39
n. h. Hecios. Quod capiti viperino semen ipsius sit simile. Eadem alcibiadios. Folia habet longa, aspera, teneriora: ipsa asperitas spinis parvissimis hispidatur. Caules multos emittit tenues cum floribus inter folia purporeis, inter quos semen capiti viperino simile. Radix parva et nigra. Quae trita et cum vino pota contra serpentium morsus prodest, vel antea vel postea pota. Eadem polio etiam lumborum dolores sedat. Lac siccis uberibus subministrat. Vna autem vis est et herbae et radicis et seminis.
<Herba hecios serpentium morsus curat, lumborum dolores sedat, lac siccis uberibus subministrat.>