no previous next

Fragmentum Bobiense de metris

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

Fragmentum Bobiense de metris

de arte metrica

metrum phalaecium pedibus his constat, spondeo, dactylo et tribus trochaeis.

metrum asclepiadeum [dodecasyllabum] his pedibus constat, spondeo, duobus choriambis et pyrrichio siue iambo, quia ultima indifferenter accipitur.

metrum glyconium his pedibus constat, spondeo, choriambo, pyrrichio siue iambo.

metrum pherecratium <constat> spondeo, choriambo et syllaba.

metrum alcaicum constat penthemimeri iambica et duobus dactylis.

item sequentes uersus siue hypercatalectus iambicus siue pindaricus, qui est logaoedicus. constat hypercatalectus iambicus inparibus spondiis, paribus iambis. pindaricus constat duobus dactylis et duobus iambis. metrum sapphicum constat paeone II, choriambo, bacchio siue amphibrachi. quartus uersus dactylo et spondio, qui uocatur adonius. [p. 630 vol. VI Keil]


no previous next