31
n. h. Hyppiris. Alii anabasin dicunt. Nascitur in locis humidis, caulem habet mollem, rubicundam, asperam. Articuli sunt per intervalla dispositi: qui articuli velut incisi facile separantur. Per ipsos articulos in circuitu quosdam capillos in iunci modum habet tenues et molles. In magnam altitudinem crescit et curva dependit. Similis est equinae caudae acque ideo hyppiris dicitur. Huius radix dura, lignosa. Virtus eius stiptica. Cuius sucus fluxum sanguinis de naribus, si infundatur vel cum fiocco inferiatur, cohercet. Idem cum vino potus disentericis prodest, urinam movet. Vel folia eius vulnera recentia, si in modum cataplasmatis inponantur, sanant. Radix eius ct ipsa herba tunsa et cribrata ad modum cocliarii in aqua valida tussientibus, suspiriosis et quibus venulae intra thoracem ruptae sint et enterocelicis et qui vissicam ruperint, prodest.
<Herba hyppirum stiptica. Sanguinem de naribus fluentem sistit, dysintericis prodest, urinam movet, vulnera recentia curat, tussicis, suspiriosis, venulis intra thoracem ruptis, enterocelicis et his, qui vissicam ruperint medetur.>