no previous next

Fragmentum Bobiense de finalibus syllabis

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

Fragmentum Bobiense de finalibus syllabis

de nomine

omnis nominatiuus cuiuslibet generis Latinus syllabas extremas in numero singulari breues habet, exceptis as es os, ut aetas facies custos nepos, et exceptis duabus consonantibus, ut sons, et una duplici x, ut fax, et aliis <monosyllabis>, ut lar et lac, et exceptis his quae us terminantur, ut tellus iuuentus senectus palus uirtus tus mus seruitus et similibus, quae in genetiuo singulari crescunt paenultimis manentibus longis. genetiuus, si in uocales exit, longus est, ut huius regni, huius Musae; si in consonantes, breuis, ut huius fortis. nam in quarta declinatione semper producitur, ut huius fluctus. datiuus longus est, ut docto Musae agili. accusatiuus breuis est, ut Musam doctum hostem flumen decus. uocatiuus breuis in omni consonante finitus; in uocali longus sola i, ut o Virgili, in Graecis correptus, ut o Tibri. ablatiuus et septimus in omnibus uocalibus longus, ut ab hac Musa, ab hoc docto, ab hoc agili, ab hoc uersu: e media est, tunc longa, quando uocalis sola in fine est, ut ab hac facie, tum breuis, quando cum consonante est, ut ab hac muliere, exceptis tribus nominibus, quae producuntur, fame re spe. pluralis nominatiuus tam in uocalibus quam in consonantibus excepto neutro genere longus est, ut docti doctae fortes. genetiuus eiusdem numeri semper breuis est, ut doctorum doctarum felicium fructuum. datiuus et ablatiuus, si is terminantur, longi sunt; si bus, breues. accusatiuus et uocatiuus eiusdem numeri regulam nominatiui sui sequuntur.

pronominum ratio eadem fere est, quamuis articularia quae in c desinunt longa sunt, ut hic haec hoc. et in secunda persona nominatiuus et uocatiuus longi sunt, ut tu, et in illis, quae nominatiuo * nam has, hos [p. 626 vol. VI Keil] et his semper longae sunt. ipsius, unius et totius et producuntur et corripiuntur, ut «ipsius Anchisae» et «di capiti ipsius», «unius ob iram» et «unius ob noxam» * carent accusatiuum et uocatiuum longum habent, te me se; et illorum pronominum datiui contra rationem breues inueniuntur, quos poetae medios habent, mihi tibi sibi.

cuiuslibet uerbi prima persona ultimam syllabam breuem habet, ut lego legor, curro, luctor, tueor, exceptis monosyllabis, sto do flo no.

tamen omnia uerba apud Vergilium producuntur praeter scio et nescio, ut «nunc scio quid sit amor» et «nescio quis teneros o(culos) m(ihi) f(ascinat) a(gnos)» in secunda persona coniugationem sequimur. si primae coniugationis uel secundae aut quartae fuerit uerbum, secunda persona longam ultimam habet, ut amas doces munis; in tertia breuis est. nam et es et potes aeque breues sunt, ut «quisquis es armatus» et «tu potes Aenean m(anibus) s(ubducere) G(raium)». tertia persona in omni coniugatione breuis est semper. secunda ergo persona indicatiui modi imperatiuum simul producit in prima, secunda, quarta, in tertia corripit, ut amas ama, doces doce, munis muni, legis lege.

sunt uerba quae primas personas in praesenti longas habent, in praeterito perfecto breues, ut pono posui, caedo cecidi, cogo coegi et similia.

item sunt uerba in prima persona correpta, in participiis producta, ut moueor motus, cado casurus. item inueniuntur in prima persona producta, in participiis correpta, ut itur productum est, iturus correptum.

sunt item uerba quae primas personas correptas habent et praeterito perfecto producuntur, ut fugio fugi, facio feci, lauo laui, moueo moui et similia.

participia in declinatione ultimarum syllabarum hanc rationem habent, quam et nomina.

aduerbia, quae consonantibus terminantur, ultimas breues habent, ut diuinitus, humanitus, sollicitius, nobiliter, exceptis his, illic, istic, huc, illuc, istuc. uocalibus terminata producta sunt, ut docte, exceptis his, quae aut comparatione carent aut non recte comparantur, ut bene, male, rite, saepe, inpune, facile, difficile, quippe, temere, repente, ubi, quasi, ibi.

sunt syllabae quae in primis sonum longum demonstrant et breues sunt, ut prohibitus, profanus, professus, profudit, disertus, diremptus, direxit. item e contrario quae sunt longae, putantur breues, ut obicio, subicio. Diana communis syllaba, ut «exercet Diana choros» et «nouus iste Dianae». ita nos has breues habemus. haec licentia poetarum est.

[p. 627 vol. VI Keil]

no previous next