no previous next

Fragmentum Monacense de barbarismo

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Monacensis de barbarismo

generalia et uaria

barbarismus est una pars orationis uitiosa in communi sermone, in poemate metaplasmus: adtendendum quod Donatus strenuissime peritissimeque suam edidit artem. primum enim componens minorem ad instruendos pueros eam in exordio sui uoluminis imposuit. secundam uero editionem a littera ceterisque particulis ad superficiem pertinentibus inchoauit, et postea octo partes; his autem positis ad complendam secundam editionem barbarismum et cetera uitia posuit, et sicut primitus partes, id est uocem litteram syllabam ceterasque, quae ad superficiem pertinent, posuerat, ita de uitiis disputans barbarismum in capite ponere studuit, qui corrumpit superficiem, in secundo loco soloecismum, quod uitium corrumpit sensum contextumque partium. exin posuit schemata <et> tropos, qui ornatum tribuunt praecedentibus partibus [...] quaerendum est, quo modo Donatus dicat barbarismum esse, siquis dicat salmentum pro salsamentum, cum Caper antiquissimus doctor dicat: salmenta ne timeas proferre, quia Latinum est. ad quod dicendum quia et salmentum et salsamentum dici potest. salmentum autem est purgamentum maris, salsamentum uero salsugo dicitur, in qua liquescit sal, ut carnes condiantur. siquis igitur sciens, quid sit salsamentum et quid salmentum, dixerit salmentum pro eo quod est salsamentum, per detractionem syllabae barbarismum facit [...] per immutationem syllabae, ut pernities pro pernicies: non, ut plerique putant, ni mutatur in mi, sed potius ti in locum ci. quaerendum est autem, quare dixerit Donatus immutationem esse syllabae in hoc nomine, cum non tota syllaba, sed una tantum modo littera, id est t in locum c mutetur. nam post c uel post t semper i scribitur. ad quod respondendum immutationem esse syllabae ueraciter, quia immutatur t cum suo i in locum c et i. alterum namque sonum habet i post t et alterum post c. nam post c habet pinguem sonum, post t gracilem. pernicies autem semper c habere debet.

[p. 328 ]

no previous next