15
Mandragora femina. Plerique apollinarem vel malum terme vocant. Huius genera sunt duo, masculus et femina. Masculus habet folia alba, maiora, mala itidem malora in magnitudinem mali matiani. Vtriusque vis una est. Huius folia recentia oculorum fervoribus | cum polenta prosunt nec non et vulneribus. Interiorem eadem collectionem omnesque duritias solvunt et spargunt. Eadem stigmata corporum septem diebus leviter infricata sine cxulceratione detergunt. Eadem in sale diutius in vase servata lune ipsam vim edendi in omnibus habent. Radix autem cum aceto trita ignem sacrum curar, cum melle et cum oleo trita contra morsum serpentium prodest. Cum aqua choeradas dissolvit, cum polenta articulorum dolores sedat. Praeterea cortix radicis eius, libr. tres in vino dulci, sex congia, in amphoram mittitur et reponitur, ut ad medicinae usum maturescat. Ex eo vino tres cyati — unc. quatuor et semuncia — his bibendum dantur, quorum corpus propter curam secandum est, ut hac potione soporati dolorem secturae non sentiant. Mala autem ipsius sive olfactantur sive eduntur soporem toporemque, ut vocem auferant, faciunt. Sucus quoque ex cortice trito radicis expressus in vase fictili vel sole vel leni igniculo coquitur, ita ut adsidue agitetur, donec in crassitudinem mellis coactus ad medicinae usum reponitur. Radices etiam siccae reservantur plurimis usibus profuturae.
<Ad fervores ocurorum , ad fervores vulnerum , ad duritias et collectiones spargendas, ad ignem sacrum, ad morsum serpentis, ad choeradas, ad articulorum dolores. Potio h' herbae accipitur, ut qui secatur non sentiat.>