41
n. h. Tithymallos. Genera sunt septem. Qui est ex bis masculus, <characias> dicitur, a quibusdam cometes vel amigdaloides, et femina, quam myrsinitem vel caryiten vocant. Omnium una vis est, cathartica, licet varia sit figura. Huius sucus est coloris lacteoli. Eius una dragma cum aceto et aqua pota ventrem cum flegmatibus et felle deducit, si cum aqua mulsa, et vomitum provocat. Aestate autem colligitur et tunditur et sucus eius expressus in vase fictili reponitur. Quidam cum eo et ervi farinam miscent et pilulas ad modum ervi factas hauriendas dant. Sed quoniam fauces exasperant, in melle decotto involvi debent. Caricae autem duae vel tres eiusdem suci ternis guttis instillatae ad movendum ventrem sufficiunt. Sucus autem recens inunctus capillos exuit, in quorum locum flavi et tenues renascuntur, sin autem saepius linire perseverent, nihil capillorum renascitur. Fistulis etiam cavorum dentium idem sucus infusus prodest, sed ne liguam urat, fistula dentis ex cera, ut sucum contineat, obstruatur. Idem sucus et inlinitus licenas, tymos, myrmecias, varos, carbunculos quoque fagidines et siringias exedit. Semen eius autumno collectum et tunsum et ventilatum nec non et folia siccata et ad usum reposita idem praestant. Radix quoque eius si sicca tunsa et cribrata hauriatur, ventrem cum flegmatibus et felle deducit. *** cum tractabitur, averso ventu tractari debet, ne oculos aspergat. Verendum etiam illud erit, ne manibus infectis facies contingatur, quia tactus eius omnia adurit. Melius igitur erit, adipe vel oleo vel vino corpus praemunire.