no previous next

Fragmentum Sangallense de epodo octosyllabo

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

Fragmentum Sangallense de epodo octosyllabo

de arte metrica

duobus ergo metris inminuta syllaba conpositis Archilochus tertium fecit epodon ex iambico <trimetro> detracta parte tertia, qualis est «beatus ille qui procul» et ille par huic apud Horatium, «subire Maecenas tuo».

his enim si adieceris Simonides, erunt trimetri sic, beatus ille qui procul Simonides, beatus ille qui procul negotio, subire Maecenas tuo negotio, subire Maecenas tuo Simonides.

facit autem uersum iambicum Simonides ter dictus et negotio ter repetitum sic, Simonides Simonides Simonides, negotio negotio negotio; et ut facit Vergilius in quodam iambico epigrammate «thalassio thalassio thalassio», quod uocabulum bis dictum facit huic epodo parem.

et haec quidem metra per detractionem fecit Archilochus, illud autem per adiectionem. nam praeposuit iambico trimetro pedem creticum, qui [p. 641 vol. VI Keil] constat ex longa et breui et longa, id est ex trochaeo et semipede longo, cuius exemplum facit tetrametrum, quem nos quadratum uocamus, non quia quattuor pedes habeat, sed quia feritur quater, ut in trimetro demonstrauimus, quem a numero percussionum Graeci trimetron appellant. uersus talis est, Socrates beatus ille qui procul negotio.


no previous next