previous next

25

n. h. Psyllios. Dicta eo quod semen pulicis habeat, eadem cynomia. Latini herbam pulicarem vocant. Folia habet parva hirsula, caulem ramosam; ipsum omne aridum et fragile, e media caule comam miltens, in summo capita duo vel tria, in quibus semen est nigrum pulicibus simile. Nascitur locis cultis. Virtutem habet frigidam. Huius semen acetabulum plenum teritur et in aqua, cotulis duobus i. e. heminis mittitur et cum aqua si coierit, pro inplastro corpori inpositum curat parotidas et omnes collectiones, capitis autem dolores cum oleo rosato vel aqua. Enterocelas quoque inpositum et eos, quibus umbilicus eminet, curat.


previous next