uteretur, petiverant. Sed hi non Plisthenis, ut erat, magis quam Atrei dicebantur, ob eam causam, quod, cum Plisthenes admodum parvis ipse agens in primis annis vita functus, nihil dignum ad memoriam nominis reliquisset, Atreus miseratione aetatis secum eos habuerat neque minus quam regios educaverat. In qua divisione singuli pro nominis celebritate inter se quisque magnifice transiere.

2

Ad eos re cognita omnes ex origine Europae, quae in ea insula summa religione colitur, confluunt benigneque salutatos in templum deducunt. Ibi multarum hostiarum immolatione more patrio celebrata exhibitisque epulis largiter magnificeque eos habuere itemque insecutis diebus. Reges Graeciae etsi ea, quae exhibebantur, cum laetitia accipiebant, tamen multo magis templi eius magnifica pulchritudine pretiosaque exstructione operum afficiebantur, inspicientes repetentesque memoria singula, quae ex Sidona a Phoenice, patre eius, atque nobilibus matronis transmissa magno tum decori erant.

3

Per idem tempus Alexander Phrygius, Priami filius, Aenea aliisque ex consanguinitate comitibus, Spartae in domum Menelai hospitio receptus, indignissimum facinus perpetraverat. Is namque, ubi animadvertit regem abesse, quod erat Helena praeter ceteras Graeciae feminas miranda specie, amore eius captus ipsamque et multas opes domo eius aufert, Aethram etiam et Clymenam, Menelai adfines, quae ob necessitudinem cum Helena agebant. Postquam Cretam nuntius venit et cuncta, quae ab Alexandro adversum domum Menelai commissa erant, aperuit, per omnem insulam, sicut in tali re fieri amat, fama in maius divulgatur: expugnatam quippe domum regis eversumque regnum et alia in talem modum singuli disserebant.

4

Quis cognitis Menelaus, etsi abstractio coniugis animum permoverat, multo amplius tamen ob iniuriam adfinium, quas supra memoravimus, consternabatur. At ubi animadvertit Palamedes regem ira atque indignatione stupefactum consilio excidisse, ipse naves parat atque omni instrumento conpositas terrae adplicat. Dein pro tempore regem breviter consolatus, positis etiam ex divisione quae in tali negotio tempus patiebatur, navem ascendere facit atque ita ventis ex sententia flantibus paucis diebus Spartam pervenere. Eo iam Agamemnon et Nestor omnesque, qui ex origine Pelopis in Graecia regnabant, cognitis rebus confluxerant. Igitur postquam Menelaum advenisse sciunt, omnes in unum coeunt. Et quamquam atrocitas facti ad indignationem ultumque iniurias rapiebat, tamen ex consilii sententia legantur prius ad Troiam Palamedes, Vlixes et Menelaus hisque mandatur, uti conquesti iniurias Helenam et quae cum ea abrepta erant repeterent.

5

Legati paucis diebus ad Troiam veniunt. Neque tamen Alexandrum in loco offendere; eum namque properatione navigii inconsulte usum venti ad Cyprum appulere, unde sumptis aliquot navibus Phoenicem delapsus Sidoniorum regem, qui eum amice susceperat, noctu insidiis necat, eademque, qua apud Lacedaemonam, cupiditate universam domum eius in scelus proprium convertit. Ita omnia, quae ad ostentationem regiae magnificentiae fuere, indigne rapta ad naves deferri iubet. Sed ubi ex lamentatione eorum, qui casum domini deflentes reliqui praedae aufugerant, tumultus ortus est, populus omnis ad regiam concurrit. Inde, quod iam Alexander abreptis, quae cupiebat, ascensionem properabat, pro tempore armati ad naves veniunt ortoque inter eos acri proelio cadunt utrimque plurimi, cum obstinate hi regis necem defenderent, hi, ne amitterent partam praedam, summis opibus adniterentur. Incensis deinde duabus navibus Troiani reliquas strenue defensas liberant. Atque ita fatigatis iam proelio hostibus evadunt.

6

Interim apud Troiam legatorum Palamedes, cuius maxime ea tempestate domi belloque consilium valuit, ad Priamum adit conductoque consilio primum de Alexandri iniuria conqueritur, exponens conmunis hospitii eversionem, dein monet, quantas ea res inter duo regna simultates concitatura esset, interiaciens memoriam discordiarum Ili et Pelopis aliorumque, qui ex causis similibus ad internecionem gentium usque pervenissent. Ad postremum belli difficultates contraque pacis commoda adstruens non se ignorare, ait, quantis mortalibus tam atrox facinus indignationem incuteret; ex quo auctores iniuriae ab omnibus derelictos impietatis supplicia subituros. Et cum plura dicere cuperet, Priamus medium eius interrumpens sermonem: parcius quaeso Palamede, inquit. Iniquum etenim videtur insimulari eum qui absit, maxime cum fieri possit, uti, quae criminose obiecta sunt, praesenti refutatione diluantur. Haec atque alia huiusmodi inserens differri querelas ad adventum Alexandri iubet. Videbat enim, ut singuli, qui in eo consilio aderant, Palamedis oratione moverentur, ut taciti, vultu tamen admissum facinus condemnarent, cum singula miro genere orationis exponerentur atque in sermone Graeci regis inesset quaedam permixta miserationi vis. Atque ita eo die consilium dimittitur. Sed legatos Antenor, vir hospitalis et praeter ceteros boni honestique sectator, domum ad se volentes deducit.

7

Interim paucis post diebus Alexander cum supra dictis comitibus venit Helenam secum habens. Cuius adventu, tota civitas cum partim exemplum facinoris exsecrarentur, alii iniurias in Menelaum admissas dolerent, nullo omnium adprobante, postremo cunctis indignantibus tumultus ortus est. Quis rebus anxius Priamus filios convocat eosque, quid super tali agendum negotio videretur, consulit. Qui una voce minime reddendam Helenam respondent. Videbant quippe, quantae opes cum ea advectae essent; quae universa, si Helena traderetur, necessario amitterent. Praeter ea permoti forma mulierum, quae cum Helena venerant, nuptias sibi singularum iam animo destinaverant, quippe qui lingua moribusque barbari nihil pensi aut consulti patientes praeda atque libidine transversi agebantur.

8

Igitur Priamus relictis his senes conducit, sententiam filiorum aperit, dein cunctos, quid agendum esset, consulit. Sed priusquam ex more sententiae dicerentur, reguli repente consilium inrumpunt atque inconditis moribus malum singulis minitantur, si aliter, quam ipsis videretur, decernerent. Interim omnis populus indigne admissam iniuriam atque in hunc modum multa alia cum exsecratione reclamabant. Ob quae Alexander cupidine animi praeceps veritus, ne quid adversum se a popularibus oriretur, stipatus armatis fratribus impetum in multitudinem facit, multos obtruncat. Reliqui interventu procerum, qui in consilio fuerant, duce liberantur Antenore. Ita infectis rebus populus contemptui habitus non sine pernicie sua domum discedit.

9

Dein secuta die rex hortatu Hecubae ad Helenam adit eamque benigne salutans bonum animum uti gereret hortatur. Quae cuiusque esset, requirit. Tum illa Alexandri se adfinem respondit, magisque ad Priamum et Hecubam, quam ad Plisthenis filios genere pertinere, repetens ordinem omnem maiorum. Danaum enim atque Agenorem et sui et Priami generis auctores esse, namque ex Plesiona, Danai filia, et Atlante Electram natam, quam ex Iove gravidam Dardanum genuisse. Ex quo Tros et deinceps insecuti reges Ilii. Agenoris porro Taygetam. Eam ex Iove habuisse Lacedaemona. Ex quo Amyclam natum et ex eo Argalum, patrem Oebali, quem Tyndari, ex quo ipsa genita videretur, patrem constaret. Repetebat etiam cum Hecuba materni generis adfinitatem. Agenoris quippe filium Phoenicem et Dymae, patris Hecubae, et Ledae consanguinitatis originem divisisse. Postquam memoriter cuncta retexuit, ad postremum flens orare, ne, quae semel in fidem eorum recepta esset, prodendam putarent. Ea secum domo Menelai adportata, quae propria fuissent, nihil praeter ea ablatum. Sed utrum inmodico amore Alexandri, an poenarum metu, quas ob desertam domum a coniuge metuebat, ita sibi consulere maluerit, parum constabat.

10

Igitur Hecuba cognita voluntate, simul ob generis coniunctionem conplexa Helenam, ne proderetur, summis opibus adnitebatur, cum iam Priamus et reliqui reguli non amplius differendos legatos dicerent neque resistendum popularium voluntati, solo omnium Deiphobo Hecubae adsenso, quem non aliter atque Alexandrum Helenae desiderium a recto consilio praepediebat. Itaque cum obstinate Hecuba nunc Priamum, modo filios deprecaretur, modo conplexu eius nulla ratione divelli posset, omnes qui aderant in voluntatem suam transduxit. Ita ad postremum bonum publicum materna gratia corruptum est. Deinde postero die Menelaus cum suis in contionem venit, coniugem et quae cum ea abrepta essent repetens. Tunc Priamus inter regulos medius adstans facto silentio optionem Helenae, quae ob id in conspectum popularium venerat, offert, si ei videretur domum ad suos regredi. Quam ferunt dixisse neque se invitam navigasse, neque sibi cum Menelai matrimonio convenire. Ita reguli habentes Helenam non sine exsultatione ex contione discedunt.

11

His actis Vlixes contestandi magis gratia quam aliquid ex oratione profuturus cuncta, quae ab Alexandro contra Graeciam indigne commissa essent, retexuit; ob quae ultionem brevi testatus est. Dein Menelaus ira percitus atroci vultu exitium minatus consilium dimittit. Quae ubi ad Priamidas perlata sunt, confirmant inter se clam, uti per dolum legatos circumveniant. Credebant quippe, quod non frustra eos habuit, si legati inperfecto negotio revertissent, fore, uti adversum se grande proelium concitaretur. Igitur Antenor, cuius de sanctitate morum supra memoravimus, Priamum convenit coniurationemque factam conqueritur: filios quippe eius non legatis, sed adversus se insidias parare, neque id se passurum. Dein non multo post legatis rem aperit. Ita exploratis omnibus adhibito praesidio, cum primum opportunum visum est, inviolatos eos dimittit.

12

Dum haec apud Troiam aguntur, disseminata iam per universam Graeciam fama omnes Pelopidae in unum conveniunt atque interposita iuris iurandi religione, ni Helena cum abreptis redderetur, bellum se Priamo inlaturos confirmant. Legati Lacedaemonam redeunt, de Helena eiusque voluntate narrant, dein Priami filiorumque eius adversum se dicta gestaque, grande praeconium fidei erga legatos Antenoris praeferentes. Quae ubi accepere, decernitur, uti singuli in suis locis atque imperiis opes belli parent. Igitur ex consilii sententia opportunus locus ad conveniendum et in quo de apparatu belli ageretur, Argi, Diomedis regnum, deligitur.

13

Ita ubi tempus visum est, primus omnium ingenti nomine virtutis atque corporis Aiax Telamonius advenit, cum eo Teucer frater. Dein haud multo post Idomeneus et Meriones, summa inter se iuncti concordia. Eorum ego secutus comitatum ea quidem, quae antea apud Troiam gesta sunt, ab Vlixe cognita quam diligentissime rettuli et reliqua, quae deinceps insecuta sunt, quoniam ipse interfui, quam verissime potero exponam. Igitur post eos, quos supra memoravimus, Nestor cum Antilocho et Thrasymede, quos Anaxibia susceperat, supervenit. Eos Peneleus insecutus cum Clonio et Arcesilao consanguineis, dein Prothoenor et Leitus Boeotiae principes, itemque Schedius et Epistrophus Phocenses, Ascalaphus et Ialmenus Orchomenii, tum Diores et Meges Phyleo genitus, Thoas ex Andraemone, Eurypylus Euaemonis Ormenius et Leonteus.

14

Post quos Achilles Pelei et Thetidis, quae ex Chirone dicebatur. Hic in primis adulescentiae annis, procerus, decora facie, studio rerum bellicarum omnes iam tum virtute atque gloria superabat, neque tamen aberat ab eo vis quaedam inconsulta et effera morum impatientia. Cum eo Patroclus et Phoenix, alter propter coniunctionem amicitiae, alter custos atque rector eius. Tlepolemus dein Herculis, eum insecuti sunt Phidippus et Antiphus, insignes armorum specie, avo Hercule; post eos Protesilaus Iphicli cum Podarce fratre. Adfuit et Eumelus Pheraeus, cuius pater Admetus quondam vicaria morte coniugis fata propria protulerat, Podalirius et Machaon Triccenses, Aesculapio geniti, adsciti ad id bellum ob sollertiam medicinae artis. Dein Poeantis Philocteta, qui comes Herculis post discessum eius ad deos sagittas divinas industriae praemium consecutus est, Nireus pulcher, ex Athenis Menestheus et Aiax Oilei ex Locride, Argis Amphilochus et Sthenelus, Amphiarai Amphilochus, Capanei alter, cum his Euryalus Mecistei. Dein ex Aetolia Thessandrus Polynicis; postremi omnium Demophoon atque Acamas. Fuere cuncti ex origine Pelopis. Sed eos, quos memoravimus, plures alii ex suis quisque regionibus, partim ex regum comitibus, alii ipsius regni participes insecuti sunt, quorum nomina singillatim exponere haud necessarium visum est.

15

Igitur ubi omnes Argos convenere, Diomedes hospitio cunctos recipit, necessariaque praebet. Dein Agamemnon grande auri pondus Mycenis adportatum per singulos dispertiens promptiores animos omnium ad bellum, quod parabatur, facit. Tum communi consilio super condicione proelii ius iurandum interponi hoc modo placuit. Calchas, Thestoris filius, praescius futurorum, porcum marem in forum medium adferri iubet, quem in duas partes exsectum orienti occidentique dividit, atque ita singulos nudatis gladiis per medium transire iubet. Dein mucronibus sanguine eius oblitis, adhibitis etiam aliis ad eam rem necessariis, inimicitias sibi cum Priamo per religionem confirmant: neque prius se bellum deserturos, quam Ilium atque omne regnum eruissent. Quis perfectis pure lauti Martem atque Concordiam multis immolationibus sibi adhospitavere.

16

Dein in templo Iunonis Argivae rectorem omnium declarari placuit. Igitur singuli in tabellis, quas ad deligendum belli principem quem cuique videretur acceperant, Punicis litteris Agamemnonis nomen designant. Ita consensu omnium secundo rumore summam belli atque exercitus in se suscipit, quod ei et propter germanum, cuius gratia bellum id parabatur, et propter magnam opum vim, quibus praeter ceteros Graeciae reges magnus atque clarus habebatur, merito acciderat. Dein duces praefectosque navium Achillem, Aiacem et Phoenicem destinant. Praeponuntur etiam campestri exercitui Palamedes cum Diomede et Vlixe, ita ut inter se diurnas vigiliarumque vices dispertiant. His peractis ad parandas opes atque instrumenta militiae singuli sua in regna discedunt. Interim belli studio ardebat omnis Graecia: arma, tela, equi, naves atque haec omnia toto biennio praeparantur, cum iuventus partim sua sponte, alii aequalium ad gloriam aemulatione munia militiae festinarent. Sed inter haec summa cura vis magna navium praecipue fabricatur, scilicet ne multa milia exercituum, undique versum in unum collecta, incuria navigandi tardarentur.

17

Igitur peracto biennio ad Aulidam Boeotiae, nam is locus delectus fuerat, singuli reges pro facultate opum regnique instructas classes praemittunt: ex quis primus Agamemnon ex Mycenis naves C, aliisque LX, quas ex diversis civitatibus, quae sub eo erant, contraxerat, Agapenorem praeficit, Nestor XC navium instructam classem, Menelaus ex omni Lacedaemona naves LX, Menestheus Athenis L, XL Elephenor ex Euboea, Aiax Telamonius Salamina XII, Diomedes Argis LXXX navium classem, Ascalaphus et Ialmenus Orchomenii naves XXX, Oileus Aiax XL, item ex omni Boeotia Arcesilaus, Prothoenor, Peneleus, Leitus, Clonius naves L, XL ex Phocide Schedius et Epistrophus, dein Thalpius et Diores cum Amphimacho et Polyxeno Elide aliisque civitatibus regionis eius naves XL, Thoas ex Aetolia XL, Meges ex Dulichio et ex insulis Echinadibus XL, Idomeneus cum Merione ex omni Creta classem navium LXXX, ex Ithaca Vlixes XII, XL Prothous Magnes, Tlepolemus Rhodo aliisque circa eam insulis IX, XI Eumelus Pheraeus, Achilles ex Argo Pelasgico L, III Nireus ex Syme, Podarces et Protesilaus ex Phylaca aliisque, quibus praeerant, locis naves XL, XXX Podalirius et Machaon, Philocteta Methona aliisque civitatibus naves VII, Eurypylus Ormenius XL, duas et XX Guneus Perrhaebis, Leonteus et Polypoetes ex suis regionibus XL, XXX ex insulis Co Crapathoque cum Antipho Phidippus, Thessandrus, quem Polynicis supra memoravimus, Thebis naves L, Calchas ex Acarnania XX, Mopsus Colophona XX, Epios ex insulis Cycladibus XXX. Easque magna vi frumenti aliorumque necessariorum cibi replent. Quippe ita ab Agamemnone mandatum acceperant, scilicet ne tanta vis militum necessariorum penuria fatigaretur.

18

Igitur inter tantum classium apparatum equi atque currus bellici ob locorum condicionem multi, sed pedestres milites pars maxima, ob eam causam, quia per omnem Graeciam multo maiore egestate pabuli, equitatus usus prohibetur. Praeterea fuere multi, qui ob artis peritiam necessarii nautico apparatui credebantur. Per idem tempus Lycius Sarpedon neque pretio neque gratia †Phalidis†, Sidoniorum regis, †inlectus, qui virtutis† societatem militiae nostrae adversum Troianos sequeretur, quippe quem iam Priamus donis amplioribus eisque postea duplicatis fidissimum sibi retinuerat. Omnium autem classium numerus, quem ex diversis Graeciae regnis contractum supra exposuimus, toto quinquennio praeparatus instructusque est. Ita cum nulla iam res profectionem, nisi absentia militis retardaret, cuncti duces veluti signo dato una atque eodem tempore Aulidam confluunt.

19

Interim in ipsa navigandi festinatione Agamemnon, quem a cunctis regem omnium declaratum supra docuimus, longius paulo ab exercitu progressus forte conspicit circa lucum Dianae pascentem capream imprudensque religionis, quae in eo loco erat, iaculo transfigit. Neque multo post irane caelesti an ob mutationem aeris corporibus pertemptatis lues invadit. Atque interim in dies magis magisque saeviens multa milia fatigare et promiscue per pecora atque exercitum grassari. Prorsus nullus funeri modus neque requies; uti quidque malo obvium fuerat, vastabatur. Quis rebus sollicitis ducibus mulier quaedam deo plena Dianae iram fatur: eam namque ob necem capreae, qua maxime laetabatur, sacrilegii poenam ab exercitu expetere, nec leniri, priusquam auctor tanti sceleris filiam natu maximam vicariam victimam immolavisset. Quae vox ut ad exercitum venit, omnes duces Agamemnonem adeunt eumque primo orare recusantemque ad postremum cogere, uti malo obviam properaret. Sed ubi obstinate renuere vident nec ulla vi queunt flectere, plurimis conviciis insecuti, ad postremum regio honore spoliavere. Ac ne tanta vis exercitus sine rectore effusius ac sine modo militiae vagaretur, praeficiunt ante omnes Palamedem, dein Diomedem et Aiacem Telamonium, quartum Idomenea. Ita per aequationem numeri atque partium quadripertitur exercitus.

20

Neque interim ullus finis vastitatis, cum Vlixes simulata ex pertinacia Agamemnonis iracundia et ob id domuitionem confirmans magnum atque insperabile cunctis remedium excogitavit. Profectus namque Mycenas nullo consilii participe falsas litteras tamquam ab Agamemnone ad Clytemestram perfert,quarum sententia haec erat: Iphigeniam, nam ea maior natu erat, desponsam Achilli, eumque non prius ad Troiam profecturum, quam promissi fides impleretur; ob quae festinaret eamque et quae nuptiis usui essent, mature mittere. Praeterea multa pro negotio locutus ementito argumento fidem fecerat. Quae ubi accepit Clytemestra cum propter gratiam Helenae, tum maxime, quod tam celeberrimi nominis viro filia traderetur, laeta Iphigeniam Vlixi committit. Isque confecto negotio paucis diebus ad exercitum revenit, atque ex inproviso in luco Dianae cum virgine conspicitur. Quis cognitis Agamemnon affectione paternae pietatis motus an ne tam inlicito immolationis sceleri interesset, fugam parat. Eumque re cognita Nestor, longam exorsus orationem, ad postremum persuadendi genere, in quo praeter ceteros Graeciae viros iucundus acceptusque erat, a proposito prohibuit.

21

Interim virginem Vlixes et Menelaus cum Calchante, quibus id negotium datum erat, remotis procul omnibus sacrificio adornant, cum ecce dies foedari et caelum nubilo tegi coepit, dein repente tonitrua, corusca fulmina et praeterea terrae marisque ingens motus atque ad postremum confusione aeris ereptum lumen. Neque multo post imbrium atque grandinis vis magna praecipitata. Inter quae tam taetra nulla requie tempestatis Menelaus cum his, qui sacrificium curabant, metu atque haesitatione diversus agebatur, terreri quippe primo subita caeli permutatione idque signum divinum credere, dein, ne inceptum omitteret. Detrimento militum commoveri. Igitur inter tantam animi dubitationem vox quaedam luco emissa: aspernari numen sacrificii genus et ob id abstinendum a corpore virginis, misereri namque eius deam; ceterum pro tanto facinore satis poenarum Agamemnoni ab coniuge eius post Troianam victoriam conparatum. Itaque curarent id, quod in vicem virginis oblatum animadverterent, immolare. Dein coepere venti atque fulmina aliaque, quae in magno caeli motu oriri solent, consenescere.

22

Sed cum haec in luco aguntur, Achilles litteras seorsum missas sibi a Clytemestra cum auri magno pondere accepit, in quis ei filiam atque omnem domum suam commendaverat. Quae postquam et Vlixis consilium patefactum est, omissis omnibus propere ad lucum pergit, magna voce Menelaum et qui cum eo erant, inclamans, ab inquietudine Iphigeniae cohiberent sese, comminatus perniciem, ni paruissent. Mox attonitis his atque obstupefactis ipse supervenit reformatoque iam die virginem abstrahit. Interim deliberantibus cunctis, quidnam vel ubi esset, quod immolari iuberetur, cerva forma corporis admiranda ante ipsam aram intrepida consistit. Eam praedictam hostiam rati oblatamque divinitus conprehendere moxque immolant. Quis peractis sedata lues instarque aestivi temporis reseratum est caelum. Ceterum virginem Achilles atque hi, qui sacrificio praefuere, clam omnes regi Scytharum, qui eo tempore aderat, commendavere.

23

At ubi duces sedatam vim mali animadvertunt ventorumque flatus navigandi prosperos atque aestivam maris faciem, omnes laeti Agamemnonem adeunt, eumque interitu filiae permaestum consolati honorem regni rursus concelebrant. Quae res pergrata atque accepta per exercitum fuit, eum quippe optimum consultorem sui non secus, quam parentem miles omnis percolebat. Sed Agamemnon sive eorum, quae praecesserant, satis prudens, seu humanarum rerum necessitatem animo reputans et ob id adversus infortunia firmissimus, dissimulato quod ei acciderat, honorem suscipit atque eo die duces omnes ad se in convivium deducit. Dein haud multis post diebus exercitus ordinatus per duces, cum opportunum iam tempus navigandi ingrueret, ascendit naves repletas multis rebus pretiosissimis, quae ab incolis regionis eius offerebantur. Ceterum frumenta, vinum aliaque cibi necessaria Anius et eius filiae praebuere, quae oenotropae ac divinae religionis antistites memorabantur. Hoc modo ex Aulide navigatum est.

LIBER SECVNDVS

1

Postquam ad Mysorum regionem universas classes venti appulere, propere omnes signo dato naves litori admovent. Dein egredi cupientibus a custodibus loci eius obviam itum est. Eos namque Telephus, qui tum Mysiae imperator erat, quo omnis regio ab incursione maritimorum hostium defensaretur, litori praefecerat. Igitur ubi descendere prohibentur neque prius permittitur terram contingere, quam regi quinam essent nuntiaretur, nostri primo quae dicebantur neglegere et singuli navibus egredi; dein postquam a custodibus nihil remittebatur et summa vi resisti et prohiberi coeptum, duces omnes iniuriam manu vindicandam rati arreptis armis evolant navibus incensique ira custodes caedere neque versis his atque in fuga parcere, sed uti quisque fugientem conprehenderat, obtruncare.

2

Interim ad Telephum, qui primi fuga Graecos evaserant, veniunt: inruisse multa milia hostium eosque caesis custodibus litora occupasse et multa praeterea singuli pro metu suo adicientes nuntiant. Dein re cognita Telephus cum his, quos circum se habebat, aliisque, qui in ea festinatione in unum conduci potuere, propere Graecis obviam venit ac statim condensatis utrimque frontibus vi magna concurritur. Dein uti quisque in manus venerat, interficitur, cum interim his aut illis ex casu suorum perculsis vehementius invicem instaretur. Sed in ea pugna Thessandrus, quem Polynicis supra memoravimus, congressus cum Telepho ictusque ab eo cadit multis tamen hostium ante interfectis, in quis Telephi comitem, quem rex ob industriam virium atque ingenii inter duces habebat, strenue dimicantem obtruncaverat; atque ita paulatim elatus secundo belli eventu et ob id maiora viribus adgressus interficitur. Atque eius cruentum corpus Diomedes, quod ei iam tum a parentibus coeptum cum eo societatis ius perseverabat, umeris extulit. Idque igni crematum, quod superfuerat, patrio more sepeliit.

3

At ubi animadvertere Achilles et Aiax Telamonius magno suorum detrimento eventum belli trahi, exercitum in duas partes dispertiunt. Ac pro tempore cohortati suos tamquam restauratis viribus acrius hostes incurrunt, ipsi duces principes certaminis, cum modo insequerentur fugientes, modo ingruentibus semet instar muri opponerent. Atque ita omni modo primi aut inter primos bellantes praeclaram iam tum virtutis suae famam apud hostes atque inter suos effecere. Interim Teuthranius, Teuthrante et Auge genitus, frater Telephi uterinus, ubi animadvertit Aiacem tanta adversum suos gloria dimicantem, propere ad eum convertit ibique pugnando ictus telo eius occubuit. Eius casu Telephus non mediocriter perculsus ultionemque fraternae mortis expetens infestus aciem invadit atque ibi, fugatis quos adversum ierat, cum obstinate Vlixen inter vineas, quae ei loco adiunctae erant, insequeretur, praepeditus trunco vitis ruit. Id ubi Achilles procul animadvertit, telum iaculatus femur sinistrum regi transfigit. At Telephus inpigre resurgens ferrum ex corpore extrahit et protectus concursu suorum ab instanti pernicie liberatus est.

4

Iamque diei plerumque processerat, cum utraque acie intenta proelium sine ulla requie iugi certamine ac strenue adversum se ducibus fatigaretur. Namque nostros multorum dierum navigio in aliquantum exhaustos maxime praesentia Telephi debilitaverat. Is namque Hercule genitus procerus corpore ac pollens viribus, divinis patriis virtutibus propriam gloriam aequiperaverat. Igitur adventante nocte cunctis cupientibus requies belli facta. Ac Mysi ad se domum, nostri ad naves digrediuntur. Ceterum in ea pugna utriusque exercitus interfecti multi mortales, sed et vulnerati pars maxima, prorsus nullo aut perpaucis clade belli eius expertibus. Dein secuta die legati invicem de sepeliendis, qui in bello ceciderant, mittuntur. Atque ita indutiis interpositis collecta corpora atque igni cremata sepeliuntur.

5

Interim Tlepolemus et cum fratre Antipho Phidippus, quos Thessalo genitos nepotes Herculis supra memoravimus, cognito Telephum in his locis imperitare, fiducia cognationis ad eum veniunt eique, quinam essent et quibuscum navigassent, aperuere. Dein multa invicem consumpta oratione ad postremum nostri acrius incusare, quod tam hostiliter adversum suos versaretur. Agamemnonem namque et Menelaum Pelopidas, non alienos generis sui, eum exercitum contraxisse. Dein quae circa domum Menelai ab Alexandro commissa essent raptumque Helenae docent. Atque decere eum cum propter consanguinitatem tum praecipue ob scelus violati communis hospitii Graecis ultro ferre auxilium, in quorum gratia ipsius etiam Herculis plurima laborum monumenta per totam Graeciam existere. Ad ea Telephus, etsi dolore vulneris inmodice adflictabatur, benigne tamen respondens ipsorum potius ait culpa factum, quod amicissimos et iunctos sibi generis adfinitate regno suo adpulsos ignoraverit; praemittendos etenim fuisse, per quos cognito eorum adventu obviam ire gratulantem oportuerit atque amice hospitio receptos donatosque muneribus, cum commodum ipsis videretur, remittere. Ceterum militiam adversum Priamum recusare; Astyochen enim Priami iunctam sibi matrimonio, ex qua Eurypylus genitus artissimum adfinitatis pignus intercederet. Dein propere popularibus, uti ab incepto desisterent, nuntiari iubet. Atque ita nostris liberam egrediendi navibus potestatem permittit. Tlepolemus et qui cum eo venerant Eurypylo traduntur hique perfectis quae cupierant ad naves pergunt nuntiantes Agamemnoni ac reliquis regibus pacem concordiamque cum Telepho.

6

Quae ubi accepere, apparatum belli laeti omittunt. Dein ex consilii sententia Achilles cum Aiace ad Telephum pervenere, eumque iactatum magnis doloribus consolati, ut viriliter incommodum ferret deprecabantur. At Telephus, ubi aliquantum requies doloris intercesserat, Graecos incusare, quod ne nuntium quidem adventus sui praemisissent. Dein percontatur, quinam et quanti Pelopidae in ea militia essent doctusque multis precibus orat, ut ad se omnes veniant. Tunc nostri facturos se quae vellet polliciti desiderium regis reliquis nuntiavere. Igitur omnes Pelopidae praeter Agamemnonem et Menelaum in unum congregati ad Telephum veniunt multumque gratulationis atque laetitiae praesentia sua regi obtulere. Ac deinde muneribus largiter donati hospitio recipiuntur. Neque tamen miles reliquus, qui apud naves erat, munificentiae regis expers fuit, namque ex numero navium frumentum aliaque necessaria adfatim portabantur. Ceterum rex ubi Agamemnonem fratremque eius abesse animadvertit, multis precibus Vlixem deprecatur, uti ad eos acciendos pergeret. Hi itaque ad Telephum veniunt ac more regio invicem acceptis datisque donis Machaonem et Podalirium, Aesculapii filios, venire ac vulneri mederi iubent; qui inspecta cura propere apta dolori medicamina inponunt.

7

Sed ubi tritis aliquot diebus tempus navigandi remorari ac ventis adversantibus mare in dies magis magisque saevire occepit, Telephum adeunt eumque de opportunitate temporis consulunt. Atque ab eo docti initio veris ex his locis ad Troiam navigandi tempus esse, reliqua adversa, cunctis volentibus Boeotiam revertuntur ibique subductis navibus singuli in regna sua hiematum discedunt. Interim in eo otio regi Agamemnoni cum Menelao fratre exercere discordias vacuum fuit ob proditam Iphigeniam. Is namque auctor et veluti causa luctus eius credebatur.

8

Per idem tempus, ubi de coniuratione universae Graeciae apud Troiam conpertum est, auctoribus nuntii eius Scythis barbaris, qui mercandi gratia per omnem Hellespontum commutare res cum accolis sueti ultro citroque vagabantur, metus atque maeror universos invasere, cum singuli, quibus ab initio Alexandri facinus displicuerat, male actum adversum Graeciam et ob id paucorum pravitate in communem perniciem praecipitatum iri testarentur. Inter quae tam sollicita magna cura plurimi ex omni ordine electi ad contrahenda ex finitimis regionibus auxilia ab Alexandro aliisque pessimis consultoribus dimittuntur hisque mandatur, uti quam primum expedito negotio remearent. Quod ea gratia maxime a Priamidis festinabatur, uti propere instructo exercitu tempus profectionis antecaperent atque omne quod parabatur bellum in regiones Graeciae transportaretur.

9

Dum haec apud Troiam geruntur, Diomedes incepti eorum certior factus magna celeritate per omnem Graeciam pervagatus universos duces convenit hisque consilium Troianorum aperiens monet atque hortatur, uti quam primum instructi rebus bello necessariis ad navigandum festinarent. Neque multo post re cognita Argos ab omnibus convenitur. Ibi Achilles regi indignatus, quod propter filiam renueret profectionem, ab Vlixe in gratiam reductus est. Is namque diu maesto ac luctu obsito Agamemnoni insinuans, quae circa filiam eius evenissent, animum atque ornatum regis reformavit. Igitur cunctis praesentibus quamquam a nullo officia militiae neglegebantur, praecipue tamen Aiax Telamonius et Achilles cum Diomede curam maximam studiumque inportandi belli susceperant; hisque placet, uti praeter contractam classem naves, quibus loca hostilia incursarent, praeparentur. Ita diebus paucis quinquaginta navium classem instructam omni genere conpingunt. Ceterum ab incepto militiae eius octavo iam anno ad hoc usque tempus consumpto initium noni occeperat.

10

At ubi instructae omni modo classes et mare navigii patiens neque ulla res impedimento erat, Scythas, qui forte mercandi gratia eo adpulerant, conductos mercede duces profectionis eius delegere.Per idem tempus Telephus dolore vulneris eius, quod in proelio adversum Graecos acceperat, diu adflictatus, cum nullo remedio mederi posset, ad postremum Apollinis oraculo monitus, uti Achillem atque Aesculapii filios adhiberet, propere Argos navigat. Dein cunctis ducibus causam adventus eius admirantibus oraculum refert atque ita orat, ne sibi praedictum remedium ab amicis negaretur. Quae ubi accepere Achilles cum Machaone et Podalirio adhibentes curam vulneri brevi fidem oraculi firmavere. Ceterum Graeci multis immolationibus deos adiutores incepto invocantes Aulidam cum praedictis navibus veniunt atque inde propere navigare incipientibus dux Telephus ob acceptam gratiam factus. Ita ascensis navibus ventos nacti paucis diebus ad Troiam pervenere.

11

Per idem tempus Sarpedon Lycius Xanthi et Laodamiae frequentibus nuntiis a Priamo accitus cum magna armatorum manu adventabat. Is ubi animadvertit procul magnam vim classium admotam litori, ratus ut negotium erat, propere suos instruit Graecosque degredi incipientes invadit. Neque multo post re cognita Priamidae arreptis armis accurunt, cum interim Graeci infensis hostibus et omni modo instantibus neque degredi sine pernicie neque arma capere turbatis omnibus et ob id cuncta impedientibus possent. Ad postremum tamen hi, quibus in ea festinatione armandi semet potestas fuit, confirmati inter se invicem acriter hostes incurrunt. Sed in ea pugna Protesilaus, cuius navis prima omnium terrae admota erat, inter primos bellando ad postremum telo Aeneae ictus ruit. Occidere etiam duo Priami filii neque reliqua multitudo utraque ex parte cladis eius expers fuit.

12

Ceterum Achilles et Aiax Telamonius, quorum virtute Graeci sustentabantur, magna gloria dimicantes metum hostibus et fiduciam suis effecere. Neque amplius resisti iam apud eos poterat, quin paulatim decedentibus his, quos adversum ierant, ad postremum cuncti fugarentur. Ita libero ab hostibus tempore Graeci subductas naves atque in ordinem compositas tuto conlocant. Dein ex omnibus Achillem et Aiacem Telamonium, quorum virtute maxime fidebant, custodes deligunt hisque tutelam classium atque exercitus per latera atque cornua distribuentes tradunt. Igitur ordinatis dispositisque omnibus Telephus, cuius ductu ad Troiam navigatum est, magna sui apud exercitum gratia domum discedit. Neque multo post circa Protesilai sepulturam nostris occupatis nihilque tali tempore hostile metuentibus Cycnus, cuius haud procul a Troia regnum, cognito adventu nostro, clam atque insidiis Graecos invadit eosque ancipiti malo territos sine ullo ordine ac disciplina militari fugere coegit. Dein propere reliqui, quibus non ea humatio demandata erat, re cognita armati eunt contra; in quis Achilles congressus cum rege eumque et magnam vim hostium interfecit, conversis in fuga hoc modo liberatis.

13

Ceterum sollicitis ducibus et multorum clade ob crebras hostium incursiones anxiis decernitur, uti primum finitimas Troiae civitates cum parte exercitus adeant easque omni modo incursent. Ita omnium primam Cycni regionem invadunt vastantque circum omnia. Sed ubi Neandriensium civitatem, quae regni caput filiorum Cycni nutrix memorabatur, nullo resistente invasere atque ignem subicere coepere, cives eius multis precibus lacrimisque orare, uti ab incepto desisterent, per omnia humana atque divina nixis genibus deprecantes, ne delicta pessimi ducis civitatem innoxiam et paulo post fidam sibi luere paterentur. Hoc modo per miserationem servata civitas. Ceterum regios pueros Cobin et Corianum eorumque sororem Glaucen expetentibus Graecis tradidere, quam nostri Aiaci ob fortia facta eius exceptam reliquae praedae habendam concedunt. Neque multo post Neandrienses supplices et cum pace ad Graecos conveniunt amicitiam et omnia, quae imperavissent, facturos polliciti. Quis perfectis Graeci Cillam adgressi expugnavere. Neque tamen Carenen, quae haud procul aberat, contingunt in gratiam Neandriorum, qui domini civitatis eius fideles atque amicissimi nobis ad hoc tempus permanserant.

14

Eadem tempestate oraculum Pythii Graecis perfertur: concedendum ab omnibus, uti per Palamedem Apollini Zminthio sacrificium exhiberetur. Quae res multis grata ob industriam et amorem viri, quem circa omnem exercitum exhibebat, nonnullis ducum dolori fuerat. Ceterum immolatio centum victimarum, sicuti praedictum erat, pro cuncto exercitu exhibebatur praeeunte Chryse, loci eius sacerdote. Interim re cognita Alexander congregata armatorum manu ad prohibendum venit. Eum duo Aiaces, priusquam ad templum adpropinquaret, interfectis plurimis fugavere. Sed Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra diximus, utriusque exercitus offensam metuens, quisque partium ad eum venerat, cum his se adiunctum esse simulabat. Interim in eo sacrificio Philocteta haud procul ab ara templi eius adstans morsu serpentis forte contingitur. Dein ab omnibus, qui animadverterant, clamore sublato Vlixes adcurrens serpentem interficit. Neque multo post Philocteta cum paucis, uti curaretur, Lemnum insulam mittitur, namque in ea sacra Vulcano antistites dei inhabitare ab accolis dicebatur solitos mederi adversus venena huiusmodi.

15

Per idem tempus Diomedes et Vlixes consilium de interficiendo Palamede ineunt, more ingenii humani, quod inbecillum adversum dolores animi et invidiae plenum anteiri se a meliore haud facile patitur. Igitur simulato quod thesaurum repertum in puteo cum eo partiri vellent, remotis procul omnibus persuadent, uti ipse potius descenderet eumque nihil insidiosum metuentem adminiculo funis usum deponunt ac propere arreptis saxis, quae circum erant, desuper obruunt. Ita vir optimus acceptusque in exercitu, cuius neque consilium umquam neque virtus frustra fuit, circumventus a quibus minime decuerat indigno modo interiit. Sed fuere, qui eius consilii haud expertem Agamemnonem dicerent ob amorem ducis in exercitum et quia pars maxima regi ab eo cupiens tradendum ei imperium palam loquebantur. Igitur a cunctis Graecis veluti publicum funus eius crematum igni, aureo vasculo sepultum est.

16

Interim Achilles ministras et veluti officinam belli proximas Troiae civitates ratus sumptis aliquot navibus Lesbum adgreditur ac sine ulla difficultate eam capit et Phorbanta, loci eius regem, multa adversum Graecos hostiliter molitum interficit atque inde Diomedeam, filiam regis, cum magna praeda abducit. Dein Scyrum et Hierapolim, urbes refertas divitiis, cunctis suorum poscentibus vi magna adgressus paucis diebus sine ulla difficultate excindit. Ceterum, qua pergebat, agri referti iugi pace depraedati omnibusque vexati neque quicquam, quod amicum Troianis videretur, non eversum aut vastatum relinqui. Quis cognitis finitimi populi ultro ad eum cum pace adcurrere ac, ne vastarentur agri, dimidio fructuum pacti dant fidem pacis atque ab eo accipiunt. His actis Achilles ad exercitum regreditur magnam vim gloriae atque praedae adportans. Eodem tempore rex Scytharum cognito adventu nostrorum cum multis donis adventabat.

17

Ceterum Achilles haud contentus eorum, quae gesserat, Cilicas adgreditur, ibique Lyrnesum paucis diebus pugnando cepit. Interfecto deinde Eetione, qui his locis imperitabat, magnis opibus naves replet, abducens Astynomen, Chrysi filiam, quae eo tempore regi denupta erat. Propere inde Pedasum expugnare occepit, Lelegum urbem, sed eorum rex Brises ubi animadvertit in obsidendo saevire nostros, ratus nulla vi prohiberi hostes aut suos satis defendi posse, desperatione effugii salutisque attentis ceteris adversum hostes domum regressus laqueo interiit. Neque multo post capta civitas atque interfecti multi mortales et abducta filia regis Hippodamia.

18

Per idem tempus Aiax Telamonius Thracum Cherronesum omni modo infestabat. Sed ubi rex eorum Polymestor virtutem atque gloriam viri cognovit, diffidens rebus suis deditionem occepit. Tuncque Polydorus, Priami filius, quem rex recens natum clam omnes alendum ei transmiserat, merces pacis ab eo traditur. Aurum etiam aliaque dona huiuscemodi ad conciliandum hostium animos adfatim praebebantur. Dehinc frumentum per omnem exercitum totius anni pollicitus naves onerarias, quas ob id Aiax secum habuerat, replet. Multis execrationibus amicitiam Priami adversum Graecos renuens in pacis fidem receptus est. His actis Aiax iter ad Phrygas convertit ingressusque eorum regionem Teuthrantem dominum locorum solitario certamine interficit ac post paucos dies expugnata atque incensa civitate magnam vim praedae trahit, abducens Tecmessam, filiam regis.

19

Igitur ambo duces multis vastatis atque expugnatis regionibus ipsi clari atque magnifici ingenti nomine, per diversa loca quasi de industria eodem tempore ad exercitum remeavere. Dein per praecones conductis in unum cunctis militibus ducibusque progressi in medium singuli laborum atque industriae documenta in conspectu omnium exposuere. Quae ubi Graeci animadvertere, favore ingenti ac laudibus eos prosecuti mediosque statuentes ramis oleae coronavere. Dein consilium de dividenda praeda haberi coeptum Nestore et Idomeneo in decernendo optimis auctoribus. Itaque cunctorem sententia ex omni praeda, quam Achilles adportaverat, exceptam Eetionis coniugem Astynomen, quam Chrysi filiam supra docuimus, ob honorem regium Agamemnoni obtulere. Ipse etiam Achilles praeter Brisi filiam Hippodamiam Diomedeam sibi retinuit, quod eiusdem aetatis atque alimonii non sine magno dolore divelli poterant et ob id iam antea genibus Achillis obvolutae, ne separarentur, magnis precibus oraverant. Ceterum reliqua praeda viritim ob singulorum merita distributa est. Dein quae Aiax adportaverat, Vlixes et Diomedes rogatu eius in medios intulere. Ex quis auri atque argenti quantum satis videbatur Agamemnoni regi datur; ac deinde Aiaci ob egregia laborum eius facinora Teuthranti filiam Tecmessam concedunt. Ita divisis in singulos quae supererant, frumentum per exercitum dispertiunt.

20

His actis fidem pacti, quod cum Polymestore intercesserat, traditumque Polydorum refert. Ob quae cunctis decernitur, ut Vlixes cum Diomede profecti ad Priamum Helenam cum abreptis recuperarent, atque ita Polydorum regi traderent. Igitur his pergentibus Menelaus, in cuius gratiam id negotium gerebatur legationis officium eius pariter cum supradictis capit. Itaque habentes Polydorum ad Troianos veniunt. Sed ubi animadvertere populares electos ac magni nominis viros adventasse, propere senes omnes, quorum consilium haberi solitum erat, in unum conducunt Priamo a filiis domi retento. Igitur reliquis praesentibus Graecorum Menelaus verba facit: secundo iam se ob eandem causam venisse. Cum multa alia adversum se domumque suam admissa, tum magno cum gemitu filiae orbitatem per absentiam coniugis conqueri, quae cuncta ab amico quondam et hospite non secundum meritum suum evenisse. Eam seniores lamentationem inmodicam cum lacrimis accipientes ad omnia, quae ab eo dicebantur, tamquam iniuriae eius participes adnuere.

21

Post quem Vlixes medius adstans huiuscemodi orationem habuit: "Credo ego vos, Troiani principes, satis compertum habere, nihil temere Graecos, nihil inconsultum incipere solere, ac semper his iam tum a maioribus provisum atque elaboratum, uti facta gestaque eorum laus potius, quam culpa sequeretur. Et ut praeterita bene consulta omittam, iam hoc licet recognoscere. Iniuriis contumeliisque Alexandri paulo ante laesa Graecia non ad vim neque ad arma decursum est, quod iracundiae refugium esse solet. Nam de consilii sententia legati ad recipiendam Helenam, ut meministis, cum Menelao venimus. Quibus praeter superbas verborum minas et insidias occultas nihil a Priamo neque ab eius regulis remissum est. Imperfecta igitur re, ut opinor, consequens fuit arma capere hisque per vim extorquere, quod amice impetrari nequitum est. Itaque parato exercitu ac tot egregiis atque inclitis ducibus ne sic quidem proelium adversum vos inire consilium fuit, sed imitati morem modestiamque solitam iterato ad vos ob eandem causam oratum venimus. Cetera in manu vestra sita sunt, Troiani, neque nos pigebit concessisse vobis, si modo sana mens est, decretis salubribus priora male consulta corrigere.

22

Per deos immortales, reputate cum animis vestris, quanta clades et veluti contagio huiusce exempli orbem terrarum occupatura sit. Quis enim posthac, cui virile negotium est, recordatus Alexandri facinus non omnia suspecta atque insidiosa ab amico metuere cogetur? Aut quis frater fratri aditum patefaciet? Quis hospitem aut cognatum non tamquam hostem cavebit? Denique si haec, quod haud spero, probaritis, omnia foederis iura ac pietatis apud barbaros Graecosque clausa erunt. Quocirca, Troiani principes, bonum atque utile est Graecos receptis universis, quae per vim extorta sunt, amice atque uti par est domum mitti neque opperiri, quoad duo regna inter se amicissima manus conserant. Quae cum considero, dolendam hercule vicem vestram puto, qui innoxii et culpae eius vacui nati paucorum libidini paulo post alieni sceleris poenas subire cogemini. An vos soli ignoratis, ut affectae sint vicinae atque amicae vobis civitates, vel quae in dies residuis praeparentur? Nam captum Polydorum atque apud Graecos retineri cognitum vobis est. Qui, si Helena cum abreptis nunc saltem revocetur, inviolatus Priamo restitui poterit, alio pacto bellum differri non potest neque finis bellandi fiet, quin aut omnes Graeciae duces, qui singuli ad eruendam civitatem vestram satis idonei sunt, mortem obierint, aut, quod magis spero confore, capto Ilio crematoque igni posteris etiam exemplum impietatis vestrae relinquatur. Quapropter dum adhuc res integra in manibus vobis est, etiam atque etiam providete."

23

Postquam finem loquendi fecit, magno silentio cunctis, ut in tali negotio fieri solet, alienam sententiam expectantibus, cum se quisque minus idoneum auctorem crederet, Panthus clara voce: "Apud eos, ait, Vlixe, verba facis, quibus praeter voluntatem mederi rebus potestas nulla est." Dein post eum Antenor: "Omnia, quae memorata a vobis sunt, scientes prudentesque patiemur neque voluntas consulendi abest, si potestas concederetur. Sed, ut videtis, summae rei alii potiuntur, quibus cupiditas utilitate potior est." Quae ubi disseruit, mox per ordinem duces omnes, qui ob amicitiam Priami quique mercede conducti auxiliarem exercitum duxerant, introduci iubet. Quis ingressis Vlixes secundam exorsus orationem iniquissimos appellare universos neque dispares Alexandri, quippe qui a bono honestoque elapsi auctorem pessimi facinoris sequerentur. Neque ignorare quemquam, quin, si tam atrox iniuria probanda sit, fore, uti malo exemplo disseminato per mortales ipsos etiam, qui haud longe abessent, similia aut graviora hisce sequerentur. Ea, ut erant atrocia, cuncti taciti inter se reputare animo atque ita exemplum huiusmodi abhorrentes indignatione rerum permoveri. Dein solito more perrogatis seniorum sententiis pari consensu omnium Menelaum indigne passum iniuriam decernitur, solo omnium Antimacho in gratiam Alexandri adversum cunctos reclamante. Ac statim, qui de omnibus nuntiatum ad Priamum mitterentur, electi duo hique inter cetera, quae mandata erant, etiam de Polydoro docent.

24

Ea ubi rex accepit, maxime consternatus filii nuntio ante ora omnium corruit. Dein a circumstantibus refectus paulisper erigitur; atque ire in consilium cupiens ab regulis cohibitus est. Ipsi namque relicto patre conventum inrumpunt ad id tempus, quo Antimachus multis in contumeliam Graecorum praeiactis probris tum demum dimitti Menelaum aiebat, si Polydorus redderetur, postremo eundem casum atque exitum utriusque custodiendum. Adversum quae cunctis silentibus Antenor resistere, ac ne quid huiusmodi decerneretur, magna vi repugnare. Sed postquam invicem multa consumpta oratione certamen eorum ad manus processerat, omnes qui aderant inquietum ac seditiosum Antimachum pronuntiantes e curia eiecere.

25

Sed ubi Priamidae ingressi sunt, Panthus Hectorem obsecrans, nam is inter regulos cum virtute tum consilio bonus credebatur, hortari, uti Helena nunc potissimum, cum Graeci supplices ob hanc causam venissent, cum amicitia redderetur; neque parum Alexandro ad explendum amorem, si quem circa Helenam habuerat, transactum. Quocirca versari ante omnium oculos oportere praesentiam regum Graecorum eorumque facta fortia ac recens partam gloriam erutis amicissimis Troiae civitatibus. Ob eam etiam causam Polymestorem exemplum admissi abhorrentem ultro Graecis Polydorum tradidisse.Ex quo etiam verendum, ne quid tale commentae finitimae regiones perniciosa consilia adversum Troiam molirentur, nihil exploratum neque fidum, contra insidiosa cuncta atque adversa in obsidione fore. Quae si omnes, ita uti res est, animo reputarent neque ulterius differendos legatos paterentur et Helena cum gratia remissa maius atque artius amicitiae pignus inter duo regna coalesceret. Quae ubi accepit Hector, recordatione fraterni facinoris tristior aliquantum suffusisque cum maerore lacrimis Helenam tamen prodendam minime rebatur, quippe supplicem domus et ob id fide interposita tuendam. Si qua autem cum ea erepta docerentur, cuncta restituenda. Namque pro Helena Cassandram sive Polyxenam, quam legatis videretur, nuptum cum praeclaris donis Menelao tradendam.

26

Ad ea Menelaus iracunde atrox: "Egregie hercules actum nobis est, siquidem proprio spoliatus commutare matrimonium pro arbitrio hostium meorum cogor." Adversum quem Aeneas: "Ac ne haec quidem, ait, concedentur contradicente ac resistente me reliquisque, qui adfines amicique Alexandro in rem eius consulimus. Sunt enim atque erunt semper, qui domum regnumque Priami tueantur neque amisso Polydoro orbitas Priamum insequetur tot talibusque filiis superstitibus. An solis qui ex Graecia sunt raptus huiusmodi concederetur, quippe Cretae Europam quidem a Sidona, Ganymedem ex hisce finibus atque imperio rapere licuerit? Quid Medeam? Ignoratisne a Colchis in Iolcorum fines transvectam? Et ne primum illud rapiendi initium praetermittam, Io ex Sidoniorum regione abducta Argos meavit. Hactenus vobiscum verbis actum, at nisi mox cum omni classe ex hisce locis aufugeritis, iam iamque Troianam virtutem experiemini, domi quippe iuventus perita belli abunde nobis est, atque in dies auxiliorum crescit numerus." Postquam finem loquendi fecit, Vlixes placida oratione: "Et hercules ulterius, ait, differri inimicitias haud integrum vobis est. Date igitur belli signum, atque ut in inferendis iniuriis, ita et in inchoando proelio fite auctores. Nos sequemur lacessiti." Talibus invicem consumptis verbis legati consilio abeunt. Ac mox per populum disseminatis quae adversum legatos Aeneas dixerat, tumultus oritur scilicet per eum universam Priami domum odio regni eius pessimo intercedendi exemplo eversum iri.

27

Igitur ubi legati ad exercitum revenere, cunctis ducibus dicta gestaque Troianorum adversum se exponunt. Itaque decernitur, uti Polydorum in conspectu omnium atque ante ipsos muros necarent. Neque ulterius dilatum facinus. Quippe productus in medium visentibus ex muris plerisque hostium lapidibus ictus fraternae impietatis poenas luit. Ac mox unus ex praeconibus nuntiatum Iliensibus mittitur, uti Polydorum sepeliendum peterent. Missusque ad eam rem Idaeus cum servis regiis foedatum ac dilaniatum lapidibus Polydorum matri eius Hecubae refert. Interim Aiax Telamonius, ne quid quietum finitimis Troiae regionibus atque amicis relinqueretur, hostiliter eas ingressus Pityam Zeleamque, civitates divitiis nobiles, capit neque contentus his Gargarum Arisbam, Gergitham, Scepsim, Larissam admiranda celeritate depopulatur. Dein doctus ab incolis multa cuiuscemodi pecora in Idaeo monte stabulari, exposcentibus, qui cum eo erant, cunctis cito agmine montem ingressus interfectis gregum custodibus magnam vim pecorum abducit. Dein nullo omnium adversante, cunctis qua pergebat in fugam versis, ubi tempus visum est, cum magna praeda ad suos convertit.

28

Per idem tempus Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra docuimus, cognito filiam suam Astynomen cum Agamemnone degere, fretus religione tanti numinis ad naves venit, praeferens dei vultus ac quaedam ornamentorum templi eius, quo facilius recordatione praesentis numinis veneratio sui regibus incuteretur. Dein oblatis auri atque argenti donis plurimis redemptionem filiae deprecatur obsecrans, uti magnificarent praesentiam dei, qui secum oratum eos ob sacerdotem proprium venisset. Praeterea commemorat, quae in dies adversum se ab Alexandro eiusque consanguineis ob exhibitam per se paulo ante immolationem inimica hostiliaque pararentur. Quae ubi accepere, reddendam filiam sacerdoti neque ob id accipiendum praemium universis placet, quippe qui cum per se amicus fidelisque nobis tum praecipue ob religionem Apollinis nihil non mereri crederetur. Namque multis iam documentis ac fama incolarum obsequi numini eius per omnia destinaverant.

29

Quae postquam Agamemnon accepit, obviam cunctorum sententiis ire pergit. Itaque atroci vultu exitium sacerdoti comminatus, ni recederet, perterritum senem atque extrema metuentem inperfecto negotio ab exercitu dimittit. Hoc modo conventu dissoluto singuli reges ad Agamemnonem adeunt eumque multis probris insecuntur, quippe qui ob amorem captivae mulieris seque et, quod indignissimum videretur, tanti numinis deum contemptui habuisset. Ac mox universi execrati deseruere ob id et memores Palamedis, quem gratum acceptumque in exercitu haud sine consilio eius Diomedes atque Vlixes dolo circumventum necavissent. Ceterum Achilles in ore omnium ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat.

30

Igitur Chryses ubi iniuriam perpessus ab Agamemnone domum discessit neque multi fluxerant dies, incertum alione casu an, uti omnibus videbatur, ira Apollinis morbus gravissimus exercitum invadit principio grassandi facto a pecoribus, dein malo paulatim magis magisque ingravescente per homines dispergitur. Tum vero vis magna mortalium corporibus fatigatis pestifera aegritudine infando ad postremum exitio interibat. Sed regum omnino nullus neque mortuus ex hoc malo neque adtemptatus est. Ceterum postquam nullus morbi modus et in dies plures interibant, cuncti duces converso iam in se quisque timore in unum coeunt ac dein flagitare Calchanta, quem futurorum praescium memoravimus, uti causam mali tanti ediceret. Ille enim perspicere se originem huiusce morbi, sed haud liberum esse cuiquam eloqui, ex quo accideret, uti potentissimi regis contraheret offensam. Post quae Achilles reges singulos adigit, ut interposita iurisiurandi religione confirmarent nequaquam se ob ea offendi. Hoc modo Calchas, ubi cunctorum animos in se conciliavit, Apollinis iram pronuntiat: eum namque ob iniuriam sacerdotis infestum Graecis poenas ab exercitu expetere. Dein perquirente Achille mali remedium restitutionem virginis pronuntiat.

31

Tum Agamemnon coniectans, quod mox accidit, consilio tacitus egressus cunctos, quos secum habuerat, in armis esse iubet. Id ubi Achilles animadvertit, commotus rei indignatione simul pernicie defessi exercitus anxius defunctorum corpora miserandum in modum confecta undique in unum colligi iubet atque in conventu ante ora omnium proici. Quo spectaculo adeo commoti reges gentesque omnes, uti adversum Agamemnonem ab cunctis pergeretur duce atque auctore Achille et si perstaret suadente exitio vindicandum. Quae ubi regi nuntiata, pertinacia animi an ob amorem captivae cuncta extrema ratus experiri nihil remittendum de sententia destinaverat.

32

Ea postquam Troiani cognovere, simul ex muris conflagrationem corporum assiduam crebrasque sepulturas animadvertere doctique etiam reliquos incommodo cladis eius debiles agere, cohortati inter se arma capiunt ac propere cum manu auxiliari effusi portis pergunt advorsum. Ac dein per campos exercitu bipertito Troianis Hector, Sarpedon auxiliaribus duces facti. Tum nostri visis contra hostibus armati atque instructi pro negotio simplici fronte aciem composuere circa cornua divisis ducibus: dextrum Achilles cum Antilocho, alterum Aiax Telamonius cum Diomede curabant, medios accepere Aiax alter atque Idomeneus dux noster. Hoc modo exercitu utrimque composito pergunt obviam. At ubi in manus ventum est, cohortati suos quisque acie conflixere. Tum vero in aliquantum tracto certamine plurimi utriusque partis cadunt praecellentibus in ea pugna barbarorum Hectore et Sarpedone, Graecorum Diomede cum Menelao. Dein nox communis amborum requies proelium diremit. Igitur reducto exercitu corpora suorum cremata igni sepeliunt.

33

Quis perfectis Graeci statuunt inter se Achillem, cuius in adversis Graecorum casibus sollicitudo praecipua videbatur, rem omnium confirmare. Sed Agamemnon anxius, ne decus regium amitteret, in consilio verba facit: sibi maxime cordi esse exercitus incolumitatem neque ulterius differre, quin Astynome parenti remitteretur, maxime si restitutione eius instantem perniciem subterfugerent nec quicquam deprecari amplius, si modo in locum eius Hippodamiam, quae cum Achille degeret, vicarium munus amissi honoris acciperet. Quae res, quamquam atrox omnibus et indigna videbatur, tamen conivente Achille, cuius id praemium pro multis et egregiis facinoribus fuerat, effectum habuit. Tantus amor erga exercitum curaque in animo egregii adulescentis insederat. Igitur adversa cunctorum voluntate neque tamen quoquam palam recusante Agamemnon, tamquam ab omnibus concessa res videretur, lictoribus ut Hippodamia abstraheretur imperat; hique brevi iussa efficiunt. Interim Astynomen Graeci per Diomedem atque Vlixem cum magna copia victimarum ad fanum Apollinis transmisere. Dein perfecto sacrificio paulatim vis mali leniri visa, neque amplius adtemptari corpora et eorum, qui antea fatigabantur, tamquam sperato divinitus levamine relaxari. Ita brevi per universum exercitum salubritas vigorque solitus renovatus est. Mittitur etiam Philoctetae ad Lemnum portio praedae eius, quam Graeci per Aiacem atque Achillem advectam inter se viritim distribuerant.

34

Ceterum Achilles memor iniuriae supra dictae abstinendum publico consilio decreverat odio maxime Agamemnonis abolitoque amore, quem circa Graecos habuerat, scilicet quod eorum patientia post tot bellorum victorias ac facta fortia Hippodamia concessum pro laboribus praemium per iniuriam abducta esset. Dein venientes ad se duces aditu prohibere neque cuiquam amicorum ignoscere, qui se, adversum Agamemnonis contumelias cum defendere liceret, deseruissent. Intus igitur manens Patroclum et Phoenicem, hunc morum magistrum, alterum obsequiis amicitiae carum, et aurigam suum Automedontem secum retinebat.

35

Per idem tempus apud Troiam exercitus sociorum quique mercede conducti auxiliares copias adduxerant, tempore multo frustra trito taedione an recordatione suorum domi seditionem occipiebant. Quod ubi animadvertit Hector, coactus necessitate militibus, ut apud arma essent, iubet ac mox, ubi signum daretur, sequerentur sese. Igitur postquam tempus visum est et omnes in armis nuntiabantur, iubet egredi; ipse dux atque imperator militiae.
Res postulare videtur eorum reges, qui socii atque amici Troiae quique ob mercedem auxiliares ex diversis regionibus contracti Priamidarum imperium sequebantur, edicere. Primus igitur portis erumpit Pandarus Lycaone genitus ex Lycia, dein Hippothous †Pylei† ex Larissa Pelasgidarum, Acamas †...† Piros ex Thracia, post quos Euphemus Troezenius Ciconiis imperitans, Pylaemenes Paphlagonius patre Melio gloriosus, Odius et Epistrophus, filii Minui, Alizonorum reges, Sarpedon, Xantho genitus, rector Lyciorum ex Solemo, Nastes et Amphimachus Nomionis de Caria, Antiphus et Mesthles genitore Talaemene Maeonii, Glaucus Hippolochi Lycius, quem sibi Sarpedon, quod praeter ceteros regionis eius consilio atque armis pollebat, participem bellicarum rerum adsciverat, Phorcys et Ascanius Phryges, Chromius et Ennomus Mygdones ex Mysia, Pyraechmes Axii Paeonius, Amphius et Adrastus, Merope geniti, ex Adrestia, Asius Hyrtaci de Sesto. Dein alius Asius, Dymante genitus Hecubae frater, ex Phrygia. Hos omnes, quos memoravimus, secuti multi mortales inconditis moribus ac dispari sono vocis, sine ullo ordine aut modo proelia inire soliti.

36

Quod ubi nostri animadvertere, in campum progressi more militiae aciem ordinant magistro ac praeceptore componendi Menestheo Atheniensi, ordinant autem per gentes atque regiones singulas seorsum manente Achille cum Myrmidonum exercitu. Is namque, quamquam ob inlatam ab Agamemnone iniuriam et abductam Hippodamiam nihil animi remiserat, tamen maxime indignatus, quod reliquis ducibus ad cenam deductis solus contemptui habitus intermitteretur. Ceterum ordinato exercitu ac tunc primum omnibus copiis adversum se instructis hostibus, ubi neutra pars committere audet, paulisper in loco retentis militibus tamquam de industria utrimque receptui canitur.

37

Iamque Graeci regressi ad naves arma deponere ac singuli per loca solita corpus cibo curare occeperant, cum Achilles ultum ire cupiens iniurias ignaros consilii sui nostros et ob id otiose agentes clam invadere temptat. At ubi Vlixes a custodibus, qui eruptionem eius praesenserant, rem comperit, propere duces circumcursans magna voce monet atque hortatur, uti armis arreptis tuerentur sese, dein consilium inceptumque Achillis singulis aperit. Quo cognito clamor ingens oritur festinantibus ad arma cunctis ac seorsum sibi singulis consulentibus. Ita Achilles praeverso de se nuntio, ubi omnes in armis sunt neque conata procedere queunt, intemptato negotio ad tentoria regreditur. Ac mox duces nostri rati repentino suorum clamore moveri Ilienses et ob id novi quid negotii incepturos, augendae custodiae causa mittunt duos Aiaces,Diomedem atque Vlixem. Hique inter se regionem, qua aditus hostibus erat, dispertiunt. Quae res non frustra eos habuit. Namque apud Troiam Hector causam tumultus eorum cupidus persciscere filium Eumedi Dolonem multis praemiis promissisque inlectum ad postremum, uti exploratum res Graecorum egrederetur, mittit isque non longe a navibus avidus ignara cognoscendi, dum cupit suscepti negotii fidem complere, in manus Diomedis, qui eum locum cum Vlixe custodiebat, devenit ac mox ab his comprehensus refert cuncta atque occiditur.

38

Dein diebus aliquot in otio tritis productio utriusque exercitus praeparatur. Divisoque inter se campo, qui medius inter Troiam atque naves interiacet, ubi tempus bellandi videbatur, magna cura universus miles instructus armis utrimque procedere. Dein signo dato densatis frontibus conflixere acies, composite Graecis ac singulis per distributionem imperia ducum exsequentibus, contra sine modo atque ordine barbaris ruentibus. Ceterum in ea pugna interfecti utriusque partis multi mortales, cum neque instantibus cederetur et exemplo strenuissimi cuiusque, qui iuxta steterat, aequiperare gloriam festinaret. Interim vulnerati graviter ex ducibus bello decedere coacti sunt barbarorum Aeneas, Sarpedon, Glaucus, Helenus, Euphorbus, Polydamas, nostrorum Vlixes, Meriones, Eumelus.

39

Ceterum Menelaus forte conspicatus Alexandrum magno impetu inruit, quem evitans neque diutius sustinere ausus Alexander fugam capit. At ubi procul animadvertit Hector concurrens cum Deiphobo comprehendere fratrem, eum verbis maledictisque acrioribus insecuti ad postremum cogunt, uti progressus in medias acies eundem Menelaum conquiescentibus reliquis solitario certamine lacesseret. Igitur reducto ad bellandum Alexandro progressoque ante aciem, quod signum lacessentis videbatur, postquam procul animadvertit Menelaus, nunc demum occasionem invadendi inimicissimum sibi maxime oblatam ratus et iam iamque confidens omnium iniuriarum poenas lui sanguine eius, omnibus animis advorsum pergit. Sed ubi eos contra se tendere paratos armis atque animis uterque exercitus animadvertit, signo dato recedunt cuncti.

40

Iamque uterque pleno gradu advorsum cedens intra iactum teli pervenerant, cum Alexander, praevenire cupiens simulque ratus primo iaculi eventu locum vulneri inventurum, praemittit hastam eaque inlisa clipeo facile decussa est. Dein Menelaus magno impetu iaculatur, haud sane dissimili casu; namque parato iam ad cavendum ictumque declinante hoste telum humi figitur. At ubi novis iaculis manus utriusque redarmatae sunt, pergunt. Tum demum Alexander ictus femur cadit ac ne mox hosti ultionem cum summa gloria concederet, pessimo exemplo intercessum est. Namque cum ad interficiendum eum educto gladio prorueret Menelaus, ex occulto sagitta Pandari vulneratus in ipso impetu repressus est. Igitur ab nostris clamore orto simulque cum ira indignantibus, quod duobus seorsum adversum se hisque maxime, quorum gratia bellum conflatum esset, decernentibus repente a Troianis pessimo more intercederetur, rursus globus barbarorum ingruens Alexandrum e medio rapit.

41

Interim in ea permixtione, dum nostri haesitant, Pandarus procul adstans multos Graecorum sagittis configit. Neque prius finis factus, quam Diomedes atrocitate rei motus progressusque comminus telo hostem prosterneret. Hoc modo Pandarus certaminis foedere violato atque ob id interemptis multis ad postremum poenas scelestissimae militiae luit. Ceterum corpus eius liberatum ex acie Priamidae igni cremant; reliquiasque socii traditas sibi Lyciam in solum patrium pertulere. Interim utriusque exercitus signo dato manus conserunt pugnantesque vi summa atque ancipiti fortuna bellum ad occasum solis producunt. Sed ubi nox adventabat, utrimque reges subducta haud longe acie custodibus idoneis exercitus communivere. Ita per aliquot dies tempus bellandi opperientes militem frequentem apud arma frustra habuere. Namque ubi hiems adventare et imbribus crebris compleri coepere campi, barbari intra muros abeunt. At nostri nullo palam hoste digressi ad naves munia hiemis disponunt moxque bipertito campo, qui reliquus non pugnae opportunus erat, utraque pars aratui insistere, frumenta aliaque, quae tempus anni patiebatur, parare. Interim Aiax Telamonius instructo milite, quem secum adduxerat, habens etiam nonnullos de exercitu Achillis, ingressus Phrygiae regionem multa hostiliter vastat, capit civitates, ac post paucos dies praeda auctus ad exercitum victor revenit.

42

Isdem fere diebus barbari nostris per condicionem hiemis quietis nihilque hostile suspicantibus paravere eruptionem, quis Hector dux atque audendi auctor factus. Is namque omnes copias instructas armis cum luce simul porta educit ac protinus cursu pleno ad naves tendere atque invadere hostes iubet. At Grai infrequentes tum incuriosique ab armis turbari simul et fugientibus, quos primus hostis incesserat, quominus arma caperent, impediri, tum caesi multi mortales. Iamque fusis qui in medio fuerant, Hector ad naves progressus ignem in proras iacere ac saevire incendiis coeperat nullo nostrorum auso resistere. Qui territi atque improviso tumultu exsangues genibus Achillis auxilium renuentis tamen obvolvebantur. Tanta repente mutatio animorum nostros atque hostes incesserat.

43

Interea Aiax Telamonius adveniens cognito apud naves Hectore magna armorum specie ibidem apparuit ac dein mole sua urgens hostem multo sudore ad postremum navibus extra vallum detrudit. Tum iam cedentibus acrior insistens Hectorem, qui adversus eum promptius steterat, ictum inmani saxo ac mox consternatum deicit. Sed eum concurrentes undique plurimi multitudine sua tectum bello atque Aiacis manibus eripiunt, seminecemque intra muros ferunt male prospera eruptione adversus hostes usum. Ceterum Aiax saevior ob ereptam e manibus gloriam adsumptis iam Diomede et cum Idomeneo Aiace altero territos dispersosque sequi ac fugientes nunc telo eminus prosternere, modo adprehensos obterere armis prorsus nullo, qui in ea parte fuerat, intacto. Inter quae tam trepida Glaucus Hippolochi, Sarpedon atque Asteropaeus ad morandum hostem paulisper ausi resistere mox vulneribus gravati locum amisere. Quis versis barbari nullam spem reliquam salutis rati sine rectoribus neque usquam certo ordine palantes effusique ruere ad portas eoque arto et properantium multitudine impedito ingressu, cum super alium alius ruinae modo praecipitarentur, supervenit cum supra dictis ducibus Aiax. Tum magna vis barbarorum trepida impeditaque inter se caesa extinctaque, in quis Priami filiorum Antiphus et Polites, Pammon Mestorque atque Euphemus Troezenius, dux egregius Ciconum.

44

Ita Troiani paulo ante victores, ubi adventu Aiacis fortuna belli mutata est, versis ducibus poenas luere militiae inconsultae. At postquam adventante vespera signum nostris receptui datum est, victores laetique ad naves regressi mox ab Agamemnone cenatum deducuntur. Ibi Aiax conlaudatus a rege donis egregiis honoratur. Neque reliqui duces facta gestaque viri silentio remittunt, quippe singuli extollentes virtutem memorare fortia facta, eversas ab eo tot Phrygiae civitates abductasque praedas et ad postremum in ipsis navibus adversum Hectorem egregiam pugnam liberatasque igni classes. Neque cuiquam dubium, quin ea tempestate tot egregiis ac pulcherrimis eius facinoribus spes omnes atque opes militiae in tali viro sisterentur. Ceterum proras duarum navium, quibus inlatus ignis eam partem tantum modo consumpserat, Epios brevi restituit. Tumque Graeci rati post malam pugnam Troianos ulterius nihil hostile ausuros quieti ac sine terrore egere.

45

Per idem tempus Rhesus, Eione genitus, haud alienus a Priami amicitia pacta mercede cum magnis Thracum copiis adventabat. Is incedente iam vespera paulisper moratus apud paeninsulam, quae anteposita civitati continenti eius adiungitur, secunda circiter vigilia ingressus Troianos campos explicitisque tentoriis ibidem opperiebatur. Quod ubi Diomedes cum Vlixe vigilias in ea parte curantes procul animadvertere, rati Troianos a Priamo exploratum missos arreptis armis mox presso gradu circumspicientesque omnia pergunt ad eum locum. Tum fatigatis ex itinere custodibus et ob id somno pressis eosque et interius progressi in ipsis tentoriis regem interficiunt. Dein nihil ultra audendum rati currum eius et cum egregiis insignibus equos ad naves ducunt. Ita reliquum noctis in suis quisque tabernaculis requiescentes transigunt. At lucis principio reliquos duces conveniunt, eos facinus ausum expletumque docent. Ac mox rati barbaros incensos caede regis adire iubent omnes frequentes apud arma agere opperirique hostem.

46

Neque multo post Thraces, ubi expergefacti e somno regem interemptum, foedam faciem intra tentoria animadvertere et vestigia abducti currus manifesta sunt, raptim ac sine ullis ordinibus, ut quemque fors conglobaverat, ad naves evolant. Quibus procul visis nostri conferti inter se atque imperia servantes eunt obviam. Sed Aiaces duo in aliquantum progressi primos Thracum invadunt atque opprimunt. Dein reliqui duces, ut quisque locum ceperat, caedere singulos et ubi conferti steterant, bini aut amplius congregati impetu suo dissolvere ac mox dispersos palantesque interficere, uti nullus reliquus caedis fieret. Ac statim Grai exstinctis qui adversum ierant signo dato ad tentoria eorum pergunt. At illi, qui custodes castris relicti soli supererant, visis contra hostibus terrore ipso miserandum in modum effeminati omnibus omissis ad moenia confugiunt. Tum undique versus nostri inruentes arma, equos. Regias opes et ad postremum uti quidque fors dederat praeripiunt.

47

Hoc modo victores Grai deletis cum imperatore Thracibus onusti praeda atque victoria ad naves digrediuntur, cum interim Troiani ex muris respectantes neque quicquam pro sociis ausi intra moenia tamen trepidarent. Igitur barbari tot iam adversis rebus fracti legatos indutias postulantes ad Graecos mittunt ac mox nostris condicionem adprobantibus interposito sacrificio fidem pacti firmavere. Eodem fere tempore Chryses, quem sacerdotem Zminthii Apollinis supra memoravimus, ad exercitum venit actum gratias super his, quae in se recepta filia benigne ab nostris gesta erant, ob quae tam honorifica, simul quod Astynomen liberaliter habitam cognoverat, reductam secum Agamemnoni tradit. Neque multo post Philocteta cum his, qui partem praedae ad eum portaverant, Lemno regreditur invalidus etiam tum neque satis firmo gressu.

48

Interea consilium Graecis agentibus Aiax Telamonius in medium progressus docet opportere mitti ad Achillem precatores, qui eum imperatorum verbis atque exercitus peterent remittere iras ac repetere solitam cum suis gratiam; minime quippe aspernandum talem virum, nunc vel maxime, cum secundis rebus Graeci et paulo ante victores non ob utilitatem sed honoris merito gratiam eius peterent. Inter quae deprecari etiam Agamemnonem, daret operam simul voluntatemque agendo negotio adhiberet; namque tali tempore in commune ab omnibus consulendum, praesertim procul ab domo locis alienis atque hostilibus, neque se aliter inter tam gravia bella undique versus inimicis regionibus quam concordia tutos fore. At ubi finem loquendi fecit, cuncti duces laudare consilium viri simulque praedicantes ad caelum tollere, scilicet quod cum virtute corporis, tum ingenio universos anteiret. Post quae Agamemnon docere se et ante ad reconciliandum Achillem multos misisse et nunc nihil aliud cordi esse. Ac mox Vlixem atque ipsum Aiacem orare, susciperent negotium atque ad eum nomine omnium irent, maxime quod Aiax cognatione fretus impetraturus veniam facilius credebatur. Igitur his operam suam pollicentibus iturum se una Diomedes sponte ait.

49

His actis Agamemnon adferre hostiam lictores iubet ac mox sublata super terram, cum duo, quibus imperatum erat, suspensam retinerent, gladium vagina educit eoque bifariam excisam hostiam in conspectu, uti diviserat, collocat. Dein ferrum sanguine oblitum manu retinens inter utramque sacri partem medius vadit. Interim Patroclus cognito quod parabatur in consilium supervenit. At rex sicut supra diximus transgressus ad postremum iurat inviolatam a se in eum diem Hippodamiam mansisse; neque cupiditate ulla aut desiderio lapsum, sed ira, qua plurima mala conficiuntur, eo usque processisse. His addit cupere se praeterea, si ipsi etiam videretur, filiarum, quae ei cordi esset, in matrimonium dare decimamque regni omnis ac talenta quinquaginta doti adiungit. Quae ubi accepere qui in consilio erant, admirari magnificentiam regis maximeque Patroclus, qui cum oblatione tantarum opum, tum praecipue laetus, quod intacta Hippodamia adfirmaretur, ad Achillem venit eique universa gesta atque acta refert.

50

Dein ubi rex ea, quae audierat, volutare animo ac deliberare secum ipse occepit, supervenit cum supradictis Aiax. Tum ingressos eos ac iam benigne salutatos sedere hortatur iuxtaque se Aiacem. Qui tempus loquendi nactus familiariter et ob id liberius incusare atque increpare, quod in magnis discriminibus suorum nihil iracundiae remiserit, potueritque cladem exercitus perpeti, cum eum multi amici, plurimi etiam adfinium obvoluti genibus deprecarentur. Post quem Vlixes illa quidem deorum esse ait, eorum autem, quae in consilio acta essent, ordine exposito, quae etiam Agamemnon pollicitus quaeque iurasset, ad postremum orat, ne preces omnium neve oblatas nuptias aspernaretur; moxque eorum omnium, quae una offerebantur, enumerationem facit.

51

Tunc Achilles longam exorsus orationem primum omnium acta gestaque sua exponere. Ac dein admonere, quantas aerumnas pro utilitate omnium pertulerit, quas civitates adgressus ceperit cunctis interim requiescentibus ipse anxius ac dies noctesque bello intentus et, cum neque militibus suis neque sibi ipse parceret, asportatas nihilominus praedas in commune solitum redigere. Pro quis solum omnium se electum, qui tam insigni iniuria dehonestaretur, solum ita contemptum, a quo Hippodamia tot laborum pretium per dedecus abstraheretur neque in ea culpa solum esse Agamemnonem sed maxime ceteros Graecos, qui immemores benificiorum contumeliam suam silentio praeterierint. Postquam finem loquendi fecit, Diomedes: "Praeterita, ait, omittenda sunt neque oportet prudentem meminisse transactorum, quando ea, etsi maxime cupias, nequeas revocare." Interea Phoenix et cum eo Patroclus circumstantes genas atque omnem vultum iuvenis, manus adosculari, contingere genua, rediret in gratiam atque animos remitteret cum propter praesentes, qui eum oratum venissent, tum praecipue ob bene de se meritum reliquum exercitum.

52

Igitur Achilles praesentia talium virorum praecibus familiarium ac recordatione innoxii exercitus tandem flexus ad postremum facturum se quae vellent respondit. Dein hortatu Aiacis tum primum post malam iracundiam Graecis mixtus consilium ingreditur atque ab Agamemnone regio more salutatur. Interea reliquis ducibus favorem attollentibus gaudio laetitiaque cuncta completa sunt. Igitur Agamemnon manum Achillis retentans eumque et reliquos duces ad cenam deducit. Ac paulo post inter epulas, cum laeti inter se invitarent, rex Patroclum quaesiit, ut Hippodamiam cum ornamentis, quae dederat, ad tentoria Achillis deduceret; isque libens mandata efficit. Ceterum per id tempus hiemis saepe Graeci atque Troiani singuli pluresve, ut fors evenerat, inter se sine ullo metu in luco Thymbraei Apollinis miscebantur.

LIBER TERTIVS

1

Interim per totam hiemem dilato condicionibus in tempus bello Graeci cuncta, quae in tali otio militia exposcebat, intenti animo summis studiis festinabant. Namque pro vallo multitudo universa variis bellandi generibus per duces populosque instructa et ob id more optimo diversis ad officia sua quibusque, hinc iaculis hastarum vice fabricatis neque ponderis aut mensurae inferioribus, et quibus ea non erant praeustis sudibus, illinc sagittis certantes inter se invicem ad multum diem exercere, alii saxis utebantur. Sed inter sagittarios maxime anteibant Vlixes, Teucer, Meriones, Epios, Menelaus. Neque dubium, quin inter hos tamen praecelleret Philocteta, quippe Herculis sagittarum dominus et destinata feriundi arte mirabilis. At Troiani cum auxiliaribus laxiores militia neque circa exercitum solliciti socordius agitare ac saepe sine ullo insidiarum metu hi aut illi multis immolationibus Thymbraeo Apollini supplicabant. Isdem fere diebus nuntius adportatur universas prope Asiae civitates descivisse a Priamo atque eius amicitiam execrari. Namque facinoris exemplo suspectis iam per universos populos gentesque circa hospitium omnibus, simul quia omnibus proeliis Graecos victores cognitum et eversio multarum in ea regione civitatum in animis haeserat et ad postremum grave odium filiorum regnique eius incesserat.

2

At apud Troiam forte quadam die Hecuba supplicante Apollini Achilles adveniens visere cerimoniarium morem cum paucis comitibus supervenit. Erant praeterea cum Hecuba matronae plurimae, coniuges principalium filiorumque eius, partim honorem atque obsequium reginae tribuentes, reliquae tali obtentu pro se quaeque rogaturae supplicabant. Etiam Hecubae filiae nondum nuptae Polyxena et Cassandra, Minervae atque Apollinis, antistites novo ac barbaro redimitae ornatu effusis hinc atque inde crinibus precabantur suggerente sibi Polyxena apparatum sacri eius. Ac tum forte Achilles versis in Polyxenam oculis pulchritudine virginis capitur. Auctoque in horas desiderio, ubi animus non lenitur, ad naves discedit. Sed ubi dies pauci fluxere et amor magis ingravescit, accito Automedonte aperit ardorem animi; ad postremum quaesiit, uti ad Hectorem virginis causa iret. Hector vero daturum se in matrimonium sororem mandat, si sibi universum exercitum proderet.

3

Dein Achilles soluturum se omne bellum pro Polyxena tradita pollicetur. Tum Hector: aut proditionem ab eo confirmandam, aut filios Plisthenis atque Aiacem interficiendos, alias de tali negotio nihil se auditurum. Ea ubi Achilles accepit, ira concitus exclamat: se, cum primum tempus bellandi foret, primo proelio interempturum. Dein animi iactatione saucius huc atque illuc oberrans interdum tamen, quatenus praesenti negotio utendum esset, consultare. At ubi eum Automedon iactari animo atque in dies magis magisque aestuare desiderio ac pernoctare extra tentoria animadvertit, veritus, ne quid adversum se aut in supradictos reges moliretur, Patroclo atque Aiaci rem cunctam aperit. Hique dissimulato quod audierant cum rege commorantur. Ac forte quodam tempore recordatus sui convocatis Agamennone et Menelao negotium, ut gestum erat, desideriumque animi aperit: a quis omnibus ut bono animo ageret respondetur, brevi quippe dominum eum fore eius, quam deprecando non impetraverit. Quae res eo habere fidem videbatur, quoniam iam summa rerum Troianarum prope occasum erat. Omnes namque Asiae civitates execratae amicitiam Priamidarum ultro nobis auxilium societatemque belli offerebant. Quis ab ducibus nostris benigne respondebatur: satis sibi esse praesentium copiarum neque auxiliorum egere, amicitiam sane, quam offerent, ultro suscipere voluntatemque erorum fore gratam omnibus. Scilicet quia fluxa fides et animi parum spectati neque tam subita mutatio sine dolo credebatur.

4

Iamque exactis hibernis mensibus ver coeperat, cum Grai edicto prius, uti omnia miles in armis esset, mox signo belli edito exercitum in campis productum ordinant; neque ea a Troianis segnius agebantur. Igitur ubi utrimque instructae acies adversum processere atque infra teli iactum ventum est, cohortati suos quisque manus conserunt in medio locatis equitibus et ob id primis congressis. Tumque primum reges nostri atque hostium ascensis curribus bellum ineunt adscito sibi quisque auriga ad regendos equos. Sed primus omnium Diomedes invectus Pyraechmem, regem Paeonum, hasta fronte ictum interficit, dein ceteros, quos ob virtutem rex secum stipatores habuerat, conglobatos inter se atque ausos resistere partim telo eminus fundit, alios curru per medios concito humi obterit. Dein Idomeneus adhibito equis Merione Acamanta Thracum regem deicit, ruentique telo occurrit atque ita interficit. Sed ubi Hector situs in parte alia medios suorum fundi accipit, dispositis satis strenuis, ubi pugnabat, accurrit auxilio laborantibus Glaucum secum ac Deiphobum et Polydamanta habens. Neque dubium, quin deleta a praedictis regibus ea pars hostium foret, ni adventu suo Hector nostrosque ulterius progredi ac suos fugere cohibuisset. Ita Graeci prohibiti caede reliquorum represso gradu adversum eos, qui supervenerant, constitere.

5

Ac mox cognito per universum exercitum proelio in ea parte reliqui duces confirmati, ubi quisque pugnaverat, undique eo confluunt. Densatur utrimque acies et proelium renovatum est. Igitur Hector ubi plurimos suorum adesse et satis tutum se intellegit, tollit animos. Dein clamore magno singulos suorum nomine appellans confidentius in hostem pugnare hortatur; ac progressus intra aciem Diorem et Polyxenum Alios satis impigre pugnantes vulnerat. At ubi eum Achilles ita in hostem promptum animadvertit, simul subvenire his, quos adversum bellabat, cupiens et memor paulo ante repulsae in Polyxena contra tendit; progressusque in medio Pylaemenem Paphlagonum regem impedimento sibi oppositum comminus fundit non alienum sanguinis Priamidarum. Perhibebatur quippe hic etiam ex his, qui a Phineo Agenoris originem propriam memoria repetebant, a quo etiam Olizonen genitam, postquam adoleverit deductam in matrimonium Dardani.

6

Ceterum Hector postquam ad se agmine infesto tendi videt, causas odii recordatus non ulterius impetum viri experiri ausus ex acie subterfugit. Tumque Achilles insecutus quantum acies hostium patiebatur, ad postremum iaculatus aurigam eius interfecit, postquam Hector per aliam partem relicto curru aufugerat. Dein ereptum sibi e manibus inimicissimum omnium dolens rursus vehementius saevire extractoque ex corpore aurigae iaculo fundere obvios ac prostratos, cum alios invaderet, desuper proculcans obterere. Inter quae tam trepida cunctis fugientibus Helenus quaesitum ex occulto vulneri locum ubi nactus est, manum Achillis procul atque improvisus sagitta transfigit. Ita vir egregius bellandi, cuius adventu territus fugatusque Hector, multi mortales cum ducibus extincti, clam atque ex occulto vulneratus eo die finem bellandi fecit.

7

Interim Agamemnon et cum eo Aiaces duo inter ceteram stragem ignotorum nacti plurimos Priami filiorum interficiunt, atque Agamemnon Aesacum cum Deiopite, Archemachum, Laudocum et Philenorem, Aiax Oilei et Telamonius Mylium, Astynoum, Doryclum, Hippothoum atque Hippodamanta. At in alia belli parte Patroclus et Lycius Sarpedon locati in cornibus nullis propinquorum praesentibus signo inter se dato solitarii certaminis extra aciem processere, moxque telis adversum iactis, ubi uterque intactus est, curru desiliunt atque arreptis gladiis pergunt obviam. Iamque crebris adversum se ictibus congressi, neque vulneratus quisquam, multum diei consumpserant, cum Patroclus amplius audendum ratus colligit sese in arma et cautius contectus ingressusque hostem complectitur, manu dextra poplitem succidens,quo vulnere debilitatum atque exsectis nervis invalidum propulsat corpore ruentemque interficit.

8

Quod ubi animadvertere Troiani, qui iuxta steterant, gemitu magno clamorem tollunt, relictisque ordinibus signo dato arma in Patroclum vertunt, scilicet Sarpedonis interitu publicam cladem rati. At Patroclus praeviso hostium agmine telum positum humi propere rapit compositusque in armis audentius resistit. Tunc ingruentem Deiphobum hasta comminus tibiam ferit atque excedere ex acie coegit interfecto prius Gorgythione fratre eius. Neque multo post adventu Aiacis fusi reliqui, cum interim Hector edoctus quae acciderant, supervenit ac mox conversam suorum aciem pro tempore restituit increpatis ducibus ac plerisque ex fuga reductis. Ita praesentia eius animi tolluntur et proelium incenditur. Tum vero inclitis ex utraque parte ducibus confirmato exercitu confligunt acies, nunc hinc, nunc inde cedentibus instantes et, ubi acies nutaverat, praesidiis accurrentibus. Interea utriusque exercitus cadunt plurimi neque fortuna belli mutatur. Sed postquam miles per multum diem bello intentus magis magisque fatigabatur et diei vesper erat, utrisque cupientibus pugna decessum.

9

Tum apud Troiam circa Sarpedonis cadaver cunctis deflentibus ac praecipue feminis luctu atque gemitu omnia completa sunt, quis non alii casus acerbissimi, ne interitus quidem Priamidarum, prae desiderio eius cordi insederant. Tantum in eo viro praesidium et interfecto spes ablata credebatur. At Graeci in castra regressi primum omnium Achillem revisunt eumque de vulnere percontati, ubi sine dolore agere vident, laeti ad postremum narrare occipiunt Patrocli facta fortia, dein reliquos, qui vulnerati erant, per ordinem circumeunt; ita inspectatis omnibus ad tentoria sua quisque digreditur. Interim Achilles regressum Patroclum extollere laudibus, dein monere, uti reliquo quoque bello memor rerum, quas gesserat, hostibus vehementius ingrueret. Hoc modo nox consumitur. At lucis principio corpora suorum quisque collecta igni cremant, dein sepeliunt. Sed postquam dies aliquot triti et vulnerati convaluerant, arma expedire et producere militem placet.

10

Sed barbari more pessimo nec quicquam compositum, nihil aliud quam turbata atque insidiosa cupientes clam atque ante tempus egressi proelium praevertere. Tuncque effusi ruinae modo clamorem inconditum simul et tela in hostes coniciunt semermes etiam tum atque incompositos. Caesi itaque nostrorum multi, in quis Arcesilaus Boeotius et Schedius Crissaeorum uterque duces optimi; ceterum vulnerata pars maxima, Meges etiam et Agapenor, alter Echinadibus imperator, Agapenor Arcadiae. Inter quae tam foeda tanta inclinatione rerum Patroclus fortunam belli vincere adgressus, dum hortatur suos simul atque instat hostibus promptiore quam bellandi mos est, telo Euphorbi ictus ruit. Statimque Hector advolans opprimit ac desuper vulneribus multis fodit; moxque enititur abstrahere proelio, scilicet insolentia gentis suae inludere cupiens per universa genera dehonestamenti. Quod ubi Aiaci cognitum est, relicto ubi pugnaverat propere accurrit, iamque eripere cadaver occipientem proturbat hasta. Interim Euphorbus a Menelao et Aiace altero summo studio circumventus scilicet auctor interempti ducis morte poenas luit. Deinde occipiente vespera proelium dirimitur male et cum dedecore plurimis nostrorum interfectis.

11

Sed postquam reductae utrimque acies et iam in tuto miles noster erat, cuncti reges Achillem conveniunt deformatum iam lacrimis atque omni supplicio lamentandi. Qui modo prostratus humi, nunc cadaveri superiacens adeo reliquorum animos pertemptaverat, ut Aiax etiam, qui solandi causa adstiterat, nihil luctui remitteret. Nec Patrocli tantum mors gemitum illum cunctis incusserat, sed praecipue recordatio vulnerum per loca corporis pudibunda, quod exemplum pessimum per mortales tum primum proditum est numquam antea a Graecis solitum. Igitur reges multis precibus atque omni consolationis modo tandem Achillem flexum humo erigunt. Dein Patrocli corpus elutum mox veste circumtegitur maxime ob tegenda vulnera, quae multimodis impressa haud sine magno gemitu cernebantur.

12

His actis monet, uti custodes vigilias agere curarent, ne qua hostes detentis circa funus nostris more solito inruerent. Ita per distributionem officia sua quisque procurantes igni plurimo in armis pernoctant. At lucis principio placet, uti ex omni ducum numero quinque in montem Idam vaderent silvam caesum, qua Patroclus cremaretur, decretum quippe ab omnibus erat, funus eius publice uti curaretur. Iere igitur Ialmenus, Ascalaphus, Epios et cum Merione Aiax alter. Moxque Vlixes et Diomedes busto locum dimetiuntur quinque hastarum longitudine totidemque in transversum. Advecta deinde ligni copia bustum extruitur impositumque desuper cadaver igni supposito cremant exornatum iam decore omni pretiosae vestis; id namque Hippodamia et Diomedea curaverant, quarum Diomedea nimium iuveni et omni affectu dilecta fuerat.

13

Ceterum paucis post diebus refectis ex labore vigiliarum ducibus cum luce simul exercitus in campum productus per totum diem in armis agit opperiens barbarorum adventum. Qui muris despectantes postquam nostros paratos proelio vident, eo die certamen distulere. Ita occasu solis Graeci ad naves regressi. At vix principio diei Troiani rati etiam nunc incompositos Graecos, armati portis evolant temere et cum audacia, uti antea soliti, instantesque circa vallum certatim tela iaciunt crebra magis quam cum effectu nostris ad evitandos tantum ictus compositis. Igitur ubi ad multum diem barbari intenti iaculis fessi iam neque ita vehementes animadvertuntur, ex parte una nostri erumpunt, incursantesque sinistrum latus fundunt fugantque; neque multo post ex alio abnuentibus iam barbaris ac sine ulla difficultate versis.

14

Ita plurimi barbarorum, ubi vertere terga, foede et vice inbellium ab insequentibus proculcati ad postremum dispereunt, in quis Asius, Hyrtaco genitus, et cum Hippothoo Pylaeus, hi Larisaeis, Asius Sesto regnantes. Eodem die vivi a Diomede capiuntur duodecim, ab Aiace quadraginta. Captus etiam Pisus et Euander Priamidae. In ea pugna Graecorum Guneus interfectus rex Cyphius, vulneratus etiam Idomeneus dux noster. Ceterum ubi Troiani muros ingressi clausere portas et finis instandi factus est, nostri spoliata armis hostilia cadavera adportataque in flumine praecipitant memores paulo ante in Patroclo insolentiae barbarorum; dein captivos omnes, uti quem ceperant, in ordine Achilli offerunt. Isque vino multo sopita iam favilla reliquias in urnam collegerat, decretum quippe animo gerebat, secum in patrium solum uti adveheret vel, si fortuna in se casum mutaret, una atque eadem sepultura cum carissimo sibi omnium contegi. Itaque eos, qui oblati erant, deduci ad bustum, una etiam Priami filios ibique seorsum aliquantum a favilla iugulari iubet, scilicet inferias Patrocli manibus. Ac mox regulos canibus dilaniandos iacit confirmatque se non prius desinere pernoctando humi, quam in auctorem tanti luctus sui sanguine vindicasset.

15

Sed nec multi transacti dies, cum repente nuntiatum Hectorem obviam Penthesileae cum paucis profectum. Quae regina Amazonibus incertum pretio an bellandi cupidine auxiliatum Priamo adventaverat, gens bellatrix et ob id ad finitimos indomita, specie armorum inclita per mortales. Igitur Achilles paucis fidis adiunctis secum insidiatum propere pergit atque hostem securum sui praevortit, tum ingredi flumen occipientem circumvenit. Ita eumque et omnes, qui comites regulo dolum huiusmodi ignoraverant, ex improviso interficit. At quendam filiorum Priami comprehensum mox excisis manibus ad civitatem remittit nuntiatum quae gesta erant ipse cum caede inimicissimi, tum memoria doloris ferox spoliatum armis hostem, mox constrictis in unum pedibus vinculo currui postremo adnectit, dein ubi ascendit ipse, Automedonti imperat, daret lora equis. Ita curru concito per campum, qua maxime visi poterat, praevolat hostem mirandum in modum circumtrahens, genus poenae novum miserandumque.

16

At apud Troiam ubi spolia Hectoris desuper ex muris animadvertere, quae Graeci praecepto regis ante ora hostium praetulerant, et filius Priami praemissus ab Achille rem ut gesta erat disseruit, tantus undique versus per totam civitatem luctus atque clamor editur, ut aves etiam consternatae vocibus alto decidisse crederentur nostris cum insultatione reclamantibus. Ac mox portis ex omni parte urbs clauditur. Foedatur regni habitus atque in modum lugubrem funestumque obducta facies civitatis. Cum sicut in tali nuntio adsolet, repente cursus trepidantium fieret in eundem locum ac statim sine ulla certa ratione per diversum fuga. Nunc planctus crebri, modo urbe tota silentium ex incerto. Inter quae et spes extremas multi credidere cum nocte simul Graecos moenia invasuros excisurosque urbem securos interitu tanti ducis, nonnulli etiam pro confirmato habere Achillem exercitum eum, qui duce Penthesilea Priami rebus auxilio venerat, partibus suorum adiunxisse, postremo omnia adversa hostilia fractas ablatasque opes, nullam salutis spem interempto Hectore in animo habere, quippe is solus omnium in ea civitate adversum tot milia imperatoresque hostium varia, semper victoria certaverat. Cui fama bellandi inclito per gentes numquam tamen vires consilio superfuerant.

17

Interim apud Graecos, ubi Achilles ad naves redit et cadaver Hectoris in ore omnium est, dolor, quem ob Patrocli interitum paulo ante perceperant, nece metuendi hostis et ob id praecipua laetitia circumscribitur. Ac tum universis placet, uti in honorem eius, quoniam abesset hostilis metus, certamen ludis solitum celebraretur. Neque minus tamen reliqui populi, qui non certaturi spectandi gratia convenerant, instructi armis paratique adessent, ne qua scilicet hostis quamvis fractis rebus solito tamen insidiandi more inrueret. Igitur Achilles victorum praemia, quae ei videbantur maxima, statui imperat. Et postquam nihil reliquum erat, reges omnes ad considendum hortatur, ipse medius atque inter eos excelsior. Tum primum quadriiugis equis Eumelus ante omnes victor declaratur, bigarum praemia Diomedes meruit, secundo post eum Menelaus.

18

Ceterum ad certandum qui sagittarum arte maxime praevalebant Meriones atque Vlixes duos erexere malos, quis religatum linum tenuissimum atque ex transverso extentum utriusque capiti adnectebatur, media columba sparto dependebat; eius contingendae certamen maximum. Tum reliquis incassum tendentibus Vlixes cum Merione destinatum confixere. Quibus cum a reliquis favor attolleretur, Philocteta non columbam se, verum id, quo religata esset, sagitta excisurum promittit. Admirantibus deinde difficultatem regibus, fidem promissi non felicius quam sollertius confirmavit; ita dirupto vinculo columba cum maxima populi adclamatione decidit. Praemia certaminis eius Meriones atque Vlixes tulere. Achilles duplici extra ordinem munere Philoctetam donat.

19

Cursu longo certantibus Oilei Aiax victor excipitur, post quem secundus Polypoetes. Duplici campo Machaon, singulari Eurypylus, saltu Tlepolemus, disco Antilochus victores abeunt. Praemia luctandi intacta permansere, quippe Aiax arripiens medium Vlixem deicit, qui ruens pedibus eius circumvertitur, atque ita praepedito obligatoque nixu Aiax paene iam victor ad terram ruit. Caestibus reliquoque manuum certamine idem Aiax Telamonius palman refert. Cursu in armis postremo Diomedes praevaluit. Dein ubi praemia certaminis persoluta sunt, Achilles primum omnium Agamemnoni donum, quod ei honoratissimum videbatur, offert, secundo Nestori, Idomeneo tertio, post quos Podalirio et Machaoni, dein reliquis pro merito ducibus, ad postremum eorum sociis, qui in bello occiderant; hisque mandatum, uti, cum tempus fuisset, domum ad necessarios eorum perferrent. Postquam certandi praemiorumque finis factus et iam diei vesper erat, ad sua quisque tentoria discessere.

20

At lucis principio Priamus lugubri veste miserabile tectus, cui dolor non decus regium, non ullam tanti nominis atque famae speciem reliquam fecerat, manibus vultuque supplicibus ad Achillem venit, quocum Andromacha, non minor quam in Priamo miseratio. Ea quippe deformata multiplici modo Astyanacta, quem nonnulli Scamandrium appellabant, et Laodamanta parvulos admodum filios prae se habens regi adiumentum deprecandi addiderat, qui maeroribus senioque decrepitus filiae Polyxenae umeris innitebatur. Dein sequebatur vehicula plena auri atque argenti pretiosaeque vestis, cum super murum despectantes Troiani comitatum regis oculis prosequerentur. Quo viso repente silentium ex admiratione oritur ac mox reges avidi noscere causas adventus eius procedunt obviam. Priamus ubi ad se tendi videt, protinus in os ruit pulverem reliquaque humi purgamenta capiti aspargens. Dein orat, uti miserati fortunas suas precatores secum ad Achillem veniant. Eius aetatem fortunamque recordatus Nestor dolet, contra Vlixes maledictis insequi et commemorare, quae ad Troiam in consilio ante sumptum bellum ipse adversum legatos dixerat. Ea postquam Achilli nuntiata sunt, per Automedontem eum accersi iubet, ipse retinens gremio urnam cum Patrocli ossibus.

21

Igitur ingressis ducibus nostris cum Priamo rex genua Achilli manibus complexus: "Non tu mihi, inquit, causa huiusce fortunae, sed deorum quispiam, qui postremam aetatem meam, cum misereri deberet, in hasce aerumnas deduxit confectam iam ac defatigatam tantis luctibus filiorum. Quippe hi fisi regno per iuventutem, cum semper cupiditates animi quoquo modo explere gestiunt, ultro sibi mihique perniciem machinati sunt. Neque dubium cuiquam, quin contemptui sit adulescentiae senecta aetas. Quod si interitu meo reliqui huiusmodi facinoribus temperabunt, me quoque, si videtur, exhibeo poenae mortis, cui misero confectoque maeroribus omnes aerumnas, quibus nunc depressus infelicissimum spectaculum mortalibus praebeo, cum hoc exiguo spiritu simul auferes. Adsum en ultro, nihil deprecor, vel si ita cordi est, habe in custodia captivitatis. Neque enim mihi quicquam iam superioris fortunae reliquum est, quippe interfecto Hectore cuncta regni concidere. Sed si iam Graeciae universae ob meorum male consulta satis poenarum filiorum sanguine et meis aerumnis persolvi, miserere aetatis ac deos recordatus retorque animos ad pietatem: concede parvulis saltem non animam parentis, sed cadaver deprecantibus. Veniat in animum recordatio parentis tui omnes curas vigiliasque in te tuamque salutem impendentis. Sed illi quidem cuncta secundum sua vota proveniant longeque aliter neque mei similem senectam degat."

22

Interea dum haec commemorat, paulatim animo deficere ac dissolvi membris, dein obmutescere occipit, quod spectaculum longe miserrimum omnibus, qui tum aderant, dolori fuit. Dein Andromacha parvulos Hectoris filios ante Achillem prosternit, ipsa fletu lamentabili orans, uti sibi cadaver coniugis intueri saltem concederetur. Inter haec tam miseranda Phoenix Priamum sustollere atque uti animum reciperet hortari. Tum rex ubi in aliquantum refovit spiritum, nixis genibus atque utraque manu caput dilanians: "Vbi nunc illa est, ait, quae apud Graecos praecipue erat iusta misericordia? An solum in Priamum circumscribitur?"

23

Iamque omnibus dolore permotis Achilles decuisse ait filios eum suos initio ab eo, quod admiserint, facinore cohibere neque ipsum concedendo tanti delicti participem fieri. Ceterum ante id decennium non ita defessum senecta fuisse, ut suis despectui esset, sed obsedisse animos eorum desiderium rerum alienarum, neque ob mulierem solum unam, sed Atrei atque Pelopis divitiis inhiantes raptum res more incondito perrexisse; pro quis aequissimum esse eiusmodi poenas vel etiam graviores pendere. Namque ad id tempus Graecos secutos morem in bellis optimum, quoscumque hostium pugna conficeret, sepulturae restituere solitos, contra Hectorem supergressum humanitatis modum, Patroclum eripere proelio ausum, scilicet ad inludendum ac foedandum cadaver eius, quod exemplum poenis ac suppliciis eorum eluendum, ut Graeci ac reliquae posthac gentes memores ultionis eius moremque humanae condicionis tuerentur. Non enim Helenae neque Menelai gratia exercitum relictis sedibus parvulisque procul ab domo, cruentum suo hostilique sanguine inter ipsa belli discrimina huiusmodi militiam tolerare, sed cupere dinoscere, barbarine Graecine summa rerum potirentur, quamquam iustam causam fuisse inferendi belli etiam pro muliere. Namque uti ipsi raptu rerum alienarum laetarentur, ita maxime dolori esse his, qui amiserint. Ad haec multa infausta detestandaque imprecari confirmareque se capto Ilio ante omnes tanti admissi poenas sanguine eius expetere, ob quam patria parentibusque carens Patroclum etiam solitudinis suae levamen maximum amiserit.

24

Dein consiliatum cum supradictis ducibus surgit. Quis omnibus una atque eadem sententia est, scilicet uti acceptis quae allata essent corpus exanime concederet. Quod ubi satis placuit, singuli ad sua tentoria discedunt. Moxque Polyxena ingresso Achille obvoluta genibus eius sponte servitium sui pro absolutione cadaveris pollicetur. Quo spectaculo adeo commotus iuvenis, ut, qui inimicissimus ob mortem Patrocli Priamo eiusque regno esset, tum recordatione filii ac parentis ne lacrimis quidem temperaverit. Itaque manu oblata Polyxenam erigit praedicta prius mandataque cura Phoenici super Priamo. Sed rex nil se luctus neque praesentium miseriarum remissurum ait. Tum Achilles confirmare non prius cupitis eius satis futurum quam mutato in melius habitu cibum etiam secum sumeret. Ita rex veritus, ne quae concessa videbantur, ipse recusando impediret, demisse omnia quaeque imperarentur facienda decrevit.

25

Igitur ubi excussus comis pulvis totusque lautus est, mox a iuvene ipseque et qui cum eo venerant,cibo invitantur. Dein ubi satias omnes tenuit, hoc modo Achilles disseruit: "Refer nunc iam mihi, Priame, quid tantum causae fuerit, cur deficientibus quidem vobis in dies copiis militaribus, ingravescentibus autem calamitatibus atque aerumnis Helenam tamen in hodiernum retinendam putetis neque velut contagionem infausti ominis reppuleritis? Quam prodidisse patriam parentesque et, quod indignissimum omnium est, fratres sanctissimas cognoveritis. Namque hi execrati facinus eius ne in militiam quidem nobiscum coniuraverunt, scilicet ne, quam audiri incolumem nollent, ei per se reditum in patriam quaererent. Eam igitur, cum cerneretis malo omnium civitatem intravisse vestram, non eiecistis? Non cum detestationibus extra muros prosecuti estis? Quid illi senes, quorum filios pugna in dies conficit? Nonne adhuc persenserunt eandem causam extitisse tantorum funerum? Itane ergo divinitus vobis eversa mens est, ut nullus in tanta civitate reperiri possit, qui fortunam labentis patriae dolens de pernicie publica cum exitio eius transigat? Ego quidem aetatis tuae contemplatione atque horum precum cadaver restituam neque umquam committam, ut, quod in hostibus reprehenditur crimen malitiae, ipse subeam."

26

Ad ea Priamus renovato fletu quam miserabili non sine decreto divum adversa hominibus inruere ait, deum quippe auctorem singulis mortalibus boni malique esse neque quoad beatum esse licitum sit, cuiusquam in eum vim inimicitiasque procedere. Ceterum se diversi partus quinquaginta filiorum patrem beatissimum regum omnium habitum ad postremum Alexandri natalem diem, quem evitari ne dis quidem praecinentibus potuisse. Namque Hecubam foetu eo gravidam facem per quietem edidisse visam, cuius ignibus conflagravisse Idam ac mox continuante flamma deorum delubra concremari omnemque demum ad cineres conlapsam civitatem intactis inviolatisque Antenoris et Anchisae domibus. Quae denuntiata cum ad perniciem publicam expectare aruspices praecinerent, inter necandum editum partum placuisse. Sed Hecubam more femineae miserationis clam alendum pastoribus in Idam tradidisse. Eum iam adultum, cum res palam esset, ne hostem quidem quamvis saevissimum, ut interficeret, pati potuisse, tantae scilicet fuisse eum pulchritudinis atque formae. Quem coniugio deinde Oenonae iunctum cupidinem cepisse visendi regiones atque regna procul posita. Eo itinere abductam Helenam urgente atque instigante quodam numine cunctorum civium animis, sibi etiam laetitiae fuisse, neque cuiquam, cum orbari se filio aliove consanguineo cerneret, non acceptam tamen, solo omnium adversante Antenore, qui initio post Alexandri reditum filium suum Glaucum, quod eius comitatum secutus erat, abdicandum a penatibus suis decreverit, vir domi belloque prudentissimus. Ceterum sibi, quoniam ita res ruerent, optatissimum adpropinquare naturae finem omissis iam regni gubernaculis atque cura; tantum se in Hecubae filiarumque recordatione cruciari, quas post excidium patriae captivas incertum cuius domini fastus manerent.

27

Dein omnia, quae ad redimendum filium advectaverat, ante conspectum iuvenis exponi imperat. Ex quis quicquid auri atque argenti fuit tolli Achilles iubet, vestis etiam quod ei visum est; reliquis in unum collectis Polyxenam donat et cadaver tradidit. Quo recepto rex in gratiamne impetrati funeris an si quid Troiae accideret securus iam filiae, amplexus Achillis genua orat, uti Polyxenam suscipiat sibique habeat. Super qua iuvenis aliud tempus atque alium locum tractatumque foro respondit; interim cum eo reverti iubet. Ita Priamus recepto Hectoris cadavere ascensoque vehiculo cum his, qui se comitati erant, ad Troiam redit.

LIBER QVARTVS

1

Sed postquam Troianis palam est regem perfecto negotio inviolatum atque integro comitatu regredi, admirati laudantesque Graeciae pietatem ad caelum ferunt, quippe quis animo ita haeserat nulla spe impetrandi cadaveris ipsumque et qui cum eo fuissent retineri ab Graecis, maxime ob Helenae, quae non remitteretur, recordationem. Ceterum viso Hectoris funere cuncti cives sociique adcurrentes fletum tollunt, divellentes comam foedantesque ora laniatibus, neque in tanta populi multitudine quisquam in se virtutis aut spei bonae fiduciam credere illo interfecto, qui inclita per gentes fama rerum militarium, in pace etiam praeclara pudicitia, ex qua haud minorem quam reliquis artibus gloriam adeptus erat. Interea sepelivere eum haud longe a tumulo Ili regis quondam. Dein exorto quam maximo ululatu postrema funeri peragunt, hinc feminis cum Hecuba deflentibus, hinc reclamantibus Troianis viris et ad postremum sociorum gentibus. Quae per dies decem concessa bellandi requie ab ortu solis ad usque vesperam per Troianos gesta nullo usquam remisso lugendi officio.

2

Interim per eosdem dies Penthesilea, de qua ante memoravimus, cum magna Amazonum manu reliquisque ex finitimo populis supervenit. Quae postquam interemptum Hectorem cognovit, perculsa morte eius regredi domum cupiens ad postremum multo auro atque argento ab Alexandro inlecta ibidem opperiri decreverat. Dein exactis aliquot diebus copias suas armis instruit. At seorsum ab Troianis ipsa suis modo bellatoribus satis fidens in pugnam pergit: cornu dextro sagittariis, altero peditibus instructo, medios equites collocat; in quis ipsa. Contra ab nostris ita occursum, ut sagittariis Menelaus atque Vlixes et cum Teucro Meriones, peditibus Aiaces duo, Diomedes, Agamemnon, Tlepolemus et cum Ialmeno Ascalaphus opponerentur, in equites ab Achille et reliquis ducibus pugnaretur. Hoc modo instructo utrimque exercitu conflixere acies. Cadunt sagittis reginae plurimi neque ab Teucro secus bellatum. Interim Aiaces et qui cum his erant pedites, contra quos steterant, caedere ac restantes detrudere umbonibus, moxque repulsos obtruncare. Neque, quoad deletae peditum copiae, finis fit.

3

Achilles inter equitum turmas Penthesileam nactus hasta petit, neque difficilius quam feminam equo deturbat manu comprehendens comam atque ita graviter vulneratam detrahens. Quod ubi visum est, tum vero nullam apem in armis rati fugam faciunt. Clausisque civitatis portis nostri reliquos, quos fuga bello exemerat, insecuti obtruncant, feminis tamen abstinentes manus parcentesque sexui. Dein uti quisque victor, interfectis quos adversum ierant, regrediebatur, Penthesileam visere seminecem etiam nunc admirarique audaciam. Ita brevi ab omnibus in eundem locum concursum placitumque, uti, quoniam naturae sexusque condicionem superare ausa esset, in fluvium reliquo adhuc ad persentiendum spiritu aut canibus dilanianda iaceretur. Achilles interfectam eam sepelire cupiens mox a Diomede prohibitus est. Is namque percontatus circumstantes, quidnam de ea faciendum esset, consensu omnium pedibus adtractam in Scamandrum praecipitat, scilicet poenam postremae desperationis atque amentiae. Hoc modo Amazonum regina deletis copiis, quibuscum auxiliatum Priamo venerat, ad postremum ipsa spectaculum dignum moribus suis praebuit.

4

At sequenti die Memnon, Tithoni atque Aurorae filius, ingentibus Indorum atque Aethiopum copiis supervenit, magna fama, quippe in unum multis milibus armatis vario genere spes etiam votaque de se Priami superaverat. Namque omnia circum Troiam et ultra, quae visi poterant, viris atque equis repleta splendore insignium refulgebant. Eos omnes iugis Caucasi montis ad Troiam duxit, reliquos neque numero inferiores imposito Phala duce atque rectore mari misit. Qui adpulsi Rhodum, ubi animadvertere insulam Graecis sociam, veriti, ne re cognita incenderentur naves, ibidem opperiebantur; ac mox divisi in Camirum et Ialysum, urbes opulentas. Neque multo post Rhodii Phalam incusare, quod paulo ante eversa ab Alexandro Sidona, patria sua, auxilium ei, a quo laesus sit, ferre cuperet. Quo animos exercitus permoverent, confirmare haud dissimiles barbarorum videri eos, qui tam indignum facinus defenderent. Multa praeterea, quae accensura vulgum et pro se factura essent, disserere. Quae res haud frustra fuit. Phoenices namque, qui in eo exercitu plurimi aderant, permoti querelis Rhodiorum an cupidine diripiendarum rerum, quas secum advexerant, Phalam lapidibus insecuti necant distributique per supradictas urbes aurum ac reliqua praedae inter se dispertiunt.

5

Interim exercitus, qui cum Memnone venerat, positis per locos patulos castris —nam intra moenia haud facile tanta vis hominum retineri poterat —diversi suo quisque genere exercebantur. Neque in eadem arte simplex atque idem modus, sed ut quemque regionis suae mos adsuefecerat, ita telis aliis in alium modum formatis, scutorum etiam et galearum multiformi specie horrendam belli faciem praebuerant. At ubi triti aliquot dies et miles bellum cupit, simul cum luce exercitus omnis signo dato in proelium ducitur cumque his Troiani et qui intra moenia socii fuerant. At contra Graeci instructi pro tempore opperiri, debilitati aliquantum animos metu ingentis atque incogniti hostis. Igitur ubi intra teli iactum ventum est, tum vero barbari clamore ingenti ac dissono ruinae in modum inrumpunt, nostri confirmati inter se satis impigre vim hostium sustentavere. Sed postquam acies renovatae atque in ordinem reformatae sunt et iaci hinc atque inde tela coepere, cadunt utriusque exercitus plurimi, neque finis fit, quoad Memnon curru vectus adhibito secum fortissimo quoque medios Graecorum invadit, primum quemque obvium fundens aut debilitans. Ita iam plurimis nostrorum interfectis duces, ubi fortuna belli eversa neque spes reliqua nisi in fuga est, victoriam concessere. Eo die incensae deletaeque naves omnes forent, ni nox, perfugium laborantium, ingruentes hostes ab incepto cohibuisset. Tanta in Memnone bellandi vis peritiaque et nostris adversae res.

6

Igitur Graeci, postquam requies est, perculsi inter se ac summae rerum diffidentes per universam noctem quos in bello amiserant sepelivere. Dein consilium futuri certaminis adversum Memnonem ineunt; ac placet sorte eligi nomen ducis cum eo bellaturi. Tunc Agamemnon Menelaum excipit, Vlixem, Idomeneum; reliquorum sors agi coepta Aiacem Telamonium votis omnium deligit. Ita refectis cibo corporibus reliquum noctis cum quiete transigunt. At lucis principio armati instructique pro negotio egrediuntur. Neque segnius a Memnone actum, cum quo Troiani omnes. Ita hinc atque inde ordinato exercitu proelium initum. Plurimi utriusque partis, ut in tali certamine, cadunt aut icti graviter proelio decedunt. In quo bello Antilochus Nestoris obvius forte Memnoni interficitur. Moxque Aiax, ubi tempus visum est, inter utramque aciem progressus lacessit regem, praedicto prius Vlixi et Idomeneo, ab ceteris uti se defenderent. Igitur Memnon ubi ad se tendi videt, curru desilit confligitque pedes cum Aiace magno utriusque partis metu atque expectatione, cum dux noster summa vi umbonem scuti eius telo in aliquantum foratum gravis atque summis viribus ingruens impulit vertitque in latus. Quo viso regis comites adcurrere Aiacem exturbare nitentes. Tum Achilles, ubi barbaris intercedi videt, pergit contra et nudatum scuto hostis iugulum hasta transfigit.

7

Ita praeter spem interfecto Memnone animi hostium commutantur et Graecis aucta fiducia. Iamque Aethiopum versa acie nostri instantes caedunt plurimos. Tum Polydamas renovare proelium cupiens circumventus ad postremum atque ictus inguina ab Aiace interficitur, Glaucus Antenoris adversum Diomedem adstans Agamemnonis telo cadit. Tum vero cerneres hinc Aethiopas cum Troianis per omnem campum sine ordine atque imperio fugientes multitudine ac festinatione inter se implicari cadere ac mox palantibus equis proculcari, hinc Graecos resumptis animis sequi caedere impeditosque dissolvere atque ita confodere laxatos. Redundant circa muros campi sanguine et omnia, qua hostis intraverat, armis atque cadaveribus completa sunt. In ea pugna Priami filiorum Aretus et Echemmon ab Vlixe interfecti, Dryops, Bias et † Chorithan ab Idomeneo, ab Aiace Oilei Ilioneus cum Philenore, itemque Thyestes et Telestes a Diomede, ab Aiace altero Antiphus, Agavus,Agathon atque Glaucus et ab Achille Asteropaeus. Neque prius finis factus, quam Graecos satias et ad postremum fatigatio incessit.

8

At ubi ab nostris in castra recessum est, missi ab Troianis, qui peterent eorum, qui in bello ceciderant, humandi veniam. Collectos suos quisque igni cremant et more patrio sepeliunt seorsum ab ceteris cremato Memnone,cuius reliquias urnae conditas per necessarios regis remisere in patrium solum. At Graeci lautum bene cadaver Anticholi iustisque factis Nestori tradunt eumque orant, ferret animo aequo fortunae bellique adversa. Ita ad postremum corpora sua quisque curantes vino atque epulis per multam noctem Aiacem simulque Achillem laudibus celebrant atque ad caelum ferunt. At apud Troiam, ubi requies funerum est, non iam dolor in casu Memnonis, sed metus summae rerum et desperatio incesserat, cum hinc Sarpedonis interitus, inde secuta paulo post Hectoris clades spes reliquas animis abstulissent neque, quod postremum in Memnone fortuna obtulerat, reliquum iam existeret. Ita confluentibus in unum tot adversis curam omnem exsurgendi omiserant.

9

At post paucos dies Graeci instructi armis processere in campum lacessentes, si auderent, ad bellandum Troianos. Quis dux Alexander cum reliquis fratribus militem ordinat atque adversum pergit. Sed priusquam ferire inter se acies aut iaci tela coepere, barbari desolatis ordinibus fugam faciunt. Caesique eorum plurimi aut in flumen praeceps dati, cum hinc atque inde ingrueret hostis atque undique adempta fuga esset. Capti etiam Lycaon et Troilus Priamidae, quos in medium productos Achilles iugulari iubet indignatus nondum sibi a Priamo super his, quae secum tractaverat, mandatum. Quae ubi animadvertere Troiani, tollunt gemitus et clamore lugubri Troili casum miserandum in modum deflent recordati aetatem eius admodum immaturam, qui in primis pueritiae annis cum verecundia ac probitate, tum praecipue forma corporis amabilis atque acceptus popularibus adolescebat.

10

Deinde transactis paucis diebus solemne Thymbraei Apollinis incessit et requies bellandi per indutias interposita. Tum utroque exercitu sacrificio insistente Priamus tempus nactus Idaeum ad Achillem super Polyxena cum mandatis mittit. Sed ubi Achilles in luco ea, quae inlata erant, cum Idaeo separatim ab aliis recognoscit, cognita re apud naves suspicio alienati ducis et ad postremum indignatio exorta. Namque antea rumorem proditionis ortum clementer per exercitum in verum traxerant. Ob quae simul uti concitatus militis animus leniretur, Aiax cum Diomede et Vlixe ad lucum pergunt hique ante templum resistunt opperientes, si egrederetur, Achillem. Simulque uti rem gestam iuveni referrent, de cetero etiam deterrerent in colloquio clam cum hostibus agere.

11

Interim Alexander compositis iam cum Deiphobo insidiis pugionem cinctus ad Achillem ingreditur confirmator veluti eorum, quae Priamus pollicebatur moxque ad aram, quo ne hostis dolum persentisceret aversusque a duce, adsistit. Dein ubi tempus visum est, Deiphobus amplexus inermem iuvenem quippe in sacro Apollinis nihil hostile metuentem exosculari gratularique super his, quae consensisset, neque ab eo divelli aut omittere, quoad Alexander librato gladio procurrensque adversum hostem per utrumque latus geminato ictu transfigit. At ubi dissolutum vulneribus animadvertere, e parte alia, quam venerant, proruunt, re ita maxima et super vota omnium perfecta, in civitatem recurrunt. Quos visos Vlixes: "Non temere est, inquit, quod hi turbati ac trepidi repente prosiluere." Dein ingressi lucum circumspicientesque universa animadvertunt Achillem stratum humi exsanguem atque etiam tum seminecem. Tum Aiax: "Fuit, inquit, confirmatum ac verum per mortales nullum hominum existere potuisse, qui te vera virtute superaret, sed, ut palam est, tua te inconsulta temeritas prodidit." Dein Achilles extremum adhuc retentans spiritum: "Dolo me atque insidiis, inquit, Deiphobus atque Alexander Polyxenae gratia circumvenere." Tum exspirantem eum duces amplexi cum magno gemitu atque exosculati postremum salutant. Denique Aiax exanimem iam umeris sublatum e luco effert.

12

Quod ubi animadvertere Troiani, omnes simul portis proruunt eripere Achillem nitentes atque auferre intra moenia scilicet more solito inludere cadaveri eius gestientes. Contra Graeci cognita re arreptis armis tendunt adversum, paulatimque omnes copiae productae, ita utrimque certamen brevi adolevit. Aiax tradito his, qui secum fuerant, cadavere eius infensus Asium Dymantis, Hecubae fratrem, quem primum obvium habuit, interficit. Dein plurimos, uti quemque intra telum, ferit, in quis Nastes et Amphimachus reperti Cariae imperitantes. Iamque duces Aiax Oilei et Sthenelus adiuncti multos fundunt atque in fugam cogunt. Quare Troiani caesis suorum plurimis nusquam ullo certo ordine aut spe reliqua resistendi dispersi palantesque ruere ad portas neque usquam nisi in muris salutem credere. Quare magna vis hominum ab insequentibus nostris obtruncantur.

13

Sed ubi clausis portis finis caedendi factus est, Graeci Achillem ad naves referunt. Tuncque deflentibus cunctis ducibus casum tanti viri plurimi militum haud condolere, neque, uti res exposcebat, tristitia commoveri, quippe quis in animo haeserat Achillem saepe consilia prodendi exercitus inisse cum hostibus; ceterum interfecto eo summam militiae orbatam et ademptum spei complurimum, cui viro egregio bellandi ne honestam quidem mortem aut aliter quam in obscuro oppetere licuerit. Igitur propere ex Ida adportata ligni vis multa atque in eodem loco, quo antea Patroclo, bustum extruunt. Dein imposito cadavere subiectoque igni iusta funeri peragunt Aiace praecipue insistente, qui per triduum continuatis vigiliis labore non destitit, quam reliquiae coadunarentur. Solus namque omnium paene ultra virilem modum interitu Achillis consternatus est, quem dilectum praeter ceteros animo summis officiis percoluerat, quippe cum amicissimum et sanguine coniunctum sibi, tum praecipue plurimum virtute ceteros antecedentem.

14

Contra apud Troianos laetitia atque gratulatio cunctos incesserat interfecto quam metuendo hoste; hique Alexandri commentum laudantes ad caelum ferunt, scilicet cum insidiis tantum perfecerit, quantum ne in certamine auderet quidem. Inter quae nuntius Priamo supervenit Eurypylum Telephi ex Mysia adventare, quem rex multis antea inlectum praemiis, ad postremum oblatione desponsae Cassandrae confirmaverat. Sed inter cetera, quae ei pulcherrima miserat, addiderat etiam vitem quandam auro effectam, et ob id per populos memorabilem. Ceterum Eurypylus virtute multis clarus Mysiacis modo Ceteiisque instructus legionibus summa laetitia a Troianis exceptus spes omnes barbaris in melius converterat.

15

Interim Graeci ossa Achillis urna recondita adiunctaque simul Patrocli in Sigeo sepelivere. Cui sepulchrum etiam extruendum ab his, qui in eo loco habebant, mercede Aiax locat indignatus iam de Graecis, quod nihil in his dignum doloris iuxta amissionem tanti herois animadverteret. Per idem tempus Pyrrhus, quem Neoptolemum memorabant, genitus Achille ex Deidamia Lycomedis, superveniens offendit tumulum extructum iam ex parte maxima. Dein percontatus exitum paternae mortis Myrmidonas gentem fortissimam et inclitam bellandi armis atque animis confirmat, impositoque faciendo operi Phoenice ad naves atque ad tentoria parentis vadit. Ibi custodem rerum Achillis Hippodamiam animadvertit. Moxque adventu eius cognito in eundem locum a cunctis ducibus concurritur; hique, uti animum aequum haberet, deprecantur. Quis benigne respondens nec sibi ait ignoratum esse omnia, quae divinitus confierent, forti pectore patienda, neque cuiquam super fatum vivendi concessam legem, turpem namque ac detestandam viris fortibus condicionem senectae, contra imbellibus optabilem. Ceterum sibi eo leviorem dolorem esse, quod non in certamine neque in luce belli Achilles interfectus esset, quo fortiorem ne optasse quidem quemquam existere nunc vel in praeteritum excepto uno illo Hercule. Addit praeterea: solum virum dignum ea tempestate, sub cuius manibus excindi Troiam deceret, neque tamen abnuere, quod imperfectum a patre relictum esset, a se atque a circumstantibus perfici.

16

Postquam finem loquendi fecit, in proximum diem certamen pronuntiatum. Duces omnes, ubi tempus visum est, solito ad Agamemnonem cenatum veniunt, in quis Aiax cum Neoptolemo, Diomedes, Vlixes et Menelaus hique inter se eundem locum cenandi capiunt. Interim inter epulas plurima iuveni patris fortia facinora numerare virtutemque eius commemorando efferre laudibus. Quis Pyrrhus non mediocriter laetus accensusque industria enisurum se omni opere respondit, quo ne indignus patris meritis existeret. Dein ad sua quisque tentoria quietum abeunt. At postero die simul cum luce iuvenis castris egressus offendit Diomedem cum Vlixe. Quos salutatos quid causae foret, hique aiunt interponendam dierum moram ad reficiendos militum eius animos, longo itinere maris torpentibus etiam nunc membris et ob id nequaquam satis firmo nisu, ut solitis viribus agerent.

17

Itaque ex eorum sententia biduum interpositum, quo transacto omnes duces regesque suis quisque militibus instructis exercitum ordinant atque ad pugnam vadunt. In quis Neoptolemus regens medios circum se Myrmidonas statuit atque Aiacem, quem adfinitatis merito parentis loco percolebat. Interim Troiani vehementer moventur, maxime quod suis in dies deficientibus auxiliis novus adversum se miles pararetur cum memorando duce. Tamen Eurypyli hortatu arma capiunt; is namque adiunctis secum regulis copias suas Troianis mixtas porta educit. Atque ita ordinata acie medium sese locat. Tum primum Aeneas parato certamine intra muros manet execratus quippe Alexandri facinus commissum in Apollinem, cuius sacra is praecipue tuebatur. Sed ubi signum bellandi datum est, manus conserunt magna vi utrimque decertantes caduntque plurimi. Interim Eurypylus obvium forte nactus Peneleum proturbat hasta atque interficit; inde multo saevior Nirea adgressus moxque obtruncat. Iamque deturbatis, qui in acie steterant, medios adgrediebatur, cum Neoptolemus re cognita comminus advolat deiectumque curru hostem et ipse desiliens gladio impigre interficit. Tum ablatum propere cadaver atque ad naves iussu eius perlatum. Quod ubi animadvertere barbari, quibus spes omnis in Eurypylo fuerat, sine certo ordine aut rectore fuga proelium deserunt atque ad muros revolant; tum plurimi eorum in fuga interfecti.

18

Igitur postquam fusis hostibus ad naves revertere Graeci, ex consilii sententia Eurypyli cremata ossa atque urnae condita patri remittunt, scilicet memores beneficiorum atque amicitiae. Cremati etiam per suos Nireus atque Peneleus, seorsum singuli. At postero die per Chrysem cognoscitur Helenum Priami fugientem scelus Alexandri apud se in templo agere. Moxque ob id missis Diomede et Vlixe tradidit sese deprecatus prius, uti sibi partem aliquam regionis, in qua reliquam vitam degeret semotam ab aliis concederent. Dein ad naves ductus ubi consilio mixtus est, multa prius locutus non metu, ait, se mortis patriam parentesque deserere, sed deorum coactum aversione, quorum delubra violari ab Alexandro neque se neque Aeneam quisse pati. Qui metuens Graecorum iracundiam apud Antenorem agere senemque parentem. De cuius oraculo imminentia Troianis mala cum cognovisset, ultro supplicem ad eos decurrere. Tunc nostris festinantibus secreta dinoscere, Chryses nutu uti silentium ageretur significat atque Helenum secum abducit. A quo doctus cuncta Graecis uti audierat refert, addit praeterea tempus Troiani excidii idque administris Aenea atque Antenore fore. Tum recordati eorum, quae Calchas edixerat, eadem cuncta congruentiaque animadvertunt.

19

Dein postero die egresso utrimque milite ad bellandum plurimi Troianorum cadunt, sed ex sociis pars maxima. At ubi vehementius ab nostris instatur et omni ope bellum finire in animo est, signo dato dux duci occurrit atque in se proelium convertunt. Tunc Philocteta progressus adversus Alexandrum lacessit, si auderet, sagittario certamine. Ita concessu utriusque partis Vlixes atque Deiphobus spatium certaminis definiunt. Igitur primus Alexander incassum sagittam contendit, dein Philocteta insecutus sinistram manum hosti transfigit, reclamanti per dolorem dextrum oculum perforat ac iam fugientem tertio consecutus vulnere per utrumque pedem traicit fatigatumque ad postremum interficit, quippe Herculis armatus sagittis, quae infectae Hydrae sanguine haud sine exitio corpori figebantur.

20

Quod ubi animadvertere barbari, magna vi inruunt, eripere Alexandrum cupientes, multisque suorum interfectis a Philocteta negotium tamen peragunt, atque in civitatem reportant. Tumque Aiax Telamonius insecutus fugientes ad usque portam pergit. Ibi caesa vis multa hostium, cum festinantibus inter se et singulis evadere inter primos cupientibus magis in ipso aditu multitudine sua detinerentur. Interim multi eorum, qui primi evaserant, super muros siti collecta undique cuiuscemodi saxa super clipeum Aiacis deicere congestamque quam plurimam terram desuper volvere, scilicet ad depellendum hostem. Cum supra modum gravaretur egregius dux, facile scuto decutiens haud segnius imminere. Denique Philocteta eos, qui in muris locati erant, eminus sagittis proturbat multosque interficit. Neque secus ab reliquis in parte alia res gestae. Atque eo die excisa eversaque moenia hostium forent, ni nox iam ingruens nostros ab incepto cohibuisset. Qui ubi ad naves regressi sunt, laeti Philoctetae facinoribus et ob id maximam animo fiduciam gestantes, summo favore ac laudibus ducem celebrant. Qui simul cum luce adiunctis sibi reliquis ducibus in proelium egressus hostes metu sui adeo deterruit, ut vix se moenibus defensarent.

21

Interim Neoptolemus apud tumulum Achillis, postquam in auctorem paternae caedis vindicatum est, initium lugendi sumit, una cum Phoenice atque omni Myrmidonum exercitu comas sepulchro deponit pernoctatque in loco. Per idem tempus filii Antimachi, de quo supra memoravimus, adiuncti Priami rebus ad Helenum veniunt eumque ut ad amicitiam cum suis redeat deprecati, ubi nihil proficiunt, ad suos remeantes Diomedi atque Aiaci alteri itineris medio occurrunt. Ab quis comprehensi perductique ad naves, quinam essent et rem ob quam venerant omnem expediunt. Tum recordati patris eorum et quae adversum legatos dixerit molitusque sit, tradi eos popularibus atque ante conspectum barbarorum produci iubent, dein lapidibus iniectis necari. Interim Alexandri funus per †partem aliam portae† ad Oenonem, quae ei ante Helenae raptum nupserat, necessarii sui, uti sepeliretur, perferunt. Sed fertur Oenonem viso cadavere Alexandri adeo commotam, uti amissa mente obstupefieret ac paulatim per maerorem deficiente animo concideret. Atque ita uno eodem funere cum Alexandro contegitur.

22

Ceterum Troiani, ubi hostis muris infestus magis magisque saevit, neque iam resistendi moenibus spes ulterius est aut vires valent, cuncti proceres seditionem adversus Priamum extollunt atque eius regulos. Denique accito Aenea filiisque Antenoris decernunt inter se, uti Helena cum his, quae ablata erant, ad Menelaum duceretur. Quod postquam Deiphobus cognovit, traductam ad se Helenam matrimonio sibi adiungit. Ceterum ingressus consilium Priamus, ubi multa ab Aenea contumeliosa ingesta sunt, ad postremum ex consilii sententia iubet ad Graecos cum mandatis belli deponendi ire Antenorem. Qui ex muris signum ostendens legationis, ubi a nostris recessum est, ad naves venit. Vbi benigne salutatus atque exceptus summum fidei benevolentiaeque erga Graeciam testimonium capit maximeque a Nestore, quod Menelaum insidiis Troianorum appetitum consilio suo atque auxilio filiorum servaverit; pro quis Troia eversa multa praeclara polliceri hortarique, uti dignum memoria pro amicis adversum perfidos moliretur. Tunc longam exorsus orationem semper, ait, principes Troiae poenam ob male consulta divinitus consequi. Dein subiungit Laomedontis adversum Herculem famosa periuria insecutamque eius regni eversionem. Qua tempestate Priamus parvulus admodum atque expers omnium, quae gesta erant, petitu Hesionae regno impositus est. Eum male iam inde desipientem cunctos sanguine et iniuriis insectari solitum, parcum in suo atque appetentem alieni, quo exemplo veluti pessima contagione imbutos filios eius neque sacro neque profano abstinuisse. Ceterum se eadem stirpe, qua Priamum Graecis coniunctum, animo semper ab eo discerni. Hesionam quippe Danai filiam Electram genuisse, ex qua ortus Dardanus Olizonae Phinei iunctus Erichthonium dederit, eius Tros, dein ex eo Ilus, Ganymedes et Cleomestra, ex Cleomestra Assaracus atque ex eo Capys Anchisae pater. Ilum dein Tithonum et Laomedontem genuisse, ex Laomedonte Hicetaonem, Clytium, Lampum, Thymoetem, Bucolionem atque Priamum genitos rursusque ex Cleomestra et Aesyete se genitum. Ceterum Priamum cuncta iura adfinitatis proculcantem magis in suos superbiam atque odium exercuisse. Postquam finem loquendi fecit, postulat, uti, quoniam a senibus legatus pacis missus esset, darent de suo numero, cum quis super tali negotio disceptaret. Electique Agamemnon, Idomeneus, Vlixes atque Diomedes, qui secreto ab aliis proditionem componunt. Praeterea placet, uti Aeneae, si permanere in fide vellet, pars praedae et domus universa eius incolumis, ipsi autem Antenori dimidium bonorum Priami regnumque uni filiorum eius, quem elegisset, concederetur. Vbi satis tractatum visum est, Antenor ad civitatem dimittitur, referens ad suos composita inter se longe alia, in quis, donum Minervae parari a Graecis eosque cum gratia cupere recepta Helena acceptoque auro bellum omittere atque ad suos regredi. Ita composito negotio Antenor traditoque sibi Talthybio, quo res fidem acciperet, ad Troiam venit.

LIBER QVINTVS

1

Antenore Talthybioque civitatem ingressis cuncti populares sociique cognita re propere concurrunt, cupientes dinoscere, quae apud Graecos actitata essent. Quis Antenor in proximum diem relata differt; atque ita dimisso conventu disceditur. Cum inter epulas Talthybius interesset, filios suos monere Antenor nihil his in vita custodiendum, quam uti antiquissimam ducerent cum Graecis amicitiam, dein singulorum probitatem, fidem atque innocentiam commemorando admiratur. Ita finito convivio quietum disceditur. At lucis principio, omnibus iam in consilio expectantibus audire, si quis modus tantis malis fieret, cum Talthybio ipse venit neque multo post Aeneas, dein Priamus cum residuis regulis. Denique ubi ea, quae a Graecis audierat, dicere iussus est, hoc modo disseruit:

2

"Grave, Troiani principes vosque socii, grave bellum nobis extitisse adversum Graeciam, gravius vero multoque durius, mulieris causa hostes effectos quam amicissimos, qui inde iam a Pelope orti adfinitatis etiam iure nobis coniuncti sunt. Namque si praeterita mala summatim attingere oporteat, en unquam civitas nostra depressa aerumnis ad requiem emersit? Vnquamne nobis defuere fletus aut sociis imminutae calamitates? Quando non amici parentes propinqui filii denique in bello amissi? Et, ut ex me reliquorum luctuum memoriam recenseam, quidnam in Glauco filio toleravi? Cuius interitus, quamquam acerbus mihi, tamen non ita dolori fuit, quam tempus illud, quo adiunctus Alexandro ad raptum Helenae comitatum sui praebuit. Sed praeteritorum satias, futuris saltem parcendum ac consulendum est. Graeci homines custodes fidei ac veritatis, principes benevolentiae atque officiorum. Testis his rebus Priamus, qui ipso strepitu discordiarum fructum tamen misericordiae eorum tulit; neque inferendo bellum quicquam prius temeratum ab his, quam perfidiam in ipsa legatione insidiasque ab nostris experti sunt. In qua re, dico enim quod sentio, Priamus eiusque filii auctores, in his etiam Antimachus, qui recens amissis liberis iniquitatis suae poenas luit. Haec omnia in gratia Helenae gesta, scilicet eius mulieris, quam ne Graeci quidem recipere gestiunt. Retineatur igitur in civitate ea femina, ob quam nulla gens, nulli usquam populi amici aut non infesti huic regno. Nonne sponte supplices, ut recipiant eam, rogabimus? Non omni modo satisfaciemus laesis iam totiens per nos? Non in futurum saltem reconciliabimus tales viros? Ego quidem abibo hinc iam et discedam longius neque committam, ut ulterius intersim malis nostris. Fuit tempus, quo manere in hac civitate iucundum erat; socii, amici, propinquorum salus, patria denique incolumis adtinuere in hunc diem. Contra nunc quid horum non imminutum aut in totum sublatum nobis est? Non feram me cum his morari, quorum opera cuncta mihi cum patria concidere. Et eos quidem, quos in bello fortuna eripuit, utcumque iam sepelivimus concedentibus ultro veniam hostibus, sed postquam deorum arae atque delubra sanguine humano per scelus infecta sunt, hoc etiam amisimus, quippe quis maiora supplicia post mortem carissimorum, quam in amissione subeunda sunt. Quae ne accidant, nunc saltem providete. Auro atque huismodi aliis praemiis redimenda patria est. Multae in hac civitate dites domus, singuli pro facultatibus in medium consulamus, postremo offeratur pro vita hostibus, quod mox interitu nostro ipsorum futurum est. Templorum etiam, si necesse erit, ornamentis pro incolumitate patriae utendum est. Solus suas opes intus custodiat Priamus, solus divitias potiores civibus suis teneat, his etiam, quae cum Helena rapta sunt, incubet, videritque, quem ad finem utendum putet patriae calamitatibus. Nos victi iam sumus malis nostris."

3

Haec atque alia cum lacrimis disserente eo cuncti simul gemitum edunt, tendentes ad caelum manus annuere, tot adversis rebus Priamum singuli vel inter se omnes finem miseriarum deprecantes, ad postremum uno ore patriam redimendam clamant. In quis Priamus dilanians caput fletu quam miserabili non solum iam se ait odio dis, verum suis hostem effectum, quippe cui non amicus antea, non propinquus, non denique civis inveniri posset, qui aerumnis suis ingemesceret. Namque optasse haec non nunc demum, verum vivis Alexandro atque Hectore agi coepta. Sed quoniam praeterita revocare nulli concessum esset, praesentium habendam rationem spemque futuris adhibendam. Se namque omnium, quae haberet, ad redemptionem patriae potestatem dare. Quam rem Antenori agendam permittere. Ceterum se, quoniam odio iam suis esset, abire e conspectu consentientem his, quae inter se decernerent.

4

Tum separato rege placet, uti Antenor ad Graecos redeat exploratum voluntatem certam adiunctusque ei, uti voluerat, Aeneas. Ita composita re disceditur. Sed media ferme nocte Helena clam ad Antenorem venit suspicans tradi se Menelao et ob id iram derelictae domus metuens. Itaque eum orat, uti inter cetera sui quoque apud Graecos commemorationem faceret ac pro se deprecaretur. Ceterum, ut cognitum est, post Alexandri interitum invisa ei apud Troiam fuere omnia desideratusque ad suos reditus. At lucis initio, quibus imperatum erat, ad naves veniunt, decretum civium cunctis narrant. Itaque, cum quis antea, ad confirmanda, quae tempus monebat, secedunt. Ibi cum multa de republica ac summa rerum dissererent, voluntatem quoque Helenae docent veniamque orant et ad postremum confirmant inter se proditionis pactionem. Dein ubi tempus visum est, cum Vlixe et Diomede ad Troiam veniunt cohibito Aiace ab Aenea, scilicet ne qua insidiis opprimeretur talis vir, quem solum barbari non secus quam Achillem metuebant. Igitur postquam duces Graeci in civitate conspecti sunt, cuncti cives tollunt spe animos existimantes finem belli atque discordiarum. Itaque propere senatus habitus, ubi nostris praesentibus decernitur primum omnium Antimachum ex omni Phrygia exulandum, scilicet auctorem tanti mali. Dein super condicione pacis tractari coeptum.

5

Inter quae repente strepitus ex Pergamo, ubi regia Priamo erat, clamorque ingens editur. Qua re turbati, qui in consilio erant, foras prosiliunt, credentes insidias temptatas solito ab regulis; itaque in templum Minervae propere concedunt. At paulo post ex his, qui ex arce descenderant, cognoscitur Alexandri filios, quos ex Helena susceperat, casu camerae extinctos. Hique erant † Bunomus, Corythus atque Idaeus. Quare consilio dilato duces nostri ad Antenorem abeunt ibique acceptis epulis pernoctant. Praeterea cognoscunt ab Antenore editum quondam oraculum Troianis maximo exitio civitati fore, si Palladium, quod in tempio Minervae esset, extra moenia tolleretur. Namque id antiquissimum signum caelo lapsum, qua tempestate Ilus templum Minervae extruens prope summum fastigium pervenerat ibique inter opera, cum necdum tegumen superpositium esset, sedem sui occupavisse; idque signum ligno fabrefactum esse. Hortantibus dein nostris, uti secum ad ea omnia eniteretur, facturum se, quae cuperent, respondit. Atque his praedicit publice se in consilio super qualitate eorum, quae postulaturi essent, exertius disserturum, scilicet ne qua suspicio sui apud barbaros oriretur. Ita composito negotio cum luce simul Antenor ac reliqui proceres ad Priamum vadunt, nostri ad naves redeunt.

6

Dein, ubi iusta pueris facta sunt, post diem tertium Idaeus supradictos duces accitum venit. Quis praesentibus Panthus ceterique, quorum consilium praevalebat. Multa disserere atque docere ea, quae antea gesta essent temere et inconsulta, non per se, quippe qui contempti disiectique ab regulis arbitrio alieno agerent. Ceterum quod arma adversus Graecos tulissent, non sponte factum, namque qui sub imperio alieno agerent, expectandum his atque exsequendum esse nutum eius, qui teneat. Ob quae dignum esse Graecos data venia consulere eis, qui semper auctores pacis fuerint. Ceterum a Troianis ob male consulta satis poenarum exactum. Dein multo hinc atque inde habito sermone ad postremum de modo praemiorum agi coeptum. Tum Diomedes quinque milia talentorum auri ac totidem argenti optat, praeterea tritici centena milia; eaque per annos decem. Tum silentio habito a cunctis Antenor non Graecorum more agere eos adversum se ait, sed barbaro, namque quod impossibilia postularent, palam fieri praetextu pacis bellum eos instruere. Ceterum auri tantum atque argenti ne tum quidem, priusquam in auxilia conducta dilaceraretur, civitati fuisse. Quod si permanere in eadem avaritia vellent, superesse Troianis, uti clausis portis incensisque intus deorum aedificiis ad postremum idem sibi cum patria exitium peterent. Contra Diomedes: "Non civitatem vestram consideratum Argis venimus, verum adversum vos dimicaturi, quocirca, sive etiam nunc bellare in animo est, parati Graeci, sive, ut ais, igni dabitis Ilium, non prohibebimus, quippe Graecis affectis iniuria ulcisci hostes suos finis est." Tum Panthus in proximum diem veniam deliberandi orat. Ita nostri ad Antenorem abeunt atque inde in aedem Minervae.

7

Interim cognoscitur in apparatu rerum divinarum portentum ingens, namque aris composita sacrorum consueta mox subiectus ignis non comprehendere neque consumere, uti antea, sed aspernari. Qua re turbati populares, simul uti fidem nuntii noscerent, ad aram Apollinis confluunt. Atque ibi superpositis extorum partibus ubi flamma admota est, repente cuncta, quae inerant, disturbata ad terram decidunt. Quo spectaculo perculsis atque attonitis omnibus subito avis aquila, stridore magno immittit sese atque extorum partem eripit moxque supervolans ad naves Graecorum pergit, ibique raptum omittit. Id vero barbari non iam leve aut in obscuro, sed palam perniciosum credere. Interim Diomedes cum Vlixe dissimulantes, quae gerebantur, obambulare in foro circumspicientes laudantesque praeclara operum civitatis eius. At apud naves auspicio tali monitis omnium animis Calchas, uti bonum animum gererent, hortatur, brevi quippe dominos fore eorum, quae apud Troiam essent.

8

Ceterum Hecuba re cognita placatum deos egreditur ac praecipue Minervam atque Apollinem, quis cum dona multa, tum victimas opimas admovet. Sed in adolendo, quae sacra aris reddebantur, eodem modo restingui ignes ac repente interire visi. Inter quae tam sollicita Cassandra deo plena victimas ad Hectoris tumulum transferri imperat, deos quippe aspernari iam sacrificia indignatos ob commissum paulo ante scelus in Apollinem. Ita tauris, qui immolati erant, ad rogum Hectoris, sicuti imperabatur, adportatis moxque igni subiecto consumuntur cuncta. Inde, ubi iam vesperarat, domum discessum. Atque eadem nocte Antenor clam in templum Minervae venit. Ibi multis precibus vi mixtis Theano, quae ei templo sacerdos erat, persuasit, ut Palladium sibi traderet, habituram namque magna eius rei praemia. Ita perfecto negotio ad nostros venit hisque promissum offert, verum id Graeci obvolutum bene, quo ne intellegi a quoquam posset, vehiculo ad tentoria Vlixi per necessarios fidosque suos remittunt. At lucis principio postquam senatus coactus et nostri ingressi sunt, Antenor veluti iracundiam Graecorum metuens veniam eorum orare, quae adversum eos pro patria exertius disseruisset. Dein Vlixes: non se his moveri neque indignari, sed quod finis in tractando non adhiberetur, maxime cum opportunum ad navigandum tempus brevi praetervolet. Tum multo invicem habito sermone ad postremum binis milibus talentorum auri atque argenti rem decidunt. Quod uti ad suos referrent, Graeci ad naves abeunt. Ibi conductis ducibus cuncta dicta gestaque exponunt. Palladium ablatum per Antenorem docent. Dein ex omnium sententia reliquus miles rem cognoscit.

9

Ob quae placet universis mitti Minervae donum quam honoratissimum. Tum accitus ad eam rem Helenus cuncta,quae clam se gesta erant, ac si praesens adfuisset, ordine exponit additque finem iam advenisse Troianarum rerum, quippe quo maxime sustentaretur summa civitatis eius, Palladium fuisse; quo ablato exitium ingruere. Ceterum donum Minervae fatale Troianis esse, equum ligno fabrefactum forma ingenti, cuius magnitudine muri solvendi essent, adnitente atque administro Antenore. Dein recordatus parentem Priamum residuosque fratres fletum edit miserabilem, consternatus per dolorem atque obstupefactus ruit. Tum Pyrrhus collectum eum refectumque animi ad se deducit custodesque addit veritus, ne qua per eum hostibus, quae gesta erant, patefierent. Quod ubi Helenus persensit, Pyrrhum, uti bonum animum gereret, hortatur, securum sui secretorumque; namque se cum eo etiam post patriae excidium multis tempestatibus in Graecia moraturum. Itaque ut Heleno placuerat, multa materies, quae apta huiusmodi fabricae videbatur, per Epium atque Aiacem Oilei advecta.

10

Interim firmatores pactae pacis ad Troiam eunt decem lecti duces, Diomedes, Vlixes, Idomeneus, Aiax Telamonius, Nestor, Meriones, Thoas, Philocteta, Neoptolemus atque Eumelus. Quos ubi in foro animadvertere populares, laeti animos tollunt finem iam aerumnarum credentes. Itaque singuli pluresve, uti quisque occurrerat, benigne adeunt, salutant gratulantes atque exosculantur. Tum Priamus pro Heleno orare Graecos multisque adhibitis precibus commendare carissimum sibi et inter ceteros dilectum magis propter prudentiam. Dein ubi tempus visum est, convivium publice coeptum in honore ducum adscitaeque pacis Antenore deserviente Graecis atque omni modo benigne exhibente cuncta. At lucis initio senes omnes in aedem Minervae conveniunt, in quis Antenor refert missos a Graecis super condicionibus praedictae pacis decem legatos viros. Quos ubi deduci in senatum placuit et dextrae invicem datae atque acceptae sunt, statuunt inter se, uti proximo die campi medio atque in ore omnium aras statuant, in quis fidem pacis iurisiurandi religionibus firmarent. Quis perfectis Diomedes atque Vlixes iurare occipiunt permansuros se in eo, quod sibi cum Antenore convenisset, testesque in eam rem Iovem summum Terramque matrem, Solem, Lunam atque Oceanum fore. Dein excisis in partes duas hostiis, quae ad eam rem admotae erant, ita uti pars ad solem, residuum ad naves expectaret, per medium transeunt. Dein Antenor in eadem verba placitum confirmat. Ita perfecto negotio ad suos quisque abeunt. Ceterum barbari Antenorem summis efferre laudibus, advenientem singuli quasi deum venerari, solum quippe omnium credere auctorem pacis eius adscitaeque cum Graeci amicitiae. Ita sopito iam exinde bello passim, uti quisque partium voluerat, nunc Graeci cum Troianis rursusque hi apud naves amico agere. Interim ubi foedus intervenerat, cuncti barbarorum socii, qui bello residui erant, gratulantes interventu pacis ad suos discedunt ne opperientes quidem praemia tantorum discriminum atque aerumnarum, scilicet veriti, ne qua pacti fides apud barbaros dissolveretur.

11

Interim apud naves, uti Heleno placuerat, equus tabulatis extruitur per Epium fabricatorem eius operis. Cui edito in immensum ima, quae sub pedibus erant, rotis interpositis suspenderat, scilicet quo adtractu motus facilius foret. Quem offerri donum Minervae maximum omnium ore agitabatur. Ceterum apud Troiam auri atque argenti praedictum pondus per Antenorem atque Aeneam summo studio in aedem Minervae portabatur. Et Graeci, postquam auxilia sociorum dimissa cognitum est, impensius pacem atque amicitiam agitavere nullo exinde barbarorum interfecto aut vulnerato, quo magis sine ulla discordiarum suspicione apud hostes fuere. Dein equum compactum adfabre confixumque ad muros movent praenuntiato Troianis, uti cum religione susciperent, Minervae scilicet sacrum dicatumque. Quare magna vis hominum portis egressa summa laetitia sacrificioque donum excipit attrahitque propius moenia. Sed postquam magnitudine operis impediri per portas ingressum animadvertere, consilium destruendorum desuper murorum capiunt, neque quisquam secus prae tali studio decernebat. Ita inviolatum multis tempestatibus murorum opus Neptunique, ut perhibebatur, atque Apollinis maxima monumenta nullo dilectu civium manibus dissolvuntur. Sed postquam maior pars operis eius deiecta est, consulto a Graecis intercessum, confirmantibus non se passuros intra moenia induci equum, priusquam praedictum auri atque argenti pondus susceperint. Ita intermisso opere semirutisque moenibus Vlixes cunctos civitatis Troianae artifices ad reficiendas naves conducit. Composita dein universa classe, ubi cuncta navigia instructa et praemium persolutum est, iubent nostri peragere incepta. Itaque destructa murorum parte cum ioco lasciviaque induxere equum feminis inter se atque viris certatim adtrahere festinantibus.

12

Interim Graeci, ubi cuncta navibus imposita sunt, incensis omnium tabernaculis ad Sigeum secedunt, ibique noctem opperiuntur. Fessis dein multo vino atque somno barbaris, quae utraque per laetitiam securitatemque pacis intervenerant, multo silentio ad civitatem navigant servantes signum, quod igni elato Sinon ad eam rem clam positus sustulerat. Moxque omnes postquam intravere moenia divisis inter se civitatis locis, ubi signum datum est, magna vi caedere eos, quos fors obiecerat, atque obtruncare passim per domos atque vias, loca sacra profanaque et, si qui persenserant,priusquam armare se aut aliud pro salute capere quirent, opprimere. Prorsus nulla requies stragis atque funerum, cum palam et in ore suorum liberi parentesque magno inspectantium gemitu necarentur moxque ipsi, qui spectaculo carissimorum corporum interfuerant, miserandum in modum interirent. Neque segnius per totam urbem incendiis gestum positis prius defensoribus ad domum Aeneae atque Antenoris. Interim Priamus re cognita ad aram Iovis anteaedificialis confugit, multique ex eo loco ad reliqua deorum templa, in quis Cassandra in aedem Minervae. Sed postquam universos, qui in manus venerant, foede atque inultos obtruncavere, occipiente luce domum, in qua Helena erat, adgrediuntur. Ibi Menelaus Deiphobum, quem post Alexandri interitum Helenae matrimonium intercepisse supra docuimus, exsectis primo auribus brachiisque ablatis deinde naribus ad postremum truncatum omni ex parte foedatumque summo cruciatu necat. Dein Priamum Neoptolemus sine ullo aetatis atque honoris dilectu retinentem utraque manu aram iugulat. Ceterum Cassandram Oilei Aiax e sacro Minervae captivam abstrahit.

13

Hoc modo consumptis cum civitate barbaris, deliberatio inita super his, qui ab deorum aris auxilium vitae imploraverant decretumque ab omnibus, uti per vim avulsi necarentur: tantus dolor iniuriae et ob id studium extinguendi Troiani nominis incesserat. Ita comprehensi, qui cruciatum praedictae noctis subterfugerant, trepidantes ac vice pecorum interficiuntur. Dein more belli per templa ac semiustas domos populatio rerum omnium et per dies plurimos, ne quis hostium evaderet, studium in requirendo. Interim ad coacervandum auri atque argenti materiam opportuna loca destinantur et alia ob pretiosam vestem. Igitur ubi satias Troiani sanguinis tenuit et urbs incendiis complanata est, initium solvendae per praedam militiae capiunt, primo a feminis captivis puerisque adhuc imbellibus. Itaque ex his prima omnium Helena sine sorte Menelao conceditur, dein Polyxena suadente Vlixe per Neoptolemum Achilli inferias missa, Agamemnoni Cassandra datur, postquam forma eius captus, quin palam desiderium fateretur, dissimulare nequiverat, Aethram et Clymenam Demophoon atque Acamas habuere. Reliquarum sors agi coepta atque ita Neoptolemo Andromacha adiunctis, postquam id evenerat, filiis eius in honorem tanti ducis, Vlixi Hecuba obvenera. Hactenus nobilium feminarum cessere servitia. Alii, ut quemque sors contigerat, praedam aut ex captivis, quantum pro merito distribuebatur, habuere.

14

Interim super Palladio ingens certamen inter se ducibus exortum Aiace Telamonis expostulante in munus sibi pro his, quae in singulos universosque virtute atque industria sua contulerat. Qua re coacti paene omnes, simul uti ne laederetur animus tanti viri, cuius praeclara facinora vigiliasque pro exercitu in animo retinebant, concedunt Aiaci renitentibus solis omnium Diomede atque Vlixe sua quippe opera insinuantibus id ablatum. Contra Aiax adfirmare non labore aut virtute eorum rem gestam, Antenorem namque contemplatione communis amicitiae abstulisse. Tum Diomedes honori eius per verecundiam concedens a certamine destitit. Igitur Vlixes cum Aiace summa vi contendere inter se atque invicem industriae meritis expostulare adnitentibus Vlixi Menelao atque Agamemnone ob servatam paulo ante opera eius Helenam. Namque post captum Ilium Aiax recordatus eorum, quae tantis tempestatibus propter mulierem experti perpessique essent, primus omnium interfici eam iusserat. Iamque adprobantibus consilium Aiacis multis bonis Menelaus amorem coniugii etiam tunc retinens singulos ambiundo orandoque ad postremum perfecerat, uti intercessu Vlixis Helena incolumis sibi traderetur. Itaque uti iudicio amborum merita expectantes; quis etiam nunc bellum in manibus atque hostiles multae nationes circumstreperent, nullo dilectu virorum fortium spretisque Aiacis egregiis facinoribus ac frumenti, quod ex Thracia advexerat, per totum exercitum distributione Vlixi Palladium tradunt.

15

Quare cuncti duces,qui memores virtutum Aiacis nihil praeferendum ei censuerant quique secuti gratiam Vlixi impugnaverant talem virum, studio in partes discedunt. Interim Aiax indignatus et ob id victus dolore animi palam atque in ore omnium vindictam se sanguine eorum, a quis impugnatus esset, exacturum denuntiat. Itaque ex eo Vlixes, Agamemnon ac Menelaus custodiam sui augere et quo tutiores essent, summa ope invigilare. At ubi nox aderat, discedentes uno ore omnes lacerare utrumque regem neque abstinere maledictis, quippe quis magis libido desideriumque in femina quam summa militiae potiora forent. At lucis principio Aiacem in medio exanimem offendunt perquirentesque mortis genus animadvertere ferro interfectum. Inde ortus per duces atque exercitum tumultus ingens ac dein seditio brevi adulta, cum ante iam Palamedem virum domi belloque prudentissimum nunc Aiacem, inclitum tot egregiis pugnis, atque utrosque insidiis eorum circumventos ingemescerent. Ob quae supradicti reges veriti, ne qua vis ab exercitu pararetur, intus clausi firmatique per necessarios manent. Interim Neoptolemus advecta ligni materia Aiacem cremat reliquiasque urnae aureae conditas in Rhoeteo sepeliendas procurat brevique tumulum extructum consecrat in honorem tanti ducis. Quae si ante captum Ilium accidere potuissent, profecto magna ex parte promotae res hostium ac dubitatum de summa rerum fuisset. Igitur Vlixes veritus vim offensi exercitus clam Ismarum aufugit atque ita Palladium apud Diomedem manet.

16

Ceterum post abscessum Vlixi Hecuba, quo servitium morte solveret, multa ingerere maledicta imprecarique infesta omina in exercitum. Qua re motus miles lapidibus obrutam eam necat sepulchrumque apud Abydum statuitur appellatum Cynossema ob linguae protervam impudentemque petulantiam. Per idem tempus Cassandra deo repleta multa in Agamemnonem adversa praenuntiat: insidias quippe ei ex occulto caedemque domi per suos compositam; praeterea universo exercitui profectionem ad suos incommodam exitialemque. Inter quae Antenor cum suis Graecos orare, omitterent iras atque urgente navigii tempore in commune consulant. Praeterea omnes duces ad se epulatum deducit ibique singulos quam maximis donis replet. Tunc Graeci Aeneae suadent, secum uti in Graeciam naviget, ibi namque ei simile cum ceteris ducibus ius regnique eandem potestatem fore. Neoptolemus filios Hectoris Heleno concedit, praeterea reliqui duces auri atque argenti quantum singulis visum est. Dein consilio habito decernitur, uti per triduum funus Aiacis publice susciperetur. Itaque exactis his diebus cuncti reges comam tumulo eius deponunt. Atque exin contumeliis Agamemnonem fratremque agere eosque non Atrei sed Plisthenidas et ob id ignobiles appellare. Quare coacti, simul uti odium sui apud exercitum per absentiam leniretur, orant, uti sibi abire e conspectu eorum sine noxa concedant. Itaque consensu omnium primi navigant deturbati expulsique ab ducibus. Ceterum Aiacis filii, Aeantides Glauca genitus atque Eurysaces ex Tecmessa, Teucro traditi.

17

Dein Graeci veriti, ne per moram interventu hiemis, quae ingruebat, ab navigando excluderentur, deductas in mare naves remigibus reliquisque nauticis instrumentis complent. Atque ita cum his, quae singuli praeda multorum annorum quaesiverant, discedunt.
Aeneas apud Troiam manet. Qui post Graecorum profectionem cunctos ex Dardano atque ex proxima paene insula adit, orat, uti secum Antenorem regno exigerent. Quae postquam praeverso de se nuntio Antenori cognita sunt, regrediens ad Troiam imperfecto negotio aditu prohibetur. Ita coactus cum omni patrimonio ab Troia navigat devenitque ad mare Hadriaticum multas interim gentes barbaras praevectus. Ibi cum his, qui secum navigaverant, civitatem condit appellatam Corcyram Melaenam. Ceterum apud Troiam postquam fama est Antenorem regno potitum, cuncti, qui bello residui nocturnam civitatis cladem evaserant, ad eum confluunt brevique ingens coalita multitudo. Tantus amor erga Antenorem atque opinio sapientiae incesserat. Fitque princeps amicitiae eius rex Cebrenorum Oenideus.
Haec ego Gnosius Dictys comes Idomenei conscripsi oratione ea, quam maxime inter tam diversa loquendi genera consequi ac comprehendere potui, litteris Punicis ab Cadmo Danaoque traditis. Neque sit mirum cuiquam, si quamvis Graeci omnes diverso tamen inter se sermone agunt, cum ne nos quidem unius eiusdemque insulae simili lingua sed varia permixtaque utamur. Igitur ea, quae in bello evenere Graecis ac barbaris, cuncta sciens perpessusque magna ex parte memoriae tradidi. De Antenore eiusque regno quae audieram retuli. Nunc reditum nostrorum narrare iuvat.

LIBER SEXTVS

1

Postquam impositis cunctis, quae singuli bello quaesiverant, ascendere ipsi, solutis anchoralibus navigant. Dein a puppi secundante vento paucis diebus pervenere ad Aegaeum mare, ibi multa imbribus ventisque et ob id saeviente mari indigna experti passim, uti fors tulerat, dispalantur. In quis Locrorum classis perturbatis per tempestatem officiis nautarum et inter se implicatis ad postremum fulmine comminuta aut incensa est, et rex Locrorum Aiax postquam natando evadere naufragium enisus est aliique per noctem tabulis aut alio levamine fluitantes postquam ad Euboeam devenere, Choeradibus scopulis adpulsi, pereunt. Eos namque re cognita Nauplius ultum ire cupiens Palamedis necem per noctem igni elato ad ea loca deflectere tamquam ad portum coegerat.

2

Per idem tempus Oeax Naupli filius, Palamedis frater cognito Graecos ad suos remeare Argos venit, ibi Aegialen atque Clytemestram falsis nuntiis adversum maritos armat praedicto ducere eos secum ex Troia uxores praelatas his. Praeterea addere ea, quis mobili suasu natura muliebre ingenium magis adversum suos incenderetur. Itaque Aegiale advenientem Diomedem per cives aditu prohibet. Clytemestra per Aegisthum adulterio sibi cognitum Agamemnonem insidiis capit eumque interficit. Brevique denupta adultero Erigonen ex eo edit. Interim Talthybius Orestem Agamemnonis filium manibus Aegisthi ereptum Idomeneo, qui apud Corinthum agebat, tradit. Eo Diomedes expulsus regno et Teucrus prohibitus Salamina a Telamone, scilicet quod fratrem insidiis circumventum non defendisset, conveniunt. Interim Menestheus cum Aethra Pitthei et Clymena filia eius ab Atheniensibus recipitur, Demophoon atque Acamas foris manent. Ceterum ubi plures eorum, qui mare insidiasque suorum evaserant, apud Corinthum fuere, cavent, uti iuncti inter se singula adgrederentur regna belloque aditum ad suos patefacerent. Eam rem Nestor prohibet suadens temptandos prius civium animos neque committendum, uti per seditionem Graecia omnis intestinis discordiis corrumperetur. Neque multo post cognoscit Diomedes in Aetolia ab his, qui per absentiam eius regnum infestabant, Oeneum multimodis adflictari. Ob quae profectus ad ea loca omnes, quos auctores iniuriae reppererat, interficit metuque omnibus circum locis iniecto facile ab suis receptus est. Inde per omnem Graeciam fama orta suos quisque reges accipiunt summam in his, qui apud Troiam bellaverant, virtutem neque in resistendo cuiusquam vires idoneas existimantes. Ita nos quoque cum Idomeneo rege Cretam patrium solum summa gratulatione civium remeavimus.

3

Dein ubi Orestes transactis pueritiae annis officia viri exsequi coepit, orat Idomeneum, uti secum ex ea insula quam plurimos mitteret; cupere namque se Athenas navigare. Itaque collecto numero eorum, quos idoneos credebat, Athenas venit, ab his auxilium contra Aegisthum orat. Dein ad oraculum adit responsumque fert, uti matrem et cum ea Aegistum interficiat; ex quo fore, uti regnum patrium reciperet. Huiusmodi numine armatus cum praedicta manu ad Strophium venit. Is namque Phocensis, cuius filia in matrimonium Aegisthi denupserat, indignatus, quod spreto priore coniugio Clytemestram superduxerit et regem omnium Agamemnonem insidiis interfecerit, ultro ei auxilium adversum inimicissimos obtulerat. Itaque conspirato inter se cum magna manu Mycenas veniunt statimque, quod Aegisthus aberat, primo Clytemestram interficiunt multosque alios, qui resistere ausi erant. Dein cognito Aegisthum adventare insidias ponunt eumque circumveniunt. Inde per omnem Argivorum populum dissensio animorum exorta, quod diversa inter se cupientes ad postremum in partes discederent. Per idem tempus Menelaus adpulsus Cretam cuncta super Agamemnone regnoque eius cognoscit.

4

Interea per omnem insulam, postquam cognitum Helenam eo venisse, multi undique virile ac muliebre secus confluunt advenientes dinoscere, cuius gratia orbis paene omnis ad bellum conspiravisset. Ibi inter cetera Menelaus perfert Teucrum expulsum patria civitatem apud Cyprum Salamina nomine condidisse. Multa etiam apud Aegyptum miranda refert et Canopi gubernatoris sui, qui ubi morsu serpentium interierat, extructum magnificum monumentum. Dein ubi tempus visum est, Mycenas navigat. Ibi multa adversum Orestem molitur. Ad postremum multitudine popularium cohibitus ab eo quod coeperat negotio restitit. Inde placet cunctis Orestem super eo facinore causam dicere apud Athenienses, ubi Ariopagitarum iudicium severissimum per omnem Graeciam memorabatur. Apud quos dicta causa iuvenis absolvitur. Erigona quae ex Aegistho edita erat, ubi fratrem absolutum intellegit, victa dolore immodico laqueo interiit. Menestheus liberatum Orestem parricidii crimine purgatumque more patrio cunctis remediis, quae ad oblivionem huiusmodi facinoris adhiberi solita erant, Mycenas remittit; ibique regnum ei concessum. Dein transacto tempore accitu Idomenei Cretam venit neque multo post Menelaus. Ibi multa in patruum severe per eum ingesta, quod sibi per dissensionem popularium multimodis periclitanti ipse etiam insidiatus esset. Ad postremum intercessu Idomenei uterque conciliatus sibi Lacedaemona discedit. Ibi Menelaus, sicuti convenerat, Hermionam in matrimonium Oresti despondit.

5

Per idem tempus Vlixes Cretam adpulsus est duabus Phoenicum navibus mercedis pacto acceptis, namque suas cum sociis atque omnibus, quae ex Troia habuerat, per vim Telamonis amiserat scilicet infesti ob inlatam per eum filio necem, vix ipse liberatus industria sui. Percontantique Idomeneo, quibus ex causis in tantas miserias devenisset, erroris initium narrare occipit: quo pacto adpulsus Ismarum multa inde per bellum quaesita praeda navigaverit adpulsusque ad Lotophagos atque adversa usus fortuna devenerit in Siciliam, ubi per Cyclopa et Laestrygona fratres multa indigna expertus ad postremum ab eorum filiis Antiphate et Polyphemo plurimos sociorum amiserit. Dein per misericordiam Polyphemi in amicitiam receptus filiam regis Arenen, postquam Alphenoris socii eius amore deperibat, rapere conatus. Vbi res cognita est, interventu parentis puella ablata per vim, exactus per Aeoli insulas devenerit ad Circen atque inde ad Calypso utramque reginam insularum, in quis morabantur, ex quibusdam inlecebris animos hospitum ad amorem sui inlicientes. Inde liberatus pervenerit ad eum locum, in quo exhibitis quibusdam sacris futura defunctorum animis dinoscerentur. Post quae adpulsus Sirenarum scopulis, ubi per industriam liberatus sit. Ad postremum inter Scyllam et Charybdim mare saevissimum et inlata sorbere solitum plurimas navium cum sociis amiserit. Ita se cum residuis in manus Phoenicum per maria praedantium incurrisse atque ab his per misericordiam reservatum. Igitur, uti voluerat, acceptis ab rege nostro duabus navibus donatusque multa praeda ad Alcinoum regem Phaeacum remittitur.

6

Ibi ob celebritatem nominis per multos dies benigne acceptus cognoscit Penelopam ab triginta inlustribus viris diversis ex locis in matrimonium postulari; hique erant ab Zacyntho, Echinadibus, Leucata, Ithaca. Ob quae multis precibus persuadet regi, uti secum ad vindicandam matrimonii iniuriam navigaret. Sed postquam devenere ad eum locum paulisper occultato Vlixe, ubi Telemachum rem, quae parabatur, edocuere, domum ad Vlixem clam veniunt; ubi multo vino atque epulis repletos iam procos ingressi interficiunt. Dein per civitatem Vlixem adventasse popularibus cognitum est, a quis benigne et cum favore exceptus cuncta, quae domi gesta erant, cognoscit; meritos donis aut suppliciis afficit. De Penelopa eiusque pudicitia praeclara fama. Neque multo post precibus atque hortatu Vlixis Alcinoi filia Nausica Telemacho denubit. Per idem tempus Idomeneus dux noster apud Cretam interiit tradito per successionem Merioni regno. Et Laerta, triennio post quam filius domum redit, finem vitae fecit. Telemacho ex Nausica natum filium Vlixes Ptoliporthum appellat.

7

Dum haec apud Ithacam aguntur, Neoptolemus apud Molossos naves quassatas tempestatibus reficit. Atque inde, postquam cognitum ab Acasto expulsum regno Pelea, ultum ire iniurias avi cupiens primo exploratum duos quam fidissimos et incognitos illis locis Chrysippum et Aratum Thessaliam mittit hique cuncta, quae gerebantur, insidiasque ei paratas per Acastum ab Assandro non alieno Pelei cognoscunt. Is namque Assandrus iniquitatem tyranni evitans, Peleo consenserat notusque adeo eius domus, uti inter cetera originem etiam nuptiarum Pelei cum Thetide Chironis filia Chrysippo atque Arato narraverit. Qua tempestate multi undique reges acciti domum Chironis inter ipsas epulas novam nuptam magnis laudibus veluti deam celebraverant, parentem eius Chirona appellantes Nerea ipsamque Nereidam; et ut quisque eorum regum, qui convivio interfuerant, choro modulisque carminum praevaluerat, ita Apollinem Liberumque, ex feminis plurimas Musas cognominaverant. Vnde ad id tempus convivium illud deorum appellatum.

8

Itaque ubi cuncta, quae voluerant, cognovere, ad regem redeunt, ei singula per ordinem narrant. Ob quae coactus Neoptolemus adverso mari et multis regionis eius prohibentibus classem exornat ascenditque ipse. Dein saevitia hiemis multum mari fatigatus adpulsusque ad Sepiadum litus, quod propter saxorum difficultatem nomen eiusmodi quaesiverat, omnes fere naves amittit vix ipse cum his, qui in eodem navigio fuerant, liberatus. Ibi Pelea avum repperit occultatum spelunca abdita et tenebrosa, ubi senex vim atque insidias Acasti evitans assidue nepotis desiderio navigantes et si forte eo adpulsi essent speculari consuerat. Dein ubi cuncta domus fortunarumque edoctus est, consilium adgrediendi hostes inire occipit, cum forte cognoscit filios Acasti Menalippum et Plisthenem venatum profectos devenisse ad ea loca. Itaque mutata veste Iolcium simulans iuvenibus offert sese eisque cupitum sui interitum refert. Ob quae iunctus his in venando, ubi seorsum ab ceteris Menalippum videt, eumque et paulo post fratrem eius insecutus interficit. In quorum inquisitionem servus quidam Cinyras nomine perquam fidus profectus in manus iuvenis devenit comprehensusque Acastum adfore nuntiat atque ita occiditur.

9

Itaque Neoptolemus mutata Phrygia veste tamquam filius Priami Mestor, qui captivus cum Pyrrho ad ea loca navigaverat, Acasto obvius venit eique, quinam esset, et Neoptolemum in spelunca fatigatum navigio somnoque iacere. Ob quae anxius Acastus opprimere quam inimicissimum cupiens ad speluncam pergit atque in ipso aditu a Thetide, quae ad ea loca inquisitum Pelea venerat, re cognita reprimitur. Dein cunctis, quae adversum domum Achillis inique et adversum fas gesserat, enumeratis increpatisque ad postremum intercessu suo manibus iuvenis liberat persuadens nepoti, ut ne sanguine ulterius ulcisci cuperet ea, quae antecesserant. Itaque Acastus ubi se praeter spem liberatum animadvertit, sponte et in loco cuncta regni Neoptolemo tradit. Inde iuvenis cum avo ac Thetide reliquisque, qui secum navigaverant, summam regni adeptus in civitatem venit. Ibi a cunctis popularibus quique iuxta inhabitantes sub imperio eius agebant benigne et cum gratulatione exceptus amorem sui brevi confirmat.

10

Haec ego cuncta ab Neoptolemo cognita mihi memoriae mandavi accitus ab eo, qua tempestate Hermionam Menelai in matrimonium susceperat. Ab eo etiam de reliquiis Memnonis cognitum mihi, uti tradita ossa eius apud Paphum his, qui cum Pallante duce Memnonis mari ad Troiam profecti ductore interfecto ablataque praeda ibidem morabantur, utque Himera, quam nonnulli materno nomine Hemeram appellabant, soror Memnonis, ad investigandum cadaver fratris eo profecta, postquam reliquias repperit et de intercepta praeda Memnonis palam ei factum est, utrumque recipere cupiens intercessu Phoenicum, qui in eo exercitu plurimi fuerant, optionem rerum omnium ac seorsum fratris acceperit, praelataque sanguinis affectione recepta urna Phoenicem navigaverit. Delata dein ad regionem eius Phalliotim nomine sepultisque fratris reliquiis nusquam repente comparuerit. Cuius opinio exorta triplex, seu quod post occasum solis cum matre Himera ex conspectu hominis excesserit, sive super modum dolore affecta fraternae mortis ultro praeceps ierit, vel ab his, qui incolebant, ob eripienda, quae secum habuerat, circumventa interierit. Haec de Memnone eiusque sorore comperta mihi per Neoptolemum.

11

Post quae profectus Cretam anno post nomine publico cum duobus aliis ad oraculum Apollinis remedium petitum venio. Namque nulla certa causa ex improviso tanta vis lucustarum insulam eam invaserat, uti cuncta fructuum, quae in agris erant, corrumperentur. Itaque multis precibus suppliciisque responso editur, divina ope animalia interitura insulamque provectu frugum brevi redundaturam. Dein navigare cupientes ab his, qui apud Delphos erant, prohibemur: importunum namque et perniciosum tempus esse. Lycophron et Ixaeus, qui una ad oraculum venerant, contemptui habentes escendunt navem medioque fere spatio fulmine icti intereunt. Interim, uti praedictum divinitus erat, eodem ictu fulminum sedata vis mali inmersaque mari et regio omnis repleta frugibus.

12

Per idem tempus Neoptolemus confirmato iam cum Hermiona matrimonio Delphos ad Apollinem gratulatum, quod in auctorem paternae caedis Alexandrum vindicatum esset, proficiscitur relicta in domo Andromacha eiusque filio Laodamante, qui reliquis iam filiorum Hectoris superfuerat. Sed Hermiona post abscessum viri victa dolore animi neque pelicatum captivae patiens parentem suum Menelaum accitum mittit; cui multa conquesta super iniuria praelatae sibi a viro captivae mulieris persuadet,uti filium Hectoris necet. Ceterum Andromacha re cognita instantis periculi vim subterfugit auxilio popularium liberata; qui miserati fortunas eius ultro Menelaum contumeliis prosecuti vix a pernicie viri retenti sunt.

13

Interim Orestes adveniens rem cunctam cognoscit, hortatur Menelaum, ut incepta perageret, ipse dolens praereptum sibi a Neoptolemo Hermionae matrimonium insidias advenienti parare occipit. Itaque primo ex his, quos secum habebat quam fidissimos, speculatum de adventu Neoptolemi Delphos mittit. Quis cognitis Menelaus vitare huiuscemodi facinus cupiens Spartam concedit. Sed illi, qui praemissi erant, regressi Neoptolemum Delphis esse negant. Quare coactus Orestes ipse ad inquisitionem viri profectus alio quam ierat die remeat, ut sermo hominum ferebatur, negotio perfecto. Dein post paucos dies fama perfertur interisse Neoptolemum eumque sermone omnium circumventum insidiis Orestis per populum disseminatur. Ita iuvenis, ubi de Pyrrho palam est, recepta Hermiona, quae sibi antea desponsa erat, Mycenas discedit. Interim Peleus cum Thetide cognito nepotis interitu ad investigationem eius profecti cognoscunt iuvenem Delphis sepultum. Ibi, ut mos erat, iusta persolvunt cognoscuntque in his locis interisse, ubi visus Orestes negabatur. Ea res per populum haud credita, adeo praesumpta ante iam opinio de Orestis insidiis cunctorum animis inhaeserat. Ceterum Thetis ubi Hermionam Oresti iunctam videt, Andromacham partu gravidam ex Neoptolemo Molossos mittit dolum Orestis eiusque coniugis de interimendo fetu evitans.

14

Per idem tempus Vlixes territus crebris auguriis somniisque adversis omnes undique regionis eius interpretandi somnia peritissimos conducit. Hisque refert inter cetera visum sibi saepius simulacrum quoddam inter humanum divinumque vultum formae perlaudabilis ex eodem loco repente edi. Quod complecti summo desiderio cupienti sibi porrigentique manus responsum ab eo humana voce sceleratam huiusmodi coniunctionem quippe eiusdem sanguinis atque originis; namque ex eo alterum alterius opera interiturum. Dein versanti sibi vehementius cupientique causam eius rei perdiscere signum quoddam mari editum intervenire visum. Idque secundum imperium eius in se iactum, utrumque diiunxisse. Quam rem cuncti qui aderant uno ore exitialem ei pronuntiant adduntque, caveret ab insidiis filii. Ita suspectus parentis animo Telemachus agris, qui in Cephalenia erant, relegatur additis ei quam fidissimis custodibus. Praeterea Vlixes secedens in alia loca abdita remotaque quantum poterat somniorum vim evitare nitebatur.

15

Per idem tempus Telegonus, quem Circe editum ex Vlixe apud Aeaeam insulam educaverat, ubi adolevit, ad inquisitionem patris profectus Ithacam venit gerens manibus quoddam hastile, cui summitas marinae turturis osse armabatur, scilicet insigne insulae eius in qua genitus erat. Dein edoctus, ubi Vlixes ageret, ad eum venit. Ibi per custodes agri patrio aditu prohibitus, ubi vehementius perstat et e diverso repellitur, clamare occipit indignum facinus prohiberi se a parentis complexu. Ita credito Telemachum ad inferendam vim regi adventare acrius resistitur, nulli quippe compertum esse alterum etiam Vlixi filium. Dein iuvenis ubi se vehementius et per vim repelli videt, dolore elatus multos custodum interficit aut graviter vulneratos debilitat. Quae postquam Vlixi cognita sunt, existimans iuvenem a Telemacho inmissum egressus lanceam, quam ob tutelam sui gerere consueverat, adversum Telegonum iaculatur. Sed postquam huiusmodi ictum iuvenis casu quodam intercipit, ipse in parentem insigne iaculum emittit infelicissimum casum vulneri contemplatus. At ubi ictu eo Vlixes concidit, gratulari cum fortuna confiterique optime secum actum, quod per vim externi hominis interemptus parricidii scelere Telemachum carissimum sibi liberavisset. Dein reliquum adhuc retentans spiritum iuvenem percontari quisnam et ex quo ortus loco se domi belloque inclitum Vlixem Laertae filium interficere ausus esset. Tunc Telegonus cognito parentem esse utraque manu dilanians caput fletum edit quam miserabilem maxime discruciatus ob inlatam per se patri necem. Itaque Vlixi, uti voluerat, nomen suum atque matris, insulam, in qua ortus erat et ad postremum insigne iaculi ostendit. Ita Vlixes ubi vim ingruentium somniorum praedictumque ab interpretibus vitae exitum animo recordatus est, vulneratus ab eo, quem minime crediderat, triduo post mortem obiit senior iam provectae aetatis neque tamen invalidus virium.


no previous next