Fragmentum Parisinum de rhythmo

digilibLT 2017
Informazioni editoriali

Fragmentum Parisinum de rhythmo

dicimus rhythmum esse, ubi tantum legitimi pedes sunt et nullo modo certo fine; metrum esse, ubi pedes legitimi certo fine coercentur.

rursus quoniam eorum metrorum, quae certo fine clauduntur, alia sunt in quibus non habetur ratio diuisionis circa medium, alia sunt in quibus habetur, est haec differentia notanda uocabulis. quapropter illud, ubi non habetur haec ratio, rhythmi <genus> metrum proprie uocatum est; hoc autem, ubi habetur, uersus nominatur. unde apparet quoniam non est uersus ex eo appellatus, ut non nulli putant, quod a certo fine ad eius caput reditur: nam hoc illi cum eis etiam metris, quae uersus non sunt, apparet esse commune. sed magis formasse a contrario nomen inuenitur, <ut>, quem ad modum grammatici deponens uerbum appellauerunt, quod r litteram non deponat, [sed] ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in alterius loco salua lege numerorum constituitur, [et] quia uerti non potest, uersus uocetur. quod ut manifestius fiat, subiciamus exempla. «arma uirumque cano», ecce una pars uersus: «Troiae qui primus ab oris», ecce altera. uerte ordinem et pronuntia Troiae qui primus ab oris arma [p. 632 vol. VI Keil] uirumque cano. uides quia hae partes in tantum differunt, ut alii pedes metri esse cernantur. quia ergo diuisiones istae omnimodis a se inuicem dissident et metrum ex eis rursum non fit heroicum, ab hac causa uersus dicitur κατ’ ἀντίφρασιν, quod reuerti non possit. si autem tales diuisiones sint, quales in illo metro sunt, «cornua uelatarum uertimus antemnarum», et uertere poteris iterum, ut est uertimus antemnarum cornua uelatarum, quia sibi praepostero ordine copulari possunt, nihilo minus metrum faciunt heroicum. tales compositiones uersus omnino appellari non [proprie] possunt, nisi abusiue, sed tantum metra uocantur. haec etiam in reliquis metrorum generibus fieri similiter dicimus.

[p. 633 vol. VI Keil]