61
n. h. Cynosbatos. Latini zizifum agrestem dicunt, Punici didacbolbot vocant. Huius bacae, exempta de medio lanugine — obest enim faucibus —, pro cibo sumptae, purgant thoracem. Acres vel acidulae sunt, itaque stomacho obsunt, tieni autem, quod est aptae sunt. Flos eius epotus ita medetur, ut fel per ventrem et urinam deducatur: sed sanguinolenta purgatio. Radicis <etiam de codice> inpositum lieni commodum est superponere; supinus autem ligandus est laborans, ne vim medicamenti inpatiens remedia discutiat.