Hilarianus

De cursu temporum

digilibLT 2019
Informazioni editoriali

[p. 155 Frick] Quantocumque tempore in diuinis legibus cuiuscumque timentis deum intentus fuerit animus, tanto e lege, que uera sunt, discet et discendo sapiens efficitur, quia dux oculorum cordis est eius in lege, uirtus dei patres et sapientia Christus. Et quasi patefactis ianuis caeli orae proprio dei audieret, exultat in lege aliquid uere sapienter addiscens. Vnde sapientia dei hominem silere non patitur: conpellitur ipsa ueritate cogente loqui, ut et alios sapientes efficiat. Sapientiae uero qui iunctus est, inuidere non nouit, qua propter sapiens uult per sapientiam dei, qua sapiens effectus est, derelicta inuidentia, per quam mors dominatur et regnat, omnes homines in mundo sapientes existere. Praedictum enim scit esse in lege, quod multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Igitur cum ex lege fratribus coram sapientiae duce tractatus foret opponereturquae ab hisdem mundi initium finemque eius paenitus a nobis scire non posse, quod alii adfirment plus XX milia annos habere iam mundum, alii inicium et finem ei dare nolentes alii inicium concedentes aeternum fore uoluerunt: ad haec [p. 156 Frick] ego aio adstruere hii, qui per artem philosophicam mundi et inanem deceptionem uerborum pompam, opinionesque magis quam ueritatem amauere, et sunt amatores. Nam si nos imperio dei, quod fidele est, audiamus, accipimus, quae necesse est, quidquid nobis diuina lex fideliter enarrauit. Quod annuente domino, si permittitis, uobis simpliciter enarrabitur.

Sunt enim, qui aestimant annos in lege inaniter aut superfluae quasi non necessariae fuissae conscribtos, nescientes parum fidaei talis, qui quid lex dei insinuat uerum esse non credant. Ad illi: magna, inquiunt, uis est aliquid de lege proferre scriptoque mandare. Vere, inquam, nam ut ipsi scitis, olim de racione paschae numeroque annorum mundi hortantibus uobis scribta fecissae me, sed id circo silui aliquanto tempore, ne a nobis opuscula ipsa condimentis sapientiae aliena inracionabiliter conderentur. Vnde digestis melius rebus de diae sacratissimo paschae iam libellum praemissimus, in quo et qui sit mensis primus legaliter demonstrabimus. Dehinc eciam cursum annorum a fabrica mundi in hoc opusculo suo quoque ordinae subputando notamus. In his igitur promissis satis gauisi fratres faciunt, que diligentius sancximus. Etenim de hac re non aequae sed uariae scribere quam plurime, ut lectoris animus in ancipite remanens, quid [p. 157 Frick] uerius sit, scire non possit. Faciam, ut uultis et ut ipse promisi, domino scilicet deo, Christo monstrante. Quapropter partes omnes et regulas annorum adfabre diligentiusque prosequar, ut expositio ipsa legentibus, quasi gradientibus delectabilis uia, aequa ac plana uideatur.

Post preteritorum quidem descriptorum uarias conpositiones, praesertim qui iam praeiudicatae opinionis habentur, dicere aliquid nefas aut superbum est, sed dicam necesse est racione cogente, quamuis superbum credo non esse, si posteriorae tempore a quoquam melius quid de lege proferatur. Hoc et sanctus apostulus Paulus pace consulens testatur et dicit: Et si alio reuelatum fuerit saedente, prior taceat; et utique apostulus de quacumque disputacione legis hoc dixit: De qua re quis qualiter sensit, ita ut senserit et bene, melius possit admitti.

Nunc de annorum integro numero racio uertitur, ubi non potest quis pro perfecto numero inperfectum ponere, aut ipsum perfectum posse transcendere numerum et quod minus fuerit aut plus a perfecto numero astruere uerum. Igitur iam ueniamus ad causam et suo ordine cuncta narremus; intellegaturque, quo in loco hanc uolaentes adsequi racionem aut pleni dixerae.

Cum ergo hic mundus creatorae deo constitueretur [p. 158 Frick] uideretquae omnia suo iusso ex nihilo aparuisse, naturae caelum cum ornamentis suis, id est solem lunam et stellas propter uices et signa temporum luce radiantes, terram cum perfeccionem omnium seminum; uirore plenam, diuersis coloribus flores habentem diuina pictura, maria conclusionae riparum ac moncium ne transcendant quasi uallacionae quadam obsessa, ista nunc etiam primo prolata motum habentia in se, et omnem animam uiuam: post hanc igitur perfeccionem mundi placuit omnipotenti deo instituere hominem, quem prae caeteris animalibus aliud esse uoluit omnipotens deus. Nam illa iusso et uerbo suo creauit, hunc sacris manibus fincxit, quem liberum dominumque super uniuersa sua prefecit, illa ut ab hoc regerentur, hic ut sapiens animal racionalem et astutum sese gubernaret in mundo. Ex istius namque tempore posteriorumque omnium generaciones currendum ostendimus usque ad nostram aetatem, quod anni sunt, a quo factus est iste in quo ad tempus degimus mundus, sed qui iam secundum euuangelicam uocem in fine est constitutus, a diae VIII. kl. April. origenem eius mundi tenentes, quo inchoatum et factum esse in libello paschali racione cogente iam ante exposuimus, et V dies sine homine fuisse mundum et die sexto finctum et uiuificatum per dei flatum esse narrauimus. A primo plasti Adae scilicet natiuitate usque ad [p. 159 Frick] diluuium factum sub Noae anni sunt ĪĪ milia CCLVII. Sic per generaciones singulas fideliter conprobantur.

Adam anno CCXXX genuit Seth.

Seth anno CCV genuit Enos.

Enos an. CLXL genuit Cainan.

Chainan an. CLXX genuit Malalehel.

Malaleel an. CLXV genuit Iareth.

Iareth an. CLXII genuit Enoc.

Enoc an. CLXV genuit Matusalam.

Matusalam an. CLXXXII genuit Lamech.

Hic primo Matusalae annos, quos scriptorum errore fecit, nullus uidit, nullus inspexit; nullus diligente inquisitione correxit: CLXVII annos eum uixisse et genuit Lamech, post uixisse DCCCII annos. Quod uerum esse non potest, quia DCCCII anni usque trans diluuium XIIII annos plus esse monstrantur. Diluuium enim nemo euasit, nemo praeter archam uiuendo transcendit. Igitur Mattusalam uixit annos CLXXXII et genuit Lamech, et post hoc uixit annos DCCLXXXVII. Sic enim diuinae scripturae fides uera monstrat, quae Matusalam ante diluuium et uixisse et mortuum esse narrauit.

Lamech anno CLXXXVIII genuit Noe: DC. namque anno Noae factum et consummatum est diluuium. A diluuii autem tempore usquae ad LXX. annum Abrahae, quo de terra sua ad peregrinacionem profectus est, an. sunt mil. XII. Ita per ordinem secundae [p. 160 Frick] generacionis a Sem filio Noe ostenduntur. Sed quia anni Sem LXLVIII in consumacionem diluuii conpleti sunt, duo scilicet anni ad racionem summae post diluuium designauimus, necessarii sunt. Ipse enim Sem biennium post diluuium fuit annorum C et sic genuit Arfaxat, quos annos II disscriptores huiusquae racionis in numerum annorum non posuerunt, quomodo eos minime praeuiderunt.

Ergo post diluuium Sem uixit annos duos et genuit Arfaxat.

Arfaxat anno CXXXV genuit Salam.

Salam anno CXXX genuit Cheber.

Cheber anno CXXXIIII genuit Falech.

Falech anno CXXX genuit Ragau.

Ragau anno CXXXII genuit Seruc.

Seruc anno CXXX genuit Nachor.

Nachor an. LXXVIIII genuit Thara.

Thara anno LXX genuit Abraham.

Abraham anno LXX de terra sua profectus est, diximus, in Charram.

A peregrinacione Abrahae usque ad profeccionem filiorum Israhel ex Aegipto ad haeremum anni sunt CCCCXXX. Sic deinde a nobis certo cercius declarantur.

Abraham XXX annis peregrinatus est et accepit promissionis filium Isaac. Qui cum uerbum dei desiderasset audire, quando possit semen eius possedere terram Chanaan, paratum sacrificio ad uesperum dominus [p. 161 Frick] ei locutus est concludens simul et designans, quod adhuc semen eius peregrinaturum in terra Chanaan et servitute Aegyptiorum annis CCCC, sicut in libro Geneseos scribtura diuina ipsi Abrahae testatur: Sciens scies, quomodo peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in seruitute rediguntur, et dominabuntur eorum annis CCCC. Gentem autem, cui seruierint, ego indicabo. Et ideo sapientissimus legislator Moyses auctore domino nostro secutus ita ait dicens: Habitatio autem filiorum Israhel, qui habitauerunt in terra Aegipti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, ann. CCCCXXX. Hoc uidelicet minus adtendentes disputatores annorum in Aegipto solum aut CCCL annos aut ipsos CCCCXXX filios Israhel fuisse frustra memorati sunt. Nam ut plenius ostendamus CCCC annos semen Abrahae ab Isaac nato usque de Aegipto egressus non in terra Aegipti solum sed et in terra Chanaan esse conpletos, generaciones eorum currendo monstramus.

Isaac anno LX. genuit Iacob.

Iacob cum esset annorum CXXX, introiuit in Aegipto cum filiis et nepotibus suis omnique progeniae sua, inter quos nepotes fuit Gaath, filius Leui, qui est auus Moysi. Ergo Ambram in Aegipto natus est, et Ambram genuit Moysen. LXXX. anno suo idem Moyses exiuit de Aegipto cum filiis Israhel,. ac per hoc in Chanaan terra ab Isaac nato usque ad [p. 162 Frick] Iacob ingressu in Aegipto habitauerunt annis CXC, et in Aegypto fecerunt annos CCX.

Satis est ad declaracionem annorum istorum, de quibus haesitarunt quam plurimos fuisse locutos.

Et ideo a fabrica mundi usque ad profeccione filiorum Israhel de Aegipto anni sunt ĪĪĪDCXCVIIII.

In haeremo fuerunt annis XL. Deinde mortuo Moyse Iesus filius Nauae per Iordannis alueum sicco pede ad terram promissionis transtulit populos et eis fabente diuinitate debellans asperas gentes iudicauit ut iustus. Sub iudicibus autem fuerunt, inibi captiuitatis temporae, a Iesu Naue usque ad Samuelem prophetam, qui uncxit Saul regem, per annos DLXI. Sed et nostram summam integre fore collectam et in Actibus apostolorum apostulus Paulus recte posuisse legentibus cognoscatur, quia ita Iesu Naue diuisa patribus nostris terra Chanaan dedit eis iudices dominus deus per annos CCCCL usque ad Samuelem prophetam. Apostulus enim Paulus aliud agens in Actibus apostulorum et aliud persuadens non et captiuitatis, sed sola, in qua iudices habuerunt et dominati sunt, tempora nominauit. Et dedit eis iudices, ait. In captiuitate enim pro peccatis traditi non suos iudices habuerunt, sed ab exteris praemebantur. Nam nec ipse apostulus Paulus contra fidem scribturae libri [p. 163 Frick] Iudicum uenire posset, si quantitatem temporum percurrere uoluisset. A deo iudices datos populo nominauit, fidem domini Christi insinuare uolens. Nam usque ad Dauit uerba ad populum fecit, ut ex eius semen uenisse Christum narrasset, in quo credendi si uellent habituros dimissa peccatorum praedicauit. Haec denique tempora iudicum sic ostenduntur.

Iesu Naue cum senioribus iudicauit annis XXXI. Postea peccans traditi sunt Cusarsamot regi Mesopotamiae annis VIII. Et excitauit illis dominus ad auxilium Gothoniel, quo occiso Cusarsamot iudicauit Gothoniel annis L. Post hunc peccantes seruierunt Eglom regi Moab annis XVIII. Aod Eglom occidit, et iudicauit Aod annis LXXX. Isto mortuo peccauit populus, et seruierunt Iabis regi Chananeorum annis XX. Contra quem dominus suscitauit Debora, que occiso Iabis iudicauit annis XL. Peccans iterum traditi sunt Mazianitis annis VII. Super os surrexit Gedeon et iudicauit populum annis XL. Post ipsum filius eius iudicauit annos III. Post hunc Tola iudicauit annis XXII. Mortuo Tola electus est a populo Iahyr, et ipse iudicauit populum annis XXII. Post eius exitum peccauit populus, et traditi sunt Ammanitis ann. XVIII. Et a pressura clamantes ad dominum excitauit illis Iepte, et iudicauit annis VI. Etsebon [p. 164 Frick] iudicauit annis VII, Allon iudicauit annos X, post hos Labdon annis VIII. Peccauit deinde populus, et traditi sunt Allophilis annis XL. Iterum conuersi ad dominum excitauit illis Samson, qui uictis Allophilis iudicauit annis XX. Mortuo eo iudicauit Semegar anno I. Post hunc fuit populus in pace, et non eis erat rector, sed unusquisque quod ei placebat faciebat et ipsi sibi fuerunt iudices per annos XXX. Transactis igitur annis istis iudicauit Heli sacerdos annis XX. Huic successit Samuhel eciam ipse dei sacerdos, et iudicauit annis LX usque quo uncxit Saul regem. Fiunt omnes, ut diximus, anni DLXI. Nam qui putant de his annis aliud apostulum narrasse, diligentius aduertant non aduertisse eos, qui annorum hystoriam describserunt, quia sequestrata sola iudicum tempora, ut fecit apostulus, sine annis captiuitatis sunt anni CCCCL et interualla temporum captiuitatis anni sunt CXI. Sunt ergo anni omnes a fabrica mundi usque ad Samuhelem quo unxit Saul regem ĪĪĪCCC. Successerunt deinde tempora regum. Habuerunt eciam reges per annos DXIIII a Saul usque ad Sedeciam, cui Nabuchodonosor oculos auferens eum in pistrino negauit. Sic deinde conprobantur anni regum.

Saul regnauit annis XL.

Dauid regnauit annis XL et mensibus VI.

Salamon annis anni XL.

[p. 165 Frick] Roboam annis XVII.

Abia annis III.

Asaph annis XLI.

Iosafat annis XXV.

Ioram annis VIII.

Ochozias anno I.

Gotholias <annis> VI.

Ioas annis XL.

Amessias annis XXVIIII.

Ozias annis LII.

Ioatham annis XVII.

Achaz annis XVI.

Ezhezias annis XXVIIII.

Manasses annis LV.

Amos annis II.

Iosias annis XXXI.

Ioachas menses III.

Ioachim annis XI.

Ioachim menses III et dies X.

Sedecias annis XI.

Sunt ergo, ut diximus, anni regum DXIII. A fabrica scilicet mundi usque ad Sedeciam, quando Hierusalem euersa est et populus in Babillonia transmigratus est, anni sunt ĪĪĪĪDCCCXIIII.

Post undecimum ergo annum Sedeciae Hierusalem euersa a rege Nabuchodonosor Iudaicos populos in captiuitatem Babylloniae transmigratus est, quae captiuitas LXX annos tenuit. Qui anni, quomodo consumati [p. 166 Frick] sunt, luce clarius demonstrantur. Cum hinc ad ebdomadas Danielis uenerimus, ut etiam has ebdomadas, a quo tempore et ubi conpletae sunt, diligentissime conprobentur.

Danihel enim in decima uisione sua cum totus ac tota mente, pendula sollicitudine in oratione ad deum fuisset intentus, scire uolens, si status Hierusalem et populos eius post captiuitatem Babylloniae ab hostibus nihil mali amplius pateretur, apparuit ei angelus dei dicens: Danihel, modo prouidens ad ostendendum tibi sensum. Exiuit enim domini praeceptum, et ueni, ut demonstrem tibi. Vir enim concupiscens es tu. Recogita igitur in praeceptum et intellege uisionem. Septuaginta ebdomadae incisae sunt in populum tuum et in ciuitatem Hierusalem. Designat igitur angelus Danihelo et summat in LXX ebdomadas et rursum suo ordine partitur eas, quando et quo modo conpleantur.Ad eodem angelus sic prosequitur dicens: Ad obliteranda, que acceperunt, et consummanda peccata et exorandas iniustitias et abolenda delicta et aequitatem sempiternam excogitandam et ut concludatur uisio et prophetia et ut ungueatur sanctus sanctorum. Et tu quiesce et intellege de prouentu sermonum siue praeceptum respondendum et aedificandam urbem Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomadas VII. Que ebdomadae [p. 167 Frick] XL sunt et VIIII anni, qui anni ad corpus LXX annorum captiuitatis Hierusalem pertinent. Anno enim primo Darii regis, qui regnauit ad regnum Chaldeorum,qui etiam Baldasar regem occidit, Danihel uidit uisionem, et fuit XXI. annos captiuitatis Hierusalem. XVIII enim annis uixit Nabuchodonosor postea quam praedatus est Sedeciam et Hierusalem, et filius eius Baldasar regnauit annis III, in quo anno tertio occisus est, et suscepit regnum Darius. Cuius anno primo Danihelo ab angelo dicitur de ebdomadis LXX, quas cum eas partiretur, VII ebdomadae primo ab eodem angelo nominatae sunt, qui, ut dictum est, sunt anni XLVIIII. Qui iunguntur ad XXI. annum captiuitatis, quando Danihel uidit uisionem, et efficiuntur anni LXX, qui conpleti sunt in Babyllonia, ut inpleretur uisio et prophetia Hieremiae. Post quos annos Cyrus rex Persarum iubet populos ad Hierusalem primo anno regni sui, ut aedificare possit Hierusalem et ungueretur sanctum sanctorum, quod fuit in templo dei sacratissimum. Reuertuntur igitur populi de Babyllonia habentes secum ducem Zorobabel, de quo mentio facta est ab angelo ad Danihelum: Vsque ad Christum ducem ebdomadae VII. Omnis enim rex populi dei in diuina lege Christus appellatus, nam et Zacharias propheta regum futurum eum ad populum sic loquitur dicens: Manus Zorobabel fundauerunt domum istam et manus eius consummabunt eam, et cognusces, quia dominus [p. 168 Frick] omnipotens misit me ad te ˂. . . . . . . . . . .˃ diebus pusillis? Et gaudebunt in te et uidebunt in manu Zorobabel lapidem stagneum; quod hodie imperatores in manu dextera ueluti populum ferre uidentur.

Repetit angelus et ait Danihelo: Et LXII ebdomadas dominum, hoc est, in quibus restituto templo et ciuitatem Hierusalem in oblationibus suis domino seruierunt. Que ebdomade LXII sunt anni CCCCXXXIIII, qui anni conpleti sunt temporibus Machabeorum anno CXLI regni Grecorum. Isto namque tempore Antiochus Grecis superba mente regnabat, et quamuis ordo iste annorum diuinae legis a constitutione mundi sufficiat sibi, tamen, ut lectoris animo satisfacere uideamur, etiam per reges Persarum currentes de historiis publicarum litterarum a Cyro ostendimus LXII aebdomadas istas tempore Machabeorum fuisse impletas.

Cyrus namque Persis regnauit armus XXX.

Artarsarses regnauit annis VIIII.

Argus regnauit mensibus VIIII.

Darius regnauit ann. XXXVI.

Artaxersis Longebrachius regnauit annis XLI.

Artarsarses secundus regnauit annis XVIIII menses II.

Socidanus mensibus VII.

Serses filius maior regnauit annis XX.

Artarser regnauit annis LXII.

Artabus regnauit mensibus VII.

Darius Northus regnauit annis XXVIIII.

Olus regnauit annis XXII.

[p. 169 Frick] Arser regnauit ann. XVII.

Darius regnauit ann. VI.

Hunc interfecit Anlexander magnus Macedo, ab cuius tempore historiam Machabeorum Grecorum anni diuina narratione percurrit. Fit igitur omnis summa annorum regum Persarum CCLXLIII, et ab Alexandro magno Macedone usque ad Antiochi tempora, id est usque in CXLI. annum regni Grecorum, conpletae sunt, ut diximus, ebdomadae LXII, hoc est anni CCCCXXXIIII.

Post LXII aebdomadas, ait angelus, disperdetur unctio et sanctum. Ergo post VII et LXII ebdomadas unum ebdomada superest, qui faciunt anni VII, ad conclusione summae LXX ebdomadarum. In hac scilicet ebdomada gentium malitia excreuit, sicut iam ab angelo fuerat dictum, ut etiam in dimedium ebdomadis eiusdem ab Antiocho rege Grecorum auferetur sacrificium de loco sancto. Et sanctum ipsum pollutum est faeminino aspernamento, et abominatio desolationis facta est super altare et statua illic Iouis, quem Olympum uocant. Iste etiam Antiochus mente peruersa Antechristi imaginem portans unum plebem unumque sacrilegum populum sub regno suo efficere conabatur. Nam et apostaticis hominibus aedificare in Hierusalem gymnasium, id est stadium, concessit et, ubi nonnisi ad exorandum se sanctaque sacrificia [p. 170 Frick] sibi offerenda deus omnipotens templum sibi conlocare praecepit, ille spectaculis idolorum polluere concupiuit. Cum igitur VII et LXII ebdomadae conplete fuissent, in I. isto ebdomadae, ut superius dictum est, libros legis conburi, sacrificare simulacris et inmunda manducare genti Iudaeorum indixit. Et fuit usque in quinta et uicisima die mensis noni anni CXLVIII regni Grecorum. In quo anno conpletae sunt ebdomadae omnes LXX, quos decurrens designauit angelus Danihelo de turbatione ciuitatis Hierusalem et populi euersione, de qua re etiam ipse Danihel ad dominum concupiscens requirebat.

Exhinc usque in CLXXIIII. annum regni Grecorum, quo tempore Lucius Licinius Lucullus consul Romanorum, qui fuit de societate et amiciis, ad Symonem fratrem Iudae Machabei litteras dedit, anni sunt XXVI. Ex istius namque consolatu annos iam consulis requirentes inuenimus usque ad passionem domini nostri Iesu Christi, usque ad annum XVI. imperii Tyberii Caesaris, CLXXVIIII annos esse conpletos. Ac per hoc a fabrica mundi usque ad passionem Christi saluatoris nostri anni sunt V(5000) DXXX.

Proinde ad conclusione VI milium annorum debentur anni CCCCLXX.

Necesse est enim, ut, quo modo filii Israhel a pollicitatione domini dei facta ad Abraham post CCCCLXX. [p. 171 Frick] annum promissionis terram acceperunt, sic etiam nos Christiani post totidem annos primam resurrectionem habebimus. Populus enim Iudaicus in omnibus figuram nostram portat, in quos fines saeculorum cucurrerunt. Ergo a passione domini Christi, ex quo tempore in se fide credentibus resurrectionem pollicitus est dei filius, anni conpleantur necesse est CCCCLXX, ut concludatur summa VI milium annorum. Septimo et millesimo anno incipiente fide uera credentes liberabuntur e mundo: tunc enim erit resurrectio prima omnium sanctorum. De CCCC uero et LXX annis a passionem domini in consolatu Caesari et Attici die VIII. Kl. Abrilis anni transierunt CCCLXVIIII. Restant itaque anni CI, ut consummentur anni V(5000) Ī. Qui anni V(5000) Ī non ante conplentur, nisi prius prope ultimum reges decem exierunt in mundum et filiam Babylloniae, que nunc obtinent, de midio mundi tulerint. Ad quos subito exiet unus potens super eos, qui est in Apocalypsi draco nominatus, et obtenebit reges decem et ex eis aliquos perdet, alii sub eius dicione remanebunt. Tunc reuelabitur ille impius filius perditionis, qui elatus est aduersus omne, quod dicitur deus uel quod colitur, ita ut in templo dei sedens ostendat se, tamquam ipse sit deus. Hic erit proprius Anticristus, huic potentissimus ille draco, cui decem cesserunt [p. 172 Frick] reges, tradet uim et potestatem suam. Et mirabuntur mortales, et erunt Anticristi tempora, que tempora talia sint necesse est, qualia Antiochus sub regno suo unum populum in apostasia facere conabatur. Cui quia tempus non fuit, non talia euenerunt, qualia temptabit efficere Antichristus, dum uenerit ad perditionem fidelium: ueniet cuius tempus graue ac nefandum erit, quem solus dominus Christus interfitiet spirito oris sui et euacuauit praesentia aduentus sui.

Superato igitur et interfecto Antichristo summa conpleta annorum V(5000) Ī fiet resurrectio omnium sanctorum, adhuc superstite mundo, decurrentibus etiam annis mille, in quibus draco ille antiquus, diabulus et satanas, ligatus in abyso sequestratus erit, ne seducat quemquam, donec consumentur anni mille. Qui anni mille his numerabuntur, qui sub signo Antichristi remanebunt, et hii homines nubent et nubentur et morientur. Super hos et plagae illae discriptae in Apocalypsin aduenient, et partibus subinde cedetur hic mundus. Nam sanctis dei in resurrectione unus erit dies, et tantum erit prolongatus in lucem dies iste sanctorum, quantum impiis illis in mundo cum poena uiuentibus mille numerabuntur anni. Iste est dies [p. 173 Frick] septimus et sabbatus aeternus et uerus, cuius imaginem et figuram tenet sabbatus iste temporalis in Moysi lege conscriptus. Sicut enim populo Iudaico dictum est: sex dies operare opera mundi, septimo autem die, qui appellatus est sabbatum, requiescere ab operibus tuis; sic sanctis omnibus, qui sunt ab initio mundi et nunc in Christo fide uera credentibus transactis scilicet sex diebus, id est sex milium annorum, in quibus eis labor et cruciatus fuit, ueniet dies septimus et sabbatus uerus. Quapropter omnem animam praemonuit dominus Christus in euangelio ad credendum in se: ante esse currendum, non eo tempore, quo et poena aeterna impiis et mercis bona sanctis reddatur necesse est pro meritis singulorum. Rogate, inquid, ne fiat fuga uestra hieme aut sabbato. Post septimum et millesimum annum soluetur satanas de carcere suo et exiet- seducere gentes Gog et Magog. Et congregans eas ad castra sanctorum quasi pugnaturus, et discendit ignis de caelo, et consummabuntur omnes homines. Et tunc erit secunda resurrectio omni carni, et iudicabuntur omnes iudicio dei iusto pro eo, quod non crediderunt deo, sed sibi placuerunt in iniustitiis suis. Et post haec auferetur caelum hoc et terra ista, et ciuitas illa, quem Apocalypsi disscripta est, parata de caelo discendit cum diuiciis dei, in qua [p. 174 Frick] iusti habitabunt. Et erit caelum nouum et terra noua, et utraque in perpetuitate manebunt, impii in ambustione eterna, iusti autem cum deo in uitam eternam. Amen.