previous next

43

Bulbus rufus. Stomacho convenit. Est et alter bulbo, gustu amaro, scillodes vocatus, qui vel utilior est stomacho. Vtriqe virtutem habent thermanticam, coitum incitant: esca huiuscemodi magna corporis, sanguinem nutrit, inflationem sane facit. Quae tamen secum alia omnia, quae prius concepta fuerant, expellit. Triti vel soli vel cum melle luxationes, podagram vel laesuras ex sudibus adpositi curant. Hydropicorum etiam ventri superponuntur, morsibus etiam canum cum melle trito medentur. Cum pipere mixti et praecordiis admoti sudorem restringunt. Dolores etiam stomachi sedant. Cum nitro asso triti pityra id est furfures capitis et achoras id est scabiem, quae caput capillo despoliat, abstergent. Cum melle lentigines e facie purgant. Triti autem cum polenta aurea contusas sanant, cum alcyonia assa triti maculas de facie purgant et cicatrices nigras, cum aceto comesti intemorum viscerum tensuras et ruptiones sanant. Sed ultra septenos comedi non oportet, ne nervos vexet.


previous next