12
Aristolochium. Dicimus, quod mulieribus fetis optimum sit. Nam decoctio supersessa prostratam matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo: unum, <quod> dicitur longum — quod est masculinum —, aliud, rotundum, folia hederae similia habet — quod est femina — odoris boni cum quadam austeritate(m), florem habens album et radicem rotundam, quasi rapam. Longa autem — quae est masculus, florem purpureum habet et folia longiora et radicem longum. Huius folia trita et vulneri adposita contra serpentium morsus medentur, idem praestat radix ipsius tunsa, <si> ex ea pulvis, dragma una, cum vino bibatur. Idem radicis modus cum pipere et murra ex aqua calida potus matricem purgat et herentes fetus discutit. Rotunda hoc ipsum in omnibus facit. Adiuvat praeterea et suspiriosos, singultientes, splenicos et eos, qui omenta ruperint, latus dolentes, cum aqua calida dumtaxat accepta. Eadem vulneribus adposita sudes ac sagittas et ossa fracta evocat. Et putredines circumcidit, sordida quoque vulnera purgat, cava supplet melli et iride mixta. Eadem etiam pemiciem dentium et gingibarum purgat.
<Herba aristolochium serpentium morsibus medetur, matricem purgat, fetus haerentes discutit.>