previous next

27

n. h. Tribulos. A qualitate sua dicta. Huius genera sunt duo: unum in hortis nascitur, aliud agreste est, cuius maior est efficacia. Folia habet similia portulacae, sed minora. Mittit caules secundum terram stratas, in quibus habet quosdam globulos, duris spinis exstantibus angulatos, in quibus semen inclusum. Et virtutem habet stipticam et frigidam. Haec herba trita el corpori adposita fervores mulcat. Elixa et trita cum melle omnes oris putredines et faucium curat. Semen eius viride tritum et potum cauculosis prodest. Si quem vipera momorderit, seminis huius viridis triti dragmam unam hoc est scripulos III bibat. Et praeterea herba ipsa cum semine contrita si vulneri inponatur, e periculo liberat. Cuius seminis cum vino polio etiam coatta potionem venni salutaris est. Eadem herba cum semine decocta pulices necat, si aqua ipsius domus aspergatur. Hac viridi thraces equos pascunt, ex semine quoque ipsius panem faciunt.

<Tribulos herba stiptica et frigida. Fervores mitigar oris et faucium putredines curat, cauculosis, viperae morsibus medetur, contra venuta valet, pulices necat. Hac thraces equos pascunt et panem faciunt.>


previous next