Fragmentum Bobiense de propriis nominibus

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

Bobiensis de propriis nominibus

de nomine

praenomen quod nomini praeponitur, ut Publius: nomen est commune familiae, ut Cornelius: cognomen est quod est proprium, ut Scipio: agnomen est quod extrinsecus uenit, ut Africanus a uirtute, aut ex uitio, ut Fabius Gurges, Ouidius Naso. praenomen et agnomen ambiguum est: nomen gentis est; idcirco serui non habent nomina. nomina dicuntur quae sunt communia familiae, ut Cornelius a Cornelia familia, quia Cornelii toti appellati; et modo in usu non est, et nomen putamus quod est proprium, quod fuit ante commune familiae, unde Vergilius «nomine auum referens». cognomen est quod est proprium unius cuiusque. [p. 59 vol. VII Keil]