no previous next

Hyginus (Ps.)

De metatione (uel munitionibus) castrorum

digilibLT 2015
Informazioni editoriali

1

Nunc papilionum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX; erunt papiliones X, qui occurrunt in longitudine pedum CXX. Nam quod ad latitudinem hemistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur pedes X, armis pedes V, iumentis pedes IX: fiunt pedes XXIV; hoc bis, XLVIII. Quoniam, cum praetendunt, efficitur striga pedum LX, reliqui pedes XII, qui conuersantibus spatio sufficient. Haec pedatura ad plenas centurias est computata, ex quibus in uigiliis singulis <IIII> erunt, et non plus quam octonos papiliones singulae tendunt. Ita fit, ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum tensionem accipiat; alioquin plus dari oportuisset.

2

Legiones, quoniam sunt militiae prouinciales fidelissimae, ad uallum tendere debent, ut opus ualli tueantur et exercitum gentibus mixtum suo numero corporali in muro tene<ant>. Quando autem supplementa plura fuerint, ubi necesse est cohortis pedaturam extendere, seruata latitudine hemistrigii et id pede manente, iam mutabimus, ut quis fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per CCXL in modum formae subiectae, uel LX per CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim pedes per DCCXX cohors una occupat; nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo partes minuet. Quod<si> legiones plures acceperimus et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohortes circa uallum crebrius ponere, conuertimus pedaturam. Quod fuerit signis, tabulinum: nam hemistrigia mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque generis subiecimus. Aliqua cohors CL per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, deuitari debet de eo, quod centuriae suo ordine tendere non poterint et pedatura cohortis uno pariter nudabitur, sicut forma subiecta est.

3

Cohors prima causa signorum et aquilae intra uiam sagulariam, et quoniam duplum numerum habet, duplam pedaturam accipiet, ut puta signis pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, uel signis CLXXX, tabulino pedes CCXL; formae ratio ut reliquiae. Igitur si legiones impares, hoc est tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus praetorii per rigorem uiae sagularis tendere debebunt, alia in praetentura similiter per rigorem uiae sagularis intrantibus portam praetoriam parte laeua; dextra cohortes contrariae tendent, ut possit exercitus combinatus educi.

4

Quotiens autem quinque uel sex legiones acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus praetorii tendere debebunt, duae in praetentura, super quibus ualetudinaria, deinde uexillarii; et si res exiget, cohors peditata quingenaria loco uexillariorum solet superponi, et, si strictior fuerit pedatura, cohors legionaria dari debet, sed numero suo, ut CXX pedes ualetudinarium et reliqua, quae supra tendent, accipiant, hoc est ueterinarium et fabrica, quae ideo longius posita est, ut ualetudinarium quietum esse conualescentibus possit. Quorum pedatura in singulas species ad homines CC solet computari.

5

Vexillarii legionum eandem pedaturam accipere debent, quam cohors legionaria quae ad sexcentenos homines computatur. Causa impedimentorum tendere debent in praetentura uel latere praetorii, ut dixeram, super cohortes primas; ad uallum, si fieri potest, ideo tendere non debent, quod legatus eorum pariter non sit et, si casu ab hoste uallum interruptum fuerit, legio - et legatus eorum - per uexillarios factum esse contendet.

6

Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere debent et duplam pedaturam recipere, quod tentoriis maioribus utantur: primipilares etiam et euocati in eadem pedatura locum accipiunt.

7

Equites praetoriani latere dextro praetorii, singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si maior numerus fuerit, ut puta singulares DC, praetoriani CCC, poterint CL singulares in striga praetorianorum tendere: ita fit ut et pari numero dispositi <sint> (decuriones et reliqui principales eorum binos equos possidentes propensius tendant). Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit haesitandum quin officialibus, lateri sinistro proximis, ibi pedatura adsignetur.

8

Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra laeuaque praetorii cohortium a paribus esse debent, loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singulares autem equites si DCCC aut DCCCC fuerint, pari numero integris strigis lateribus tendere debebunt, si ad D fuerint, ut striga est sufficiat.

9

Illud maxime obseruare debebimus, ut latus praetorii non plus quam DCCXX pedes longitudinis accipiat. Ita fiet ut cohortes praetoriae, et reliquus numerus qui lateribus praetorii tendit, integris strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quantum ad latitudinem praetorii totius attinet, a CLX ad CCXX potest obseruari in longitudinem, ut supra dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet secundum praetorium pedes XX, si res exigit, pedes X sufficient.

10

Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L ad LXX potest obseruari, in qua pedatura praefecto praetorio primo loco a uia principali adsignari debet. Interposita deinde uia, cohortes praetoriae et reliquus numerus prout disponi debent, de libello ostendimus.

11

Aris institutis in praetorii parte ima, auguratorium parte dextra praetorii ad uiam principalem apponimus, ut dux in eo augurium recte capere possit; parte laeua tribunal statuitur, ut augurio accepto insuper ascendat, et exercitum felici auspicio adloquatur.

12

In introitu praetorii partis mediae ad uiam principalem gromae locus appellatur, quod turba ibi congruat, siue in dictatione metationis, posito in eodem loco ferramento, groma superponatur, ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam efficiant. Et professores eius artis causa supra scripta gromatici sunt cognominati.

13

Viae uicinariae ideo dantur percurrentes proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus expediti progredi possint.

14

Nunc praetenturae rationem exponam. Via principalis, quae est inter portas dexteriorem et sinistriorem, quae a principiis nomen obti<net>, esse debet latitudine eadem, qua opus pedum LX, quod est inter uallum et legiones, et ideo quibusdam interuallum est cognominatum. Item uia quae ducit ad portam praetoriam ‒ a praetorio sine dubio uia praetoria ducitur ‒, latitudine ut supra pedum LX, propter quam rigore tensurae suae superiores strigae in praetentura non percurrunt, quoniam ad uiam praetoriam signa spectare debebunt.

15

Dabimus itaque infra uiam principalem legatis pedaturam, quod scamnum est appellatum nec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum, quod semper latitudine a pedibus L ad LXXX obseruari debebit, prout numerus legionum effecerit; in quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent. Similiter tribunis legionum inferius adsignari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo uia interposita alae miliariae vel <quin>genariae et deinceps, prout quis tendere debebit. In forma subiecimus.

16

Nunc, ut suo referam loco, ad alam miliariam. Turmas habet XXIIII, in eis decuriones, duplicarii, sesquiplicarii, iidem qui et numerus turmarum stabunt. Equos singuli decuriones ternos, duplicarii et sesquiplicarii binos. Sic super numerum equorum mille, deductis singulis, qui in numerum computantur, XCVI. Ala quingenaria turmas habet XVI, decuriones et reliqua prout numerum turmarum, amplius equos ut supra LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni pedes computantur, MD efficitur. In eo pede praefectus alae pedaturam accipiat, et principales eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos pedes et semisses acciperent.

17

Quantum autem ad retenturam pertinet, uia quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque legiones et supra, portae quintanae dari solent, accipere debet latitudinem pedum XL; si portae ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognominatur etiam quintana causa copiarum.

18

Quaestorium dicitur, quod aliquando quaestores ibi pedaturam acceperint; quod est super praetorium in rigore portae, quae a cohortibus decimis ibi tendentibus decimana est appellata. Quaestorium minore esse debet latitudine quam praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii proximi sint. In quo maxime legati hostium et obsides; et, si qua praeda facta fuerit, in quaestorio ponitur.

19

Lateribus eiusdem tendere debent ad uiam quintanam centuriae statorum, ut posticum praetorii tueantur et proximi sint praetorium; quibus duplam pedaturam adsignabimus, quod eisdem tentoriis utantur quibus cohortes praetoriae. Super quos cohors peditata quingenaria uel equitata, prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et per reliquas strigas cohortes peditatae uel equitatae ad uiam quintanam spectare debebunt, et supra symmachares et reliquae nationes tendere debebunt; et ita fiet, ut omni parte nationes et supra scripta contineantur.

20

Viae sagulariae XXX pedes sufficient; <si> quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis accipere debebit. Scholae cohortium principiis, ubi munera legionum dicuntur, in scamno legatorum contra aquilam dari debent.

21

Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus leniat. Hoc dixi tertia<ta>, ut puta longum pedes MMCCCC, latum pedes MDC. Si longiora fuerint, classica dicentur, nec bucinum in tumultu ad portam decimanam facile poterit exaudiri; si latiora fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio.

22

Quantum attinet ad ea quae sunt necessaria, satis puto diligenter rettulimus, et, si quae rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam loco. Praeterea munitionem castrorum et soli lectionem <in> statuenda metatione, item iniquitates locorum uitandas ne praeterisse uidear, breuiter in parte ima exponam.

23

Interim ostendam inceptationem metationis et numeros compositae formae recognoscamus: admonebimus itaque quis ubi tendere debeat. Lateribus praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani, equites singulares imperatoris, alae miliariae uel quingenariae; si pedatura permiserit, uexillarii et cohortes secundae uel peditatae quingenariae super cohortes primas.

24

Praetendunt alae miliariae uel quingenariae, Mauri equites, Pannonii ueredarii. Classici omnes ideo praetendunt, quod ad uias muniendas primi exeunt, et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et Pannoniis ueredariis operantes proteguntur; qui a cohortibus proximi tendere debent. Vexillarii legionum, item exploratores in striga cohortis primae.

25

Retendunt cohortes equitatae miliariae uel quingenariae, quarum rationes subieci. Omnis miles prouincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta per totam longitudinem hemistrigii, eques autem duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes equitatas ad numerum peditum redigimus, ut equitibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus.

26

Habet itaque cohors equitata miliaria equites CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod accipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit eques. Fit, dimidia sumpta, ductum quinquies. Sic tractabimus numerum equitum: fit CXX, ducemus quinquies, fit DC. Accedunt ex ea cohorte miliaria, detractis equitibus, reliqui pedites DCCLX: fit cum superiore MCCCLX. Meminerimus itaque, ad computationem cohortis equitatae miliariae, pedaturam ad MCCCLX dari debere. Cohors equitata quingenaria in dimidio eandem rationem continet quam cohors <miliaria>.

27

Habet itaque cohors equitata miliaria centurias X peditum, equites CCXL, turmas X; omnes tendunt papilionibus CXXXVI, ex eis centuriones et decuriones singulis papilionibus utuntur. Cohors equitata quingenaria habet centurias VI, reliqua pro parte dimidia.

28

Cohors peditata miliaria habet centurias X, tendit papilionibus C, ex eis centuriones singulis. Item peditata quingenaria habet centurias VI, reliqua ut supra.

29

Nationes ‒ Cantabri, Gaesati, Palmyreni, Daci, Brittones ‒, centurias statorum et si quid aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum, <in> retentura ponimus. Camelis cum suis epibatis singulis pedes V adsignabimus. Tendere debebunt, si in hostem exituri erunt, in praetentura iuxta classicos, si ad praedam portandam praesto erunt, intra quaestorium tendere debebunt.

30

Datos itaque numeros, qui infra scripti sunt, sic computabimus:

Legiones III, uexillarii MDC, cohortes praetoriae IIII, equites praetoriani CCCC, equites singulares imperatoris CCCCL, alae miliariae IIII, quingenariae V, Mauri equites DC, Pannonii ueredarii DCCC, classici Misenates D, Rauennates DCCC, exploratores CC, cohortes equitatae miliariae II, quingenariae IIII, cohortes peditatae miliariae III, quingenariae III, Palmyreni D, Gaesati DCCCC, Daci DCC, Brittones D, Cantabri DCC, centuriae statorum II.

31

Semper numeris acceptis retenturam computare debemus, ut sciamus quot hemistrigia in dimidia retentura nascantur. Nunc fit numerus qui retendit XIIIDCXL(13640) . Sumo partem dimidiam, ideo quod a paribus tendant, fit VIDCCCXX(6820) . Nunc latus praetorii componamus et praetenturam similiter computemus, sicut retenturam fecimus, ut sciamus cohortibus legionariis quid tabulino uel signis dare debeamus.

32

Obseruare itaque debebimus, ut, quotiens tres legiones cum supplementis acceptae fuerint, dimidia pars castrorum DCCXX pedes latitudinis habeat, et lateribus castrorum cohortibus tabulino XC, signis CCXL pedes adsignemus, ut, deducto tabulino cohortium et latitudine uiae sagularis, reliqui DC pedes supersint, ut alae miliariae in praetentura ad pedem tendant. Et nunc statuimus reliquos pedes DC, explemus latus unum praetorii, ut sciamus quot alae in praetentura tensurae sint.

33

Occupantur numero militum latere praetorii pedes <C>CCCXX, praetorio pedes LX, stationi pedes XX, comitibus pedes LX, in uias pedes <X>L, quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio: fiunt DC pedes.

34

Nunc praetenturam ut componamus, numerum equitum alarium, qui sunt reliqui, computemus. Fiunt IIII(4000) , partis dimidiae II(2000) . Accipere debet ala miliaria signis pedes CL, tabulino pedes DC. Hac ratione pedes CL efficiunt hemistrigia <V>. Accipit eques III pedes in longitudine pedum DC; sumo partem tertiam, ut habeam equitum numerum qui in ea longitudine tendent. Fit CC, erit hemistrigii unius; et nunc hemistrigia ducimus V, quinquies CC fit M: alae miliariae pedatura.

35

Reliquum autem numerum sicut retenturam computemus, ut sciamus similiter quot hemistrigia nascantur. Fit numerus cum pedatura ualetudinarii, ueterinarii et fabricae, quae in unum ad DC homines computantur, VIIII(9000) . Sumimus dimidiam, fit IIIID(4500) . Hemistrigium partis dimidiae est DC pedum per longitudinem, quod <D> homines capit: sit quod diximus, peditem adiectam quintam ad pedem accipere. Nihil itaque intersit an ad numerum computatum quintam partem adiciamus, an uero ex longitudine, ut nunc, DC pedum deducamus partem sextam. Reliqui quingenti, tot homines capiet hemistrigium.

36

Sed habemus numerum IIII(4000) , uidemus quotiens habeo <D>: quod est VIII. Totidem hemistrigia nascuntur. Fit CCXL, et superiores computati alarium pedes CCC: fit in unum DXL. Poterit esse tensurae cohortium III; faciunt pedes DCCXX, ex quibus decedit quod numerus occupat, pedes DXL: reliqui pedes CLXXX, quo VI hemistrigia nascuntur. Vt nunc uicinaria uia super cohortem primam, item numero quattuor, pedum denum: fit in uias pedes LX. Reliqui pedes CXX, quos scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX pedes, adsignabimus.

37

Nunc si dantur mille homines super numerum compositum, in eadem pedatura locus adsignetur; sic faciemus. Quoniam partis dimidiae D esse constat, quos capit hemistrigium, deducamus scamnis pedes X et uiam inter alas tollamus, quae tunc datur, si pedatura permittet. Fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, quod D homines postea acceptos recipiet.

38

Nunc e contrario similiter numeris compositis deducamus homines M, quorum est pedatura striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et uiam inter alas reponemus.

39

Item lateri praetorii et retenturae similiter, si quo plus uel minus fuerit, idem obseruabimus, ut praetorium et comitum pedaturam item quaestorium minuamus uel ampliemus, seruatis portionibus latitudinis. Viae autem abesse poterint, si pedatura strictior fuerit, inter cohortes praetorias et alas equitum, ideo quod disciplina militari ad suum quisque numerum coniuncti conuenient.

40

Si obseruent ita, <ut> dico, et in retentura qui solent et quodque genus hominum per strigas strictius seu laxius tende<re>, quoniam saepe numeros euenit commutari, tensura amplius efficiant, quam strigae in eandem pedaturam incurrent. Nec plus ex eis deduci debet, quam peditatae quingenariae super cohortes primas, et, si amplius supersunt ut nec strigam expleant, necesse erit per reliquas strigas, ut dixi, artius tendant. Similiter, ut laxius tendant efficitur, quotiens reliquus numerus conuenit, ne totius metationis ordo turbetur; et retenturae per strigas aequali numero laxius tendunt, retenturae numero computato ut in pedatura conueniret.

41

Quodsi adhuc amplius seu minus quam ostendimus supplementa data fuerint, omnia immutabuntur et cohortes circa uallum aliter tendent.

42

Nunc retenturae diximus partis dimidiae numerum VIDCCCXX(6820) . Quoniam est latitudo DC <pedum>, uideo quot hemistrigia esse possint; ut nunc, erunt decem et septem, et quaestorio pedatura sufficiens dari possit. Sumo itaque numeri partem XVI<I>, quot hemistrigia esse diximus, fit CCCC: erit numerus militum. Tendere debebunt per hemistrigium unum, adiecta quinta pedum LXXX: fiunt pedes CCCC<LX>XX, unde efficitur, <ut> duae cohortes latere retenturae tendant.

43

Symmacharios et reliquas nationes quotiens per strigas distribuimus, non plus quam tripertiti esse debebunt nec longe abalterutrum, ut unam tesseram suo uocabulo citationis audiant. Obseruabimus primae strigae signis idem adsignari quod cohorti primae, ut uiae uicenariae percurrant.

44

Erunt itaque lateribus cohortes XVI, praetendent et retendent quattuor milia, et singulae LX per CCCLX; reliqui quattuor milia intra uiam sagularem.

45

In quantum potui, domine frater, pro tirocinio meo in breui omnes auctores sum persecutus, sed quidquid circa compositionem castrorum aestiualium instituerunt, in hoc libello, priusquam numeros instituerem, sub ratione omnia declaraui. Principia in omni inceptatione metationis scribenda nullus auctor in hunc diem ostendit, propter quod spero sollicitudinem nostram digne tibi placituram.

46

Exposuimus itaque singulas species et uniuersum exercitum suis locis constituimus, ostendimus etiam, si necessum fuerit, quis numerus commutari debeat. Quodsi alae in retentura positae fuerint et pedites <in> praetentura siue cohortes equitatae, nulla necessitate cogente, sine dubio metatoris imperitiae signum est. Illud plane poterit obseruari, ut, si cohortes equitatae in eo exercitu omnino <non> fuerint, ponamus alas quingenarias lateribus quaestorii, ut retentura equitatum habeat.

47

Nam quod ad legiones <disposi>tas et diuisi<onem in> duos numeros pertinet, quod et peritis compositionum difficultates ostendet, methodum metationis a me exquisitam, ad numerum cohortium pertinentem, intento ingenio elaboraui, ut, si dignatus fueris iniungere, nouitatem metationis ad magnitudinem tuam primus adferam, quae tibi spero placebit, si primum cottidianam metationem tractabis.

48

Nunc munitionem castrorum et reliqua, quae pluribus auctores scripserunt, breuiter perferamus. Munitio aestiualium obseruatur generibus quinque: fossa, uallo, <uimine>, agmine, aggere.

49

Fossa loco securiori causa disciplinae, cuius species est fastigata uel Punica. Fastigata dicitur, quae a summa latitudine lateribus deuexis in angustiam ad solum coniuncta peruenit. Punica dicitur, quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur; contrarium deuexum fit, quomodo in fastigata. Quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum quinque; altum pedes tres. Regressis pedibus exterius sexaginta per latitudinem portarum similiter fossa fiet, quod propter breuitatem titulum cognominatum est.

50

Vallum loco suspectiori extrui debet cespite aut lapide, saxo siue caemento. Sufficit latum pedes VIII, altum pedes VI; et lorica parua fit similiter ante portas, ut titulum ad fossam, ad uallum. Causa instructionis sanctum est cognominatum.

51

‘Ceruoli’ trunci ramosi. Ad hos decurritur, si soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque lapide mobili nisi copiosum uallum extrui potest nec fossa fieri, ut non ripae decidant.

52

Quotiens ‘ceruoli’ desunt et est locus suspectior, armorum ordinibus IIII castra muniunt, ut per singulos ordines uigiliae crebrius ponuntur; et equites alterna uice castra circuire debent. Si in pacato, solummodo tuendae disciplinae causa unus ordo armorum sufficit et uigiliae rarius constituuntur.

53

Aggeribus autem ita fit uallum, si locus petrosus aut arenosus fuerit, quod sine dubio aggere facto munitionem castris praebet.

54

Angulos castrorum circinari oportet, quia ‘coxas’ efficiunt instabiliuntque opus propugnationem tutans. Circinari debebunt ex angulis cohortium, qui efficiunt latitudinem operis pedum LX, usque quo lineas exteriores comprehenderis, quae efficiunt partem quartam.

55

Similiter ‘clauicula’ circinatur ex linea interiore ualli, puncto mediae portae, adaperto circino ad cardinem portae. <Ex> eo medio praeter uiam circinabis in eandem lineam, quae centro seruiet. Item, puncto manente, adicies latitudinem ualli et iterum circinabis in eandem lineam, ut intrantes semper detecti sint et aduenientes in recto cursu excludant<ur>; nomenque ab effectu ‘clauicula’ trahit.

56

Nam quod attinet ad sollicitudinem instituendae metationis, primum locum habent quae ex campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua positione porta decimana eminentissimo loco constituitur, ut regiones castris subiaceant; porta praetoria semper hostem spectare debet. Secundum locum habent quae in plano constituuntur, tertium quae in colle, quartum quae in monte, quintum quae in loco necessario, unde et ‘necessaria’ castra dicuntur.

57

Praecipue obseruari debebit uia quae lateribus castrorum supersit. Cetera quocumque latere flumen siue fontem habere debebis in qualicumque positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus ‘nouercae’ appellantur, omni modo uitari debent. Ne mons castris immineat, per quem superuenire hostes aut prospicere possint, quid in castris agatur; ne silua celatura hostes adiaceat neue fossae <aut> ualles, per quas obrepi castris occulte possit; ne uicini fluminis torrentes subita tempesta<te> castra inundent.

58

Interea meminisse oportet in hostico ascensus ualli duplices et frequentes facere et tormentis tribunalia extruere circum portas, in ‘coxis’, in loco turrium. Maxime instruendum erit uallum tormentis ab eo latere quo nouercae, si uitari non potuerunt.


no previous next