previous next

19

Camaemelos. Quod mali odorem habeat dicta. Eadem anthemis sive leucanthemos propter flores dicta. Eius genera sunt tria, solo flore distantia et omnium una vis est. Virgulta in longitudinem spithami habet ramosa, folia parva, capita rotunda. In his flores, intrinsecus aurosi, foris albi. Nascitur locis asperis, iuxta viam. Quae vemo tempore debet colligi. Virtutem habet thermanticam et extenuatoriam. Huius aqua decocta vel bibitur vel supersedetur. Movet urinam , fetus discutit, menstrua provocat, caucula vissicarum movet, inflationes intestinorum tortionesque sedat. Hictericos quoque potus sanat. Causas veteres iecoris curat. Cauculosis autem illa est efficacior, quae est fiore purpureo et omnium maxima, quae eranthemum dicitur. Aegilophas quoque, id est eos, qui in angulis oculorum tubera in modum caprorum habent, cataplasmate suo curat. Eadem manducata omnes oris putredines sanat. Huius tritae sucus oleo miscetur atque ex eo qui typum periodicum patiuntur peruncti a febribus liberantur. Praeterea colligitur in usum reservandi. Flos eius separatim tritus etin pastillos redactus siccatur, similiter herba separatim; radix quoque. Sicca reponitur ubi necessitas fuerit, ex omnibus partes pro aestimatione permixtae cum cyatho oenomeli tritae et potae omnia ea praestant, quae superius continentur. <Quidam suco ipsius et oleo aegrotos ungunt, ut exitum sciant: celerem mortem, si tantum a superioribus sudat, portendit, tardiorem, si ab inferioribus sudat.>

<Herba camemelos. Ad motus urinae, ad fetum discutiendum, ad menstrua provocanda, ad cauculos vissicarum movendos, ad inflationes, ad tortiones, ad ictericos, ad causas veteres iecoris curandas. Ad typum periodicum, ad dinoscendam mortem.>


previous next