no previous next

Isidorus

Chronica

digilibLT 2016
Informazioni editoriali

Recensio 1

INCIPIT CHRONICA ISIDORI

1

Breuem temporum per generationes et regna primus ex nostris Iulius Africanus sub imperatore Marco Aurelio Antonino simplici historiae stilo elicuit. Dehinc Eusebius Caesariensis atque sanctae memoriae Hieronymus chronicorum canonum multiplicem ediderunt historiam regnis simula c temporibus ordinatam. Post hos alii atque alii, inter quos praecipue Victor Tonnonensis ecclesiae episcopus recensitis praedictorum historiis gesta sequentium aetatum usque ad consulatum Iustini iunioris expleuit.

2

Horum nos temporum summam ab exordio mundi usque ad Augusti Eracli uel Sisebuti regis principatum quanta potuimus breuitate notauimus, adicientes e latere descendentem linea temporum, cuius indicio summa praeteriti saeculi cognoscatur.

3

Sex diebus rerum omnium creaturam deus formauit: primo die condidit lucem, secundo firmamentum caeli, tertio speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto pisces et uolucres, sexto bestias atque iumenta, nouissime ad similitudinem suam hominem primum Adam.

4

CCXXX Adam annorum CCXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est interpretaturque resurrectio quia in ipso resuscitatum est semen iustum, quod est stirpis filiorum dei.

5

CCCCXXXV Seth annorum CCV genuit Enos, qui primus coepit inuocare nomen domini.

6

DCXXV Enos annorum CXC genuit Cainan, cuius nomen interpretatur natura dei.

7

DCCXCV Cainan annorum CLXX genuit Malalehel, cuius nomen dicitur plantatio dei.

8

DCCCCLX Malalehel annorum CLXV genuit Iareth, qui interpretatur descendens siue roborans.

9

ĪCXXII Iareth annorum CLXII genuit Enoch, qui translatus est a deo quique etiam nonnulla scripsisse fertur, sed ob antiquitatem suspectae fidei a patribus refutata sunt.

10

ĪCCLXXXVII Enoch annorum CLXV genuit Matusalam, qui iuxta annorum seriem uixisse quattordecim annis post diluuium reperitur. Propter quod eum nonnulli cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluuium praeteriret, falsa opinione existimant.

11

Hac generatione concupierunt filii dei filias hominum.

12

ĪCCCCLIIII Matusalam annorum CLXVII genuit Lamech.

13

Hac generatione Gigantes nati sunt.

14

Hac quoque aetate Iubal ex genere Cain artem musicam repperit, cuius etiam frater Tubalcain aeris ferrique inuentor fuit.

15

ĪDCXLII Lamech annorum CLXXXVIII genuit Noe, cuius diuino oraculo arca aedificare iubetur anno aetatis suae quingentesimo.

16

His temporibus, ut refert Iosephus, scientes illi homines quod aut igne aut aquis perire poterant, in duabus columnis ex latere et lapide factis studia sua conscripserunt ne delerentur memoria quae sapienter inuenerant. Quarum lapidea columna fertur diluuium euasisse et actenus in Syria permanere.

17

ĪĪCCXLII Noe annorum DC factum legitur diluuium, cuius arcam Iosephus sedisse refert in montes Armeniae qui uocatur Ararat.

18

Fuerunt autem Noe filii tres, ex quibus septuaginta duae gentes sunt ortae id est XV de Iafeth, XXX de Cham, XXVII de Sem.

19

ĪĪCCXLIIII Sem anno secundo post diluuium genuit Arfatax, a quo Chaldei.

20

ĪĪCCCLXXVIIII Arfatax annorum CXXXV genuit Salam, a quo antiqui Samaritae uel Indii.

21

ĪĪDVIIII Sala annorum CXXX genuit Heber, a quo Hebrei nuncupati sunt.

22

ĪĪDCXLIII Heber annorum CXXXIIII genuit Falech, cuius tempore turris aedificata est factaque linguarum diuisio. Huius turris altitudo quinque milia centum septuaginta quattuor dicitur tenere passuum, paulatim a latioribus in angustiis coartata ut pondus inminens facilius sustentaret. Describunt ibi templa marmorea lapidibus pretiosis auroque distincta et multa alia quae uidentur incredibilia. Hanc turrem Nebroth gigans construxit, qui post confusionem linguarum migrauit inde ad Persas eosque ignem colere docuit.

23

ĪĪDCCLXXIII Falech annorum CXXX genuit Ragau.

24

His temporibus primum templa constructa sunt et quidam principes gentium tamquam dii adorari coeperunt.

25

ĪĪDCCCCV Ragau annorum CXXXII genuit Seruch.

26

Sub quo Scitarum regnum exortum est, ubi primus regnauit Tanus.

27

ĪĪĪXXXV Seruch annorum CXXX genuit Nahor.

28

Aegyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnauit Zoes.

29

ĪĪĪCXIIII Nahor annorum LXXVIIII genuit Thara.

30

Sub quo regnum Assyriorum Siciniorumque exoritur. Sed primus in Assyriis regnauit Belus, quem quidam Saturnum existimant; primusque in Siciniis Agialeus, a quo Agialea noncupata est, quae actenus Peloponensis uocatur.

31

ĪĪĪCLXXXIIII Thara annorum LXX genuit Abraham.

32

Sub quo Zoroastres magiae inuentor a Nino rege occiditur

33

murique Babyloniae a Semiramide regina Assyriorum aedificantur.

34

ĪĪĪCCLXXXIIII Abraham annorum C genuit Isaac ex Sarra libera. Nam primum ex ancilla Agar genuerat Ismahel, a quo Ismahelitarum genus, qui postea Agareni, ad ultimum Sarraceni sunt dicti.

35

ĪĪĪCCCXLIIII Isaac annorum LX genuit geminos, quorum primus Esau. a quo Idumei, secundus Iacob, qui cognominatus est Israhel, a quo et Israhelitae sunt nuncupati.

36

Hoc tempore regnum Graecorum inchoat, ubi primus regnauit Inachus.

37

Cuius filius fuit Foroneus rex, qui primus in Graecia leges iudiciaque conscripsit.

38

His temporibus apud lacum Tritonidem Minerua in specie uirginali apparuisse scribitur.

39

ĪĪĪCCCCXXXIIII Iacob annorum XC genuit Ioseph.

40

His temporibus Sirapis Iouis filius Aegyptiorum rex moriens in deos transfertur.

41

et Memphis ciuitas in Aegypto conditur.

42

ĪĪĪDXLIIII Ioseph annos CX.

43

Hoc tempore Graecia Argo regnante habere segetes coepit delatis aliunde seminbus.

44

ĪĪĪDCLXXXVIII Hebreorum seruitutis in Aegypto annos CXLIIII.

45

His temporibus Prometheus fuisse scribitur, quemfingunt fabulae de luto formasse omines.

46

Tunc etiam frater eius Atlans magnus est astrologus habitus

47

Mercuriusque nepus Atlantis multarum artium peritus et ob hoc post mortem in deos translatus.

48

Hac etiam aetate primus Prociclus quadrigam iunxit.

49

Eodemque tempore Cecrobs Athenas condidit et ex nomine Mineruae Atticos Athenienses uocauit.

50

Iste etiam bouem immolans primus in sacrificio Iouem adorare praecepit.

51

Tunc primi Coretes et Coribantes modulatam in armis saltationem et consonam inuenerunt.

52

Tunc etiam fuisse scribitur in Tessalia sub Diocalione factum diluuium

53

et Faetontis fabulosum incendium.

54

ĪĪĪDCCXXVIII Moyses annos XL in heremo rexit populum de seruitute Aegyptia liberatum.

55

Hoc tempore Iudaei per Moysen simul cum lege et litteras habere coeperunt.

56

Tunc templum Delphis construitur,

57

Lacedemon conditur,

58

uitis in Graecia inuenitur.

59

ĪĪĪDCCLV Iosue successor Moysi rexit populum annos XXVII.

60

His temporibus primus Erectonius Athenensium princeps in Graeciam quadrigam iunxit.

61

ĪĪĪDCCXCV Gothonihel annos XL.

62

Cadmus regnat Thebis, qui primus Graecas litteras adinuenit.

63

Per idem tempus primi Clinus et Anfion apud Graecos in musica arte claruerunt

64

Ideique Dactili ferrum eo tempore inuenerunt.

65

ĪĪĪDCCCLXXV Aoth annos LXXX.

66

His temporibus fabulae fictae sunt de Treptolemo, quod iubente Cerere serpentium pinnis gestatus indigentibus frumenta uolando distribuerit;

67

de Hipocentarius, quod equorum hominumque fuerint natura permixti;

68

de Cerbero tricipite inferorum cane;

69

de Frixo et Helle sorore sua, quod ariete uecti per aerem uolauerint;

70

de Gorgone meretrice, quae crinita serpentibus fuerit et aspicientes conuertebat in lapides;

71

de Bellorofonte, quod equo pinnis uolante sit uectus;

72

de Anfione, quod citharae cantu lapides et saxa commouerit.

73

ĪĪĪDCCCCXV Debbora annos XL.

74

Per idem tempus Apollo medicinae artem inuenit.

75

Fabula quoque tunc ficta est de fabro Dedalo et eius Icaro filio, quod coaptatis sibi pinnis uolauerint.

76

Hac aetate primus regnat Latinis Picus, qui fertur fuisse Saturni filius.

77

ĪĪĪDCCCCLV Gedeon annos XL.

78

Vrbs Tyria construitur.

79

Orfeus Trax Linusque magister Herculis artis musicae inuentores clari habentur.

80

Argonautarum nauigatio scribitur.

81

ĪĪĪDCCCCLVIII Abimelech annos III.

82

Iste LXX fratres suos interfecit.

83

ĪĪĪDCCCCLXXXI Tola annos XXIII.

84

Huius temporibus in Troia post Laumedontem regnauit Priamus.

85

Tunc fabula ficta est de minotauro bestia laberinto inclusa.

86

ĪĪĪĪIII Iait annos XXII.

87

Per haec tempora Hercules agonem Olympiacum constituit

88

atque in Libia Anteum occidit.

89

ĪĪĪĪVIIII Iepte annos VI.

90

Huius tempore Hercules quinquagesimum secundum annum agens ob morbi dolorem sese flammis iniecit.

91

Per idem tempus Alexander Helenam rapuit Troianumque bellum decennale surrexit.

92

ĪĪĪĪXVI Abessa annos VII.

93

Amazones arma sumpserunt.

94

ĪĪĪĪXXIIII Abdon annos VIII.

95

Cuius anno tertio Troia capta est

96

et Aeneas Italiam uenit.

97

Hac aetate Carmentis nympha Latinas litteras repperit.

98

ĪĪĪĪXLIIII Samson annos XX.

99

Ascanius Aeneae filius Albam condidit.

100

Vlixis quoque fabulae uel sirenarum eodem tempore fictae sunt.

101

ĪĪĪĪLXXXIIII Heli sacerdos annos XL.

102

Arca testamenti ab alienigenis capitur

103

regnumque Siciniorum finitur.

104

ĪĪĪĪCXXIII Samuhel et Saul annos XL.

105

Lacedemoniorum regnum exoritur

106

atque Homerus fuisse putatur.

107

ĪĪĪĪCLXIIII Dauid regnauit annos XL.

108

Codrus sponte se hostibus offerens interimitur.

109

Cartago a Didone aedificatur.

110

Prophetantibus in Iudaea Gad, Nathan et Asaph.

111

ĪĪĪĪCCIIII Salomon regnauit annos XL.

112

Iste quarto regni sui anno templum Hierusolimis aedificauit consummauitque anno octauo.

113

ĪĪĪĪCCXXI Roboam regnauit annos XVII.

114

Sub quo decem tribus a duabus separatae sunt et reges in Samaria habere coeperunt.

115

Hac aetate Samus conditur.

116

Sibilla Eritria inlustris habetur.

117

ĪĪĪĪCCXXIIII Abia regnauit annos III.

118

Sub quo Hebreorum pontifex maximus Abimelech insignis est habitus.

119

ĪĪĪĪCCLXV Asa regnauit annos XLI.

120

Prophetabant in Iudaea Achias, Ieu, Amos, Iohel et Azarias.

121

ĪĪĪĪCCXC Iosaphat regnauit annos XXV.

122

Prophetabant Helias et Heliseus, Abdias, Azarias et Micheas.

123

ĪĪĪĪCCXCVIII Ioram regnauit annos VIII.

124

Prophetabant Helias et Heliseus et Abdias.

125

ĪĪĪĪCCXCVIIII Ochozias regnauit annum I.

126

Helias rapitur.

127

ĪĪĪĪCCCVI Athalia regnauit annos VII.

128

Ionadab, filius Recab, sacerdos clarus habetur

129

et Ioiade pontifex, qui solus post Moysen uixisse annis CXXX perhibetur.

130

ĪĪĪĪCCCXLVI Ioas regnauit annos XL.

131

Zacharias propheta interficitur

132

et Heliseus moritur.

133

Ligurgus quoque legislator Apollinis insignis habetur.

134

ĪĪĪĪCCCLXXV Amasias regnauit annos XXVIIII.

135

ĪĪĪĪCCCCXXVII Ozias regnauit annos LII.

136

Sardanapallus rex incendio concrematur

137

Asyriorumque regnum in Medos transfertur.

138

Tunc Esiodus poeta claruit

139

atque Fidon Argiuus mensuras et pondera repperit.

140

Per idem tempus Olympias prima a Graecis constituitur.

141

Osee, Amos, Esaia et Iona in Iudaea prophetantibus.

142

ĪĪĪĪCCCCXLIII Ioathan regnauit annos XVI.

143

Rremus Romulusque nascuntur.

144

Prophetantibus in Iudaea Osee et Iohel, Esaia et Michea.

145

ĪĪĪĪCCCCLVIIII Achaz regnauit annos XVI.

146

Huius temporibus Romulus Romam condidit,

147

et Sennacherib Assyriorum rex decem tribus in Medis transtulit atque in Iudaea Samaritas accolas misit.

148

ĪĪĪĪCCCCLXXXVIII Ezechias regnauit annos XXVIIII.

149

Sub quo prophetabant Esaias et Osee.

150

Hoc tempore Romulus primus milites ex populo sumpsit centumque a populo nobilissimos uiros elegit, qui ob aetatem senatores, ob cura mac sollicitudinem rei publicaepatres uocati sunt.

151

ĪĪĪĪDXLIII Manasses regnauit annos LV.

152

Per idem tempus Romanis praefuit Numa Pompilius, qui primus Vestales uirgines instituit

153

duosque menses Ianuarium et Februarium decem mensibus anni adiecit.

154

Tunc quoque Sibilla Samia claruit.

155

ĪĪĪĪDLV Amon regnauit annos XII.

156

Huius temporibus Tullius Hostilius prior in re publica censum egit, primusque purpura et fascibus usus est.

157

ĪĪĪĪDLXXXVII Iosias regnauit annos XXXII.

158

Tales Milesius primus phisicus clarus habetur.

159

Prophetantibus in Iudaea Heremia, Olda et Sofonia.

160

ĪĪĪĪDCXVIII Ioachim regnauit annos XI.

161

Huius tertio anno Nabuchodonosor Iudaeam captam tributariam fecit.

162

Tunc Danihel, Ananias, Azarias et Misahel in Babylone claruerunt.

163

ĪĪĪĪDCVIIII Sedecias regnauit annos XI.

164

Hunc rex Babyloniae secundo ueniens ad Hierusalem cum populum captiuum ducit templo incenso anno aedificationis suae CCCCLIIII.

165

Per idem tempus Sappho mulier in diuerso poemate claruit.

166

Solon leges Atheniensibus dedit.

167

ĪĪĪĪDCLXXVIIII Hebreorum captiuitas annos LXX, in quibus ignis ab altario sublatus et absconditus in puteo post septuagesimo regressionis anno adsumitur inuentus uiuus.

168

Per idem captiuitatis tempus Iudith historia conscribitur.

169

Pythagoras quoque philosophus et arithmeticae artis inuentor clarus habetur.

170

ĪĪĪĪDCCXIII Darius regnauit annos XXXIIII.

171

Huius secundo anno Iudaeorum est resoluta captiuitas, a quo tempore in Hierusalem non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobulum.

172

Tunc Romani pulsis regibus consules habere coeperunt.

173

ĪĪĪĪDCCXXXIII Xerxes regnauit annos XX.

174

Escilius, Pindarus, Sophocles et Euripides tragoediarum scriptores celebrantur insignes.

175

Herodotus quoque historiarum scriptor et Zeusis agnoscitur pictor.

176

ĪĪĪĪDCCLXXIII Artaxerxes, qui et Longimanus, regnauit annos XL.

177

Eo regnante Esdras sacerdos legem renouauit.

178

Neemias muros Hierusolimorum restituit.

179

Aristarcus etiam et Aristophanes atque Sofocles tragoediarum scriptores habiti sunt.

180

Hippocrates quoque medicus ac Socrates philosophus et Democritus claruerunt.

181

ĪĪĪĪDCCXCII Darius, qui et Notus, regnauit annos XVIIII.

182

Plautus nascitur.

183

ĪĪĪĪDCCCXXXII Artaxerxes regnauit annos XL.

184

Huius tempore Hester historia docetur esse expleta.

185

Plato quoque et Xenofon Socratici insignes habentur.

186

ĪĪĪĪDCCCLVIII Artaxerxes, qui et Ochus, regnauit annos XXVI.

187

Demosthenes orator agnoscitur.

188

Aristoteles philosophus praedicatur.

189

Plato moritur.

190

ĪĪĪĪDCCCLXII Xerxes Ochi filius regnauit annos IIII.

191

Exenocrates philosophus inlustris habetur.

192

ĪĪĪĪDCCCLXVIII Darius regnauit annos VI.

193

Alexander Illirios et Traces superans dehinc Hierusolimam capit atque templum ingressus deo hostias immolauit.

194

Hucusque Persarum regnum stetit, dehinc reges Graecorum incipiunt.

195

ĪĪĪĪDCCCLXXIII Alexander Macedo regnauit annos V. Huius enim quinque anni postremi in ordine numerantur, quibus monarchiam orbis obtinuit, nam septem eius priores in Persarum regibus supputantur. Dehinc Alexandriae reges incipiunt.

196

ĪĪĪĪDCCCCXII Ptolomeus Lagi filius regnauit annos XL.

197

Hinc Iudaeam capiens plurimos Hebreorum in Aegypto transtulit.

198

Hoc tempore Zenon stoicus et Menander comicus et Theufrastes philosophus claruerunt.

199

Per idem etiam tempus Machabeorum liber inchoat primus.

200

ĪĪĪĪDCCCCLI Ptolomeus Philadephus regnauit annos XXXVIII.

201

Hic Iudaeos, qui in Aegypto erant, absoluit et uasa sancta Eleazaro pontifici restituens septuaginta interpretes petit ac diuinas scripturas in Graecum eloquium transtulit.

202

Per idem tempus Aratus astrologus agnoscitur

203

atque argentei nummi primum Romae constituuntur.

204

ĪĪĪĪDCCCCLXXVII Ptolomeus Euergetes regnauit annos XXVI.

205

Sub quo Ihesus filius Sirach sapientiae librum conposuit.

206

ĪĪĪĪDCCCCXCIIII Ptolomeus Philopator regnauit annos XVII.

207

Ab isto Iudaei proelio uicti, LX milia armatorum corruerunt.

208

Siciliamque Marcellus consul obtinuit.

209

V(5000) XIII Ptolomeus Epiphanes regnauit annos XXIIII.

210

Huius tempore gesta sunt quae secundi libri Machabeorum historia continet.

211

Hac aetate poeta Ennius celebratur.

212

V(5000) LIII Ptolomeus Philometor regnauit annos XXXV.

213

Hunc Antiochus proelio superauit it Iudaeos uaria calamitate oppressit.

214

Per idem tempus Scipio Africam uicit.

215

V(5000) LXXXII Ptolomeus Euergetes regnauit annos XXVIIII.

216

Hoc tempore per consulem Brutum Spania a Romanis obtenta est.

217

V(5000) XCVIIII Ptolomeus Soter regnauit annos XVII.

218

Varro Ciceroque nascuntur.

219

Traces Romanis subiciuntur.

220

V(5000) CVIIII Ptolomeus Alexander regnauit annos X.

221

Syria per Gabinium ducem in Romanorum dominio transit.

222

Poeta quoque Lucretius nascitur, qui postea sese furore amatorio interfecit.

223

V(5000) CXVII Ptolomeus Cleopatrae filius regnauit annos VIII.

224

Per idem tempus Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam docuit primus.

225

Tunc quoque Sallustius historiographus nascitur.

226

V(5000) CXLVII Ptolomeus Dionisius regnauit annos XXX.

227

Pompeius Hierusolima capta Iudaeos Romanis tributarios efficit.

228

Per idem tempus Cato philosophus agnoscitur.

229

Virgilius Oratiusque nascuntur.

230

Apollodorus praeceptor Augusti clarus habetur.

231

Cicero laude oratoria celebratur.

232

V(5000) CXLVIIII Cleopatra regnauit annos II, quia tertio eius anno Iulius Caesar sumit imperium.

233

V(5000) CLIIII Gaius Iulius Caesar regnauit annos V.

234

Hic primus Romanorum singulare obtinuit principatum, a quo etiam Caesares appellati sunt, Abhinc sequuntur imperatores.

235

V(5000) CCX Octauianus Augustus regnauit annos LVI.

236

Sub cuius imperio LXVIIII ebdomades in Danihelo sciptae conplentur

237

et cessante regno ac sacerdotio Iudaeorum Dominus Ihesus Xristus ex Virgine nascitur anno regni eius quadragesimo secundo.

238

V(5000) CCXXXIII Tiberius filius Augusti regnauit annos XXIII.

239

Huius octauo decimo anno Dominus crucifixus est peractis a principio mundi annis V(5000) CCXXVIII.

240

V(5000) CCXXXVII Gaius Caligola regnauit annos IIII.

241

Hic in deos se transferens in templo Hierusolimorum statuam Iouis sub nomine suo poni iussit.

242

Per idem tempus Matheus apostolus euangelium in Iudaea primus scripsit.

243

V(5000) CCLI Claudius regnauit annos XIIII.

244

Petrus ad superandum Simonem magum Romam pergit.

245

Marcus quoque euangelista Alexandriae Xristum euangelizat.

246

V(5000) CCLXV Nero regnauit annos XIIII.

247

Huius temporibus Simon magus cum altercationem proposuisset cum Petro et Paulo apostolis, dicens se quendam uirtutem esse dei magnam, medio die dum ad patrem uolare promittit in caelum, a daemonibus, quibus in aera ferebatur, adiurante eos Petro per deum, Paulo uero orante dimissus crepuit. Ob cuius necem a Nerone Petrus crucifigitur, Paulus gladio caeditur.

248

Hac tempestate Persius poeta moritur.

249

Lucanus quoque ac Seneca praeceptor Neronis interficiuntur.

250

V(5000) CCLXXV Vespasianus regnauit annos X.

251

Huius secundo anno Titus Hierusolimam cepit atque subuerit, ubi undecies centena milia Iudaeorum fame et gladio perierunt, sed et praeter hos centum milia publice uenundata sunt.

252

V(5000) CCLXXVII Titus regnauit annos II.

253

Iste in utraque lingua tanto facundissimus extitit, ut causas Latine ageret, poemata et tragoedias Graece conponeret.

254

Tanto autm bellicosissimus ut in expugnatione Hierusolimorum sub patre militans duodecim propugnatores duodecim sagittarum confoderet ictibus.

255

Porro in imperio tantae bonitatis fuit, ut nullum omnino puniret, sed conuictos aduersum se coniuratione dimitteret, atuqe in eadem familiaritate, qua antea habuerat, retineret.

256

Huius etiam inter omnia fuit illud celbre dictum perdidisse diem, quo nihil boni fecerat.

257

V(5000) CCXCIII Domitianus frater Titi regnauit annos XVI.

258

Hic post Neronem secundus xristianos persequitur.

259

Sub quo et apostolus Iohannes in Pathmos insula religatur.

260

Iste multos senatorum in exilio mittit ac perimit

261

cunctosque qui de genere Dauid erant interfici iussit, ut nullus Iudaeorum ex regali superesset origine.

262

V(5000) CCXCIIII Nerua regnauit annum I.

263

Iohannes apostolus ab exilio Ephesum redit atque efflagitatus ab Asiae episcopis euangelium nouissimus edidit.

264

V(5000) CCCXIII Traianus regnauit annos XVIIII.

265

Iste Asia et Babylonia capta usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit.

266

Huius temporibus Simon Cleopas Hierusolimorum episcopus crucifigitur

267

et requiescit Iohannes apostolus.

268

V(5000) CCCXXXIIII Adrianus regnauit annos XXI.

269

Hic Iudaeos secundo rebelles subiugat urbemque Hierusolimam restaurat eamque ex nomine suo Heliam uocat.

270

Per idem tempus Aquila Ponticus interpres secundus post LXX oritur

271

et Basilides heresiarces agnoscitur.

272

V(5000) CCCLVI Antoninus Pius regnauit annos XXII.

273

Iste ob hoc tale cognomentum accepit, quia in omni regno Romano cautionibus incensis cunctorum debita relaxauit, unde et Pater patriae appellatus est.

274

Eo regnante Valentinus et Marcion heresiarces produntur

275

atque Gallienus medicus Pergamo genitus Romae clarus habetur.

276

V(5000) CCCLXXV Antoninus minor regnauit annos XVIII.

277

Montanus Catafrigarum auctor et Titianus, a quo heresis Encratitarum, exorti sunt.

278

V(5000) CCCLXXXVIII Commodus regnauit annos XIII.

279

Theodotion Ephesius interpres tertius apparuit

280

atque Ireneus episcopus Lugdunensis in doctrina habetur insignis.

281

V(5000) CCCLXXXVIIII Helius Pertinax regnauit annum I.

282

Hic supplicante senatu ut uxorem Augustam et filium Caesaremfaceret, rennuens ait sufficere sibi debere quod ipse imperaret inuitus.

283

V(5000) CCCCVII Seuerus Pertinax regnauit annuos XVIII.

284

Symmachus interpres quartus agnoscitur.

285

Narcissus Hierusolimorum episcopus uirtutibus plurimis celebratur.

286

Tertullianus Afer in ecclesia insignis habetur.

287

Origenes Alexandriae studiis eruditur.

288

V(5000) CCCCXIIII Antoninus Caracalla Seueri filius regnauit annos VII.

289

In Hiericho quinta editio diuinarum scripturarum inuenta est, cuius auctor non apparet.

290

V(5000) CCCCXV Macrinus regnauit annum I.

291

V(5000) CCCCXVIII Aurelius Antoninus regnauit annos III.

292

Sexta editio inuenta est Nicopoli.

293

Sabellius heresiarces oritur.

294

V(5000) CCCCXXXI Alexander regnauit annos XIII.

295

Origenes Alexandriae claruit

296

et Romae Vlpianus insignis iuris peritus.

297

V(5000) CCCCXXXIIII Maximinus regnauit annos III.

298

Iste primus ex militari corpore absque decreto senatus imperator efficitur

299

et xristianos persequitur.

300

V(5000) CCCCXLI Gordianus regnauit annos VII.

301

Flauianus testimonio Spiritus sancti in specie columbae super caput eius descendentis Romae episcopus ordinatur, licet quidam hoc uerius de Zeferino adfirment.

302

V(5000) CCCCXLVIII Philippus regnauit annos VII.

303

Iste prior inter imperatores credidit Xristo.

304

Cuius etiam primo anno millesimus annus Romanae urbis fuisse docetur expletus.

305

V(5000) CCCCXLVIIII Decius regnauit annum I.

306

Sanctus Antonius monahus Aegypto docetur exortus.

307

V(5000) CCCCLI Gallus et Volusianus filius regnauerunt annos II.

308

Nouatus Cypriani episcopi presbyter Romam ueniens Nouatianam heresem condidit.

309

V(5000) CCCCLXVI Valerianus cum Gallieno regnauit annos XV.

310

Cyprianus primum rhetor, deinde episcopus martyrio coronatur.

311

Gothi quoque Graeciam, Macedoniam, Asiam Pontumque depopulant.

312

Valerianus xristianis persecutionem mouens, a rege Persarum captus ibi in dedecore uitae consenuit.

313

V(5000) CCCCLXVIII Claudius regnauit annos II.

314

Iste Gothos Illiricum Macedoniamque uastantes exsuperat.

315

Paulus Samosatenus heresiarces agnoscitur.

316

V(5000) CCCCLXXIII Aurelianus regnauit annos V.

317

Hic persecutionem aduersus xristianos efficiens fulmine corripitur et nec mora occiditur.

318

V(5000) CCCCLXXIIII Tacitus regnauit annum I.

319

Huius uitae breuitas gestorum nihil dignum praenotat.

320

V(5000) CCCCLXXX Probus regnauit annos VI.

321

Manicheorum heresis orta est.

322

V(5000) CCCCLXXXII Carus cum filio Carino et Numeriano regnauit annos II.

323

Carus postquam de Persis triumphauit, uictor circa Tigridem castra ponens ictu fulminis concidit.

324

V(5000) DII Diocletianus et Maximianus regnauerunt annos XX.

325

Diocletianus diuinis libris adustis xristianos toto orbe persequitur.

326

Iste primus gemmas uestibus calciamentisque inseri iussit, dum sola purpura retro principes uterentur.

327

V(5000) DIIII Galerius regnauit annos XXX.

328

Huius breuitas imperii nihil dignum historiae contulit.

329

V(5000) DXXXIIII Constantinus regnauit annos XXX.

330

Iste primus imperatorum xristianus effectus licentiam dedit xristianis libere congregari et in honore Xristi basilicas construi.

331

His temporibus heresis Arriana exoritur Nicenumque concilio a Constantino ad condemnationem Arrii congregatur.

332

Donatistarum scisma oboritur.

333

Per idem tempus crux Domini ab Helena Constantini matre Hierusolimis reperta est.

334

Constantinus autem in extremo uitae suae ab Eusebio Nicomediense episcopo baptizatus in Arrianum dogma conuertitur. Heu pro dolor bono usus principio et fine malo !

335

V(5000) DLVIII Constantinus et Constans regnauerunt annos XXIIII.

336

Constans Arrianus effectus catholicos toto orbe persequitur.

337

Cuius etiam fauore Arrius fretus, dum in Constantinopolim ad ecclesiam pergeret aduersus nostros de fide dimicaturus, diuertens per forum Constantini ad necessariam causam, uiscera eius repente simul cum uita effusa sunt.

338

Per idem tempus Athanasius et Hilarius doctrina et confessione fidei celebrantur.

339

Heresis Antropomorfitarum in Syria et Macedoniana in Constantinopoli nascitur.

340

Donatus artis grammaticae scriptor ac praeceptor Hieronymi Romae inlustris habetur.

341

Antonius monachus moritur.

342

Ossa Andreae et Lucae apostolorum Constantinopoli transferuntur.

343

V(5000) DLX Iulianus regnauit annos II.

344

Hic ex clerico imperator effectus in idolorum cultu conuertitur martyriaque infert xristianis

345

Qui etiam dum in odio Xristi templum in Hierusolimis Iudaeis reparare permisisset atque ex omnibus prouinciis Iudaei collecti noua templi fundamenti iacerent, subito nocte oborto terrae motu saxa ab imo fundamentorum excussa longe lateque sparsa sunt. Igneus quoque globus ab interiore aede templi egressus plurimos eorum suo prostauit incendio. Quo terrore reliqui pauefacti Xristum confitebantur inuiti, et ne hoc casu crederent factum, sequenti nocte in uestimentis cunctorum crucis apparuit signum.

346

V(5000) DLXI Iouianus regnauit annum I.

347

Qui dum se ab exercitu imperatorem fieri conspiceret seque xristianum adfirmans paganis praeesse non posse adsereret, «et nos», inquit omnis exercitus, «qui per Iulianum nomen Xristi abiecimus, tecum xristiani esse uolumus». Quibus ille auditis imperii sceptra suscepit.

348

V(5000) DLXXV Valentinianus et Valens frater eius regnauerunt annos XIIII.

349

Gothi apud Strium bifarie in Fridigerno et Atalarico diuisi sunt. Sed Fridigernus Atalaricum Valentis auxilio superans huius beneficii gratia ex catholico Arrianus cum omni gente Gothorum effectus est.

350

Tunc Gulfilas eorum episcopus Gothicas litteras repperit et utrumque testamentum in linguam propriam transtulit.

351

Fotinus quoque et Eunomius atque Apollinaris heretici eo tempore agnoscuntur.

352

V(5000) DLXXXI Gratianus cum fratre Valentiniano regnauit annos VI.

353

Ambrosius Mediolanensis episcopus in catholicorum dogmate claruit.

354

Priscillanus heresim sui nominis condidit.

355

Martinus episcopus Turonorum Galliae ciuitatis multis miraculorum signis effulsit.

356

V(5000) DXC Valentinianus cum Theodosio regnauit annos VIIII.

357

Synodus Constantinopoli CL sanctorum patrum collegitur, in quo omnes hereses condemnatur.

358

Hieronymus presbyter in Bethleem toto mundo clarus habetur.

359

Priscillianus accusante Itacio a Maximo tyranno gladio caeditur.

360

Per idem tempus caput Iohannis baptistae Constantinopoli est perductum et in septimo miliario ciuitatis humatum.

361

Gentium quoque templa per totum orbem iubente Theodosio eodem tempore subuertuntur, nam adhuc intemerata manebant.

362

V(5000) DXCIII Theodosius cum Arcadio et Honorio regnauit annos III.

363

Per idem tempus Iohannes anachorita insigniter claruit.

364

Qui etiam Theodosio consulenti de Eugenio tyranno uictoriam illi praedixit.

365

V(5000) DCVI Arcadius cum fratre Honorio regnauit annos XIII.

366

Huius temporibus Donatus Epiri episcopus uirtutibus insignis est habitus. Qui draconem ingentem expuens in ore eius necauit, quem octo iuga boum ad locum incendii uix trahere potuerunt, ne aere putredo eius corrumperet.

367

Per idem tempus corpora sanctorum Abbacuc et Micheae prophetarum diuina reuelatione produntur.

368

Gothi Italiam, Vuandali atque Alani Gallias adgrediuntur.

369

Augustinus quoque episcopus doctrinae scientia insignis habetur.

370

Iohannes quoque Constantinopolitanus et Theophilus Alexandrinus inlustres episcopi praedicantur.

371

V(5000) DCXXI Honorius cum Theodosio minore fratris filio regnauit annos XV.

372

His imperantibus Gothi Romam capiunt.

373

Vuandali quoque Spanias et Sueui Gallaeciam occupant.

374

Hac tempestate Pelagius aduersus Xristi gratiam erroris sui dogmata praedicat, ad cuius damnationem concilium apud Cartaginem CCXIIII episcoporum congregantur.

375

Hoc tempore Cyrillus Alexandriae episcopus insignis est habitus.

376

V(5000) DCXLVIII Theodosius minor Arcadii filius regnauit annos XXVII.

377

Gens Vuandalorum ab Spaniis ad Africam transit ibique catholicam fidem Arriana impietate subuertit.

378

Per idem tempus Nestorius Constantinopolitanus episcopus suae perfidiae molitur errorem, aduersus quem Ephesena synodus congregata eius impia dogma condemnat.

379

Hoc etiam tempore diabolus in specie Moysi Iudaeis in Creta apparens, dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere, plurimis necatis reliqui, qui saluati sunt, confestim ad Xristi gratiam conuertuntur.

380

V(5000) DCLIIII Marcianus regnauit annos VI.

381

Cuius initio Calcedonense concilium geritur, ubi Eutices cum Dioscoro Alexandrino episcopo condemnantur.

382

Huius etiam sexto imperatoris anno Theudericus rex Gothorum cum ingenti exercitu Spaniam ingreditur.

383

V(5000) DCLXX Leo maior cum Leone minore regnauit annos XVI.

384

Alexandria et Aegyptus errore Dioscori heretici languens inmundo repleta spiritu canina rabie latrat.

385

Per idem tempus apparuit heresis Acefalorum Calcedonense concilium inpugnantium. Atque ideo “Acefali”, id est sine capite, nominantur, quia quis primus eam heresem introduxerit, non inuenitur. Cuius heresis peste plurimi actenus Orientalium languent.

386

V(5000) DCLXXXVII Zenon regnauit annos XVII.

387

Iste Zenon Leonem Augustum filium suum interficere quaerens, pro eo mater eius alium figura similem obtulit ipsumque Leonem occulte clericum fecit. Quique in clericatu usque ad Iustiniani tempore uixit.

388

Per idem tempus corpus Barnabae apostoli et euangelium Mathei eius stilo scriptum ipso reuelante repertum est.

389

V(5000) DCCXIIII Anastasius regnauit annos XXVII.

390

Trasamundus Vuandalorum rex catholicas ecclesias claudit et CXX episcopos exilio in Sardiniam mittit.

391

Fulgentius quoque in confessione fidei et scientia floruit.

392

Per idem tempus apud Cartaginem Olimpius quidam Arrianus in balneis sanctam trinitatem blasphemans tribus igneis iaculis angelo emittente uisibiliter est conbustus.

393

Barbas quoque quidam Arrianus episcopus, dum contra regulam fidei quendam baptizans dixisset «baptizat te Barbas in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto», statim aqua, quae fuerat ad baptizandum deportata, nusquam conparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat confestim ad catholicam ecclesiam abiit et iuxta morem fidei baptismum Xristi suscepit.

394

V(5000) DCCXXII Iustinus maior regnauit annos VIII.

395

Post Trasamundum Childericus ex Valentiniani imperatoris captiua filia genitus in Vuandalis regnum suscepit.

396

Qui sacramento a Trasamundo obstrictus, ne catholicis in regno suo consuleret, antequam regnum susciperet episcopos ab exilio reuerti iussit eisque ecclesias reformari praecepit.

397

V(5000) DCCLXI Iustinianus regnauit annos XXXVIIII.

398

Belisarius patricius mirabiliter de Persis triumpauit.

399

Qui deinde a Iustiniano in Africam missus Vuandalorum gentem deleuit.

400

Per idem tempus corpus sancti Antonii monachi diuina reuelatione repertum Alexandria perducitur et ecclesia sancti Iohannis baptistae humatur.

401

V(5000) DCCLXXII Iustinus minor regnauit annos XI.

402

Narsis patricius postquam sub Iustiniano Augusto Totilanem Gothorum regem in Italiam superauit, Sofiae Augustae Iustini coniugis minis perterritus Langobardos a Pannoniis inuitauit eosque in Italiam introducit.

403

Hac tempestate Leuuigildus rex Gothorum quasdam Spaniae regiones sibi rebelles in potestatem sui regni superando redigit.

404

V(5000) DCCLXXVIIII Tiberius regnauit annos VII.

405

Gothi per Ermenegildum Leuuigildi regis filium bifariae diuisi mutua caede uastantur.

406

V(5000) DCCC Mauricius regnauit annos XXI.

407

Sueui a Leuuigi rege obtenti Gothis subiciuntur.

408

Gothi Reccaredo principe innitente ad fidem catholicam reuertuntur.

409

Auares aduersus Romanos dimicantes auro magis quam ferro pelluntur.

410

V(5000) DCCCVIII Focas regnauit annos VIII.

411

Iste seditione militari imperator effectus Mauricium Augustum nobiliumque multos interfecit.

412

Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem uel Aegyptum ciuile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt.

413

Proelia quoque Persarum grauissima aduersus rem publicam excitantur. A quibus Romani fortiter debellati plurimas prouincias et ipsam Hierusolimam amiserunt.

414

V(5000) DCCCXIII Eraclius dehinc quintum agit annum imperii.

415

Sisebutus Gothorum gloriosissimus princeps in Spania plurimas Romanae militiae urbes sibi bellando subiecit

416

et Iudaeos sui regni subditos ad Xristi fidem conuertit.

417

Fiunt igitur ab exordio mundi usque in eram praesentem, hoc est in anno quinto imperatoris Eraclii et quarto religiosissimi principis Sisebuti, anni V(5000) DCCCXIII.

418

Residuum saeculi tempus humanae inuestigationis incertum est. Omnem enim de hac re quaestionem Dominus Ihesus Xristus abstulit dicens «non est uestrum scire tempora uel momenta quae Pater posuit in sua potestate» et alibi «de die autem», inquit, «et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi solus Pater». Vnus quisque ergo de suo cogitet transitu, sicut sacra scriptura ait «in omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis »

Quando enim quisque de saeculo migrat, tunc illi consummatio saeculi est.

Recensio 2

INCIPIT CHRONICA ISIDORI

1

Breuem temporum per generationes et regna primus ex nostris Iulius Africanus sub imperatore Marco Aurelio Antonino simplici historiae stilo elicuit. Dehinc Eusebius Caesariensis atque sanctae memoriae Hieronymus chronicorum canonum multiplicem ediderunt historiam regnis simula c temporibus ordinatam. Post hos alii atque alii, inter quos praecipue Victor Tonnonensis ecclesiae episcopus recensitis praedictorum historiis gesta sequentium aetatum usque ad consulatum Iustini iunioris expleuit.

2

Horum nos temporum summam ab exordio mundi usque ad Augusti Eracli uel Suinthilani regis temporibus quanta potuimus breuitate notauimus, adicientes e latere descendentem lineam temporum, cuius indicio summa praeteriti saeculi cognoscatur.

2a

Prima aetas saeculi.

3

Sex diebus rerum omnium creaturam deus formauit: primo die condidit lucem, secundo firmamentum caeli, tertio speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto pisces et uolucres, sexto bestias atque iumenta, nouissime ad similitudinem suam hominem primum Adam.

4

CCXXX Adam annorum CCXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est interpretaturque resurrectio quia in ipso resuscitatum est semen iustum, quod est stirpis filiorum dei.

5

CCCCXXXV Seth annorum CCV genuit Enos, qui primus coepit inuocare nomen domini.

6

DCXXV Enos annorum CXC gnuit Cainan.

6a

Per idem tempus Cain primus ante diluuium ciuitatem condidit quam de sola multitudine posteritatis suae impleuit.

7

DCCXCV Cainan annorum CLXX genuit Malalehel, cui nomen dicitur plantatio dei.

8

DCCCCLX Malalehel annorum CLXV genuit Iareth, qui interpretatur descendens siue roborans.

9

ĪCXXII Iareth annorum CLXII genuit Enoch, qui translatus est a deo quique etiam nonnulla scripsisse fertur, sed ob antiquitatem suspectae fidei a patribus refutata sunt.

10

ĪCCLXXXVII Enoch annorum CLXV genuit Matusalam, qui iuxta annorum seriem uixisse quattordecim annis post diluuium reperitur. Propter quod eum nonnulli cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluuium praeteriret, falsa opinione existimant.

11

Hac generatione concupierunt filii dei filias hominum.

12

ĪCCCCLIIII Matusalam annorum CLXVII genuit Lamech.

13

Hac generatione Gigantes nati sunt.

14

Hac quoque aetate Iubal ex genere Cain artem musicam repperit, cuius etiam frater Tubalcain aeris ferrique inuentor fuit.

15

ĪDCXLII Lamech annorum CLXXXVIII genuit Noe, cuius diuino oraculo arca aedificare iubetur anno aetatis suae quingentesimo.

16

His temporibus, ut refert Iosephus, scientes illi homines quod aut igne aut aquis perire poterant, in duabus columnis ex latere et lapide factis studia sua conscripserunt ne delerentur memoria quae sapienter inuenerant. Quarum lapidea columna fertur diluuium euasisse et actenus in Syria permanere.

17

ĪĪCCXLII Noe annorum DC factum legitur diluuium, cuius arcam Iosephus sedisse refert in montes Armeniae qui uocatur Ararat.

18

Fuerunt autem Noe filii tres, ex quibus septuaginta duae gentes sunt ortae id est XV de Iafeth, XXX de Cham, XXVII de Sem.

18a

Secunda aetas saeculi.

19

ĪĪCCXLIIII Sem anno secundo post diluuium genui Arfaxat, a quo gens Chaldeorum exorta est

19a

Iste Sem fertur fuisse Melchisedech qui primus post diluuium condidit urbem Salem, quae nunc uocatur Hierusalem.

20

ĪĪCCCLXXVIIII Arfatax annorum CXXXV genuit Salam, a quo antiqui Samaritae uel Indii.

21

ĪĪDVIIII Sala annorum CXXX genuit Heber, a quo Hebrei nuncupati sunt.

22

ĪĪDCXLIII Heber annorum CXXXIIII genuit Falech, cuius tempore turris aedificata est factaque linguarum diuisio. Huius turris altitudo quinque milia centum septuaginta quattuor dicitur tenere passuum, paulatim a latioribus in angustiis coartata ut pondus inminens facilius sustentaret. Describunt ibi templa marmorea lapidibus pretiosis auroque distincta et multa alia quae uidentur incredibilia. Hanc turrem Nebroth gigans construxit, qui post confusionem linguarum migrauit inde ad Persas eosque ignem colere docuit.

23

ĪĪDCCLXXIII Falech annorum CXXX genuit Ragau.

24

His temporibus primum templa constructa sunt et quidam principes gentium tamquam dii adorari coeperunt.

25

ĪĪDCCCCV Ragau annorum CXXXII genuit Seruch.

26

Sub quo Scitarum regnum exortum est, ubi primus regnauit Tanus.

27

ĪĪĪXXXV Seruch annorum CXXX genuit Nahor.

28

Aegyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnauit Zoes.

29

ĪĪĪCXIIII Nahor annorum LXXVIIII genuit Thara.

30

Sub quo regnum Assyriorum Siciniorumque exoritur. Sed primus in Assyriis regnauit Belus, quem quidam Saturnum existimant; primusque in Siciniis Agialeus, a quo Agialea noncupata est, quae actenus Peloponensis uocatur.

(33a)

Tertia aetas saeculi.

31

ĪĪĪCLXXXIIII Thara annorum LXX genuit Abraham.

31a

Per idem tempus Ninus rex Assyriorum regnauit, qui primus bella instituit et armorum instrumenta inuenit.

32

[...]

32a

Hac aetate magica ars in Persida a Zoroastre rege Bactrianorum reperta est.

33

Muri quoque Babyloniae a Semiramide regina Assyriorum hoc tempore aedificantur.

34

ĪĪĪCCLXXXIIII Abraham annorum C genuit Isaac ex Sarra libera. Nam primum ex ancilla Agar genuerat Ismahel, a quo Ismahelitarum gens, qui postea Agareni, ad ultimum Sarraceni sunt dicti.

35

ĪĪĪCCCXLIIII Isaac annorum LX genuit geminos, quorum primus Esau. a quo Idumei, secundus Iacob, qui cognominatus est Israhel, a quo et Israhelitae sunt nuncupati.

36

Hoc tempore regnum Graecorum inchoat, ubi primus regnauit Inachus.

37

[...]

38

[...]

39

ĪĪĪCCCCXXXIIII Iacob annorum XC genuit Ioseph.

40

His temporibus Sirapis Iouis filius Aegyptiorum rex moriens in deos transfertur.

(38)

Tunc apud lacum Tritonidem Miuerua in specie uirginali apparuit, quae plurimis claruisse ingeniis praedicatur. Haec enim inuentrix fabricae fuisse dicitur, clipeum et arcum haec repperit, ordire telam et colorare lanas haec docuit.

(37)

Hac etiam aetate Foroneus rex Inachi filius claruit, qui primus in Graecia legis iudiciaque instituit.

41

[...]

42

ĪĪĪDXLIIII Ioseph annos CX.

43

Hoc tempore Graecia Argo regnante habere segetes coepit delatis aliunde seminbus.

44

ĪĪĪDCLXXXVIII Hebreorum seruitutis in Aegypto annos CXLIIII.

45

His temporibus Prometheus fuisse scribitur, quemfingunt fabulae de luto formasse omines.

46

[...]

46a

Tunc etiam frater eius Atlans astrologiam repperit motumque caeli et rationem primus considerauit.

47

Tunc fuit et Mercurius nepus Atlantis multarum artium peritus et ob hoc post mortem in deos translatus.

48

Hac etiam aetate primus Prociclus quadrigam iunxit.

49

Eodemque tempore Cecrobs Athenas condidit et ex nomine Mineruae Atticos Athenienses uocauit.

50

Iste etiam bouem immolans primus in sacrificio Iouem adorare praecepit.

(46b)

Hoc etiam tempore in Graecia Corinthus condita ibique picturae ars a Cleanthe reperta.

51

Coretes et Coribantes modulatam in armis saltationem et consonam primi tunc inuenerunt.

52

Tunc etiam fuisse scribitur in Tessalia sub Diocalione factum diluuium

53

et Faetontis fabulosum incendium.

54

ĪĪĪDCCXXVIII Moyses annos XL in heremo rexit populum de seruitute Aegyptia liberatum.

55

Hoc tempore Iudaei per Moysen simul cum lege et litteras habere coeperunt.

56

Tunc templum Delphis construitur,

57

Lacedemon conditur,

58

uitis in Graecia inuenitur.

59

ĪĪĪDCCLV Iosue successor Moysi rexit populum annos XXVII.

60

His temporibus primus Erectonius Athenensium princeps in Graeciam quadrigam iunxit.

61

ĪĪĪDCCXCV Gothonihel annos XL.

62

Cadmus regnat Thebis, qui primus Graecas litteras adinuenit.

63

Linus quoque et Anfion apud Graecos in musica arte primi tunc claruerunt.

64

[...]

64a

Ideique Dactili ferri metallum in Graecia eodem tempore inuenerunt.

65

ĪĪĪDCCCLXXV Aoth annos LXXX.

66

His temporibus fabulae fictae sunt de Treptolemo, quod iubente Cerere serpentium pinnis gestatus indigentibus frumenta uolando distribuerit ;

67

de Hipocentarius, quod equorum hominumque fuerint natura permixti ;

68

de Cerbero tricipite inferorum cane ;

69

de Frixo et Helle sorore sua, quod ariete uecti per aerem uolauerint;

70

de Gorgone meretrice, quae crinita serpentibus fuerit et aspicientes conuertebat in lapides;

71

de Bellorofonte, quod equo pinnis uolante sit uectus ;

72

de Anfione, quod citharae cantu lapides et saxa commouerit.

73

ĪĪĪDCCCCXV Debbora annos XL.

74

Per idem tempus Apollo citharam condidit et medicinae artem inuenit.

75

Fabula quoque tunc ficta est de fabro Dedalo et eius Icaro filio, quod coaptatis sibi pinnis uolauerint.

76

Hac aetate primus regnat Latinis Picus, qui fertur fuisse Saturni filius.

77

ĪĪĪDCCCCLV Gedeon annos XL.

77a

Hac aetate alter Mercurius lyram repperit et Orpheo tradidit.

77b

Hoc tempore Filemon primus apud Pitium chorum instituit.

78

[...]

79

[...]

80

Argonautarum quoque nauigatio tunc scribitur.

81

ĪĪĪDCCCCLVIII Abimelech annos III.

82

[...]

82a

Hercules Ilium uastat

(88)

et Anteum palestrae artis inuentorem interimit.

83

ĪĪĪDCCCCLXXXI Tola annos XXIII.

84

Huius temporibus in Troia post Laumedontem regnauit Priamus.

85

Tunc fabula ficta est de minotauro bestia laberinto inclusa.

86

ĪĪĪĪIII Iait annos XXII.

87

Hercules agonem Olympiacum instituit.

88

[...]

(97)

Carmentis nympha Latinas litteras repperit.

89

ĪĪĪĪVIIII Iepte annos VI.

90

Huius tempore Hercules quinquagesimum secundum annum agens ob morbi dolorem sese flammis iniecit.

(91)

[...]

92

ĪĪĪĪXVI Abessa annos VII.

(91)

Per idem tempus Alexander Helenam rapuit Troianumque bellum decennale surrexit.

93

Amazones arma sumpserunt.

94

ĪĪĪĪXXIIII Abdon annos VIII.

95

Troia capitur

96

et Aeneas Italiam uenit.

97

[...]

98

ĪĪĪĪXLIIII Samson annos XX.

99

Ascanius Aeneae filius Albam condidit.

100

Vlixis quoque fabulae uel sirenarum eodem tempore fictae sunt.

101

ĪĪĪĪLXXXIIII Heli sacerdos annos XL.

102

Arca testamenti ab allofilis capitur

103

regnumque Siciniorum finitur.

104

ĪĪĪĪCXXIII Samuhel et Saul annos XL.

105

Lacedemoniorum regnum exoritur

106

atque in Graecia Homerus poeta primus fuisse putatur.

106a

Quarta aetas saeculi.

107

ĪĪĪĪCLXIIII Dauid regnauit annos XL.

108

Codrus Atheniensium rex sponte se pro salute patriae hostibus offerens interimitur

109

et Cartago a Didone aedificatur.

110

Prophetantibus in Iudaea Gad, Nathan et Asaph.

111

ĪĪĪĪCCIIII Salomon regnauit annos XL.

112

Iste quarto regni sui anno templum Hierusolimis aedificauit consummauitque anno octauo.

113

ĪĪĪĪCCXXI Roboam regnauit annos XVII.

114

Sub quo decem tribus a duabus separatae sunt et reges in Samaria habere coeperunt.

115

Hac aetate Samus conditur.

116

Sibilla Eritria inlustris habetur.

117

ĪĪĪĪCCXXIIII Abia regnauit annos III.

118

Sub quo Hebreorum pontifex maximus Abimelech insignis est habitus.

119

ĪĪĪĪCCLXV Asa regnauit annos XLI.

120

Prophetabant in Iudaea Achias, Ieu, Amos, Iohel et Azarias.

121

ĪĪĪĪCCXC Iosaphat regnauit annos XXV.

122

Prophetabant Helias, Abdias et Micheas.

123

ĪĪĪĪCCXCVIII Ioram regnauit annos VIII.

124

Prophetabant Helias et Heliseus.

125

ĪĪĪĪCCXCVIIII Ochozias regnauit annum I.

126

Helias rapitur, cuius septem insignia miracula numerantur.

127

ĪĪĪĪCCCVI Athalia regnauit annos VII.

128

Ionadab sacerdos, filius Recab, clarus habetur

129

et Ioiade pontifex, qui solus post Moysen uixisse annis CXXX perhibetur.

130

ĪĪĪĪCCCXLVI Ioas regnauit annos XL.

131

Zacharias propheta occiditur.

132

Heliseus moritur,cuius uirtutes quattuordecim praedicantur.

133

Ligurgus quoque legislator Apollinis apud Graeciam insignis habetur.

134

ĪĪĪĪCCCLXXV Amasias regnauit annos XXVIIII.

134a

Cartaginem hoc tempore quidam asserunt conditam, alii ut superius.

135

ĪĪĪĪCCCCXXVII Ozias regnauit annos LII.

(140)

Olympias primum a Graecis instituitur.

(140a)

Agnus in Aegypto loquitur.

136

Sardanapallus rex spontaneo oncendio concrematur

137

Assyriorumque regnum in Medos transfertur.

138

Tunc Esiodus poeta claruit

139

atque Fidon Argiuus mensuras et pondera repperit.

140

[...]

141

Osee, Amos, Esaia et Iona in Iudaea prophetauerunt.

142

ĪĪĪĪCCCCXLIII Ioathan regnauit annos XVI.

143

Remus Romulusque nascuntur.

144

Prophetantibus in Iudaea Osee et Iohel, Esaia et Michea.

145

ĪĪĪĪCCCCLVIIII Achaz regnauit annos XVI.

146

Huius temporibus Romulus Romam condidit,

147

et Sennacherib Assyriorum rex decem tribus in Medis transduxit atque in Iudaea Samaritas accolas misit.

148

ĪĪĪĪCCCCLXXXVIII Ezechias regnauit annos XXVIIII.

149

Sub quo prophetabant Esaias et Osee.

150

Hoc tempore Romulus primus milites ex populo sumpsit centumque a populo nobilissimos uiros elegit, quos ob aetatem senatores, ob cura mac sollicitudinem rei publicaepatres uocati sunt.

151

ĪĪĪĪDXLIII Manasses regnauit annos LV.

152

Per idem tempus Romanis praefuit Numa Pompilius, qui primus pontifices et uirgines Vestales instituit, falsorum deorum numerositate ciuitatem impleuit.

153

[...]

153a

Duos menses in annum Romanis ad decem menses adiecit Ianuarium diis superis, Februarium diis inferis dedicauit.

154

Tunc quoque Sibilla Samia claruit.

155

ĪĪĪĪDLV Amon regnauit annos XII.

156

Huius temporibus Tullius Hostilius primus purpura et fascibus usus est priorque in re publica cesum egit, quod adhuc per orbem terrarum incognitum erat.

157

ĪĪĪĪDLXXXVII Iosias regnauit annos XXXII.

158

Tales Milesius philosophus phisicus claruit, qui defectus solis acutissima perscrutatione, conprehensis astrologiae numeris, primus inuestigauit.

159

Prophetantibus in Iudaea Heremia, Olda et Sofonia.

160

ĪĪĪĪDCXVIII Ioachim regnauit annos XI.

161

Huius tertio anno Nabuchodonosor Iudaeam captam tributariam fecit.

162

Tunc Danihel, Ananias, Azarias et Misahel in Babylone claruerunt.

163

ĪĪĪĪDCVIIII Sedecias regnauit annos XI.

164

Hunc rex Babyloniae secundo ueniens ad Hierusalem cum populum captiuum ducit templo incenso anno aedificationis suae CCCCLIIII.

165

Per idem tempus Sappho mulier in Graecia diuerso poemate claruit.

166

Solon leges Atheniensibus dedit.

166a

Quinta aetas saeculi.

167

ĪĪĪĪDCLXXVIIII Hebreorum captiuitas annos LXX, in quibus ignis ab altario dei sublatus et absconditus in puteo post septuagesimo regressionis anno adsumitur inuentus uiuus.

168

Per idem captiuitatis tempus Iudith historia conscribitur.

169

Pythagoras quoque philosophus et arithmeticae artis inuentor

169a

et Ferecides historiarum primus scriptor et Xenofanes tragoediarum inuentor insignes habetur.

170

ĪĪĪĪDCCXIII Darius regnauit annos XXXIIII.

171

Huius secundo anno Iudaeorum est resoluta captiuitas, a quo tempore in Hierusalem non reges, sed principes fuerunt usque ad Aristobulum.

172

Tunc Romani pulsis regibus consules habere coeperunt.

173

ĪĪĪĪDCCXXXIII Xerxes regnauit annos XX.

174

Escilius, Pindarus, Sophocles et Euripides tragoediarum scriptores insignes celebrantur.

175

Herodotus quoque historiarum scriptor et Zeusis agnoscitur pictor.

176

ĪĪĪĪDCCLXXIII Artaxerxes, qui et Longimanus, regnauit annos XL.

177

Eo regnante Esdras sacerdos incensam ex gentibus legem renouauit.

178

Neemias muros Hierusolimorum restituit.

179

Aristarcus etiam et Aristophanes atque Sofocles tragoediarum scriptores,

180

Cratinus quoque comicus primus et Hippocrates medicus ac Socrates philosophus atque Democritus claruerunt.

181

ĪĪĪĪDCCXCII Darius, qui et Notus, regnauit annos XVIIII.

182

[...]

182a

Haec aetas habuit philosophum Platonem et Gorgiam primum rhetorem.

183

ĪĪĪĪDCCCXXXII Artaxerxes regnauit annos XL.

184

Huius tempore Hester historia docetur esse expleta.

185

Xenofon quoque Socraticus insignis habetur.

186

ĪĪĪĪDCCCLVIII Artaxerxes, qui et Ochus, regnauit annos XXVI.

187

Demosthenes orator primus agnoscitur.

188

et Aristoteles primus dialecticus praedicatur.

189

Plato moritur.

190

ĪĪĪĪDCCCLXII Xerxes Ochi filius regnauit annos IIII.

191

Xenocrates philosophus inlustris habetur.

192

ĪĪĪĪDCCCLXVIII Darius regnauit annos VI.

193

Alexander Illirios et Traces superans dehinc Hierusolimam capit atque templum ingressus deo hostias immolauit.

194

Hucusque Persarum regnum stetit, dehinc reges Graecorum incipiunt.

195

ĪĪĪĪDCCCLXXIII Alexander Macedo regnauit annos V. Huius enim quinque anni postremi in ordine numerantur, quibus monarchiam orbis obtinuit, nam septem eius priores in Persarum regibus supputantur. Dehinc Alexandriae reges incipiunt.

196

ĪĪĪĪDCCCCXII Ptolomeus Lagi filius regnauit annos XL.

197

Hinc Iudaeam capiens plurimos Hebreorum in Aegypto transtulit.

198

Hoc tempore Zenon stoicus et Menander comicus et Theufrastes philosophus claruerunt.

199

Per idem etiam tempus Machabeorum liber inchoat primus.

200

ĪĪĪĪDCCCCLI Ptolomeus Philadephus regnauit annos XXXVIII.

201

Hic Iudaeos, qui in Aegypto erant, absoluit et uasa sancta Eleazaro pontifici restituens septuaginta interpretes petit ac diuinas scripturas in Graecum eloquium transtulit.

202

Per idem tempus Aratus astrologus agnoscitur

203

atque argentei nummi primum Romae constituuntur.

204

ĪĪĪĪDCCCCLXXVII Ptolomeus Euergetes regnauit annos XXVI.

205

Sub quo Ihesus filius Sirach sapientiae librum conposuit.

206

ĪĪĪĪDCCCCXCIIII Ptolomeus Filopator regnauit annos XVII.

207

Ab isto Iudaei proelio uicti, LX milia armatorum corruerunt.

208

Per idem tempus Siciliam Marcellus consul obtinuit.

209

V(5000) XIII Ptolomeus Epiphanes regnauit annos XXIIII.

210

Huius tempore gesta sunt quae secundi libri Machabeorum historia continet.

210a

Hac aetate Romani uictos Graecos liberos esse iusserunt.

211

[...]

211a

Hoc tempore Ennius primus poeta Latinus insignis Romae est celebratus.

212

V(5000) LIII Ptolomeus Philometor regnauit annos XXXV.

213

Hunc Antiochus proelio superauit it Iudaeos uaria calamitate oppressit.

214

Per idem tempus Scipio Africam uicit.

214a

Terentius comicus claruit.

215

V(5000) LXXXII Ptolomeus Euergetes regnauit annos XXVIIII.

216

Hoc tempore per consulem Brutum Spania a Romanis obtenta est.

217

V(5000) XCVIIII Ptolomeus Soter regnauit annos XVII.

218

Varro Ciceroque nascuntur.

219

Traces Romanis subiciuntur.

220

V(5000) CVIIII Ptolomeus Alexander regnauit annos X.

221

Syria per Gabinium ducem in Romanorum dominio transit.

222

Poeta quoque Lucretius nascitur, qui postea sese furore amatorio interfecit.

223

V(5000) CXVII Ptolomeus Cleopatrae filius regnauit annos VIII.

224

Per idem tempus Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam primus docuit.

225

Tunc quoque Sallustius historiographus nascitur.

226

V(5000) CXLVII Ptolomeus Dionisius regnauit annos XXX.

227

Pompeius Hierusolima capta Iudaeos Romanis tributarios efficit.

228

Per idem tempus Cato philosophus agnoscitur.

229

[...]

229a

Virgilius nascitur Mantua, Oratius Venusina.

230

Tunc etiam Apollodorus praeceptor Augusti clarus habetur

231

et Cicero laude oratoria celebratur.

232

V(5000) CXLVIIII Cleopatra regnauit annos II.

232a

Haec Ptolomei regis Aegyptiorum fuit filia et fratris Ptolomei soror et coniunx effecta. Quem dum fraudare regnui uoluisset, tempore belli ciuilis in Alexandria occurrit Caesari et per speciem atque stuprum regnum sibi et necem Ptolomei apud Iulium impetrauit atque Alexandriae regnum in Romanam traniuit dicionem.

233

V(5000) CLIIII Gaius Iulius Caesar regnauit annos V.

233a

Hic antea consul creatus Gallias obtinuit,

233b

de Britannia triumphauit.

234

[...]

234a

Postremum ciuile bellum aduersus Pompeium adhibito monarchiam totius imperii Romani obtinuit, ex cuius nomine sequentes imperatores Caesares appellati sunt. Post hunc sequuntur imperatores.

(237a)

Sexta aetas saeculi.

235

V(5000) CCX Octauianus Augustus regnauit annos LVI.

235a

Iste in imperio post Siculum bellum triumphos tres egit: Dalmaticum, Asiaticum, postremu Alexandrinum aduersus Antonium; inde Spanum. Dinde terra marique pace toto orbe parta Iani portas clusit et obserauit.

236

Sub cuius imperio LXVIIII ebdomades in Danihelo sciptae conplentur

237

et cessante regno ac sacerdotio Iudaeorum Dominus Ihesus Xristus de Virgine nascitur anno regni eius quadragesimo secundo.

238

V(5000) CCXXXIII Tiberius regnauit annos XXIII.

238a

Iste dum per cupiditatem reges ad se uenientes non remitteret, multas gentes a Romano imperio recesserunt.

239

Huius octauo decimo anno regni Dominus crucifixus est peractis a principio mundi annis V(5000) CCXXVIII.

240

V(5000) CCXXXVII Gaius Caligola regnauit annos IIII.

241

Hic in deos se transferens in templo Hierusolimorum statuam Iouis sub nomine suo poni iussit.

242

Per idem tempus Matheus apostolus euangelium in Iudaea primus scripsit.

243

V(5000) CCLI Claudius regnauit annos XIIII.

243a

Iste medie imperans multa gessit mediocriter, multa crudeliter.

244

Hoc regnante Petrus apostolus contra Simonem magum Romam pergit.

245

Marcus quoque euangelista Alexandriae Xristum praedicans euangelium scripsit.

246

V(5000) CCLXV Nero regnauit annos XIIII.

246a

Hic nimiae crudelitatis et luxuriae deditus retibus aureis piscabatur.

246b

Matrem et sororem et prostituit et inrfecit.

246c

Senatum multum extinxit.

246d

Multas rei publicae prouincias uel urbes amisit.

246e

Vrbem quoque Romam incendit, ut Troiani excidii imaginem cerneret.

247

Huius temporibus Simon magus cum altercationem proposuisset cum Petro et Paulo apostolis, dicens sequandam uirtutem esse dei magnam, media die dum ad caelum uolare promittit in caelum, a daemonibus, quibus in aera ferebatur, adiurante eos per deum Petro, Paulo uero orante dimissus crepuit. Ob cuius necem a Nerone Petrus crucifigitur, Paulus gladio caeditur.

(249)

Tunc Lucanus ac Seneca praeceptor Neronis ab eodem Nerone interficiuntur.

248

Poeta Persius moritur.

250

V(5000) CCLXXV Vespasianus regnauit annos X.

250a

Iste in disciplina militari strenuus multas prouincias, quas Nero amiserat, bellando rei publicae restituit.

250b

Inmemor offensarum fuit, conuicia in se dicta leuiter tulit.

251

Huius secundo anno Titus Hierusolimam cepit atque subuerit, ubi undecies centena milia Iudaeorum fame et gladio perierunt, sed et praeter hos centum milia publice uenundata sunt.

252

V(5000) CCLXXVII Titus regnauit annos II.

253

[...]

254

[...]

255

Iste in imperio tantae bonitatis fuit, ut nullum omnino puniret, sed conuictos aduersum se coniuratione dimitteret, atuqe in eadem familiaritate, qua antea habuerat, retineret.

256

Huius etiam inter omnia fuit illud celbre dictum perdidisse diem, quo nihil boni fecerat.

257

V(5000) CCXCIII Domitianus frater Titi regnauit annos XVI.

257a

Hic post Neronem superbia execrabilis deum se appellari iussit.

258

[...]

259

[...]

260

Plurimos senatorum extinguit, xristianos interfecit

261

cunctosque qui de genere Dauid erant interfici iussit, ut nullus Iudaeorum ex regali superesset origine.

(259a)

Sub hoc et apostolus Iohannes in Pathmos insula relegatus apocalypsim scripsit.

262

V(5000) CCXCIIII Nerua regnauit annum I.

262a

Vir imperio moderatus aequalem se et communem omnibus praebuit.

263

Huius temporibus Iohannes apostolus ab exilio Epheso uenit atque efflagitatus ab Asiae episcopis euangelium nouissimum edidit.

264

V(5000) CCCXIII Traianus regnauit annos XVIIII.

264a

Iste mirabili uirtute Romanum imperium longe lateque reduxit.

265

[...]

265a

Babyloniam et Arabiam cepit et usque ad Indiae fines accessit.

265b

Liberalis cunctis atque tranquillus, cuius inter alia dicta illud fertur egregium dum interrogaretur, cur nimius circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperatores priuatus optasset.

(275)

Huius temporibus Gallienus medicus Pergamo genitus Romae clarus est habitus.

266

Simon quoque Cleopas Hierusolimorum episcopus hoc tempore crucifigitur

267

et requiescit Iohannes apostolus.

268

V(5000) CCCXXXIIII Adrianus regnauit annos XXI.

268a

Iste Traiani gloriae inuidens prouincias Orientis Persis reddidit et Eufraten fluuium finem Romani imperii posuit.

269

Idem quoque Iudaeos effectos rebeles subiugat urbemque Hierusolimam restaurat eamque ex nomine suo Heliam uocat.

270

Per idem tempus Aquila Ponticus interpres secundus post LXX oritur

271

et Basilides heresiarces agnoscitur.

272

V(5000) CCCLVI Antoninus Pius regnauit annos XXII.

273

[...]

273a

Iste propter clementiam tale nomen accepit.

273b

Iste primus imperium Romanae urbis cum Antonino iunior aequata potestate diuidit.

274

[...]

275

[...]

276

V(5000) CCCLXXIIII Antoninus minor regnauit annos XVIII.

276a

Iste ad Parthos profectus Seleuciam Assyriae urbem cum quadringentis milibus hominum cepit, de Parthis et Persis triumphauit.

277

Eo regnante Montanus Catafrigarum auctor et Titianus, a quo heresis Encratitarum, exorti sunt.

278

V(5000) CCCLXXXVII Commodus regnauit annos XIII.

278a

Hic luxuriae multae fuit.

279

Sub hoc Theodotion Ephesius interpres tertius apparuit

280

atque Ireneus episcopus Lugdunensis indoctrina habetur insignis.

281

V(5000) CCCLXXXVIIII Helius Pertinax regnauit annum I.

282

Hic poscente senatu ut uxorem Augustam et filium Caesaremfaceret, rennuens ait sufficere sibi debere quod uel ipse imperare meruisset inuitus.

283

V(5000) CCCCVII Seuerus Pertinax regnauit annuos XVIII.

283a

Iste multa bella feliciter gessit, Parthos uicit, Arabiam obtinuit, Britanniam bellando recepit.

283b

Litterarum et philosophiae scientiam habuit.

284

Huius tempore Symmachus interpres quartus agnoscitur.

285

Narcissus Hierusolimorum episcopus uirtutibus plurimis celebratur.

286

Tertullianus Afer in ecclesia insignis habetur.

287

Origenes Alexandriae studiis eruditur.

288

V(5000) CCCCXIIII Antoninus Caracalla Seueri filius regnauit annos VII.

288a

Hic inpatientis libidinis fuit nouercam suam uxorem duxit.

288b

Nihil memorabile gessit.

289

Huius temporibus in Hiericho quinta editio diuinarum scripturarum inuenta est,cuius auctor non apparet.

290

V(5000) CCCCXV Macrinus regnauit annum I.

290c

Hic cum filio regnans nihil memorabile temporis breuitate gesserunt, nam post unum annum seditione militari pariter interfecti sunt.

291

V(5000) CCCCXVIII Aurelius Antoninus regnauit annos IIII.

291a

Hic dum obscenissime uiueret, et ipse tumultu militari permptus est.

292

Cuius temporibus sexta editio inuenta est Nicopoli.

293

Sabellius heresiarces oritur.

294

V(5000) CCCCXXXI Alexander regnauit annos XIII.

294a

Hic Persas gloriosissime uicit.

294b

Ciuibus fauorabilis fuit.

295

Huius temporibus Origenes Alexandriae claruit

296

et Romae Vlpianus insignis iuris peritus.

297

V(5000) CCCCXXXIIII Maximinus regnauit annos III.

298

Iste primus ex militari corpore absque decreto senatus imperator efficitur

299

et xristianos persequitur.

300

V(5000) CCCCXLI Gordianus regnauit annos VII.

300a

Rebellantes Parthos et Persas adflixit.

300b

Rediens uictor de Persis fraude suorum interiit.

301

Huius temporibus Flauianus testimonio Spiritus sancti in specie columbae super caput eius descendentis Romae episcopus ordinatur, licet quidam hoc de Zeferino adfirment.

302

V(5000) CCCCXLVIII Philippus regnauit annos VII.

303

Iste primus imperatorum xristianus efficitur.

304

Cuius etiam primo anno millesimus annus Romanae urbis impletur.

305

V(5000) CCCCXLVIIII Decius regnauit annum I.

305a

Hic bellum ciuile in Galatia motum oppressit.

306

Antonius monachus Aegypto dicitur exortus, a quo prius monasteria condita sunt.

307

V(5000) CCCCLI Gallus et Volusianus filio regnauit annos II.

307a

Hii nihil memoriale gesserunt.

308

Nouatus Cypriani episcopi presbyter Romae Nouatianam heresem condidit.

309

V(5000) CCCCLXVI Valerianus cum Gallieno regnauit annos XV.

310

Cyprianus primum rhetor, deinde episcopus martyrio coronatur.

311

Gothi quoque Graeciam, Macedoniam, Asiam Pontumque depopulant.

312

Valerianus xristianis persecutionem mouens, a rege Persarum captus ibi in dedecore uitae consenuit.

313

V(5000) CCCCLXVIII Claudius regnauit annos II.

314

Iste Gothos Illiricum Macedoniamque uastantes exsuperat.

315

Paulus Samosatenus heresiarces agnoscitur.

316

V(5000) CCCCLXXIII Aurelianus regnauit annos V.

316a

Iste Romanum imperium bellando paene ad fines priores perduxit.

317

Hic persecutionem aduersus xristianos efficiens fulmine corripitur et nec mora occiditur.

318

V(5000) CCCCLXXIIII Tacitus regnauit annum I.

319

Huius uitae breuitas nihil dignum praenotat.

320

V(5000) CCCCLXXX Probus regnauit annos VI.

320a

Iste militia strenuus et ciuilitate praeclarus Gallias a barbaris occupatas bellando restituit.

321

Cuius tempore Manicheorum heresis oritur.

322

V(5000) CCCCLXXXII Carus cum filio Carino et Numeriano regnauit annos II.

323

Carus postquam de Persis triumphauit, uictorque circa Tigridem castra ponens ictu fulminis concidit.

324

V(5000) DII Diocletianus et Maximianus regnauerunt annos XX.

325

Diocletianus diuinis libris adustis xristianos toto orbe persequitur.

326

Iste primus gemmas uestibus calciamentisque inseri iussit, dum sola purpura retro principes uterentur.

326a

Hii autem imperatore suaria bella gesserunt Persis uictis, recepta Mesopotamia.

326b

Qui postea pariter fastigio imperii relicto priuati uixerunt.

327

V(5000) DIIII Galerius regnauit annos XXX.

328

Huius breuitas imperii nihil dignum historiae contulit.

329

V(5000) DXXXIIII Constantinus regnauit annos XXX.

329a

Hic Persis bellum parauit. Ad cuius aduentum adeo trepidauerunt, ut supplices occurrerent promittentes imperata perficere.

330

Iste primus imperatorum xristianus effectus licentiam dedit xristianis libere congregari et in honore Xristi basilicas construi.

331

Huius temporibus heresis Arriana exoritur Nicenumque concilio a Constantino ad condemnationem Arrii congregatur.

332

Tunc et Donatistarum scisma oboritur.

333

Per idem tempus crux Domini ab Helena Constantini matre Hierusolimis reperitur.

334

Constantinus autem in extremo uitae suae ab Eusebio Nicomediense episcopo baptizatus in Arrianum dogma prolabitur. Heu pro dolor bono usus principio et fine malo!

335

V(5000) DLVIII Constantinus et Constans regnauerunt annos XXIIII.

335a

Constans crudelitate morum terribilis a Persis multa perpessus est.

336

Deinde Arrianus efficitur, catholicos toto orbe persequitur.

337

Cuius etiam fauore Arrius fretus, dum in Constantinopolim ad ecclesiam pergeret aduersus nostros de fide dimicaturus, diuertens per forum Constantini ad necessariam causam, uiscera eius repente simul cum uita effusa sunt.

338

Per idem tempus Athanasius et Hilarius doctrina et confessione fidei celebrantur.

339

Heresis Antropomorfitarum in Syria et Macedoniana in Constantinopoli nascitur.

340

Donatus artis grammaticae scriptor Romae inlustris habetur.

341

Antonius monachus moritur.

342

Ossa Andreae et Lucae apostolorum Constantinopoli transferuntur.

343

V(5000) DLX Iulianus regnauit annos II.

344

Hic ex clerico imperator et paganus effectus xristianis martyria intulit

344a

et liberales litteras xristianos docere uel discere uetuit.

345

Qui etiam dum in odio Xristi templum in Hierusolimis Iudaeis reparare permisisset atque ex omnibus prouinciis Iudaeis collectis noua templi fundamenti iacerent, subito nocte oborto terrae motu saxa ab imo fundamentorum longe lateque excussa sunt. Igneus quoque globus ab interiore aede templi egressus plurimos eorum suo prostauit incendio. Quo terrore reliqui pauefacti Xristum confitebantur inuiti, et ne hoc casu crederent factum, sequenti nocte in uestimentis cunctorum crucis apparuit signum.

345a

Iulianus autem contra Persas procedens facta congressione iaculo suscepto interiit.

346

V(5000) DLXI Iouianus regnauit annum I.

347

Hic dum se ab exercitu imperatorem fieri conspiceret seque xristianum adfirmans paganis praeesse non posse adsereret, «et nos», inquit omnis exercitus, «qui per Iulianum nomen Xristi abiecimus, tecum xristiani esse volumus». Quibus ille auditis imperii sceptra suscepit

347a

firmataque pace cum Persis rediit. Qui lege protinus data xristianis priuilegia reddidit ac templa idolorum claudi praecepit.

348

V(5000) DLXXV Valentinianus et Valens frater eius regnauerunt annos XIIII.

349

[...]

349a

Gothi suadente Valente heretici efficiuntur.

350

[...]

351

Fotinus quoque et Eunomius atque Apollinaris heresiarces eo tempore agnoscuntur.

352

V(5000) DLXXXI Gratianus cum fratre Valentiniano regnauit annos VI.

353

Ambrosius Mediolanensis episcopus in catholicorum dogmate claruit.

354

Priscillianus sui nominis heresim in Spania condidit.

355

Martinus episcopus Turonorum Galliae ciuitatis multis miraculorum signis effulsit.

356

V(5000) DXC Valentinianus cum Theodosio regnauit annos VIIII.

357

Synodus a Theodosio Constantinopoli CL sanctorum patrum collegitur, in quo omnes hereses condemnatur.

358

Hieronymus presbyter in Bethleem toto mundo clarus habetur.

359

Priscillianus accusante Itacio a Maximo tyranno in Gallia gladio caeditur.

360

Per idem tempus caput Iohannis baptistae Constantinopoli est perductum et in septimo miliario ciuitatis humatum.

361

Gentium quoque templa per totum orbem iubente Theodosio eodem tempore subuertuntur, nam adhuc intemerata manebant.

362

V(5000) DXCIII Theodosius cum Arcadio et Honorio regnauit annos III.

363

Per idem tempus Iohannes anachorita uirtutum miraculis habetur insignis.

364

Qui etiam Theodosio consulenti de Eugenio tyranno uictoriam illi praedixit.

365

V(5000) DCVI Arcadius cum fratre Honorio regnauit annos XIII.

(369)

Huius temporibus Augustinus episcopus doctrinae scientia insignis habetur.

(370)

Iohannes quoque in Constantinopolitanus et Teophilus Alexandrinus inlustres episcopi praedicantur.

366

Donatus Epiri episcopus uirtutibus insignis est habitus. Qui draconem ingentem expuens in ore eius necauit, quem octo iuga boum ad locum incendii uix trahere potuerunt, ne aere putredo eius corrumperet.

367

Per idem tempus corpora sanctorum Abbacuc et Micheae prophetarum diuina reuelatione produntur.

368

Gothi quoque Italiam, Vuandali atque Alani Gallias adgrediuntur.

369

[...]

370

[...]

371

V(5000) DCXXI Honorius cum Theodosio fratris filio regnauit annos XV.

372

His imperantibus Gothi Romam capiunt.

373

[...]

373a

Vuandali quoque, Alani et Sueui Spanias occupant.

374

Hac tempestate Pelagius aduersus Xristi gratiam erroris sui dogmata praedicat, ad cuius damnationem concilium apud Cartaginem CCXIIII episcoporum congregantur.

375

Hoc tempore Cyrillus Alexandriae episcopus insignis est habitus.

376

V(5000) DCXLVIII Theodosius minor Arcadii filius regnauit annos XXVII.

377

Vuandali ab Spaniis ad Africam transuerunt ibique catholicam fidem Arriana impietate subuertit.

378

Per idem tempus Nestorius Constantinopolitanus episcopus suae perfidiae molitur errorem, aduersus quem Ephesena synodus congregata eius impia dogma condemnat.

379

Hoc etiam tempore diabolus in specie Moysi Iudaeis in Creta apparens, dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere, plurimis necatis reliqui, qui saluati sunt, confestim ad Xristi gratiam conuertuntur.

380

V(5000) DCLIIII Marcianus regnauit annos VII.

381

Cuius initio Calcedonense concilium geritur, ubi Eutices cum Dioscoro Alexandrino episcopo condemnantur.

382

Huius etiam sexto imperii anno Theudericus rex Gothorum cum ingenti exercitu Spaniam ingreditur.

383

V(5000) DCLXX Leo maior cum Leone minore regnauit annos XVII.

384

Aegyptus et Alexandria synodum Calcedonensem detractans inmundo spiritu adrepta canine rabie latrat.

385

Tunc primum apparuit heresis Acefalorum Calcedonense concilium inpugnantium. Qui idcirco “Acefali”, id est sine capite, nominantur, quia quis primus eam heresem introduxerit, non inuenitur. Cuius heresis peste plurimi actenus Orientalium languent.

386

V(5000) SCLXXXVII Zenon regnauit annos XVII.

386a

Ab isto Acefalorum heresis defenditur et decreta Calcedonensis synodi abdicantur.

387

Iste Zenon Leonem Augustum filium suum interficere cupiens, pro eo mater eius alium figura similem obtulit ipsumque Leonem occulte clericum fecit. Quique in clericatu usque ad Iustiniani tempore uixit.

388

Per idem tempus corpus Barnabae apostoli et euangelium Mathei eius stilo scriptum ipso reuelante repertum est.

389

V(5000) DCCXIIII Anastasius regnauit annos XXVII.

389a

Iste Acefalorum erroremuindicans episcopos Calcedonensis synodi defensores exilio damnat.

389b

Euangelia quoque tamquam ab idiotis euangelistis conposita reprehendit atque emendat.

390

Eo tempore Trasamundus in Africa contra catholicos saeuit.

391

Fulgentius episcopus fide et scientia claruit.

392

Per idem tempus apud Cartaginem Olimpius quidam Arrianus in balneis sanctam trinitatem blasphemans tribus igneis iaculis angelo emittente uisibiliter est conbustus.

393

Barbas quoque quidam Arrianus episcopus, dum contra regulam fidei quendam baptizans dixisset «baptizat te Barbas in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto », statim aqua fontis illius nusquam conparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat confestim ad ecclesiam catholicam abiit et iuxta morem euangelicae fidei baptismum Xristi suscepit.

394

V(5000) DCCXXII Iustinus maior regnauit annos VIII.

394a

Iste synodi Calcedonensis amator Acefalorum heresem abdicat.

395

Huius tempore post Trasamundum Childericus ex Valentiniani imperatoris captiua filia genitus in Vuandalis regnum suscepit.

396

Qui sacramento a Trasamundo obstrictus, ne catholicis in regno suo consuleret, antequam regnum susciperet episcopos ab exilio reuerti iussit eisque ecclesias reformari praecepit.

397

V(5000) DCCLXI Iustinianus regnauit annos XL.

397a

Iste Acefalorum heresem suscipiens omnes in regno suo episcopos tria Calcedonensis concilii capitula damnare conpellit.

397b

In Alexandria Theodosiana et Gaiana heresis oritur.

398

[...]

399

In Africa Vuandali per Belisarium extinguntur.

399a

In Spaniam per Atanagildum Romanus miles ingreditur.

399b

In Italia quoque Totila Ostrogothorum rex a Narse Romano patricio superatur.

400

Per idem tempus corpus sancti Antonii monachi diuina reuelatione repertum Alexandria perducitur et in ecclesia sancti Iohannis baptistae humatur.

401

V(5000) DCCLXXVI Iustinus minor regnauit annos XI.

401a

Hic ea quae aduersus Calcedonensem synodum fuerant edita destruit et symbolum CL patrum tempore sacrificii concinendum a populo praecepit.

401b

Armeni tunc primum fidem Xristi suscipiunt.

401c

Gypedes Langobardi extingunt.

401d

Per idem tempus Martinus Domiensis episcopus Gallaecia in doctrina fidei praedicatur.

402

[...]

403

[...]

404

V(5000) DCCLXXVIIII Tiberius regnauit annos VII.

404a

Langobardi pulsis Romanis Italiam adeunt.

405

Gothi per Ermenegildum Leuuigildi regis filium bifariae diuisi mutua caede uastantur.

406

V(5000) DCCC Mauricius regnauit annos XXI.

407

Sueui a Leuuigi rege obtenti Gothis subiciuntur.

408

Idem quoque Gothi Reccaredo religiosissimo principe prouocante ad fidem catholicam conuertuntur.

408a

Hoc tempore Leander episcopus in Spaniis scientia et fide insignis habetur.

409

[...]

410

V(5000) DCCCVIII Focas regnauit annos VIII.

411

Iste seditione militari imperator effectus Mauricium Augustum nobiliumque multos interfecit.

412

Prasini et Veneti per Orientem ual Aegyptum ciuile bellum faciunt.

413

Proelia quoque Persarum grauissima aduersus Romanos exoriuntur. A quibus Romanis fortiter debellati quasdam Orientis partes amiserunt.

414

[...]

414a

V(5000) DCCCXXVII Eraclius dehinc sextum decimum agit imperii annum. Cuius initio Sclaui Graeciam Romanis tulerunt, Peris Syriam et Aegyptum plurimasque prouincias.

415

In Spania quoque Sisebutus Gothorum rex plurimas eiusdem Romanae militiae urbes cepit

416

et Iudaeos sui regni subditos ad Xristi fidem conuertit.

416b

Post quem religiosissimus Suinthila princeps bellum cum reliquis Romanis urbibus iniit celerique uictoria totius Spaniae monarchiam regni primus obtinuit.

417

[...]

417a

Fiunt igitur ab exordio mundi usque in praesentem eram DCLXIIII, hoc est in anno sexto decimo imperii Eracli et quinto religiosissimi principis Suinthilani, anni V(5000) DCCCXXVII.

418

Residuum saeculi tempus humanae inuestigationis incertum est. Omnem enim de hac re quaestionem Dominus Ihesus Xristus abstulit dicens «non est uestrum scire tempora uel momenta quae Pater posuit in sua potestate» et alibi «de die autem», inquit, «et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi solus Pater». Vnus quisque ergo de suo cogitet transitu, sicut sacra scriptura ait: «in omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis». Quando enim quisque de saeculo migrat, tunc illi consummatio saeculi est.


no previous next