previous next

58

n. h. Viola aurosa. Violae genera sunt tria: purpureum album et melinum. Sed melinum maxime medicinae aptum est. Haec decocta et supersessa dolores et fervores matricis relevat. Menstrua etiam provocat. Folia eius tunsa et ceroto mixta rhagadas ani curant.

Vt nigri capilli efficiantur: suco eius in nardo mixto caput perunguas et nigri omni tempore perseverant.

Vt ad colorem et odorem omni torpori sit optimum: conficitur unguentibus sic: samsuci dragm. XVI, rosae siccae dragm. I, pituini dragm. XLI, irisilliricae dragm. XL, cerae dragm. XL, amomi dragm. XIV, meliloti dragm. XX, oleospani optimi dragm. XI, et eas res commisces cum suco et utraque decoques usque ad mellis spissitudinem.

Vt faciat contro venenum, ut excludas <epotum, et contra> circae venena et rhiziam, bibes hunc trociscum, liberaberis statim. Conficis sic: murrae dragm. II, oleae dragm. X, aneti dragm. II, croci dragm. IV, corii dragm. XII, nardostacheos dragm. VIII, mellis attici dragm. XX. misce vino et aqua marina, facies trociscos. Dragmas singulas ei, qui non fuerit venano laesus, dabis in vini quiatis duobus, quibus vero iam venenum datum est, dabis trociscos duos in vini quiatis duobus, et si volueris, sucum herbae subiunge.


previous next