36
Achillea. <Dicitur millefolium sive myriophyllon sive ambrosian sive chihophyllon sive chrysiten. Galli eam dicunt † vel vigentianam, Daci eam dicunt diodela, Itali millefolium, militarem sive supercilium veneris sive cereum silvaticum. Hanc herbam Aehilles invenit.> Nascitur in locis cultis. Habet flores aurosos et subalbidos. Coma eius tunditur et adposita novis vulneribus et dolorem tollit et eadem gluttinat et profluvium sanguinis stringit. Haec etiam matricibus mulierum sanguinem profundentibus praestat. Sin autem humoris profluvium mulieres ex naturalibus locis patiuntur, haec herba decocta omnem humorem supersedentium mulierum solo vapore constringit. Eadem aqua pota dysentericos curat. Achillea autem dicta est ideo, quod ea achilles curandis vulneribus usus frequentissime fertur.
<Achillea herba vulneribus recentibus dolorem tollit, sanguinem reprima, glutinationem dat, matrici sanguinem profundenti, humori mulierum ex locis naturalibus fluenti, dysentericis prodesi.>