previous next

44

n. h. Dracontea femina. Folia habet lata similitudine hederae, babentia maculas albas. Caulem habet directum, cubitis duobus, sicut baculum in modum colubrae, semen in capite in similitudinem botrui: quod cum maturaverit, colore fit croceo. Radicem habet rotundam, sicut sunt raporum. Nascitur in locis umbrosis et humectis. Semen eius trituro et expressum et cum oleo mixtum auribus instillatum dolorem earum sedat. Sucus idem purus cum lana infertur naribus: exedit polipum et cancrum in qualibet parte corporis. Grana seminis triginta trita cum posca epota partus discutiunt. Radix autem eius thermanticae virtutis est et elixa vel assa vel cum melle comeditur et adiuvat suspiriosos et qui omenta vel tetenderunt vel ruperunt, tussientes, catarrum patientes. Flecmata quoque in pectore concreta dissolvit et evocat. Sicca autem radix tunsa et cribrata cum melle accipitur, cocliario et idem praestat. Praeterea urinam movet, venerem suscitat accepta cum vino. Radix trita cum melle et cum radice vitis albae sanat vulnera cancerosa. Praeterea fatta inde collyria syringas curant, pudendis mulierum iniecta partus discutiunt. Si quis hanc radicem manibus confricuerit, serpentes sine periculo ullo facillime prendit. Eadem sum aceto trita maculas corporis, si inlinitur, absterget. Folia autem trita recentibus vulneribus medentur. Eadem cum vino cocta perniones sanant. Sucus radicis oculis inunctus caliginem discutit.


previous next