no previous next

Fragmentum Sangallense de iambico trimetro

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

Fragmentum Sangallense de iambico trimetro

de arte metrica

recipit iambicus trimeter et tribrachum, sui generis pedem, <et> ex dactylico genere dactylum, spondium et anapaestum, qui omnes quaterna occupant tempora. ex quo euenit ut, cum tot pedes admittat, innumerabiles figuras efficiat, quas in heroo uersu monstrauimus, ubi docuimus quam uarietatem efficiat permutatio. illud autem demonstrandum est, quem ad modum hos, quos nominaui, recipiat pedes et quibus eos fere locis sine detrimento suae proprietatis <admittat>. spondius, «ibis liburnis inter alta nauium».

dactylus, [p. 639 vol. VI Keil] «aut amite leui rara tendet retia»: habet hic primum dactylum, tertium et quintum spondios, ceteros iambos, ultimum pariambum, qui et pyrrichius uocatur. anapaestus, «pauidumque leporem et aduenam laqueo <gruem>»: habet hic primum anapaestum, secundum pro iambo tribrachim, tertium iambum, quartum iambum, quintum anapaestum, ultimum iambum.

tribrachys, «quid ais epidia tibi facilior erit amor»: habet hic primum et secundum et tertium et quartum et quintum tribrachim, ultimum iambum. hic uersus tragoediis aptus est, si secundum et quartum pedem non alios feceris quam iambos. nam ultimum facias necesse est eum qui appellatur tribrachys.


no previous next