no previous next

Fragmentum Bobiense de uersibus

digilibLT 2020
Informazioni editoriali

De uersibus

de arte metrica

< de iambico>

<Iambicum metrum e quinque pedibus constat, iambo, spondio, tribrachy, dactylo, anapaesto. ex his in paribus locis non nisi hi qui a brevi incipiunt, in inparibus universi indifferenter ponuntur>.

<tetra> metrum catalecticum, ut est apud Aristophanen, quod parhodiacum dicitur ab eo, quod trans <eunte>s scabiam chori id genus carminis canere soleant, ut «uide <tis> infantem Iouis Tirynthium sigillum».

pentametrum hypercatalectum, quod chaeremonion appellatur a Chaeremone tragico, «caeli serena qui regit et aureos currus calentibus quadrigis».

[p. 89 Nosarti]

de trochaico

trochaicum metrum e quinque pedibus constat, trochaeo, spondio, tribrachy, anapaesto, dactylo. ex his in inparibus locis non nisi <hi qui> in breui finiuntur, in paribus uniuersi indifferenter ponuntur.

monometrum hypercatalectum, quod penthemimeres siue pancration appellatur, ut est apud Euripiden, «ter < ˘> vidimus».

dimetrum brachycatalectum, quod ithyphallicum appellatur, accipit autem tres trochaeos et non numquam solutione trochaei tribrachyn, ut est«fontium sorores».

solutio autem fit, quotiens pro una longa syllaba duae breues ponuntur.

<di>metrum catalect<ic>um, quod lec<y>t<hi>on et euripidion uocatur, ut «Martium canunt tubae».

trimetrum catalect<ic>um, quod acephalum <iambicum> appellatur archilochium, <ut>«Sol superna qui regis parens deus».

[p. 90 Nosarti]

acephalum autem iambicum nominatur, quia, si praeponas unam syllabam, fit iambicum trimetrum acatalectum, ut est «o Sol superna qui regis parens deus».

tetrametrum brachycatalectum, quod, si de solo trochaeo constet, fit commune metro ionico a maiore, ut «arma qui capit subinde Martiumque tergum».

per omnia enim loca sotadicum metrum trochaeum admittit et solutiones eius.

tetrametrum catalecticum, quod et quadratum, eo quod quattuor metris constet, dicitur, cuius inuentor a quibusdam Homerus traditur, <quattuor habet genera, archilochium, tragicum, comicum et satyricum>.

[p. 91 Nosarti]

archilochium et epicharmium, <quod de solis trochaeis constet, dicitur, ut>,«tale quale uere primo sibilat teres donax » <item>«quae scabri latus trahebat icta litoris uado».

tragicum, quod plures spondios habeat, «o parens antiqua nostrae gentis, Argiuum decus».

comicum, quod praecipue dactylos et anapaestos admittat, ut est apud Cratinum «super aquosis fontibus ipsa sederat ales †tecycis†».

satyricum, quod complures habeat solutiones et tribrachyn pedem <frequenter>, ut est hoc apud Cratinum,«qualis aquila cita celeribus rapida pinnis transuolat».

est praeterea et claudum tetrametrum trochaicum catalecticum, quod hipponactium nominatur: accipit enim pro trochaeo spondium ante nouissimam syllabam loco impari, «o parens, o prisca nostrae gentis ara Romanae».

diui<di>tur autem tetrametrum trochaicum catalecticum <in dimetrum acatalectum> et dimetrum catalecticum, ut est «ictibus secare membra, corpus omne rumpere».

[p. 92 Nosarti]

tetrametrum hypercatalectum † aicmanos†, <ˉ˘>«alites Cupidines calore sirio gerunt».

de dactylico

dactylicum metrum constat dactylo et spondio et quod dactylo solo constat, dactylicum nominatur; quod dactylo et spondio, quamuis et ipsum dactylicum sit et constet frequenter dactylis solis et in fine trochaeo siue spondio, tamen heroum dicitur et recipit hos duos pedes. quod heroum appellatum est, quod isto carmine heroas potissimum uetustissimi auctores cecinisse traduntur.

dimetrum acatalectum, quod hymenaicum appellatur, <***>

octametrum catalecticum, quo usus est Stesichorus in Sicilia, «audiat haec nostri mela carminis et tunc per tua rura uolabit».

hexametrum heroum, «conticuere omnes intentique ora tenebant».

huius species sunt iunctis per uices spondio et dactylo compositae XXXII.

sunt praeterea heroi gersus, quibus et Homerus et Theocritus facile usi sunt, qui bucolici dicuntur, quorum caesura non penthemimeres nec hephthemimeres, id est in secundo et dimidio uel tertio et [p. 93 Nosarti] dimidio pede, sed in quarto <est> et finita quidem parte orationis, non, ut in aliis, syllaba sequenti parti caesurae ex priore iuncta.

huius exemplum est «dic age, dic mihi † boue† Liburnica qui colis arua».

dactylicum hexametrum, quod aeolicum nominatur et est uariati generis in initiis; spondio, «inferretque deos Latio genus unde Latinum»

trochaeo, «Nisus Aeolia chlamyda caput integit altum»

pyrrhichio «quasi me celeres fugiunt prope litora cerui».

est et hoc carmen dactylicum, quod ex dactyl<ic>o penthemimeri et proceleumatico pede compositum est, «siqua flagella iugas, ita iuga».

[p. 94 Nosarti]

proceleumaticus autem pes est, qui a duobus pyrrichiis, <id est> quattuor breuibus, constat.

elegeum autem est, quod alternatim habeat heroum et pentametrum uersum. elegeum metrum constat dactylo <et> spondio, ita tamen, ut prima pars [in sequenti uersu caesurae] indifferenter utrumque pedem recipiat, altera uero non nisi dactylum. porro autem utraque constare debebit duobus pedibus et dimidio, id est syllaba, unde et penthemimeres a quibusdam nominatur, quandoquidem sit penthemimeres pars caesi uersus, quae duos pedes et dimidium habeat, quasi τῶν πέντε ἥμισυ, ut est «conticuere omnes».

quidam tamen uolunt elegeum hoc modo diuidi, ut post duos illos pedes indifferenter positos habeat spondium, adiuncta scilicet syllaba, quae de prima parte remanserat, ad posteriorum pedum initialem syllabam et praeterea anapaestos duos. est ergo exemplum huiusce uersus tale, «inuida formonsas oderat illa boues»qui uersus heroo subiungitur sic: «Pasiphae niueo gaudebat adultera tauro, / inuida formonsas oderat illa boues».

elegeum hoc dici traditum est, quod eo carmine nostri maiores defunctos suos lamentasse dicuntur, unde et elegeum nominatum est, uelut ab elegis. Huic Archilochus auctor est.

[p. 95 Nosarti]

<de anapaestico> anapaesticum metrum constat anapaesto et spondio indifferenter et solutione anapaesti, proceleumatico pede et dactylo.

monometrum acatalectum, «lux alma deum».

dimetrum brachycatalectum, «super ardua fertur equis».

ab hoc <di>metri genere distat uersus, qui prosodiacus nominatur †emanum†, quod in principio non anapaestum, sed iambum pedem aut spondeum accipiat et duobus sequentibus anapaestis terminetur, ut est iambo «quis inter aues melicas» spondio «cantu ***»


no previous next