previous no next

Addendum

31

n. h. †Spieritis. Habet folia minuta lanuginose, ex una radice multos ramos emittit per terram fusos, florem croceum bufthalmo similem, hodorem murtheum si digitis conteratur. Haec herba, si in oleo decoquatur et ex eo is qui cum rigore febricitat sub initio accessionis unguatur, sanus fiet. Haec tunsa et cribrata, pleno cocliario ex aqua calida pota, hydrofobas et canis rabidi morsus sanat. Huius fasciculus in sextario lactis decoquatur: ex quo dimidium mane, dimidium vespere acceptum spleni medetur. Huius tunsae et cribratae pulvis, cocliarium pleno ex cyatho vini, si mulier post purgationem <menstrua> bibat et cum viro coeat, concipit, quae non concipiebat.

<Herba †spieritis febres, quae cum rigore sunt, curat, hydrofobas sanat, spleni medetur, ad conceptum valet.>

69

n. h. †Sion. Quae a latinis laber appellatur, alii †aurum viride dicunt. Nascitur locis aquosis. Folia eius olere atro minora, gustu aromatica. Quae manducata vel elixa vel cruda cauculosis prodest, quia cauculos defricat et per urinam foris eicit. Menstrua movet et disintericis subvenit. <Mirabiliter.>


previous no next