5
n. h. Cyminum. Cyminum, quod Latini cuminum vocant, stomacho valde utile est. Virtutem habet siccatoriam et stipticam. Hoc in oleo elixatur et ipsa decoctio per clisterium iniecta intestinorum tortiones et inflationes sedat. Simili modo etiam semen ipsum, quod in oleo coctum est, furfuribus admixtum et cum iisdem calefactum pro cataplasmate ventri superponitur. Suspiriosis autem cum posca bibendum utiliter datur. Cum vino autem ictum serpentium sanat. Tumores quoque et fervores testium cum uva passa tritum vel cum fabae polline vel cum ceroto curat. Vmores eliam mulierum ex naturalibus manantes cum aceto mixtum sistit. Pallorem quoque corporibus infundit vel cuti impositum vel potum.