7
n. h. Herpullos. Dicta quod radices eius longa serpiant. Eandem latini serpullum vocant. Virtutem habet thermanticam. Sed huius genera sunt duo: unum, quod in hortis nascitur, aliud in montibus saxosis, quod est efficacius ad medicinam. Huius tunsi et sicci pulvis cum aqua calida potus menstrua movet, urinas provocat, tortiones quoque et tentigines et viscerum dolores tollit atque omentorum ruptiones, dolores quoque iocinerum sanat. Idem praestat sucus viride expressus. Adversus ictus etiam serpentium prodest, non solum pota, verum etiam vulneribus inposita. Eadem herba cum aceto et oleo rasacio cocca dolorem capitis mitigat, si caput ex eadem decoctione foveatur; quod etiam freneticis et litargis prodest. Hi, qui sanguinem vomunt, pulverem eius in dragmis IV id est scripulis XII cum vino accipere debebunt.
<Herba herpullos menstrua movet, urinas provocat, tortiones, tentigines viscerum doloreres sanat, omentorum ruptis prodest, iocinerum dolores sanat, serpentium ictus curai, freneticis et letargia prodest, item sanguinem vomentibus.>