no previous next

Hippocrates Latinus

Aphorismi

digilibLT 2021
Informazioni editoriali

1

[1] Vita breuis, ars autem prolixa, tempus uero uelox, experimentum autem fallens, determinatio molesta. Oportet autem non solum medicum se ipsum praebere quae oportet facientem, sed et aegrotantem, et qui praesto sunt, et extraneos.
[2] In perturbationibus uentrium et reiectationibus, quae sponte fiunt, si quidem, qualia oportet purgari, purgentur, utile est et apte ferunt, sin minus, contrarium; sic et inanitiones, si, quales oportet fieri, fiant, utile est et apte habentur, sin minus, contrarie; contemplari ergo oportet tempus et regionem et aetatem et morbos, in quibus oportet aut non.
[3] In exercitationibus usque ad summum bona ualitudo est molesta, si in ultimo fuerit; non enim possunt manere in eodem, neque silere; qui autem non silent, iam non possunt ad melius accedere, superest ergo ad peius. Horum ergo ob causam bonam ualitudinem soluere conuenit, non tarde, ut iterum initium refectionis accipiat corpus; neque repressiones ad ultimum ducere, molestum est enim, sed qualis<cum>que fuerit natura eius, qui habet sustinere, ad hoc ducere; similiter quidem et inanitiones,quae ad ultimum perducunt, molestae, et iterum reparationes, quae ad ultimum fuerint, molestae.
[4] Tenues et simplices cibi in longis semper causis et in acutis non conueniunt. Quae ad ultimum simplicitatis perducentes dietae, pessimae; et enim repletiones, quae ad ultimum ducunt, pessimae.
[5] In tenuibus et simplicibus cibis delinquunt aegrotantes, propter quod magis uexantur: omne enim, quodcumque fit, magnum fit, magis quam in modico fortioribus dietis; propter hoc et sanis fallentes et pessimae sunt quae ualde definitae et adcertatae dietae, quia, quae delinquuntur, moleste sustinentur; propterea ergo tenues et simplices cibi fa(l)lentes a plurimis modico solidioribus.
[6] In ultimas autem aegritudines ultimae curae ad perfectum optinent.
[7] Vbi ualde secundum acumen est aegritudo, statim et ultimos labores habent, illic et ultime tenuioribus cibis necesse est uti; ubi autem non, se(d) conuenit humaniorem cibum adhibere, tantum subtrahere, quantum aegritudo melior ultimis sit.
[8] Quando stabilita fuerit aegritudo, tunc tenuiore cibo necesse est uti.
[9] Contemplari autem oportet aegrotantem, si sufficiat ad statum aegritudinis et utrum ille deficiat prius et non sufficiat ad cibum aut aegritudo prius deficiat et obtundatur.
[10] Quibus enim continuo status, continuo tenuibus reficiendum, quibus autem in posterum status, in illo et ad illum modicum subtrahendum; ulterius autem uberius reficiendum, ut sufficiat aegrotans.
[11] In accessionibus autem subtrahere decet, addere enim nociuum est; et quaecumque per circuitum admonent, in admonitionibus subtrahere.
[12] Admonitiones enim et deductiones declarant aegritudines, et tempora anni, et circuitum ad inuicem incrementa, siue cotidie, siue die inter diem, siue per multum tempus fiant; sed et ex his, quae apparebunt, quemadmodum in pleuriticis sputum, si continuo apparuerit initiante quidem, breuiat, sin uero in posterum apparuerit, prolongat; et urinae et uentris egestiones et sudores, bonas et malas consummationes et breues et prolixas aegritudines apparere ostendunt.
[13] Senes apte ieiunium ferunt, secundum consequentes aetate, minime pueri; omnium uero infantes, horum autem, quicumque forte ipsi ad se ipsos animosiores sunt.
[14] Qui crescunt, plurimum habent innatum calidum, plurimo ergo cibo indigent, sin minus, corpus consumit<ur>. Senibus autem modicus calor, propterea itaque fomite paruo indigent, de plurimo enim extinguntur; propterea et febres senibus non similiter acutae, frigidum enim corpus est.
[15] Ventres hieme et uerno feruentiores secundum naturam sunt et somni prolixiores. In his ergo temporibus refectiones multae dandae sunt; et enim naturale calidum multum est; nutrimento igitur plurimo indigent; exemplum aetates et athletae.
[16] Liquida omnia nutrimenta febricitantibus conueniunt, maxime autem pueris, et ceteris sic solitis nutriri.
[17] Et †quibus† semel aut iterum aut multum aut minus et in parte; concedendum est aliquid et tempori et regioni et aetati et consuetudini.
[18] Aestate et autumno cibos grauiter ferunt, hieme facilius, uerno autem consequenter.
[19] Quibus per circuitum accessiones fiunt, non dare, neque cogere, sed subtrahere adiectionem, antequam crisis fiat.
[20] Quae soluuntur aegritudines et quae solutae sunt numero pari dierum, nihil mouendum, neque noui aliquid faciendum, neque farmacia, neque aliis exagitationibus, sed sinere.
[21] Quae oportet deducere, qua magis elabuntur, hactenus deducere, per congrua loca.
[22] Matura purga et moue, non inmatura, neque in initio, nisi si oportet.
[23] Quae feruntur uel manant, non multitudinem expetendam, sed quousque feruntur, qualia oportet, tol[l]ere<t> bene; et ubi oportet usque ad defectionem accedere, et hoc facere, si toleret aegrotus.
[24] In acutis causis raro et in initiis farmacia utendum est, et hoc bene et perfecte facere.
[25] Si, qualia oportet purgari, purgentur, prodest et placide ferunt, contraria autem incommode.

2

[1] In quocumque morbo somnus laborem praestat, mortale est; si uero somnus adiuuauerit, non est mortale.
[2] Vbi alienationem somnus minuit, bonum est.
[3] Somnus et uigiliae, utraque ultra modum, malum est.
[4] Nec repletio nec indigentia nec aliud aliquid bonum est, quod ultra naturam fuerit.
[5] Labores spontanei indicant morbos.
[6] Quicumque laborantes corporibus plurimum non sentiunt, his mens aegrotat.
[7] Quae per multum tempus extenuata sunt, tardius reparanda sunt, quae autem in modico, modice.
[8] Si ex aegritudine cibum accipiens non conualescat, signum est, quia corpus plurimum cibum accipit; si autem hoc non accipienti contingat, significat, quoniam inanitionem expetit [corpora].
[9] <Corpora> oportet, cum uoluerit quis purgare, mollia reddere.
[10] Quae non pura sunt corpora, quanto magis nutris, plus noces.
[11] Facile est repleri potu quam cibo.
[12] Quae relinquuntur in morbis post solutiones, iterationes faciunt.
[13] Quibuscumque crisis fit, his nox grauis, quae ante accessionem est, superueniens uero leuior plerumque.
[14] In uentrium solutionibus immutationes, quae eduntur, iuuant, nisi se ad pessima demutent.
[15] Vbi fauces aegrotant aut pustulae in corpore nascuntur, considerandae sunt egestiones: si enim cholodes fuerint, corpus conpatitur, sin uero qualia sanis fiunt, certum est corpus nutriri debere.
[16] Vbi est indigentia, non oportet laborare.
[17] Vbicumque cibus plus a natura introierit, hoc aegritudinem facit morbificat; manifestat autem sanatio.
[18] Quae reficiunt copiose et uelociter, celerem et secessum faciunt.
[19] Acutorum morborum non est in omnibus certa pronuntiatio neque salutis neque mortis.
[20] Quibuscumque iuuenibus constitutis uentres soluti sunt, his senescentibus constringuntur, et quibus iuuenibus sicci sunt, his senescentibus humectantur.
[21] Bolimum ebrietas soluit.
[22] Quaecumque de repletione generantur aegritudines, inanitio sanat, et quaecumque de inanitione, repletio et aliorum contrarietas.
[23] Acutae aegritudines determinantur in XIIII dies.
[24] Septem dierum quarta denuntians, alterium ebdomadis octaua principatus, conspicienda autem undecima, ipsa enim est alterius ebdomadis quarta; contemplare rursus septimam decimam; haec enim est quarta quidem a quarta decima, septima autem ab undecima.
[25] Aestiuae quartanae plerumque fiunt breues, autumnales uero prolixae et magis, quae ad hiemem coniunguntur.
[26] Febres super spasmum fieri melius quam spasmum super febrem.
[27] Eis, qui non secundum rationem releuantur, non oportet fidem habere, nec ualde uereri mala nascentia extra rationem; pleraque enim eiusmodi sunt incerta, et non ualde permanere nec remorari solent.
[28] Febricitantium non ualde in superficie, permanere et nihil minuere corpus, uel extenuare magis a ratione, molestum est; hoc enim longitudinem aegritudinis ostendit, aliud uero imbecillitatem.
[29] Inchoantibus morbis, si quid uidebitur mouere, moue; statum autem accipientibus, silere melius est.
[30] Circa initia et fines omnia inbecilla, circa autem statum fortiora.
[31] Ei, qui ex aegritudine apte reficitur, nihil accedere corpori, molestum.
[32] Plerumque omnes pessime habentes, bene reficientes circa initia, et nihil addentes, in consummatione rursus abstinent; qui autem circa initia abstinent fortius, post modum uero bene reficientes, melius carent.
[33] In omni aegritudine uegetari mentem et bene habere ad oblationes, bonum est; contrarium autem malum.
[34] In morbis minus periclitantur, quibus propriae naturae et aetatis et qualitatis et temporis morbus fuerit magis quam quibus non propriae in his fuerit.
[35] In omnibus morbis diuturnis, quae circa umbilicum et super pectinem, soliditatem habere, melius est, quod autem calde extenuatum et tabidum, pessimum; perniciosum autem huiusmodi et ad inferiores purgationes.
[36] Qui salubria habent corpora, in medicaminum purgationibus debilitantur celerius et qui malo cibo utuntur.
[37] Qui bono sunt corpore, in purgatione laborant.
[38] Qui modico peius et potum et cibum, suauius autem, melioribus quidem, insuauioribus autem, magis eligendum.
[39] Seniores a<b> iunioribus plerumque aegrotant minus; quaecumque autem eis diuturnae aegritudines nascuntur, plerumque commoriuntur.
[40] Brances et corizae ualde senibus non maturantur.
[41] Qui deficiunt frequenter et fortiter sine manifesta occasione, repente consummant.
[42] Soluere apoplexiam fortem quidem inpossibile, imbecillem autem non facile.
[43] Strangulatorum autem et deficientium, necdum mortuorum, non resipiscunt, quibus spuma fuerit in ore.
[44] Qui ualde crassi sunt secundum naturam, celerius moriuntur, magis quam graciles.
[45] Epilempticorum iuuenibus euadere contingit per inmutationem, maxime aetatis et temporum et uitae.
[46] Duo dolores simul innati, non in eodem loco, fortior opprimit alterum.
[47] Circa natiuitates saniae et dolores et febres accedunt magis quam factae.
[48] In omni motu corporis, cum coeperit laborare, quiescere statim, adimit laborem.
[49] Qui consueuerint solitos labores ferre, uel si fuerint inhabiles uel senes, ab insuetis, fortibus et iuuenibus, facile tolerant.
[50] Post plurimum tempus consueta, et si sint peiora ab insuetis, minime molestare solent; oportet ergo consueta mutare.
[51] Plurimum et repente replere uel inanire, calefacere uel infrigdare aut alio, quo libet, corpus mouere, molestum est et omne satis naturae inimicum; quod autem paulatim, utile est, et aliter ex alio transire in aliud.
[52] Omnia secundum rationem facienti non occurrentibus secundum rationem, non transire ad alia, manente, quod fuerit uisum ex initio.
[53] Quotquot uentres solutos habent, iuuenes constituti, melius transeunt a siccos habentes; in senecta peius transigunt, siccantur enim plerumque senescentibus.
[54] In magnitudine corporis iuuenescere quidem, decens et non insuaue, senescere autem inutile et peius a modicis.

3

[1] Inmutationes temporum maxime generant morbos, et in teluporibus magnae inmutationes: frigus et aestus et cetera cum ratione similiter.
[2] Naturarum quaedam ad aestatem, quaedam ad hiemem bene et male consistunt.
[3] Morborum alii ad alias bene et male consistunt, et aetates aliquae ad tempora et regiones et uictus.
[4] In temporibus, quando eadem die aliquando aestus, aliquando frigus facit, autumnales morbos oportet sperare.
[5] Austrini auditum grauant, caliginem faciunt, grauedinem capitis, maestificant, dissoluentes; quando hi praeualuerint, talia in morbis patiuntur; si autem septentrionales, tussiculae faucis, uentres duri, urinae difficiles, horrores, dolores laterum et pectorum, quando hi praeualuerint, talia sperare in aegritudinibus.
[6] Quando aestas fuerit uerno similis, sudores in feribus multos sperare.
[7] In siccis febres acutae nascuntur; et si praecipue fuerit annus talis constitutus et qualitatem fecerit eiusmodi, plerumque aegritudines eiusmodi oportet sperare.
[8] In qualitatibus temporum, et tempora si secundum se repraesentantur, simplices et boni cursus aegritudines nascuntur, in inmoderatis autem instabiles et insolubiles.
[9] In autumno acutissimae aegritudines et mortiferae, uerno autem salubriores et minime mortales.
[10] Autumno ptysicis malum.
[11] De temporibus autem, si quidem hiems sicca et frigida fuerit, uernum autem austrunum et compluens, necesse est aestate febres acutas et oculorum dolores et disinterias nasci, maxime mulieribus et quotquot humidas habent naturas.
[12] Si uero austrina hiems fuerit et tranquilla et pluuialis, uernum autem siccum et tempestiuum, mulieres, quibus partus ad uernum inest, ex omni occasione abortiunt; quae autem generauerint, inutilia et morbida generant ita, ut statim moriantur aut debilia et inutilia et languida constituta uiuant; reliquis autem disinteriae et oculorum dolores sicci fiunt, senioribus autem catarrus celerius recedentes.
[13] Si autem aestas sicca et frigida fuerit, autumnus autem pluuialis sit et austrinus, capitis dolores fortes hieme et tussis et raucedines et corizae, aliquibus et ptysis.
[14] Si autem boreum sit et inaquosum, his quidem, qui humidae naturae sunt, et mulieribus conueniens; reliquis autem oculorum causae erunt siccae et febres acutae et corizae diuturnae, aliquibus autem et melancoliae.
[15] Qualitates autem anni omni modo siccitates a pluuialibus sunt salubriores et minime mortales.
[16] Aegritudines autem in pluuialibus plerumque fiunt: febres prolixae, uentres fluxus et putredines et epilemptici et apoplectici et sinancae; in siccis autem ptysici, oculorum causae, artretici, stranguiriae, disinteriae.
[17] Per dies autem, boreae qualitates corpora condensant et fortia et boni motus et optimi coloris et boni auditus faciunt et uentres siccant et oculi lacrimantur, et circa thoracem dolores, si forte antefuerint, magis dolent; austrini uero dissoluunt corpora et humectant et capitis grauedinem et graues auditus et uertigines faciunt, in oculis et in corpore difficiles motus, et uentres humectant.
[18] Secundum tempora quidem uerno et initio aestatis pueri et qui horum competunt aetatibus bene ualent et maxime sani sunt; aestate uero et autumno certo tempore senes, reliquum uero et hieme medii aetate [bene et optime transeunti].
[19] Aegritudines autem omnes quidem in omnibus temporibus fiunt, magis autem aliquae circa aliqua eorum efficiuntur et admonentur.
[20] Et enim uerno melancoliae et maniae et epilempsiae et sanguinis fluxus, sinancae quoque et corizae et raucedines et tussis et leprae et zernae et maculae et ebullitiones uulnerum multae et pustulae et artreticae.
[21] Aestate uero aliqua horum, et febres multae acutae continuae [et spasmi] et causi et tertianae febres et reiectationes et solutiones uentris et oculorum dolores et aurium et oris uulnerationes et putredines ueretrorum et desudationes.
[22] Autumno uero aestiuorum multae febres: quartanae et errantes ab splene et hydropes, et ptysis et stranguiriae et disinteriae et lienteriae et sciades et sinancae et anelitus et ileus et epilempsiae et maniae et melancoliae.
[23] Hieme uero pleuretides, peripleumoniae, corizae, brances, tussiculae, dolores laterum, pectorum, lumborum, capitis dolores, uertigines, apoplexiae.
[24] In aetatibus uero accidunt: minoribus quidem et nouellis pueris apte, reiectationes, tussis, uigiliae, pauores, umbilici tumores, aurium humores.
[25] Cum autem ad dentes uenerint, gingiuarum prurigines, febres, spasmi, solutiones uentrium, uel maxime, quando eiciunt caninos dentes, et crassioribus pueris et qui uentres duros habent.
[26] Maioribus autem effectis tussillae, sponduli quod ad ineon, quod Greci †sosuisies† uocant, anelitus, cauculi, lumbrici rotundi, ascarides, uerrucae, satiriasis, scrofae et aliae pustulae.
[27] Maioribus uero et ad iuuentam uenientibus horum plurimae, febres diuturnae magis et ex naribus sanguinis fluxus.
[28] Plerumque pueris causae determinantur, aliquae in XL dies, aliae in septem menses, aliae in septem annos, aliae ad iuuentutem tendentibus; quaecumque autem forte permanserint pueris et non recesserint in iuuenta siue feminis circa menstruarum eruptiones, ueterescere solent.
[29] luuenibus autem sanguinis sputum, ptysis, febres acutae, epilempsiae, et aliae aegritudines, maxime autem, quae memoratae sunt.
[30] Qui autem ultra aetatem istam sunt, anelitus, pleuretides, peripleumoniae, litargia, frenesis, causi, cardiaca, diarriae diuturnae, colerica, disinteriae, lienteriae, emorroidae.
[31] Horum maioribus dipsniae, catarrus, tussiculae, stranguiriae, dissuriae, articulorum dolores, nefretici, uertigines, apoplexiae, cacexiae, prurigines totius corporis, uigiliae, uentris solutiones, oculorum et narium humiditates, caligines, glaucosis, grauitas aurium.

4

[1] Vtero grauidas medicaminibus purgare sic conuenit: a quattuor mensibus usque ad septem menses, minime, autem ab his, minora et prouecta uitare.
[2] In purgationibus talia educere ex corpore, qualia spontanea procedunt, utile est, quae autem manant, statuere.
[3] Si, qualia oportet purgari, purgentur, apte tolerant, quae autem contrariae, grauiter.
[4] Purgare aestate magis superiores uentres, hieme uero inferiores.
[5] Sub caniculares et ante caniculares molestae sunt purgationes.
[6] Macilentos et facile reicientes susum purgare conuenit, uitantes hieme.
[7] Difficile autem uomentes et medie crassos aestate uitantes.
[8] Ptinodeas autem uitantes aestate.
[9] Melancolicos uero fortius deiusum, eadem ratione contraria opponens.
[10] Purgare ualde in acutis, si necesse est, ea die, remorari enim in huius modi malum est.
[11] Quibus tortiones circa umbilicum et lumborum dolor non soluitur neque medicaminibus neque aliter, in ydropem siccum deducitur.
[12] Et quibus uentres lienterici, hieme purgare susum, malum.
[13] Ab †elleboro†, qui non facile susum purgantur, ante bibitionem praehumectare corpora plurimo cibo et resumere.
[14] Cum biberit elleborum quis, ad commotionem corporis magis adducere, ad autem somnos et non motus minime, ostendit autem nauigatio, quoniam motus corpora exagitat
[15] Cum uolueris magis educere elleborum, moue corpus, cum autem statuere, somnum fac et noli mouere.
[16] Elleborum periculosum carnes sanas habentibus, spasmos enim facit.
[17] Sine febribus constitutis ieiunium, stomachi morsus et tenebricationes et os amaricans: in superiora farmacia postulare significat.
[18] Qui supra diafragma dolores sunt: superiora farmacia exposcere significat, qui autem inferius, inferiora.
[19] Quicumque in farmaco positi non sitiunt, cum purgantur, non desinunt, antequam sitiant.
[20] Sine febribus constitutis, si fuerit tormentum et geniculorum grauedo et lumbi dolor: inferius farmacia exposcere significat.
[21] Egestiones nigrae, ueluti sanguis, sponte uenientes, et cum febribus et sine febribus, pessimae; et quando colores multos pessimos habuerint, peius malum est; cum medicamine autem, melius et, si plures colores, non est pessimum.
[22] Aegritudinum quarumcumque initiantium, si colera nigra susum uel iusum manauerit, mortale est.
[23] Quibus aegritudines acutae aut diuturnae, uel ex abscessu extenuatis, colera nigra susum uel iusum uelut sanguis niger manauerit, postera die morientur.
[24] Disinteria si a colera nigra initiauerit, mortale est.
[25] Sanguis susum quidem qualiscumque manauerit, malum,inferius autem, bonum.
[26] Nigrae egestiones si ex disinteria capto quasi carnes exponantur, mortale.
[27] In febribus sanguinis fluxus quantuscumque fuerit, in refectionibus huiusmodi uentres soluuntur.
[28] Quibuscumque colerica egestio est, exsurdatione facta, desinit; et quibus surditas est, colerica egestione facta, soluitur.
[29] Quibuscumque in febribus sexta die constitutis rigor fit, discreta.
[30] Quibus accessiones fiunt, si ea hora qua dimiserit, in crastinum eadem admoneat, discreta.
[31] Laboriosis in febribus in articulis et circa maxillas maxime apostasis nascuntur.
[32] Quibus exurgentibus de morbis aliquid doluerit, illic apostasis fiunt.
[33] Sed et si antedolens quis fuerit ante aegritudinem, illic infixus erit morbus.
[34] Si febricitanti, tumore non constituto in faucibus, praefocatio subito superuenerit, mortale est.
[35] Si febricitanti collum non conuertatur, ut uix gluttire possit,tumore non constituto in collo,mortale est.
[36] Sudores febricitanti, si coeperint tertia die et quinta et septima et nona et undecima et XIIIIa et XVIIa et XXIa et XXXIa, hi sudores morbos determinant; qui autem non sic fiunt, dolorem significant et longas aegritudines et iterationes.
[37] Frigidi sudores cum acuta febre mortem pronuntiant, cum molliore autem prolixitatem morbi.
[38] Vbi in corpore sudor, illic indicai morbum.
[39] Et ubi in corpore frigidus aut calidus, illic morbus.
[40] Et ubi in omni corpore inmutationes, et aliquando corpus infrigdat et iterum calescit aut color alius ex alio fit, longitudinem morbi significat.
[41] Sudor multus in somno sine aliqua causa factus ostendit, quia multo cibo utitur; si autem cibum non accipienti hoc fiat, inanitionem postulat.
[42] Sudor multus frigidus aut calidus semper manans, frigidus maiorem, calidus minorem morbum significat.
[43] Febres, quaecumque non deficiunt, tertia die fortiores fiunt et periculosae; quocumque modo defecerint, ostendit, quod sine periculo sint.
[44/45] Quibus febres prolixae, his aut tumores aut in articulis dolores ex febribus nascuntur; hi cibis multis utuntur.
[46] Si rigor obuenerit febre non deficiente iam debili, mortale est.
[47] Excreationes in febribus non deficientibus, liuidae et sanguinolentae et grauis odoris et coloris, omnes malae; procedentes autem bene et optimae, et circa secessum et circa urinas; nisi quid ex utilibus reddatur de locis, malum.
[48] In non deficientibus autem febribus, si quidem foris frigidi sint, intus autem ardeant et sitim habeant, mortale.
[49] In non deficiente febre, si labium aut oculus aut supercilium aut naris torqueatur aut non uideat aut non audiat, debilis constitutus, si quid autem eorum factum fuerit, proxima mors.
[50] Quibus forte in febre non deficiente suspirium nascitur et desipientia, mortale.
[51] In febribus apostema non soluta ad primas crisis, longitudinem morbi significat.
[52] Quotquot in febribus uel in aliis infirmitatibus uoluntarie lacrimantur, nihil molestum; quotquot inuiti, molestissimum.
[53] Quibus in dentibus in febribus limositates fiunt, fortiores febres et periculosae erunt.
[54] Quibus plurimum tussiculae siccae modice exagitantur in febribus urentibus, non ualde sitiunt.
[55] Quae ex inguinibus febres, omnes malae, exceptis simplicibus.
[56] Si febricitanti sudore superueniente non minuitur febris, malum, extenditur enim morbus et humorem plurimum significat.
[47] De spasmo uel tetano possesso febris acuta superueniens soluit aegritudinem.
[58] De causo laboranti rigore superueniente solutio.
[59] Tertianus uerus determinatur in septem periodos, si tardius.
[60] Quibuscumque autem in febribus aures insurdauerint, sanguis ex naribus fluens aut uenter turbatus soluit aegritudinem.
[61] Febricitantem nisi cretica die dimiserit febris, iterare solet.
[62] Quibuscumque in febribus hicter innascitur ante septem dies, malum.
[63] Quibuscumque in febribus cotidie rigores fiunt, cotidie febres soluuntur.
[64] Quibuscumque in febribus septima uel nona uel quarta decima hicterici nascuntur bonum, nisi praecordia dextra dura fuerint, sin minus, non utile.
[65] In febribus circa uentrem cauma forte et praecordiorum dolor, malum.
[66] In febre acuta spasmi et uiscerum dolores fortes, malum.
[67] In febribus ex somno timor uel spasmus, malum.
[68] In febribus spiritus deficiens, malum; spasmum enim significat.
[69] Quibus urinae crassae et globosae, modicae, non sine febribus, copia ueniens extenuata, iuuat; maxime autem talia ueniunt, quibus ab initio aut percelerius ypostasis est.
[70] Quibus urina inuoluta uelut in iumentis, his capitis dolores aut adsunt aut aderunt.
[71] Quibus septima die determinantur, his quarta innubilatam habebunt et rubicundam urinam et alia secundum rationem.
[72] Quibus urinae limpidae, albae, malignum; maxime autem in freneticis apparent.
[73] Quibus praecordia extant, subrugientia, aut lumbi dolores superuenientes, uentres eis soluuntur, nisi eis uentositates eruperint aut urinae copia superuenerit; in febribus autem fiunt haec.
[74] Quibus spes est in articulis erumpere, liberat ab apostasi urina pinguis multa et alba facta, quemadmodum in febribus laboriosis quattuor dierum incipit aliquibus fieri; si autem ex naribus sanguis manauerit, ualde celerius soluitur.
[75] Si sanguinem uel pus minxerint, renum aut uisicae ulcerationem ostendit.
[76] Quibuscumque in urina pingui carnes modicae uelut capilli simul exeunt, his de renibus feruntur.
[77] Quibus in urina pingui constituta uelut furfures feruntur, his uisica scabiat.
[78] Qui repente sanguinem meiant, his ex renibus uenulae eruptionem significat.
[79] Quibus in urina arenosa resident, his aut uisica aut renes lithiasin habent.
[80] Si sanguinem minxerint et trumbos, et stranguiriam habeant, et dolor occurrat ad subuentralem et pectinem, circa uisicam dolent.
[81] Si sanguinem et pus meiant <et> lipidas, et odor grauis sit, uisicae ulcerationem ostendit.
[82] Quibus in ueretro pustulae nascuntur, his, sanies facta et erumpens, solutio.
[83] Urina nocte plurimum facta, modicum secessum ostendit.

5

[1] Spasmus de elleboro, mortale.
[2] In uulnere spasmus factus, mortale.
[3] Sanguinem multum fluentem spasmus innatus aut singultus, malum.
[4] In inmoderata purgatione spasmus aut singultus innatus, malum.
[5] Si inebriatus subito obmutuerit, ut sine uoce fiat, spasmus innatus, moritur, nisi febris adueniat, aut, eadem hora ueniente, circa quam crapulae soluuntur, locutus fuerit.
[6] Quotquot de tetano adprehenduntur, in quattuor dies pereunt, si autem istos euaserint, salui fiunt.
[7] Epilempsiae, quibus ante iuuentam nascuntur, immutationem habent, quibus autem quinto et uicesimo anno fiunt, his plerumque commoriuntur.
[8] Quotquot pleuretici facti non purgantur in quarta decima die, his in empyemata transit.
[9] Ptysici maxime fiunt his aetatibus: ab octo et decem annorum usque ad triginta quinque.
[10] Quibuscumque sinance refugit, ad pulmonem eis conuertitur et in septem dies moriuntur; si autem istos euaserint, in saniem conuertuntur.
[11] His, qui de ptysin molestantur, si sputum, quod proiciunt, graue putet super carbones impositum et capilli de capite fluxerint, mortales.
[12] Quibuscumque ptysicis capilli de capite ceciderint, hi diarria superueniente moriuntur.
[13] Qui spumosum sanguinem expuunt, his de pulmone ascensus nascitur.
[14] De ptysi laboranti solutio uentris facta, mortale.
[15] Quotquot ex pleuretide empyici fiunt, si expurgati fuerint in XL dies, ex qua die eruptio facta fuerit, soluuntur; sin minus, in ptysin transeunt.
[16] Calidum nocet frequenter utentibus, et carnium dissolutiones facit, neruorum incontinentiam, mentis stuporem, fluxum sanguinis, defectum spiritus, naec enim adducunt mortem.
[17] Frigidum uero spasmos, tetanos, nigrores, rigores et febres.
[18] Frigidum inimicum ossibus dentibus [et] neruis cerebro [et] miningis [et] spinae medullis, calidum uero aptum.
[19] Quaecumque infrigdauerint, recalefacere, exceptis, quae sanguinant aut sanguinabunt.
[20] Vulneribus frigidum quidem demordens, cutem indurat, dolorem sine sanie facit, nigrores facit, rigores febrium, spasmos et tetanos.
[21] Est, quando in tetano sine uulnere in iuuene bene carnoso, aestate media, frigida multa perfusa uaporis reuocationem facit, uapor autem haec liberat.
[22] Calidum saniem faciens, non in omni uulnere, magnum signum ad utilitatem: cutem commollit, attenuat, sine dolore, frigores, spasmos, tetanos mitigat, eorum, qui in capite, grauedinem capitis soluit, multum autem differt ossorum fractioni, maxime quidem nudatis eorum, uel maxime, qui in capite habent uulnera; et quaecumque ex frigido oriuntur uel uulnerantur, et herpetibus consumentibus, ano, ueretro, uisicae, matrici, his calidum †clarum† est et determinans, frigidum uero aduersum et occidens.
[23] In his quidem oportet frigidum uti, unde sanguis fluit uel fluiturus est, non in eis, sed circa ea, unde manat; et quotquot tumores, inflationes in ruborem et sanguinolentum transeunt, recenti sanguine, in haec, nam uetera nigra facit, et erisipila non exulcerata, nam exulceratam nocet.
[24] Frigidum sicut niues, cristallum pectori nociuum, tussim commouens sanguinolentam, catarrum faciens.
[25] Articulorum tumores, sine uulnere, et podagrica et spasmata, horum plurima frigida multa infusa releuat et extenuat; stupor modicus dolorem minuit.
[26] Aqua, quae cito calefit et cito infrigdatur, leuissima est.
[27] Quibus oportet bibere nocte, si non ualde sitiunt, si super dormierint, optimum.
[28] De mulieribus. Menstrua adducit ex aromatibus calefactio; aliquotiens autem et in ceteris utilis esset, nisi capitis grauedinem fecisset.
[29]
[30] Mulier in utero habens, flebotomata, discutiet, et maxime, quibus maius pecus est.
[31] Mulieri in utero habenti, de acuta aegritudine teneri, mortale.
[32] Mulieri sanguinem uomenti menstruis erumpentibus, solutio.
[33] Menstruis deficientibus sanguinem ex naribus fluere, bonum est.
[34] Mulieri in utero habenti, si uenter cucurrerit plurimum, metus abortiendi.
[35] Mulieri de matrice laboranti aut difficulter generanti, sternutatio superueniens, optimum.
[36] Mulieri menstrua mali coloris et non secundum se uenientia, purgatione indigere, significat.
[37] Mulieri in utero habenti, si mamillae subito siccauerint, abortit.
[38] Mulieri in utero habenti, si altera mamilla siccauerit, geminos ferenti, alterum discutiet; et si quidem dextera siccauerit, masculum, si autem altera, feminam.
[39] Mulier, quae neque conceperit, neque generauerit, si lac habeat, menstrua ei defecerunt.
[40] Mulieri, †cui libet†, si in mamillis sanguis conuertitur, insanire significat.
[41] Mulieri, si uelis scire, si concepit, quando dormitura est, mulsa da bibere, et si tortiones habuerit circa uentrem, concepit, sin autem, non concepit.
[42] Mulier, si quidem masculum fert, rubicunda est, si autem feminam, pallet.
[43] Si autem mulieri in utero habenti erisipila nata fuerit, mortale.
[44] Quae extra naturam graciles constitutae conceperint, abortiunt, antequam incrassent.
[45] Quae autem moderatum corpus habentes abortierint secundo uel tertio mense, nulla interueniente causa, his cotilidones muccilagine plenae sunt et non possunt retinere prae grauedine pecus, sed abrumpuntur.
[46] Quae extra naturam crassae sunt, non concipiunt in utero, ex plenitudine orificium matricis obturatur et priusquam extenuetur, non concipiunt.
[47] Si matrix ad uertebrum posita saniem fecerit, necesse est, emmotum fieri.
[48] Infantes, masculi quidem in dextris, feminae autem in sinistris magis.
[49] Matricum praecipitationes: ptarmicum apponens, adprehende nares et os mulieris.
[50] Si uolueris menstrua retinere, cucurbitam maiorem sub mamillis appone.
[51] Quae in utero habent, harum concluditur orificium matricum.
[52] Si in utero habenti lac multum de mamillis manauerit, debilem significat pecus, sin uero solida ubera fuerint, salubrem significat pecus.
[53] Infantes quaecumque corrupturae sunt, his ubera extenuantur; sin uero rursum dura fuerint, dolor erit in uberibus, aut in coxis, aut in oculis, et non discutiunt.
[54] Quibus orificium matricum durum est, his necesse est orificium matricum concludi.
[55] Quae in utero habentes a febribus corripiuntur et fortiter iactantur sine culpa euidenti, generant laboriose et periculose aut aborsae periclitantur.
[56] In profluuio mulieris spasmus et animae defectio superuenit.
[57] Menstruis multis uenientibus morbi accedunt, et non uenientibus, de matrice morbi oriuntur.
[58] Circa anum tumentem et matricem tumentem stranguiria superuenit, et circa renes saniatos stranguiria superuenit, circa iecor tumens singultus innascitur; eis, quae corrupturae sunt, mamillae siccae fiunt.
[59] Mulier, si non conceperit in utero, uelis autem scire, si conceptura est, contegens uestimentis et suffito deorsum gagatem lapidem et si peruenerit tibi odor per corpus ad os et nares, intellegis, quoniam haec non per se ipsam non generat.
[60] Mulieri in utero habenti, si menstrua multa uenerint, inpossibile est pecus saluari.
[61] Si mulieri purgatio non uenerit, neque obripilatione neque febre superueniente, si ei fastidium et anelitus euenerit, iudica hanc in utero habere.
[62] Quae densas et frigidas matrices habent, non concipiunt; et quotquot humorosas matrices habent, non concipiunt; extinguitur enim semen; et quaecumque siccas et magis feruentes matrices habent, indigentia enim nutrimenti corrumpitur semen; quae autem ex utrisqde temperiem habent moderate, pariturae fiunt huiusmodi.
[63] Similiter autem circa uiros; aut enim propter raritatem corporis spiritus foris exalat et non commiscetur semen, aut propter densitatem humorum non quantum oportet manat; aut propter frigdorem non ignescit ita, ut congregetur ad locum ipsum; aut propter uaporem hoc idem fit.
[64] Lac dare caput dolentibus pessimum est et febricitantibus et quibus praecordia inflata rugiunt et siticulosis; malum autem et quibus colerici secessus sunt et in acutis febribus constitutis et quibus sanguinis egestio per uentrem multa facta est; conuenit autem ptysicis, non ualde febricitantibus dare et in febribus prolixis, lentis, nullo praedictorum signorum praesentibus, extra rationem autem tabefactis.
[65] Quibus tumores in uulneribus apparent, non ualde spasmantur nec insaniunt, his autem exterminatis repente, aliquibus retro spasmi, tetani, aliquibus autem in priore insania, lateris dolor acutus, aut sanies aut sanies aut disinteria.
[66] Si rubri fuerint tumores, uulnerationum si solidis et molestis constitutis tumor non appareat, magnum malum.
[67] Molia apta, inmatura malum.
[68] Posteriora capitis dolentis, quae in fronte directa uena est exsecta iuuat.
[69] Rigores incipiunt mulieribus quidem ex lumbis magis per dorsum ad caput, sed et uiris a tergo magis quam in priore corpore, ueluti cubitorum, femorum, sed et cutis rara, manifestant autem capilli.
[70] Qui de quartano exagitantur, de spasmo non facile mouentur, si autem moti fuerint prius et superuenerit quartana, desinunt.
[71] Quibus corium extenditur siccum et durum, sine sudore consummant, quibus relaxatum et rarum, cum sudore consummant.
[72] Qui hicterici sunt, non ualde inflationem habent.

6

[1] In diuturna lienteria oxiremia, si acciderit, quae non fuit prius, signum bonum.
[2] Quibus nares humidae naturaliter, et semen liquidum, sanis malum, aegrotis uero de contrario salubria.
[3] In longa disinteria abstinentia cibi, malum, cum febribus, malignius.
[4] Defluentia uulnera malitiosa.
[5] Dolores, qui in latere et in pectore et in aliis, si multum differunt, discendum.
[6] Nefretica et qui circa uisicam dolorem habent, laboriose sanantur.
[7] Senioribus dolores circa uentrem nati, qui superiores, leuiores, et qui non superiores, fortiores.
[8] Ydropicis, quae nascuntur uulnera in corpore, non facile sanantur.
[9] Latae pustulae non ualde pruriginosae.
[10] Caput dolenti et circumdolenti, sanies, uel humor fluens per nares, uel per os, soluit aegritudinem.
[11] Melancolicis et nefreticis emorroidae innatae, bonum.
[12] Emorroidae diuturnae curatae, visi una seruata fuerit, metus ydropem fieri aut ptysin.
[13] Qui singultum patiuntur, sternutatio superueniens soluit singultum.
[14] Qui ydropici sunt, per uenas in uentrem aqua fluente, solutio; si tussis aduenerit, sine spe fient.
[15] De diarria possesso prolixa, uomitus spontaneus factus, soluit diarriam.
[16] Pleuretin habenti, aut peripleumoniam, diarria superueniens, malum.
[17] Oculos dolentem, diarria si occupauerit, bonum.
[18] Visica exsecta, aut cerebrum, aut cor, aut diafragma, aut intestinorum gracilium aliquid, aut iecor, mortale.
[19] Cui incisum fuerit os, aut cartilago, aut neruus, aut maxillae quod tenue est, aut praeputium, neque crescit, neque conglutinatur.
[24] Intestinum, si concisum fuerit aliquod ex tenuioribus, non conglutinatur.
[20] Si in uentriculum sanguis infusus fuerit extra naturam, necesse est in saniem conuerti.
[21] Menomenis uarices aut emorroidae innatae, maniam soluunt.
[22] Quaecumque ruptiones de dorso in cubitum transeunt, flebotomia soluit.
[23] Si timorem aut anxiam habens multo tempore permanserit, melancolicus est huiusmodi.
[25] Ignis acer foris incipiens, bonum; intro conuerti non bonum; de interiore autem foris, bonum.
[26] Quibus in causo tremor nascitur, alienatio mentis soluit.
[27] Quotquot empyici aut ydropici conburuntur, defluente sanie et aqua repente secedente, pereunt.
[28] Eunuchi podagrici non sunt, neque calui fiunt.
[29] Mulier non podagrat, nisi menstrua ei defecerint.
[30] Puer non podagrat, antequam in uenerem coeat.
[31] Dolores oculorum meraca potio, uel lauacrum, uaporatio, flebotomia, farmacia soluit.
[32] Trauli de diarria maxime capiuntur.
[33] Acidum ructantes non,ualde pleuretici efficiuntur.
[34] Quotquot calui sunt, his uarices magni non nascuntur; quibus autem caluis uarices innascuntur, rursus capillantur.
[35] Ydropicis tussis superueniens, malum.
[36] Dissuriam flebotomia soluit: uena<m> incidere de talo interiorem.
[37] De sinance capto tumores in gutture foris nasci, bonum est.
[38] Quibus absconditi carcini nascuntur, non curare est melius; cum curantur enim, intereunt celerius; cum autem non curantur, multo tempore perseuerant.
[39] Spasmus fit de repletione et de inanitione.
[40] Quibus circa praecordia dolor fit sine feruore, his febris superueniens soluit dolorem.
[41] Quibuscumque sanies facta in quocumque loco non manifestatur, his per soliditatem loci sanies non manifestatur.
[42] In morbo regio iecor durum fieri, pessimum.
[43] Si quis splenetici de disinteria exagitantur, his, superueniente disinteria prolixa, ydrops efficitur aut lienteria, et pereunt.
[44] Quibus de stranguiria ileus innascitur, in septem dies pereunt huiusmodi, nisi febres superuenientes multum urina fluat.
[45] Vulnera quaecumque annua nascuntur, aut longiore tempore tenuerint, necesse est ossa dimittere, et cicatrices concauas fieri.
[46] Quibus gibbi ex anelitu uel tussis fiunt, pereunt priusquam pubescant.
[47] Plerumque quibus farmacia aut flebotomia competit, hos uerno purgari et flebotomari.
[48] Spleneticis disinteria superueniens non prolixa, bonum.
[49] Quaecumque podagricae aegritudines fiunt, haec in quadraginta dies deferuescentes recedunt.
[50] Quibuscumque cerebrum conciditur, necesse est et febrem et colerum proiectionem superuenire.
[51] Quibuscumque sanis repente dolores nascuntur in capite, et continuo obmutescunt, stertentes, pereunt in septem dies, nisi febris obuenerit.
[52] Contemplari autem oportet et indicia oculorum in somno; si enim aliquid apparuerit alboris in palpebris commissis, non ex diarria aut purgationibus constitutis, pessimum signum et mortale ualde.
[53] Desipientiae, quaecumque cum risu fiunt, securiores, quae autem cum cogitatione, sollicitiores.
[54] In acutis causis, quaecumque cum febribus, quae cum gemitu anelationes, malum.
[55] Podagrici uerno et autumno mouentur.
[56] Melancolicis morbis in haec periculosae eruptiones: aut apoplexiam corporis, aut spasmum, aut maniam, aut caecitatem facit.
[57] Apoplectici autem maxime fiunt aetate a quadragesimo anno usque ad sexagesimum.
[58] Si omentum proruperit, necesse est, ut putriat.
[59] Quibus de sciade laborantibus exilit uertebrum, et iterum reuertitur, his muccores innascuntur.
[60] Qui de sciade laborant diuturna, uertebrum resilit, his tabescit crus, et claudi fiunt, nisi inurantur.

7

[1] In acutis morbis frigdor articulorum, malum.
[2] In ossa languenti caro liuida, malum.
[3] Circa uomitum singultus et oculi sanguinolenti, malum.
[4] In sudore obripilatio, inutile.
[5] In mania disinteria uel ydrops, extollentia, bonum est.
[6] In aegritudine diuturna sine cibo, uiscidae egestiones, malum.
[7] Ex uinolentia rigor et alienatio, malum.
[8] In pustula intro rumpente, dissolutio, reiactatio, animi defectio nascitur.
[9] Super sanguinis fluxum alienatio aut spasmus, malum.
[10] In ileon reiactatio, singultus, spasmus et allenatio, malum.
[11/12] Circa pleuretin peripleumonia, frenesis, malum.
[13] Circa uulnera fortia spasmus aut tetanus, si uenerint, malum.
[14] In uulneratione capitis extollentia et alienatio, malum.
[15] Circa sanguinis sputum sanies, malum.
[16] Circa ptysin sanies, et defluxio, et retentio saliuae; et cum saliua retinetur, moriuntur.
[17] Circa feruorem iocineris singultus.
[18] Circa uigilias spasmus et insaniae.
[19] Circa ossi nudationem, erisipila.
[20] Circa erisipilam putredo uel sanies.
[21] Circa solidum feruoris pulsum in uulneribus, emorroida.
[22] Circa dolorem multi temporis in concauitatibus, sanies.
[23] In uiscida egestione, disinteria.
[24] Circa ossi fractionem, desipientia, si in uacuum uenerit.
[25] Ex medicaminis purgatione spasmus, mortale.
[26] In dolore forti circa uentrem, si infrigdant articuli, malum.
[27] In utero habenti tenismos innatus, abortire facit.
[28] Quodcumque os, aut cartilago, aut neruus incisus fuerit in corpore, non crescit.
[29] Si albo flegmate capto fluxus uentris superuenerit fortis, soluit aegritudinem.
[30] Quibus spumosae egestiones in uentris fluxus, de capite defluit.
[31] Quibuscumque febricitantibus in urinis crimnodis sedimina fiunt, prolixam aegritudinem significat.
[32] Quibus autem colerica sedimina, susum autem tenuis, acutam aegritudinem ostendit.
[33] Quibus autem instabiles urinae uidentur, his turbor solidus in corpore est.
[34] Quibus autem in urina supernatant bullae aut urinae saliuosae sunt, freneticam ostendit et longam aegritudinem futuram.
[35] Quibus pinguis sedimen multum, his nefreticam et acutam aegritudinem significat.
[36] Quibus autem nefreticis constitutis praedicta signa eueniunt, dolores autem acuti circa musculos spinales fiunt, si quidem circa exteriora loca fiunt, apostema sperare futurum foris, sin uero magis dolores circa interiora loca sint et apostema spera futurum magis in interiora.
[37] Quicumque sanguinem reiciunt, si quidem sine febre, salubre, si autem cum febre, malum; curare autem de stipticis et frigidis. Acutae causae soluuntur in quattuordecim dies.
[38] Catarrus in superiore uentre in saniem conuertitur in dies duo et uiginti.
[39] Si sanguinem minxerint et trumbus et stranguiria obuenerit, et dolor inruerit in peritoneon et pectinem, in uisica morbum ostendit.
[40] Si lingua repente intemperata fuerit aut apoplecticum aliquid corporis, melancolicus huiusmodi fit.
[41] Si ultra modum purgatis senioribus singultus superuenerit, non bonum.
[42] Si febres non de colera fuerint, sudore multo et calido circa caput circumfuso, solutio febris fit.
[43] Mulier ambas manus dextras habens non fit.
[44] Quicumque empyici uruntur, si quidem sanies limpida cucurrerit et alba, euadunt, si autem cenulenta et male olens, moriuntur.
[45] Quibuscumque iecor saniatur, comburuntur, si quidem sanies munda cucurrerit et alba, euadunt: in tunica enim haec sanies est; si uero ueluti amurca cucurrerit, pereunt.
[46] Oculorum dolores, lauans calido multum, sincere potans, flebotoma.
[47] Ydropicum si tussis exagitat, sine spe fit.
[48] Stranguiriam repletio et flebotomia soluit, secare autem interiorem tali uenam.
[49] De sinance laborante tumorem et ruborem in pectore natum bonum est: foris enim conuertitur aegritudo.
[50] Quibus †forte resilierit cerebrum†, in triduo pereunt; si hos euaserint, salui fiunt.
[51] Sternutatio fit de capite, recalefacto cerebro, aut infrigdato et humectato eo, quod in capite est uacuum; sonat autem, quia per angustum ei exitus est.
[52] Quibuscumque iecor dolet, his febris innata soluit dolorem.
[53] Quibus conuenit sanguinem detrahere de uenis, hos uerno oportet flebotomari.
[54] Quibus inter praecordia et uentrem flegma concluditur et dolorem praebet, non habens exitum in neutro uentre, his, per uenas in uisica conuerso flegmate, solutio fit morbi.
[55] Quibus autem iecor aqua plenum in omentum eruperit, his uenter aqua repletur et moriuntur.
[56] Alices, oscitationes, obripilationes uinum modicum intus bibitum soluit.
[57] Quibus in ueretro pustulae fiunt, his, sanie facta et erupta, soluitur dolor.
[58] Quibus forte cerebrum commotum est, necesse est mutum fieri statim.
[60] Corporibus, qui humidas carnes habent, famem adhibere: fames enim siccat corpora.
[59] Si febricitanti, tumore non constituto in faucibus, praefocatio subito aduenerit et gluttire non potuerit nisi uix, mortale est.
[59 bis] Si febrem habenti collum contorqueatur et gluttire non possit, tumore non constituto in collo, mortale.
[61] Et ubi in toto corpore inmutationes et si corpus infrigdet et iterum calescat aut colorem alium ex alio inmutet, longitudinem morbi significat.
[62] Sudor multus, calidus aut frigidus, semper currens, ostendit humorem deducendum, forti ex superioribus, debili autem ex inferioribus. Sudor multus morbum significat, frigidus grandem, calidus minorem.
[63] Quaecumque febres non deminuentes tertia die fortiores fiunt: periculosae; quocumque autem modo deminuerint, ostendit, quod innoxiae sint.
[64/65] Quibuscumque febres prolixae, his aut pustulae diuturnae aut in articulis dolores ex febribus fiunt, hi cibis plurimis utuntur.
[66] Si quis febricitanti cibum dederit, †sani† fortitudo, aegrotanti morbum.
[67] Quae per uisicam manant, uideri oportet, si qualia sano manant; quae minime his similia, haec morbida, quae autem similia sanis, minime morbida.
[68] Et quaecumque egeruntur <et>, si dimiseris requiescere et non commoueas, resident uelut rasurae – si pauca attulerit, modica aegritudo est, si multa, magna - his conuenit subpurgare uentrem; si autem non purgas et des sorbitiones, quantum plus dederis, magis noces.
[69] Et quibus forte iusum indigesta secesserint, quia colera nigra sunt, si multum, plurimum, si minus, minime.
[70] Excreationes in febribus non deficientibus liuidae et sanguinolentae et mali odoris et colericae, omnes malae; secedentes autem bene, optimae, et per uentrem et uisicam;: et ubi aliquid secessus retinetur non purgato, malum est.
[71] Corpora oportet, cum uoluerit quis purgare, bene fluentia reddere, et si superiora uoluerit, retinere uentrem, si autem inferiora, relaxare et humectare uentrem.
[72] Somnus et uigiliae, utraque amplius quam oportet, malum est; neque repletio neque fames nec aliud aliquid bonum est, quod excedit naturam.
[73] In non deficientibus febribus, si quae quidem foris frigida sint, quae autem intro ardeant et sitem habeant et anxiam et febrem, mortale.
[74] Et si in non deficientibus febribus labium aut nasum aut oculus aut supercilium contortum fuerit, aut non uideat aut non audiat, debili iam constituto, quodcumque eorum signorum fuerit, mortale est.
[75] Circa album flegma ydrops innascitur.
[76] Circa diarria disinteria.
[77] Circa disinteriam lienteria innascitur.
[78] Circa sfacilismon exclusio ossorum.
[79/80] Circa sanguinis uomitum corruptio et sanies purgatio susum, in ptysin reuma de capite, circa reuma diarria, circa diarriam retentio superioris purgationis, circa retentionem mors.
[81] Quemadmodum et circa uisicam et circa uentrem secessiones et ea, quae circa carnes et sicubi alibi naturae corpus euaporauerit, si modicum, modica aegritudo fit, si multum, magna, si ualde multum, mortale est huiusmodi.
[82] Quotquot ultra XL annos frenetici fiunt, hi non ualde sanantur.
[83] Quibus in aegritudine oculi lacrimantur uoluntarie, bonum est; quibus autem inuitis, pessimum.
[84] Quibus in febribus quatriduanis constitutis sanguis de naribus fluit, pessimum.
[85] Sudores periculosi, qui in creticis diebus fiunt, ualidi et uelociter expelluntur de fronte, uelut guttae fluentes, et frigidi ualde et multi; necesse est huiusmodi sudores pessimos esse, malignare cum uiolentia et laboris nimietate et defectione breuis temporis.
[86] Circa diuturnam aegritudinem uentris deductio, malum.
[87] Quotquot dieta non curantur, medicaminibus curantur; quod si medicaminibus non curantur, ferro curantur; quod ferro non curatum fuerit, igne curatur; quod igne non curatum fuerit, istud puta incurabile.


no previous next