no previous next

Gargilius Martialis

Medicinae ex holeribus et pomis

DigilibLT 2011
Informazioni editoriali

I De raphano

[1] Raphano calidam inesse uirtutem omnium medicorum opinione compertum est; [2] sed et nobis intellegere licet de usu ipsius. [3] Cur enim mixta cum cibis ceteris sola de stomacho ructus eiciat, nisi quia prima concoquitur? [4] Capillos alopeciae iniuria raptos cum melle trita restituit. [5] Eiusdem sucus etiam grauitatem aurium instillatus emendat. [6] Contra uenena unicum remedium est, si a ieiuno sumatur. [7] Contra pthiriasim sucus eius adhibetur, qui solus potest tenuitate subtili ad imi corporis liniamenta penetrare. [8] Aegyptii enim reges, quibus erat studium scrutari corpora mortuorum et ualitudinum causas occultas oculata fide recognoscere, in ipso corde nasci eiusmodi uitium prodiderunt. [9] Semine raphani cum melle trito et sumpto suspirium mitigatur et tussis arcetur. [10] Sola cum salibus sumpta uentris animalia extinguit, uenerem stimulat, urinam citat, puerperis copiam lactis adquirit.

II De apio

[1] Apii quoque calida uis tradita est quam de indicio licet colligas. [2] Nulla enim alia res fortius uel urinae difficultates resoluit uel feminarum menstruis imperat. [3] Vnde mirari necesse est quod a quibusdam imperitis indifferenter adiuncta aquae calidae febricitantibus detur, quando res calida calorato malo addita magis accendat ardorem, nisi uel strictura stomachi uel praeclusa praecordia relaxanda sunt, ut priore in loco causa ponatur unde etiam ipsa febris exoritur. [4] Absque his similibus causis, dati in contrarium incendunt. [5] Aqua pota in qua uel ipsi uel radices eorum incoctae sunt efficaciter pugnat contra insidias uenenorum. [6] Theriacis et antidotis post amoma, post cinnama, iam non ut uile miscetur. [7] Est anodynos ex apii semine, quae stomachum inundatione capitis laborantem mire tuetur, ut Heras Cappadox in tomo suo retulit. [8] Ea recipit apii seminis uncias VI, anesi uncias VI, hyoscyami uncias VI, apiorum cymae uncias III. [9] Omnia trita et creta et cum aqua subacta in breues pilulas deformantur ex quibus una uel duae, si febris non fuerit, dulci uino resolutae potantur. [10] Si enim febris fuerit, aqua resolutae dormitum euntibus propinantur. [11] Quantum haec potio ualeat, utinam nulla calamitas coegisset ut experimento meo nossem.

III De ruta

[1] Rutam ualde hominibus salutarem testantur tot antidota medicorum qui de eius nomine gloriantur. [2] E quibus unum non inutile exponam repertum in Aegyptia Iouis ciuitate, Diospoli, atque inde adhuc Diospoliticum dictum diapeganon. [3] Stomachum excitat; digestionem accommodat; aluum mollit; bilem extenuat; uitia pectoris, lateris, iecoris ac renum mitigat. [4] Conficitur autem sic: rutae uiridis unciae VI, cymini unciae VI, piperis unciae VI, nitri unciae III. [5] Cyminum aceto prius maceratur, deinde torretur et uniuersa tunsa et creta melle optimo mixta subiguntur. [6] Rutam uenenis resistere mustelae docent, quae cum serpentibus dimicaturae cibo eius armantur. [7] Docuit et rex Ponticus Mithridates qui, cum fratris sui timeret insidias, rutae folia uiginti cum duabus nucibus iuglandibus et totidem caricis admixto salis grano cotidie ieiunus accepit. [8] Nec minorem nobis opem et contra uitia corporis praestat. [9] Aceto enim et oleo roseo mixta mirifice dolorem capitis auertit. [10] Inflationes coli, item matricis omniumque interaneorum statim mitigat cum butyro et oleo decocta et iniecta. [11] Ad lumbricos necandos utile est oleum bibisse cui ruta incocta est. [12] Ignes sacros cum aceto et oleo rosacio et cerussa temperata ilico extinguit. [13] Datur et sucus eius ante accessionem bibendus contra febres cum frigore uenientes. [14] Idem instillatus auriculis efficit ut contingat audire. [15] Stultissime quidam rutae uitia dixerunt quod uenerem inhibeat, genitale semen extinguat, infantes in utero necet. [16] Facit enim haec non ipsa sed qui uirtutis eius obliti nec modum nec tempus aspiciunt, et ideo temperare prudentis est ut de auxilio non fiat uenenum.

IIII De coriandro

[1] Non dubitanter coriandro refrigeratrix potestas datur, non tamen simplex, ut prudentissime Galeno uidetur, sed cui quaedam portio austeritatis inmixta sit, inde quod quaedam ex eo uitia curantur quae numquam omnino sanaret, si sola uirtute frigida niteretur. [2] Cum melle et uua passa tritum et impositum omnes tumores collectionesque compescit. [3] Praecipue tamen isto genere medicaminis doloribus testium subuenitur. [4] Suco mali granati et oleo in potione permixtum, animalia interaneis innata persequitur. [5] Semen ex aqua potum solutionem uentris astringit. [6] Scriptum a multis legitur tria coriandri grana tertianas excludere, ante accessionem si fuerint deuorata. [7] Isdem repellendis efficax est ipsum coriandrum ante solis ortum ignoranti ceruicali uiride subiectum. [8] Mirum est quod Xenocrates tradit: [9] si unum seminis granum femina biberit, uno die ei menstrua contineri; duobus, si duo et totidem iam diebus quot grana sumpserit.

V De malua

[1] Maluam molliendi dissoluendique naturam esse sortitam Graeco uocabulo licet credas. [2] Nam ἀπὸ τοῦ μαλάσσειν malaches nomen accepit. [3] Interaneis itemque uesicae prosunt in cibo sumptae. [4] Item asseuerant uulnera recentia foliis maluarum itemque salicis simul tritis ad sanitatem usque perduci, melius etiam quouis emplastro nominato. [5] Item addiderunt malua cum axungia uetere pulcherrime quassaturas foueri. [6] Radix unius caulis admota denti pellit dolorem. [7] Eadem femori alligata stimulat uenerem. [8] Eadem nigrae lanae obuoluta et illigata mammarum uitia compescit. [9] Olympias Thebana abortiuas putat esse maluas cum adipe anseris genitali parti subiectas. [10] Sextius Niger et Dioscorides stomacho inutiles arbitrantur. [11] Dioscorides et Galenus criminantur in maluis quod corpus minime alant sed citato lapsu per meatum uentris erumpant. [12] Est et agrestis malua fortioris effectus quam Galenus althaean esse contendit; emplastris mollibus accommodata, quae tamen possit et plagis recentibus subuenire et ulcerum tabes admota siccare. [13] Haec cum in praesentia non erit, in eius usum satiua succedit.

VI De cucurbita

[1] Veteres medici de cucurbita ita senserunt ut eam aquam dicerent coagulatam. [2] Galenus humidae putat uirtutis et frigidae. [3] Idque ex eo probat quod in cibo sumpta stomachum relaxat, bibendi desideria non excitat. [4] Cetera etiam in cucurbita talia ut aperte frigidae potestatis exempla demonstret. [5] Crudae et tritae leniunt omnem tumorem; in cibo sumptae molliunt uentrem. [6] Sucus earum, ut Galenus ait, ad compescendum uelociter auriculae dolorem tepefactus infunditur. [7] Idem sucus et dolores dentium mitigat, si diutius in ore teneatur. [8] Sed et rosacio mixtus et unctioni corporis admotus febrium restinguit ardores. [9] Cinis aridae corticis efficaciter potest combusta sanare. [10] Eundem cinerem didicimus ab expertis uulnera in ueretro iam in putredinem uersa purgare et ad cicatricem usque perducere. [11] Dioscorides ramenta corticis uiridis in cucurbita laudat, eorum effectus sic tradit: [12] siriasim, infantium capiti imposita, depellunt; cum polenta podagrae aestuanti et ignibus sacris cum pane subueniunt. [13] Semini sicco illa uis traditur ut in puluerem tunsum et inspersum impleat uulnera quae cauata sunt. [14] Quidam illud ex uino bibendum dederunt ut solutiones alui fluentis inhiberet. [15] Viticulae quoque cucurbitae iam senescentes, cum passo atque aceto dysentericis datae, miro modo saucia intestina componunt.

VII De atriplice

[1] Atriplex humidae atque frigidae substantiae holus est; amplius tamen ex humido possidet. [2] Et est illi, sicut maluae, facilis sucus ad lapsum. [3] Inde in cibo sumptus indubitate uentrem resoluit. [4] Crudus siue coctus impositus duritias omnes ac furunculos sanat. [5] Pernionibus qui adhuc aestuant, antequam in uulnus erumpant, utiliter imponitur. [6] Scabros ungues sine iniuria ulceris detrahit. [7] Ignes sacros sedat. [8] Podagrae feruorem cum nitro et aceto cum melle restinguit. [9] Galenus ad aurugines expellendas uino tritum et in potionem perductum efficacius putat semen eius.

VIII De lapatio

[1] Lapatium calidae et austerae uirtutis est et ideo in cibo sumptum uentrem reprimit, stomachum confirmat, ructus excitat, confundit urinam. [2] Cum fimo gallinaceo tunsum paniculas rumpit. [3] Semen ex aqua uel uino potum dysentericis subuenit. [4] Scorpionum uenenis uehementer resistit nec feriri creditur posse, qui ante praesumpserit eiusmodi potionem. [5] Radices ex aceto coctae et impositae duritiam lienis infringunt, scabros ungues leuigant, uulnera in mento nascentia extingunt; in uino coctae et impositae strumas et parotidas sanant; gargarizatae dolorem dentium et uuae tumorem mitigant; potae auruginem expugnant. [6] Quidam putant ipsam radicem, si collo suspendatur, scrofas fugare.

VIIII De blito

[1] Quibusdam bliti natura iners et sine acrimonia uisa est. [2] Ventrem usque ad choleram plerumque conturbat. [3] Hippocrates praecepit ad sistenda nimia menstrua feminarum in cibo dandum. [4] Claui pedum imposito eo limari et comprimi creduntur. [5] Sucus ex uino datus utiliter aduersum scorpionum uenena resistit. [6] Quidam putant etiam ipsum tritum et impositum plagis mederi.

X De beta

[1] [...] iecore laborantibus et spleneticis cum sinapi utilissime esui datur. [2] Ignes sacros et quae adusta sunt cum alumine inlita restinguit. [3] Vlceribus in capite manantibus item alopeciis cruda trita optime inlinitur. [4] Aqua in qua decocta est furfures capitis elimat; pernionibus in fomento adhibita prodest; iniecta cum melle onera uentris exponit.

XI De lactuca

[1] [...] est autem illis natura frigida, non tamen noxii frigoris, ceterum nec usui esse potuissent; [2] uerum medium temperatumque sortitae rigorem praestant, aestatis ardores releuant, fastidio languidos ad cibum prouocant, sanguinem adquirunt. [3] Lacte plurimo nutrientes feminas implent. [4] Aluum restringunt, copiosius ingestae resoluunt. [5] Optime illas stomachicis dari non lotas Dioscorides affirmat. [6] Tritae cum sale combusta sanant, si ante pustellas inlinantur. [7] Ignem quoque sacrum eadem ratione compescunt. [8] Coctae in patina aliorumque holerum more condita cholera laborantibus utilissime offeruntur. [9] Quidam eas ad eandem causam cum lacte coxerunt.

XII De intibo

[1] Satiuis intibis styptica, ut medici aiunt, et austera natura est. [2] Ideo et stomacho accommodata sunt et uentrem restringunt cocta maxime et cum aceto data. [3] Et thoracis ardores et oculorum epiforas et podagras cum polenta optime leniunt. [4] Cardiacis super sinistram papillam ex aceto imposita prodesse certissimum est. [5] Radix trita scorpionum plagis medetur, ignes sacros adhibita cum polenta fugat. [6] Sucus cum aceto ac rosacio mixtus capitis dolores releuat; [7] iocineris et uesicae uitia cum uino haustus emendat. [8] Sanguinem reicientibus itemque geniturae abundantia laborantibus alterno die potandus offertur. [9] Omnibus partibus, quae refrigeratione sanandae sunt, cum aceto et cerussa efficaciter sucus inlinitur.

XIII De nasturcio

[1] Natura nasturcio caustica est et tamen usum uenerium uidetur inhibere eadem fortasse ratione qua etiam ruta nimia ui caloris semen genitale consumit. [2] Fermento mixtum et appositum furunculos itemque carbunculos prouocata suppuratione disrumpit. [3] Sucus inlitus capillis fluentibus prodest. [4] Idem infusus auribus dolores dentium mitigat. [5] Seminis maior effectus adeo ut etiam partus necet. [6] Cum uino haustum animalia uentris extinguit. [7] Venenis serpentium occurrit et fugare eas creditur carbonibus suffumigatum. [8] Lienem reprimit in potione cum aceto datum uel cum fico deuoratum. [9] Sciaticis utilissimum est cum aceto et polenta impositum. [10] Lichenas cum melle inlitum purgat. [11] Vlcera capitis itemque porriginem cum anserino adipe tergit. [12] Aluum purgat ex aquae cyatis quatuor unius denarii pondere propinatum. [13] Sorbitionibus mixtum pituitam pectoris soluit. [14] Cum lacte caprino coctum dolores pectoris mitigat. [15] A ieiunis ex melle sumptum tussientibus salutare est.

XIIII De eruca

[1] Calidae quidem non tamen nimium austerae ignitaeque uirtutis est eruca. [2] Inde uenerem maxime stimulat in cibo sumpta et digestiones adiuuat et urinam mouet. [3] Lactucae quoque optime in cibo iungitur ut rigori par feruor admixtus temperamentum salubre componat. [4] Ex uino pota duritiam sensus contra uerbera creditur posse praestare. [5] Infantibus tussientibus in cibo utilis <est>. [6] Maculas cuti tollit ex facie cum melle inlita, lentigines extrahit. [7] Radix in aqua decocta extrahit ossa quae fracta sunt. [8] Semen ex uino potum scorpionum uenena itemque aranei muris excludit. [9] Nigras cicatrices cum felle bubulo ad candorem reducit. [10] Condituras coquorum tam ipsa quam semen adeo suauissimas reddit ut inde a Graecis euzomon nominata sit.

XV De pepone

[1] Melonis usus est quidem gratior, uerum difficile concoquitur propter naturalem rigorem. [2] Et ideo nonnulli cum aceto sumunt, puleium ei et cepas admiscent, quo nocitura uis frigoris temperetur. [3] Pepo in cibo leuior. [4] Nam detracta cute ac semine abiecto esui datus stomachi compescit ardores, aluum leniter mollit. [5] Coctus ex aqua cum oleo, aceto, melle, iocundissime sumitur. [6] Caro eius imposita fronti glareantes oculorum epiforas miro modo mitigat. [7] Vlcera in modum faui concreta, quae ceria Graeci uocant, trita radice pelluntur. [8] Assignatum cortici eius ut maculas ex facie sine signi uestigio detrahat. [9] Semen in puluerem uersum lomentoque permixtum nitidiorem feminis cutem praestat.

XVI De cucumere

[1] Cucumis et ipse naturae frigidae reperitur, uentrem resoluit, stomacho accommodatus est, quibus anima linquitur odore succurrit. [2] Folia eius ex uino trita uulneribus medentur quae caninus morsus impresserit. [3] Semen ex dulci uino datum uesicae laboranti facilem praestat urinam. [4] Dysentericis ex lacte muliebri acetabuli mensura datum prodest, tritum pari pondere cum cymino etiam purulenta <excreantibus>, uitia iocineris expurgat.

XVII De carduo

[1] Carduo natura mordax et subaustera est. [2] Ideo sucus eius alopecias ex capite depellit; [3] stomachum iacentem, si non auidius sumatur, erigit et recomponit. [4] Radix ex aqua decocta cupiditatem bibendi potatoribus subministrat. [5] Matrici utilissimus cibus est. [6] Ne mirare quod sic a feminis carduus appetatur. [7] Est et alia causa qua patrocinari feminis possit. [8] Nam Glaucias scribit cibum cardui adiuuare ut masculos procreent. [9] Mastice carduorum odorem oris commendabilem reddit. [10] Non praeteribo quod de seruandis carduis legisse me memini: [11] aceto melle diluto condiuntur, addita radice lasaris et cymino. [12] Eiusmodi arte prouisum est ne quis omnino sine carduis dies esset.

XVIII De allio

[1] Magna uis allio, et ideo ex eo est maxima utilitas. [2] Omnibus quippe perniciosis hominum malis uehementer resistit. [3] Serpentes et scorpiones, itemque alias latentes bestias odore solo fugat; [4] ictibus eorum aeque medetur siue uulneri inlitum siue in potione uel in cibo sumptum. [5] Morsui canino cum melle succurrit. [6] Tineas et alia uentris animalia in mulso aceto coctum perimit et expellit. [7] Siccum cum restibus suis oleoque permixtum, omnes ictus uenenatos efficaciter sanat. [8] Eodem modo et attritas corporis partes et ulcera in capite manantia quaeque in uesicam tumescunt lenit impositum. [9] Peregrinantibus esui datum minime patitur eos aquarum et locorum mutatione turbari. [10] Suffito eo feminarum secundas euocari Hippocrates auctor est. [11] Suspiriosis quidam per se crudum, aliqui et cum lacte tritum dederunt. [12] Diocles hydropicis cum centaureo miscuit. [13] Idem freneticis elixum dedit. [14] Praxagoras allio ita usus est contra morbum regium in potione uini. [15] Viride cum coriandro et fico datum, aluum mollire perhibetur. [16] Tussim et suppurationes pectoris mitigat in faba coctum. [17] Elixum inlitumque temporibus dolori capitis opitulatur. [18] Aurium doloribus sucus cum adipe anserino tepefactus infunditur. [19] Raucitatem uocis emendat in pisa aut in faba sumptum; et, quod ad uocem attinet, coctum crudo, elixum sicco, utilius existimatur. [20] Tenesmo ex pulte coctum medetur. [21] Tumores suspectos ex adipe dissoluit.

XVIIII De papauere

[1] Capita eius et folia decocta meconion faciunt, medicamentum contra ea corporis uitia quae medio rigore sunt sananda. [2] Sucus cum rosacio mixtus dolorem aurium mitigat. [3] Folia decocta et cum rosacio trita morbis articularibus optime inlinuntur. [4] Aqua foueri, in qua papauerum capita decocta sunt, uigilia morbo laborantibus, itemque ex epifora lippientibus prodest. [5] Semen tritum cum aceto et melle non modicam tumentibus opem praestat. [6] Cortex cauliculorum contusus et redactus in puluerem mellique permixtus sordidis uulneribus utiliter imponitur. [7] Est et siluestre modici capitis et non ita fruticis elati, quod miro usu faucibus in tumore positis asperatas arterias sanat. [8] Fit ex eo medicamentum quod medici auctore Chrysippo diacodion uocant.

XX De satureia

[1] Satureiae calida uis et prope ignita est. [2] Vnde illi et nomen inditum credunt quod pronos faciat in uenerem. [3] Ideo et grauidae prohibentur eam in cibo sumere. [4] Nam trita et uentri superposita partus etiam mortuos pellit. [5] Vrinam mouet ex uino pota. [6] Lethargicos letaliter dormientes excitat capiti eorum cum aceto frequenter infusa. [7] Stomachum nausiantem uel in ouo sumpta uel pota confirmat. [8] Contra animalia, quae aculeatis ictibus saeuiunt, non inutiliter adhibetur.

XXI De porro

[1] Porro capitato ad multa corporis uitia Hippocrates usus est. [2] Sucum eius sanguinem reicientibus etiam solum bibendum dedit, quamuis ceteri cum galla uel turis farina dandum censuissent. [3] Vuluas contractas eodem suco resoluit. [4] Ipsum etiam in cibo sumptum fecunditati plurimum adquirere existimauit. [5] Purgat ulcera ex melle contritus. [6] In sorbitione ptisanae datus distillationes itemque tussim, thoracis, arteriae pulmonisque uitia compescit; [7] uocem purgat, uenerem stimulat, somnos adducit. [8] Capita bis aqua mutata cocta molliunt aluum. [9] Eadem aqua cum uino pota restringit. [10] Sectiuus [eius] profluuium sanguinis sistit, et maxime in naribus, si cum manna turis aut galla contritus atque inlitus inhaerescat. [11] Ex abortu plus iusto sanguinem profluentem detinere potus solet. [12] Dioscorides ad eandem causam profluuii septem seminis scripulos cum myrti bacis pari pondere in potione dandos putat. [13] Contra ictus uenenatos uel cum mero uel cum aqua mulsa sucus datus prodest. [14] Sed et folia contrita cum melle uulneribus apposita non minus profuerunt. [15] Eodem suco plerique cum lacte muliebri ueterem tussim atque pulmonis uitia sanarunt. [16] Aurium quoque dolores cum felle caprino uel pari mensura mulsi compescuerunt. [17] Profuit multis in dolore capitis, cum dormitum ire cupissent, idem sucus siue auribus siue naribus cum parte tenia mellis infusus. [18] Ita idem lumborum dolores ex uino mitiores facit. [19] Sanguinem excreantibus, pthisicis, etiam distillationibus uetustissimis uel ex ipso cibus utilissime datur uel sucus in potione miscetur. [20] In cibo sumptus plurimum prodest contra uenena fungorum. [21] Fracturas alligat, duritias relaxat, uulnera recentia cum sale appositus statim claudit, ebrietates discutit, uenerem stimulat, sitim sedat, uentrem mollit. [22] Vocem adiuuat, astipulante Nerone, qui porro debuit quotiens bene cantauit.

XXII De ocimo

[1] De uirtute ocimi penes medicos opinio incerta est. [2] Nam qui auctore Chrysippo criminantur haec eius uitia percensent, quod sit stomacho inutile, quod oculos hebetet, quod insaniam faciat, iecori obsistat et ideo capram genus hoc herbae numquam omnino contingere. [3] Addunt praeterea, si tritum lapide contegatur, scorpiones gigni; [4] conmanducatum et in sole positum uermes creare, pediculos etiam nutrire. [5] Afris putant hoc esse persuasum, si quis eo die quo ocimum sumpserit a scorpione feriatur, non posse saluari. [6] Sed qui in diuersa opinione sunt haec falso tradita asseuerant. [7] Quin immo stomacho prodest quod inflationes eius ructuando dissoluit coctum ex aceto sumptum; reprimit aluum fluentem. [8] Semen tritum haustumque naribus sternutamenta compescit; uerrucas tollit atramento sutoricio temperatum.

XXIII De nepeta

[1] Nepetam Graeci calamintham uocauerunt, nostri uulgo nepetam dicunt. [2] Magnae uirtutis et uehemens in calore est. [3] Vnde etiam nobilissimis antidotis meruit ascribi, e quibus unum quod hodieque diacalaminthes a medicis praedicatur publicandum putaui: [4] nepetae unciae VI, petroselini unciae VI, seselis unciae VI, puleii unciae VI, thymi scripuli XII, apii seminis scripuli XII, ligustici unciae II, piperis unciae VI; [5] omnia tunsa, creta, melli optimo mixta diutissime subiguntur. [6] Digestionem facit, stomacho et praecordiis utile est, et pituitas thoracis ac capitis dissoluit ac purgat, iecori medetur, duritiam lienis infringit, calculos pellit, urinam citat, admonet menstrua feminarum. [7] Hoc antidotum Galenus polietis inscribit, quod putat tam salutare ut plurimis annis uitam hominum possit extendere.

XXIIII De menta

[1] De menta quoque quae potuimus adnotare subiecimus. [2] Labentem animum odoris efficacia recreat. [3] Stomacho nihil concupiscenti fastidium detrahit. [4] Sanguinem excreantibus in sorbitione ptisanae optime propinatur. [5] In dolore capitis contuse temporibus inlinitur. [6] Instillari auribus sucum cum aqua mulsa utile est in dolore. [7] Aridae puluis tribus digitis apprehensus et cum aqua calida in potione datus omnem stomachi detergit iniuriam. [8] Eadem res etiam uentris animalia interficit.

XXV De feniculo

[1] Calidam uim feniculo insitam non tamen simplicem sed cui etiam austeritas mixta sit gustus ostendit, et multa praeterea per quae uel soluendi uel extenuandi uel etiam siccandi exprimit potestatem. [2] Traditum in libris et serpentes annuam senectutem feniculi gustatione deponere et oculorum caliginem suco eius excludere. [3] Vnde intellegi datum est easdem uirtutes et corporibus humanis utiles esse, sicuti postea experimenta docuerunt. [4] Sucus ergo cum melle Attico mixtus uetustissimam licet caliginem discutit. [5] Auribus purulentis idem sucus infunditur. [6] Vermiculos etiam, qui in isdem nascuntur, interficit. [7] Radix in ptisana data laxat renum densitatem. [8] Hydropicis ex uino pota succurrit. [9] Veretro laborantibus ex uino cocta fomentum perquam utile subministrat. [10] Ipsa cum oleo trita eidem causae medetur. [11] Tumores et quae ictu uel repentina indignatione commota sunt folia ex aceto trita dissoluunt. [12] Aduersum ictus scorpionum itemque serpentium optime semen ex mero sumitur. [13] Simili modo temperatura uenerem stimulat, urinam ciet, sistit aluum, pulmonis et iocineris iniurias abigit, abundantiam lactis puerperis praestat; [14] ex aqua tritum nausiam sedat, stomachum dissolutum astringit nec est illud periculum etiam si in febre sumatur. [15] Vulnera dentis canini cum melle inlitum purgat et sanat.

XXVI De holisatro

[1] Scorpionum ictibus et morsui canis semen eius ex uino datum occurrit. [2] In mulso decoctum atque potum difficultatibus urinae medetur. [3] Tormenta uentris et ceteras intestinorum querelas eodem modo sanat. [4] Radix in uino decocta calculos pellit. [5] Lateris et lumborum doloribus eadem potione succurritur. [6] Sucus algentibus propinatus exoptatum calorem per membra diffundit.

XXVII De cepa

[1] De uirtute ceparum inter medicos nonnulla diuersitas est: [2] Dioscorides putat ex cibo earum sitim accendi, inflationes fieri, caput praegrauari. [3] Galenus existimat his demum qui felliti uideantur esse contrarias, ceterum flegmate laborantibus etiam utiles asseuerat. [4] Asclepiadi uidetur ceparum usus perquam necessarius et firmitatem ualitudinis obtinere qui eas ieiuni cotidie sumpserint. [5] Credit et stomacho cibum salutarem, uidelicet illa ratione quod spiritus agitet. [6] Praeter haec peculiare cepis attributum putat ut quotienscumque edentur gratiam nobis boni coloris adquirant. [7] Somnum cepas adiuuare, aluum mollire consensu omnium creditum. [8] Medentur oris ulceribus, si cum pane manducantur. [9] Morsus caninos uirides ex aceto inlitae sanant. [10] Siccae quoque cum melle contusae contra morsus eosdem pari uirtute subueniunt. [11] Ad eandem causam ex uino et melle decoctas iubent uulneribus imponi nec nisi post tertium diem solui. [12] Dioscorides cum cepa salem et rutam caninis morsibus suadet imponi. [13] Instillatus auribus sucus cum lacte mulieris prohibet dolorem. [14] Quidam illum repente obmutescentibus ex aqua bibendum dederunt. [15] Conluendis dentibus frequenter assumptum integros eos seruare praesumitur. [16] Tardantibus menstruis feminarum non inutile est uel ipsas in cibo offerre uel sucum ex uini potione miscere. [17] Idem sucus et caput optime purgat, si modo patienter naribus fuerit attractus, et cum adipe gallinae trituras pedum mitigat quas calciamenta fecerunt. [18] Fluxu uentris laborantibus profuit coctas eas in cibo sumptas oleo prius tingere, scilicet ad mitigandos morsus quos in eiusmodi causis necesse erit experiri. [19] Alopecias tunsis cepis infricare inter efficacia remedia compertum est. [20] Galenus affirmat citius ex his nasci capillos quam si alcyonio quis utatur.

XXVIII De anetho

[1] Anetho etsi calida uis traditur, non est tamen plurimum feruens nec austera, uerum habet aliquam in se etiam molliendi potestatem, si Graecis auctoribus credimus, etiam nutriendi: [2] nullum denique athletarum cibum sine anetho esse patiuntur. [3] Aegrotantibus prodest cum ex oleo tepefactum cerebro infunditur. [4] Creditur dare illis aliquas et febris indutias, mitigat capitis dolores, neruorum tensuras relaxat, non dormientes ad spem quietis inuitat. [5] Stomachi querelas coctum in aquae cyatis tribus potum miro modo releuat. [6] Ructus indicio est per quem intellegere datur aperta omnia quae clausa torquebant. [7] Digestiones adiuuat. [8] Ideo uentrem uidetur inhibere. [9] Intestinis laborantibus et uentris dolori, uel ex aqua, datum in potione succurrit. [10] Tritae radices et impositae feruoribus medentur oculorum. [11] Cinis eius suspendit uuam faucibus ingrauescentem. [12] Radicum acrior cinis est, adeo ut curentur ex eo et caro crescens et sordidum uulnus et quae serpere incipiunt. [13] Semen feruefactum admotumque naribus singultire non patitur.

XXVIIII De sinapi

[1] Pythagoras, inter ea quae propter uirtutem et efficaciam laudat, primum sinapi locum assignat. [2] Cuius naturam medici uolunt esse thermanticam, hoc est caloratam, leptynticam, quae quod inuenit extenuet, epispasticam, quae quod comprehendit adducat. [3] Merito ergo sucus eius in quo omnis uirtus est constituta tantis tamque numerosis corporum uitiis praestat auxilium: [4] sensus acuit, aluum mollit, urinam ciet, menstruis imperat, calculos frangit, caput purgat nunc palato gargarizatus ut pituita crassior profluat, nunc admotus naribus ut sternutamento strictura soluatur. [5] Stomacho contra omnia querelarum genera succurrit. [6] Suspiriosis flegmate dissoluto liberos hauriendi aeris praestat meatus. [7] Serpentium ictibus et scorpionum cum aceto tritum inlinitur. [8] Non inutilis cibus est contra uenena fungorum. [9] Positum extrinsecus cutem ui caustica exulcerat, raro medicis ad eiusmodi remedia uenientibus, quoniam paene intolerabilem suscitat ustionem nec nisi in magnis ac uetustissimis causis tam saeua tormenta subeunda sunt. [10] Sed hoc genere tormenti et humor capitis auertitur qui caecitatem oculis comminatur quique stomacho atque pulmoni acer instillatus letaliter ad pthisim praestruit. [11] Et coxae dolores per uesicas et pustulas digeruntur et splenis tumor soluitur et iocineris indignatio relaxatur et hydropicis innatans humor iam non reuersurus hauritur. [12] Aiunt et lethargicos excitari, si pedes eorum simul tritis sinapi et fico arida perfricentur. [13] Nos interim de suco locuti sumus qui semine exprimitur, admixtus scilicet nunc aquae, nunc melli, si usus exegerit. [14] Est et aliud qui ex caule colligitur: [15] hic cum inaruerit, lacteam facit guttam, utilem dentibus si in dolore mandatur. [16] Elegans ex eo uelut antidotum Plinius tradit. [17] Nam semen sinapis eiusdemque radices in musto contineri iubet. [18] Hoc colatum putat dandum uitiis faucium, stomachi, capitis, oculorum; [19] potioni modum statuit quantum manus plenae mensura concludit. [20] Fit ex sinapi oleum semine infuso, lumborum doloribus et neruis torpentibus necessarium.

XXX De cauliculo

[1] Cato tradit populum Romanum sexcentis fere annis medicina brassicae usum. [2] Nondum enim in urbem commeauerant medici, qui in artem redegerunt quemadmodum magno sanitas constaret et peregrina pigmenta secum attulerunt ut illis imponerent pretia quae uellent. [3] Ceterum militares uiri gloriosas cicatrices gratuito holere curabant, eodem horto usi ad salutem dum illos pascit et sanat. [4] Ponam primo in loco medicamentum re uera ita appellandum [5] Catonis antidotum, quod ille ex brassica componendum putauit dolori capitis, oculorum caligini, stomacho et praecordiis profuturum. [6] Crudam cum coriandro et ruta et menta et radiculis laseris, ex aceto et melle conteri iubet ac mane ieiunis duorum acetabulorum mensura propinari. [7] Ceterum brassica hoc modo curat: [8] uulneribus non solum recentibus uerum etiam ueteribus, canceratis quoque, si prius aqua calida fota sint, crudam contritam bis die imponi <iubet>. [9] Et impetigines credit hoc modo tritam sine ulceratione sanare. [10] Podagrae atque articularibus morbis cum ruta et coriandro et hordei farina et salis mica utiliter admoueri putat, fistulas itemque luxata discutere, tumores aut euocare aut spargere impositam, insomnia ac uigilias compescere si decocta cum sale et oleo ieiunis in cibo detur, decoctae aquam in fomento neruis articulisque prodesse. [11] Eius qui brassicam ederit urinam seruari iubet; [12] quam calefactam neruis utilem asseuerat. [13] Pueros etiam numquam debiles fieri si ex ea urina frequenter lauentur. [14] Hactenus de Catone, nunc ad medicos transeamus; ex quibus Chrysippus peculiarem brassicae librum dicauit omnium membrorum ex ea remedia continentem. [15] Eius et ceterorum de brassica haec opinio est. [16] Cibus eius assiduus caliginem discutit, concoctioni prodest, purgationem feminis excitat, copiam lactis infundit. [17] Semicruda aluum resoluit, bis cocta constringit. [18] Cruda ex aceto sumpta spleneticos curat, partus etiam mortuos pellit. [19] Cocta, contrita et stomacho cum axungia uetere et rosacio superposita, ardores febrium mitigat. [20] Lepras et psoras cum alumine rotundo ex aceto inlita emendat. [21] Eadem uirtute medicaminis etiam fluentes capillos retinet. [22] Testium et genitalium uitiis utiliter imponitur, efficacius profutura si fabae tritae misceatur. [23] Dioscorides sucum eius uiridem cum iri et nitro ad molliendum aluum dari censet. [24] Podagricis et arthriticis cum aceto et feni Graeci farina utiliter imponitur. [25] Catapotia Corneliana alectoria fiunt ex brassica satis innoxia; [26] Corneliana ab auctore dicuntur, alectoria quod post balneum sumpta circa cantum gallorum aluum incipiunt commouere. [27] Eorum compositio talis est: [28] cucurbitae agrestis interioris medullae scripuli VI, piperis scripuli VI, dacrydii scripuli XII, mastices scripuli XII. [29] Haec trita et creta suco brassicae temperantur et in pilulas ad modum eruiliae deformantur. [30] Ex his quinque uel septem, interdum etiam nouem, post balneas propinantur nec erit necesse ut is qui accipit aliquid de cotidianae uitae consuetudine immutet. [31] Stirpes eius aridi combusti et in cineres redacti uim causticam praestant; [32] qua ratione ad ueteres lateris et coxae dolores cum axungia uetere efficaciter admouentur. [33] Eundem cinerem si quis psilotris cum aceto et lasere coniunxerit, detracti pili non renascentur. [34] Apud Galenum inuenio semine brassicae poto, maximeque Aegyptiae quae uehementior illi uidetur, lumbricos et omnia intus animalia extingui. [35] Puluis e cinere radicum iacentem uuam subiectus attollit. [36] Melitius affirmat uuae esse remedia radicem plantae auulsam colloque suspensam ita ne terram post truncationem contingat.

XXXI De asparago

[1] Asparago inest et caloris aliquantum sed illi etiam styptici uigoris temperatura miscetur. [2] Inde stomacho laborantibus cibus utilior. [3] Transit in antidoti uicem si cum cymino, oleo, sale ieiunis offeratur. [4] Et coli dolorem sic acceptus emendat, caligines discutit, uentrem leniter mollit. [5] Radix ex uino albo trita et in potionem perducta calculos frangit. [6] Eadem lumborum dolores et renum sedat. [7] Medetur etiam uuluae querelis. [8] Aceto discocta imposita contra elephantiasin efficax creditur. [9] Eadem sicca tunsa et in lana denti dolenti admota sine dolore eum detrahit. [10] Semen obolorum trium pari pondere cum cymino potui datum uenerem stimulat, sollicitat urinam.

XXXII De armoracia

[1] Calida est armoraciae uirtus et ideo in cibo sumpta copiosam effundit urinam. [2] Incitat etiam menstrua feminarum. [3] Stomacho utilis ex aceto data. [4] Pituitas glutinosas cum melle sumpta dissoluit. [5] Radix adusta et in puluerem uersa siccandis ac purgandis uulneribus imponitur. [6] Quidam sucum eius ex uino datum contra uenena utilem crediderunt. [7] Eadem trito semini uis est, si cum melle sumatur. [8] Nobis expertum est armoraciam in ptisanae sorbitione discoctam thoracis uitia sanare.

XXXIII De pastinaca

[1] Pastinacae uis omnis in radice et in semine constituta est. [2] Aqua mulsa in qua radix decocta est potui data iocineris et lienis querelas, lumborum et renum uitia compescit. [3] Dysentericis etiam uetustis utilis radix in lacte decocta. [4] Trita ex aqua et in sucum redacta ac potui mensura quatuor unciarum data opisthotonicis et pleureticis praestat medelam. [5] Radix collo alligata tumores testium sedat. [6] Negant feriri a serpentibus qui pastinacam secum ferant uel ante gustarint. [7] Venerem stimulat copiosior in cibo sumpta. [8] Dentes radice pastinacae circumscalptos credunt a dolore releuari. [9] Semen ex uino uel ex posca datum scorpionum uenenis resistit. [10] Aeque semen ex uino datum tumentem aluum feminarum et suffocationes ex matrice praeclusas efficaciter soluit. [11] Cum melle tritum canceratis uulneribus imponitur.

XXXIIII De napo

[1] Non unam eandemque uirtutem in omnibus napis experta medicina est. [2] Hoc enim quod angulosis foliorum caulibus ad anethi similitudinem floret, uesicae laboranti, itemque cessantibus menstruis feminarum decoctum ex aqua mulsa utile existimant. [3] Per quae non dubie ostenditur calidam possidere uirtutem. [4] Semen quoque eius tostum atque tritum bibendum ex aquae calidae cyatis quattuor dysentericis obtulerunt, sed urinam uidetur inhibere nisi illi pro modo lini semen addatur. [5] Alterum genus est quod simile raphano ac rapo uidetur, laudatissimi seminis et contra uenena fortissimi. [6] Ob hanc causam optima quaeque theriaca sine eo nulla conficitur.

XXXV De rapo

[1] Rapa Democritus tamquam contraria corpori damnat. [2] Putat enim ex his inflationes stomachi excitari. [3] Contra Diocles itemque Dionysius etiam necessaria existimant propter eas uirtutes quae subiectae sunt: [4] antidotum repraesentant cum ex oleo et uino trita sumuntur. [5] Venerem stimulant eo ualidius si cum eruca condiantur. [6] Tosta et cum adipe contusa articulorum dolori medentur. [7] Feruentia imposita perniones mitigant, frigus ex pedibus expellunt. [8] Aqua in qua decocta sunt frigidis podagris salubre fomentum est. [9] Cuicumque uitio pedum maximeque trituris cruda tunsa succurrunt. [10] Contra serpentes et toxica datur semen ex uino bibendum. [11] Idem semen ex uino uulneribus uenenatis inlitum prodest. [12] Secundum haec semen in rapis potest calidum et feruens uideri, ipsa paulo solutiora creduntur sed quod minus possident caloris, molliendi potestate compensant.

XXXVI De thymo

[1] Thymum inter haec recte ponitur quae uirtutem calidam simul austeramque sortita sunt. [2] In cibo sumptum caliginem discutit, lumbricos interimit, urinam impellit, menstrua feminis prouocat, uteri reliquias uuluae inhaerentes uel ipsos partus emortuos extrahit. [3] Tritum cum melle et ad modum ligulae datum in cibo flegmata soluit. [4] Tritum ex aceto et impositum eodem modo papulas fugat et eminentia excidit. [5] Mixtum polentae et in uino maceratum coxaeque feruens superpositum sciaticis salutare est.

XXXVII De origano

[1] Origano Graeci tria nomina posuerunt: [2] ex quibus unum tragoriganum, aliud heraclium, tertium onitem uocauerunt. [3] Sed illa maioris uirtutis atque efficaciae sentiuntur in ratione medicinae, hoc satiuum cuius nos meminimus aliquanto infirmius illis scilicet comparatum. [4] Ceterum nec ipsum sine acri uirtute sentitur. [5] Ex uino albo tritum, in potione sumptum scorpionum et araneorum uenenis resistit, cruditates discutit. [6] Stomachi morsus ex aqua calida datum lenit. [7] Cum oleo et aceto tritum collectumque sucida lana luxatis et contusis partibus prodest.

XXXVIII De cerefolio

[1] Cerefolio ignea uis et acerrima est. [2] Potest cum melle canceratis mederi, lateris dolores haustum ex uino mitigare. [3] Quidam illud oleo incoctum acopis ad soluendam iniuriam frigoris miscuerunt. [4] Ex aqua mulsa pituitam resoluit; [5] ex aceto lumbricos et tineas perimit, urinam ciet, menstrua impellit. [6] Tritum cum cera et axungia uetere parotidas discutit, soluit omnem tumorem.

XXXVIIII De serpyllo

[1] Serpyllum calidum simul et nobis utile medicinae usus ostendit. [2] Capitis dolores coctum ex aceto et cum rosacio tempori ac fronti inlitum mitigat. [3] Serpentes et omnia animalia uenenata adusti nidor repellit. [4] Ideo et messoribus in cibo miscetur ut, si fatigatos forte somnus oppresserit, tuto quiescant contra animalia quae id temporis uenenatis morsibus saeuire consuerunt. [5] Contusi puluis ex scripulis XII in aqua datus tormina emendat, urinae difficultates resoluit. [6] Lienis iniuriae idem puluis ex aceto mixtus occurrit. [7] Nec minus cruentis excreationibus subuenit ex duobus cyatis mellis et aceti temperatus. [8] Atque ut serpylli potentiam intellegas, subdidi theriacam in tempio Aesculapii ab Antiocho, rege Syriae, uersibus dedicatam, in qua non leuem meruit portionem. [9] Est autem compositio haec: [10] trifolii scripuli VI, opopanacis scripuli VI, serpylli scripuli VI, anesi scripuli XII, feniculi scripuli XII, amuli scripuli XII, apii seminis scripuli XII, erui farinae uncia I; [11] haec simul trita uino quam potest optimo colliguntur et in pastillos uictoriati ponderis scripuli IS digeruntur. [12] Ex his singuli dantur ex uini mixti cyatis tribus. [13] Hac theriaca Magnus Antiochus semper est usus aduersum toxica et potiones malas et animalia uenenata. [14] Cui quantum debuerit ex eo licet colligere quod testimonii sui arbitrum medicinae deum fecerit.

XL De piro

[1] Pirorum naturam Dioscorides stypticam credidit et ideo contrita imposita impetus omnes incurrentis humoris auertere eaque ratione compescere etiam quae de tumore sublata sunt. [2] Recentibus certe admota uulneribus sistere sanguinem profluentem, perducere uulnus ad cicatricem. [3] Galenus non unam in piris sed ex pluribus mixtam putat esse uirtutem. [4] Nam quaedam ex his austera, quaedam acida, quaedam dulcia deprehendit. [5] Austeris quidem posse concedi ut styptica et constrictiua uideantur. [6] Acidis autem inesse aliquid et caloris unde plerumque dissoluunt stomacho inhaerentem flegmatis densitatem. [7] Dulcia cum sint aquati et soluti saporis, nihil in se neque frigidi neque calidi contenere. [8] Ex quibus singulis pro discrimine generum et necessitate causarum ordinanda etiam subsidia medelarum. [9] Austera et acida in cibo sumpta stomacho existimant conuenire, siti minime conuenire, in dulcibus uniuersa contraria. [10] Aqua in qua pira sicca decocta sunt mirifice ualet fluxum uentris inhibere. [11] Non minus proderit si uel folia sola decocta sint. Adnotatum in piris quod praeter alia poma corpus nutrire credantur. [12] Galenus affirmat pira ieiunis oblata uentrem constringere, eadem post cibum sumpta dissoluere. [13] Folia ignitis admota uulneribus possunt mitigare feruorem.Radix piri alligata <tam> diu creditur conceptum impedire quousque portetur. [14] Aiunt et ipsa poma remouenda cum feminae partus incubuit: [15] si in eodem loco fuerint, difficulter uteri claustra reserari. [16] Semen pirorum cum melle contritum et saepe ieiunis datum traditum dolorem iecoris submouere.

XLI De malo granato

[1] De punici arbore quod uim stypticam obtinet omnes fere medici una opinione consentiunt. [2] Verum in ipso genere pomorum dissonans uirtus et quadrifariam diuisa secernitur. [3] Nam dulcia continent aliquid et caloris et inde inflationes stomacho mouent nec tuto febricitantibus dari possunt. [4] Acida stomacho accommodata sunt et urinam mouent, pulmonem refrigerant, iecori blandiuntur. [5] Vinolenta de superioribus singulis aequa parte composita mediam sibi uindicant potestatem. [6] Acerba illa sunt, quibus coria curantur, frigidae, siccantis constringentisque uirtutis quod intellegere licet cum efferuescentem pellium tabem trita et aspersa consumant. [7] Cibus ex punico nullus est. [8] Nam etsi dentibus mandatur, solus ab stomacho sucus hauritur. [9] Recte igitur tradiderunt qui negant punico corpora nostra nutriri et eo sic opinantur utendum ut medicari potius, non alere uideatur. [10] Mala punica in duas partes diuisa per triduum in aqua caelesti madent. [11] Haec potui data coeliacis sanguinemque iactantibus salutaris est. [12] Aluum fluentem miro modo sistit punicum in olla noua operculo inlito in furno exustum et in puluerem redactum et in uini potionem perductum. [13] Ex cytinis fit remedium quod creditur tutos ab oculorum dolore praestare. [14] Dioscorides simplicius in hunc modum tradit ut cum primum cytini erumpere incipiunt, tres numero additi <in os> sine contactu dentium transuorentur. [15] Ceteri, in quibus Plinius, efficacius putant ut qui hoc remedium petiturus est omni uinculo solutus duobus sinistrae manus digitis pollice et quarto cytinum detraheret et ut supra positum est transuoraret et leui floris adtactu oculos suos ante lustraret. [16] Idem cytinus siccatus et in puluerem redactus exedit carnem quaecumque uulneribus excreuit. [17] Est in cytino flosculus quidam antequam ex eo mali figura formetur. [18] Eum Graeci balaustion uocauerunt. [19] Maximae mirandaeque uirtutis. [20] Vlceribus oris itemque toxillis et uuae medetur cum melle contritus. [21] Sicci puluis uulnera in quacumque parte genitalium nata compescit. [22] Et idem excreantibus sanguinem datus in poscae sorbitione succurrit. [23] Solutiones quoque uentris sumptus ex mero constringit. [24] Fit ex acido punico medicamentum, stomatice a Graecis nominatum. [25] Cuius compositio eiusmodi est: [26] detracto cortice mala tunduntur, ex his sucus exprimitur, is decoctus ad tertias, cum ad sextarium uenerit, croci scripuli VI, myrrae scripuli VI, aluminis scissi scripuli VI, mellis optimi libra I. [27] Hoc medicamento praecipue quidem oris uitia sanantur, uerum et uitia narium mitigat et aurium uulnera expurgat et oculorum caliginem discutit, ulcera etiam genitalibus innata persanat. [28] Fit et haec compositio de punicis apud Graecos oporice dicta contra marcorem stomachi ac fastidium necessaria: [29] in congium musti coniciuntur quinque punica, totidem et cydonia, cum his sorborum sextarius, roris Syriaci sextarius, croci scripuli VI. [30] Omnia simul tam diu decoquuntur donec in mellis corpus crassitudo pinguescat. [31] Ex hoc cocleare grande plenum optime ieiuno cotidie datur. [32] Ipsum uero medicamentum salubriter uitreo uaso seruatur. [33] Fit ex eo et roitu sceuasia quae omnibus nota est.

XLII De malo

[1] Dioscorides quod ad aestiua mala pertineat ita sensit ut ea crederet flegma nutrire, fellis ardores excitare, inflationes mouere, neruosis partibus minime conuenire. [2] Galenus non omnia reicienda pronuntiat sed quae aut aquati saporis aut asperi aut acidi aut prope uanitate dulcis occurrunt. [3] In his tantum esse uitia quae frustra omnibus adiudicantur. [4] Ipse austeris et stypticis adesse ait fermeque his omnibus quae sola in hieme seruantur. [5] Ea si matura lecta et salubriter custodita prouenerint, etiam prodesse languentibus asseuerat. [6] Denique farina inuoluta, in calido cinere discocta in querelis utiliter putat stomachi nausiantis offerri. [7] Potest malum maxime Matianum sanguinem reicientes, pulmonis et iecoris iniuriae obnoxios subleuare, melius tamen si numquam ieiunis sed post cibum detur. [8] Vis ergo malis humida et frigida est, quod maxime ex eo comprehenditur quod sucus qui fuerit expressus facile transit in acorem. [9] Austeris tamen malis et acidis possunt recentia uulnera statim claudi si contrita imponantur. [10] Tumores atque liuores ex aqua cocta et cum axungia trita compescunt. [11] Fit ex malis Matianis optimis nobile medicamentum quod Graece hedrice dicitur; [12] perquam utile atque efficax si quando in uerendis partibus condylomata uel papulae eminentes quas exochadas medici uocant uel callosa pars carnis excreuerit. [13] Eius compositio talis est: [14] mala concisa et interius lignosa parte purgata librae unius ponderis, adiectis croci scripulis VI, in passi sextario decoquuntur et cum omne concoxerit tam diu cum pulpa id est, molli panis autopyri conteruntur donec in ceroti lentorem mollescant. [15] Hoc appositum uitia supra dicta sic curat ne ad ferrum uenire patiatur. [16] Fit ex isdem malis ecligma perquam elegans: [17] decoquuntur ex uino Falerno, sucus expressus cum mele miscetur. [18] Folia uulneribus apposita impetum feruoris excludunt, trita cum nitro et butyro parotidas sanant, siccata et fumigata carbonibus serpentes fugant. [19] Corticis sucus eiusdem paene uirtutis est nisi quod adustus et in puluerem dissolutus cauatis uulneribus ut carnem reddat imponitur. [20] Vuam iacentem cum melle contritus leuat. [21] Genitalium uitia cum uino aspersus emendat.

XLIII De cydonio

[1] Cydonea plurimi medici eustomacha crediderunt. [2] Ceterum styptica comprimere urinam magis quam ciere consuerunt. [3] Cruda austeriora sunt. [4] Cruda itaque et matura coeliacis, dysentericis, sanguinem reiectantibus prosunt in cibo sumpta. [5] Coquuntur et in cinere calidissimo farina inuoluta et aegris quorum diuturna iam febris est sine periculo dantur. [6] Thoracis et stomachi tormenta mitigant. [7] Aqua etiam caelesti madescunt quae potest ad multa prodesse. [8] Nam et sedis uitia in fomentum assumpta delenit et matricibus feminarum in tumore succurrit omnibusque feruoribus uehementer obsistit. [9] Infundi quoque in aceto siue in uino solent quod stomachicis et intestinorum fluore uexatis oportunissime offertur. [10] Fit ex cydoneis uinum quo colore languentium desideria fallantur. [11] Nam specie et gustu et odore cuiuslibet uini ueteris imaginem repraesentat, ideoque Graeci ydromelon appellant. [12] Ex multis compositionibus eius melior haec et utilior traditur: [13] post caniculares aestus quaecumque se ex nouis imbribus aqua caelestis infuderit mundo uaso suscipitur et in umbra posita, saepius transfusa colatur. [14] Tunc cydonea iustae maturitatis seminibus et ligno interiore purgata et in frusta concisa immerguntur aquae et tam diu cum ea relinquuntur, donec in sucum transisse malorum uini colore prodatur. [15] Hanc diligenter liquatam et in uasa picata diffusam eiusmodi loco seruare solemne est ad quem maxime fumo et, si fieri possit, soli negetur accessus. [16] Septimo mense pro uino uti licebit. [17] Quidam ex his et oleum quod appellatur melinum faciunt uehementer accommodatum ad ea corporis uitia quae styptica uirtute pellenda sunt. [18] Maxime tamen ex eo sudores molesti detineri solent et stomachi operta componi et uulnera in capite nata leniri. [19] Haec sicco die ante meridiem lecta et in linteolo mundiore purgata in uitreo uaso mittuntur et oleo deinde recentissimo uas usque ad fauces repletur et pelle coopertum umbroso in loco seruatur. [20] Eadem Dioscorides et diuretica existimat austeritatis fortasse beneficio.

XLIIII De persico

[1] Persicorum cibus est quidem stomacho inutilis eo quod cito sucus eius inacescat et caro aeque in digestione uitietur, uerum minime grauis, dum non diutius in intestinis moratur et ad ima semper exitu celeriore festinat. [2] Praecoqua tamen et armenia leuiora sunt. [3] Minus in his offendit quod supra in maioribus persicis adnotauimus. [4] Et tamen praecoqua ad utilitatem corporis armeniis antecedunt. [5] Ideo haec etiam aegris interim dari possunt quorum dumtaxat condicio permiserit. [6] Persicorum cibus negatur a medicis membra nutrire. [7] Galenus suadet numquam post cibum omnino sumere, corrumpi affirmans si cibis ceteris innatarit. [8] Folia persicorum trita et imposita uentris animalia perimunt et expellunt. [9] Eadem sicca atque in puluerem tunsa recentes plagas cruentorum uulnerum claudunt. [10] Nucleus persicorum capitis dolori cum oleo et aceto tritus inlinitur quamuis quidam cum solo rosacio terere maluerint. [11] Gummis gutta, quam persici truncus inlacrimat, fluenti aluo medetur. [12] Eadem mixta cum uino etiam in uesica lapillos frangit, trita ex aceto impetigines reprimit, decocta cum croco tumores faucium mitigat, asperam arteriae canalem leuiorem facit, excreantibus sanguinem miro modo subuenit, thoracis obstrictos sinus reserat, uitia pulmonis expurgat.

XLV De citrio

[1] Non una eademque uirtus in omnibus citrii partibus continetur. [2] Nam semini acidam potestatem ac per hoc stypticam inesse manifestum est; denique praegnantibus fastidio laborantibus esui datum stomachum a nausia uindicat. [3] Tritum et in potione uini datum lieni medetur, querelis iecoris occurrit, aqua tritum et inspersum humidis uulneribus adhibetur. [4] Inde pernionibus ex ea singulare praesidium est. [5] Cortici austerior natura concessa est quae quantum ualeat etiam de ipso odore testatur. [6] Modice sumptus aut potioni calidae diutius immersus beneficia maturae digestionis operatur. [7] Medicamentis quae purgando uentri praeparantur sucus eius admixtus turbationis periculum demit. [8] Fit ex citrio nobile antidotum tussientibus quod eximie pectus exonerat. [9] Diaprasion quidem apud medicos hoc uocatur, sed maxima uirtus eius in citrio constituta est. [10] Id uarie quidem apud multos, uerum explorata et recepta eiusmodi compositione conficitur: citrii unciae VI, marrubii uncia I, hysopi uncia I, inulae uncia I, glycyrrhizae uncia I, iunci radicis uncia I, puleii scripuli VI, roris marini scripuli VI, pinea integra una, palmulae tostae XXI, caricae XXI. [11] Haec omnia in aquam fontanam infunduntur et ibi die ac nocte merguntur. [12] Postea aqua ipsa cum pigmentis, sicut infusa sunt, decoquitur ad tertias et inde colata mensura pari cum despumato melle miscetur mollique igniculo, ne aduratur, hoc usque incalescit donec subacta in mellis crassitudinem transeat.

XLVI De pruno

[1] Pruni recens pomum uentrem resoluit, stomacho contrarium iudicatur sed omne hoc incommodum celeri digestione finitur. [2] Sicca non tantum molestiae praebent. [3] Dioscorides sicca cocta aluum restringere existimat. [4] Quod Galenus non inmerito falsum esse contendit. [5] Quis enim nesciat ex passo discocta uel mulso ad solutionem uentris operaci maximeque proficere si decoctum ipsum cui sucus admixtus est sorbeatur? [6] Facit tamen et ipse differentias diuersi generis in prunis ut Syriaca tantum putet minus aluum mouere quod sint strictiora, hispana uero plus soluere quod sint dulciora. [7] Idem ex omnibus prunis quae maiora et elata sunt, ea demum tenera et digestioni faciliora et uentri molliendo accommodata praesumit, minoribus omnia inesse contraria. [8] Est et agreste prunum austerioris fortiorisque uirtutis. [9] Hoc siccum etiam ueteres dysentericos certum est adiuuare. [10] Gummi huius arboris cum uino potum calculos frangit, cum aceto tritum atque inlitum lichenas optime purgat. [11] Aqua in qua pruni folia decocta sunt gingiuas et uuam itemque toxillas ab omni querela ore conluendo defendit, sed in uino decocta uehementius prosunt. [12] Radices itemque cortex eandem stypseos habent potestatem quae in foliis constituta est.

XLVII De mespilo

[1] Mespili arborem Dioscorides contentus agrestem nominasse praeteriit, hoc tantum asseuerans quod poma eius et folia uirtute non discrepent. [2] Sed et ceteri diligentius qui et uocabulum eius aliud addiderunt. [3] Nam apud quosdam tricoccum nominari ex tribus granis quae ad seminis subolem retinet intus inclusa. [4] Austerissimum esse mespili fructum et ante uirtutem gustus ostendit, sed fluxus uentris inmodicos fortissime detinet, stomachum dissolutum uehementer astringit. [5] Sunt qui putent et dentibus non leuiter subuenire, si in dolore mandatur. [6] Folia quoque eius et cortex itemque radices tunsae et impositae cuicumque feruori tumorique subueniunt. [7] Sicca et trita cum melle ad cicatricem uulnus adducunt, hausta cum dulci solent sanguinem reicientibus opem ferre, item in uino propinata ueneficis potionibus repugnare.

XLVIII De zizypho

[1] Zizypha modicum cibum corpori praestant. [2] Licet illis saporis non nulla gratia lenocinetur, habent tamen plurima incommoda: [3] aegre concoquuntur, sitim accendunt, praegrauant stomachum, difficillimum reddunt uentris officium. [4] Ex quibus aspera uis eorum et primum ligno sortita deprehenditur. [5] Folia tamen uel ipsa poma contrita et imposita spleneticos et hydropicos adiuuare certissimum est. [6] Radicis et corticis eadem uirtus habetur. [7] Quorum sucus ex melle coctus tussim mitigat, cum mero mixtus iecori medetur, uesicam leuat urina largiore.

XLVIIII De fico

[1] Ficorum natura calidissima est sed quod ad poma pertinet nimium recentibus austeritas inest et ideo tales stomachum inflant et intestina perturbant, modice quidem, nam statim per aluum defluit omnis iniuria. [2] Quae igitur maturiores sumptae sunt prope innocuae creduntur et corpus sic sicuti siccae saginant. [3] Antea denique athletae ficis alebantur priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. [4] Siccae tritae et impositae uehementes tumores aut maturant aut discutiunt efficacius si eis nitrum uel iris accesserit. [5] Coctae ex aqua cum hysopo dant potionem quae pectus expurgat. [6] ltem coctae cum uino sedi tumenti praestant salutare fomentum. [7] Ipsae panno inlitae et impositae paniculas, parotidas, furunculos rumpunt. [8] Item cum feno Graeco ex aqua decoctae fomentum faciunt quod extinguit uitia matricum. [9] Cum ruta et melle dant sucum qui a pleureticis et pulmone uitiatis salubriter hauritur. [10] Cum aeris flore contritae molestissimis tibiarum uulneribus imponuntur. [11] Tritae cum sale scorpionum plagis medentur. [12] Canceratis quanto pinguiores fuerint tritae et impositae tanto efficacius subueniunt. [13] Hydropicos extrinsecus siccant ex uino contusae et cum absinthio et hordeacia farina, in modum cataplasmatis adunatae. [14] Combustae et tritae et ceroto <mixtae perniones sanant> [...].

L De sorbo

[1] Plurimis medicis placet sorba pro medicamento magis quam pro cibo esse sumenda. [2] Et quidem alba adhuc et semicruda delecta uehementius solutioni uentris obsistunt, stomachum praegrauant, uerum tamen matura siccata subleuant stomachum, fastidium pellunt, uulnera interaneis innata deleniunt. [3] Quidam sicca sorba in farinam tunsa soluerunt et pro polenta cum uino spleneticis et iecore laborantibus maximeque pulmonis molestiam sentientibus obtulerunt. [4] Aqua in qua decocta sunt non minus et ipsa causis supradictis potui oblata succurrit, dysentericis iniecta medicatur.

LI De siliqua

[1] Siliquae recentes stomachum auertunt, aluum resoluunt, eaedem siccatae in contrarium compescunt. [2] Cibus earum ad urinam proficit commouendam. [3] Traditur ad stomachi dolorem non leue praesidium, si ternae in sextario aquae ad dimidium decoquantur isque sucus per dies quinque continuos hauriatur. [4] Galenus de siliquis pessime sentit quod uix digerantur et uentrem restringant et humores noxios nutriant.

LII De cerasio

[1] Cerasi uiride pomum uentrem humectat et prouocat, aridum siccat et detinet. [2] Stomacho uiride contrarium, siccum perquam utile accipitur. [3] Hoc quidam existimant et urinam mouere. [4] A non paucis auctoribus traditur, si mane recentia cum suis nucleis deuorata sint, aluum tam copiose fluere ut ex eadem causa etiam pedes morbo impliciti liberentur. [5] Fit ex his diacerasion quod omnibus notum est. [6] Galeno placet non unam in omnibus cerasi pomis esse uirtutem. [7] Nam in quibusdam austerus sapor, in quibusdam acidus, in quibusdam dulcis apparet. [8] Et uult austera ad hoc ualere ut uentrem constringant, stomachum uero confirment. [9] Acida iudicat flegmate abundantibus stomacho oportuna. [10] Nam magis siccant et crassitudinem densioris humoris incidunt. [11] Dulcia stomacho aduersa pronuntiat, citius tamen per intestina defluere. [12] Gummi, quod truncus inlacrimat, exasperatas arterias optime lenit, si in uino uetere detur in sorbitione resolutum. [13] Simili modo datum fastidium stomachi nausiantis auertit et e facie foeditatem palloris excludit. [14] Cum mero haustum calculos etiam quibus uesicae canalis obstruitur in harenae puluerem soluit.

LIII De amygdalo

[1] Amygdalum recens, ut multis uidetur, stomachum onerat. [2] Dioscorides etiam prodesse stomacho arbitratur, si cum folliculo suo nucleus deuoretur. [3] Caput praegrauat, caliginem nutrit, cupiditatem ueneriae uoluptatis accendit. [4] Sicca etiam contra ebrietatem ualent, si ante uinum quinque sumantur. [5] Sitim ex his inflammari illo argumento docetur quod uulpis cum amygdala deuorauerit nec aquam in proximo habuerit interire creditur. [6] Somnum faciunt, urinam mouent, feminarum iusta praecipitant. [7] Cum amulo et menta trita et in potionem perducta sanguinem reicientibus prosunt. [8] Oleum in quo decocta sunt infusum capiti caducos et lethargicos excitat. [9] Vlceribus canceratis et caninis morsibus trita cum melle subueniunt. [10] Dolores iocineris ac renium decoctorum in aqua potus extinguit, admixto modico passo quo solet potionis eiusmodi amaritudo leniri. [11] Cum resina terebinthina pro ecligmate data calculos frangunt, obstrictum canalem uesicae laborantis peruium praestant. [12] Tussi et colo prosunt cum elelisfaco ac melle contrita et in abellanae nucis magnitudine sumpta. [13] Fit medicamentum ex amaris amygdalis, quod Dioscorides dia amygdalon picron appellat, spleni et iocineri maximeque aurugini necessarium, quod conficitur sic: [14] amygdalorum unciae II, gentianae unciae IIII, anesi unciae II, absinthii Pontici uncia I, omnia simul tunsa cribrantur, ex eo puluere coclearium ex aqua datur. [15] Mulsam miscent qui nimiam amaritudinem uitant. [16] Vehemens hoc esse etiam domesticis in uxore seruata experimentis probaui. [17] Gummi, quod amygdali arbor exsudat, mixtum potioni reicientibus sanguinem saluberrimum creditur, tussim mitigat cum mero potum. [18] Eadem et ceteris arboris partibus uis inesse traditur, ut folia uel cortex ad tempus assumpta aperiant, purgent et extenuent.

LIIII De abellana

[1] Abellanae in cibo sumptae dolorem capiti incutiunt, stomachum inflatione distendunt, corpori sane pinguedinem conferunt. [2] Siccae si in uaso fictili torreantur, distillationibus mitigandis utilissime offeruntur. [3] Tritae ex aqua mulsa potaeque etiam uetustissimae tussis molestiam sedant. [4] Alii tritas et cum passo bibendas dederunt ad pulmonis et iecoris uitia sananda. [5] Multi tritas cum pipere miscuerunt et cum uino propinatas contra catarrum et tormenta uentris et urinae distillantis angustias ualere senserunt. [6] Cum axungia uel adipe ursina contritae et alopeciis inlitae capillorum damna restituunt. [7] Aiunt oculos infantium caesiorum ad colorem nigrum posse reuocari, si adustae cum oleo conterantur et ex eo cerebrum assidue perungatur.

LV De pistacio

[1] Pistaciorum uirtus austera et styptica et prope aromatis gratis iuncta colligitur. [2] Ideoque etiam stomacho accommodata creduntur. [3] Maxime tamen constat et thoracis, item pulmonis et iecoris uitia purgari. [4] Trita cum uino contra morsum serpentium prosunt.

LVI De castanea

[1] Castaneae ex omnibus fortissimum quidem cibum corpori praestant sed qui difficile concoquatur. [2] Coctae in carbonibus uel in fictili sicco uaso assatae et cum melle ieiunis datae tussientibus prosunt. [3] Aqua in qua cum suo cortice decoquuntur coeliacis, dysentericis, sanguinem excreantibus bibenda haud inutiliter propinatur. [4] Interior membrana quae corticem fructumque discernit ad tertiam partem decocta in aqua et potui oblata mire aluum fluentem refrenat, adeo ut Dioscorides putet etiam cathartico dato per hanc potionem iri obuiam posse, si plus quam necesse sit purget.

LVII De nuce

[1] Nux uiridis utpote adhuc aquatioris humoris styptica et frigida uirtute censetur. [2] Potest denique et stomacho aliquid uigoris adquirere et uentrem cum garo sumpta mollire. [3] Nuces siccae duae cum caricis duabus et uiginti rutae foliis addito salis grano simul conteruntur. [4] Nullis uenenis opprimi poterit ea die qua quisque ieiunus acceperit. [5] Inter kalendas et idus Iulias centum numero nuces, statim ut arbori demptae sunt, cortice adhaerente quassantur. [6] His admiscentur aluminis scissi librae tres et in nouo fictili uaso ponuntur. [7] Super haec infunduntur olei boni librae III et diligenter in loco neque humido neque nimium sicco obruuntur; [8] post nonaginta dies dabunt oleum quod fluentium capillorum damna restituat.

LVIII De pinea

[1] Fortissimus ex nucleis cibus est et humores optimos gignit et sitim sedat et stomachi acrimoniam temperat. [2] Purgat urinam. [3] Praestat antidoti uicem cum laseris uncia I, nitri uncia I, cymini uncia I, palmularum uncia I: [4] omnia in oxymeli resoluta oxyporium iocundissimum praestant si uncia nuclei triti simul accipiatur. [5] Cum uuis passis frequentius nuclei sumpti excitare creduntur tardiores ad usus ueneriae uoluptatis. [6] Ipsae pineae cum resina quam gerunt tunsae singulae in singulis sextariis <aquae> ad dimidium decoquuntur. [7] Ex eo cotidie binos haurire cyatos excreantibus sanguinem salutare est. [8] Cortex arboris decoctus in uino efficacissimam potionem contra uentris tormina subministrat.

LVIIII De myxis

[1] Id namque manifeste stypticae uirtutis apparet et frigidae quamuis plurimum illis de rigore siccitas decoquat. [2] Verum et ardores febricitantium extinguit ore compressum et sitim mitigat et in cibo sumpta stomachum erigunt, solutioni uentris obsistunt. [3] Trita et cum polline imposita collectiones suppurare non patiuntur. [4] Ossa combusta et in puluerem redacta, butyro et melle comitantibus, non abiecti uigoris xerocollyrium praestant.

LX De spomelidibus

[1] Hoc pomum Dioscorides frigidissimum affirmat atque ideo et laborem digestionis incutere. [2] Stypticum tamen et stomacho accommodatum plerique dixerunt. [3] Arboris eius natura cum malis congruit, aliquanto quidem infirmior, sed ut diximus propemodum potest causis similibus assumpta medicari.


no previous next