IsidorusDifferentiae |
digilibLT 2021 |
Informazioni editoriali |
LIBER I
Isidorus lectori salutem.Plerique ueterum sermonum differentias distinguere studuerunt subtilius inter uerba et uerba aliquid indagantes. Poetae autem gentilium necessitate metrica confuderunt sermonum proprietatem. Sicque ex his consuetudo obtinuit pleraque ab auctoribus indifferenter accipi, quae quidem quamuis similia uideantur quadam tamen propria inter se origine distinguuntur. De his apud Latinos Cato primus scripsit, ad cuius exemplum ipse paucissimas partim edidi, partim ex auctorum libris depromsi tibique, lector, pro delectatione notaui.
1 (82)
Inter caelum et aethera ita distinguitur: quod non tantum ille astriferus locus, sed etiam iste aer caelum uocatur; aether autem sublimior caeli pars est in quo sidera constituta sunt. Sane aether aer igneus est superior, aethra uero lux et splendor est aetheris.
2 (495)
Inter sidera et astra, stellas et signa. Sidera illa dicuntur quibus nauigantes considerant quod ad cursum dirigant consilium; astra autem stellae grandes, ut Orion; stellae autem minores uel multiuges, ut Iadas, Pliades; signum uero quo animantis imago formata est, ut Taurus, Scorpio et eiusmodi.
3 (66)
Inter aequora et maria. Aequora non tantum aquae sed et campi propter aequalitatem dicti, mare autem tantum congregatio aquarum.
4 (552)
Inter terram et tellurem et humum. Terra squalida est, tellus fructifera, humus autem inferior ac deorsum et humida tellus est. Vnde et humati sepulti. Generaliter autem ubique terra est, non ubique humus, et in parietibus terra est, hoc est in lateribus, et non est humus. Humus autem terra humida est, et ab humore uocata, sicut et terra quod naturali siccitate torreat, sicut et tellus quia fructus eius tollimus.
5 (288)
Inter inferum et infernum. Pars superior inferni infernus est, in quo quieuerunt ante aduentum Christi animae iustorum. Pars uero inferior inferus, in quo truduntur animae impiorum quae plurimum peccauerunt. De quo propheta animam suam liberatam esse congaudet dicens: «Quia liberasti animam meam ex inferno inferiori».
6 (67)
Inter aeuum et saeculum. Quod aeuum tantum tempus ostendit, saeculum uero et perpetuitatem et tempus. Vnde et in saecula saeculorum dicimus.
7 (289)
Inter initium et principium. Initium est rerum a quo quid incipit, ut fundamenta domus, carina nauis; principium autem uerborum exordium est.
8 (496)
Inter sempiternum et perpetuum hoc discrepat, quod sempiternitas ad Deum, perpetuitas ad angelos uel ad animam pertinet. Primum enim semper fuit nec umquam esse desinit, alterum esse coepit sed esse perpetuum non desistit.
9 (569)
Inter uetus et antiquum. Vetus annis numeratur, antiquum saeculis.
10 (485)
Inter recens et nouum. Recens nascitur, nouum fit. Vnde et Virgilius: «Lac mihi non aestate nouum, non frigore defit».
11 (278)
Inter hodie et hoc die. Hodie est quasi primum fiat, hoc die quasi aliquando factum referamus in tali die.
12 (178)
Inter hesternum et externum. Hesternum dicimus pridianum, externum autem extraneum, hoc est alienum.
13 (279)
Inter hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud ueteres indicabat, feminini malum.
14 (83)
Inter cras et crastinum. Cras ad tempus pertinet, crastinum ad opus eiusdem temporis.
15 (135)
Inter diurna et diutina et diuturna. Diurna a die dicta sunt, ut diurna merces; diutina dicta ab eo quod est quae diu durauerit; diuturna uero a perpetuitate dicta, quasi aeterna.
16 (486)
Inter religionem et fidem. Fides est credulitas qua Deum confitemur, religio cultus quem illi credentes exhibemus. Dicta autem fides ab eo quod fit idem quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem; dicta quoque religio eo quod ea homines religantur uinculo seruiendi ad cultum diuinitatis. Religio autem est in uirtute, superstitio uero in cultu inlicito.
17 (282)
Inter heresim et scisma. Scisma esse eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri, solo congregationis delectari discidio; heresim autem esse longe alia opinantem quam ceteri aliamque sibi ac longe dissimilem peruersi dogmatis instituentem culturam. Heresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius esse uideatur. Secta autem a diuisione dicta est, quasi sectio. Vnde et sectae philosophorum uel hereticorum dicuntur.
18 (497)
Inter sensum et intellectum. Sensus ad naturam refertur, intellectus ad artem.
19 (417)
Inter prudentiam et sapientiam. Prudentia in humanis rebus, sapientia in diuinis tribuitur.
20 (290)
Inter iudicium et iustitiam. Differt enim iustitia a iudicio. Solet enim dici iudicium prauum, quod iniustum est; iustitia vero iniqua et iniusta esse non potest.
21 (553)
Inter temperantiam et temperationem sic discernitur, ut temperantia animorum sit, temperatio rerum.
22 (418)
Inter pudorem et pudicitiam. Pudor corporis est, pudicitia mentis.
23 (84)
Inter castitatem et continentiam. Castitas est corporis incorruptio, continentia uero post corruptionem sexui renuntiatio. Harum prima felicitatis est, non nosse in totum a quo postea liberari optabis; secunda uero uirtutis, contemnere uim quam optime noueris. Alii continentiam in coniugiis spiritalibus, castitatem in uirginibus intellegunt. Item quidam castitatem accipiunt in mente, uirginitatem uero in corpore. Illa est autem uera castitas quae nec mente polluitur.
24 (419)
Inter pietatem et affectionem. Pietas inter deuinctos sanguine exibetur, affectio inter extraneos.
25 (350)
Inter misericordiam et miserationem. Bene uelle misericordiae est, bene facere miserationis. Dicitur enim miseratio quasi misericordiae actio. Nam misericordia affectus tantum cordis est quo compellimur ut miseris subueniamus. Quapropter misericordia condolere misero nouit, etiam si non sit unde tribuatur; miseratio autem ex opere comprobatur.
26 (420)
Inter patientiam et tolerantiam. Tolerantia animi est, patientia corporis. Vt Sallustius: «corpus patiens inediae et algoris».
27 (570)
Inter uirtutem et fortitudinem. Virtus in animi uigore et habitu est, cuius pars est fortitudo mentis. Quae ex quattuor uirtutibus una est, licet et corporis robur fortitudo uocetur.
28 (324)
Inter libertatem et liberalitatem. Libertas conditionis est, liberalitas uero beneficientiae et largitatis est, ut nudum uestire, captiuos redimere, pauperi uictum administrare.
29 (71)
Inter benignitatem et bonitatem. Stoici ita definiunt, quod benignitas sit uirtus ad benefaciendum exposita, lenis, blanda, dulcis adloquio et omnium bonorum familiaritate inuitans, bonitas autem bene quidem facere et praestare quod poscitur parata est, non tamen nouit suauis esse consortio et sua cunctos inuitare dulcedine.
30 (1)
Inter aptum et utile. Aptum ad tempus, utile ad perpetuum.
31 (487)
Inter rationale et rationabile. Rationale ut homo et angelus, rationabile quod ratione agitar uel dicitur.
32 (68)
Inter aequum et iustum. Iustus quippe ex lege est, quasi ius custodiens; aequus autem est qui secundum naturam iustus est. Etenim iustus a iure uiuendo, id est, iuxta quod ius est faciendo uocatur.
33 (498)
Inter sacrum, religiosum et sanctum. Sacrum uocamus quod ad Deum pertinet, religiosum quod ad homines iustos, sanctum uero quod ad aliquid sancitur quoque uiolato poena committitur. Sacrum uero et sanctum est, sanctum uero non continuo sacrum. Item sanctum semper in bonam partem ponitur, sacrum uero duo significat, et bonum et malum; bonum ut illud: «Inter flumina nota et fontes sacros»; malum ut: «Auri sacra fames» et «Sacrae panduntur portae» et leno sacer et sacer hircus. Vnde et ignis sacer dicitur ulcus horribile. Alma autem ab alendo dicta. Vnde et apud paganos alma Ceres dicta est alimentorum inuentrix.
34 (72)
Inter beatum et felicem. Beatus sibi tantum est, felix frequenter et aliis, ut est illud Virgilianum: «Sis felix nostrumque leues, quaecumque, laborem». Felix autem dicitur per quem datur et accipitur felicitas, ut felix tempus, felix locus, felix euentus.
35 (137)
Inter diuitem et locupletem. Diues est pecuniis, locuples autem fundis, quasi locis plenus.
36 (499)
Inter sapientem et prudentem ita discerni solet, ut sapiens uocetur is qui intellectum aeternorum rimatur; prudens uero qui ea quae sensibus corporis experiuntur.
37 (488)
Inter rusticum et rusticanum. Rusticus operarius dicitur a rure, rusticanus pater familias.
38 (136)
Inter disertum et dissertum. Disertus orator est, dissertus doctus, a disserendo dictus.
39 (179)
Inter eloquentem et loquacem. Sinceritas facundiae eloquentium est, effusa et incondita temeritas, loquacium. Vnde et Sallustius: «Loquax magis quam facundus». Et Cicero: «Hunc loquacem esse habitum, numquam disertum».
40 (421)
Inter prudentem, peritum et callidum. Prudens est ueluti prouidens, utilis rerum futurarum ordinator; peritus usu doctus; callidus per exercitationem artis instructus; facundus qui facile fari potest.
41 (505)
Inter scientem et sciolum. Sciens est peritus scientia et rebus; sciolus simulator scientiae ac peritiae scienti contrarius, et quidquid alius sciat, ipse uideri uelit scire; aut qui se profitetur scire omnia, aut etiam futura praedicere.
42 (180)
Inter expertum et expertem. Si enim expertum rerum dixerimus, significamus peritum, si expertem ignarum.
43 (292)
Inter indoctum et indocilem. Indocilis est qui penitus non potest discere; indoctus qui nondum discit et tamen discere possit. Ad hanc formam similia distingue, ut puta, inmotus inmobilis et his similia.
44 (325)
Inter laudabilem et laudandum. Laudabilis est qui laudari potest, laudandus qui laudari debet.
45 (181)
Inter exercitum et exercitatum. Exercitus laboribus fatigatus, exercitatus uel arte uel studio peritus.
46 (422)
Inter pudentem et uerecundum hoc interest, quod pudens opinionem ueram falsamque metuit; uerecundus non nisi ueram timet.
47 (2)
Inter amicum et socium. Amicus constat affectu, socius re quia consortio constat.
48 (207)
Inter fidelem et fidum. Fidus amicus dicitur, fidelis famulus. Item infidelis est qui caret firmitatem, infidus qui fidem.
49 (352)
Inter mansuetum et modestum. Mansuetus est qui nulli iniuriam inrogat, modestus qui nec laesus irascitur.
50 (293)
Inter innoxium et innocuum. Innocuus est cui non nocetur, innoxius qui non nouit nocere.
51 (138)
Inter defensorem et ultorem. Defensor curat ne fiat iniuria, ultor id facit ne impune sit facta iniuria.
52 (86)
Inter criminatorem et criminantem hoc interesse Orbilius putat, quod criminator sit qui alteri crimen inferat et id saepius faciat, criminans autem qui crimen inferat et cum suspicione quoque id faciat quare quis magis noxius uideatur. Vt Afranius: «Non sum» inquit «tam criminosa quam tu, uipera: gannire ad aurem numquam didici dominicam.»
53 (208)
Inter famosum et infamem. Famosus est de quo fama loquitur seu bene seu male, infamis uero tantum malae famae est.
54 (294)
Inter impurum et impudicum. Impurus est qui turpitudinem flagitii infert, impudicus qui patitur.
55 (139)
Inter deformem et turpem. Deformis ad corpus pertinet, turpis ad animum.
56 (353)
Inter miserum et misellum. Miserum uiuentem adhuc dicimus, misellum mortuum.
57 (354)
Inter miserabilem et miserandum. Miserabilis est cui misereri possumus, miserandus cui misereri debemus.
58 (295)
Inter inmemorem et ignarum. Inmemor est qui oblitus est, ignarus qui inscius. Vnde et nares dictae, quae nos odore admonent ut noscamus aliquid ac sciamus. Vnde olfecisse scisse ueteres dicebant.
59 (355)
Inter memoriosum et memorem. Memoriosus memoriam habet, memor uero beneficii uel defensionis memor est.
60 (500)
Inter stultum et fatuum et stupidum. Quidam ueterum fatuum aestimant qui neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt intellegat; stultum uero hebetiore corde. Vnde Afranius: «Ego» inquit «me stultum existimo, fatuum esse non opinor», id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stupidus uero dictus est quasi lapideus, quasi stolidus.
61 (296)
Inter inertem et segnem. Iners sine arte et ob hoc ne operis quidem ullius. Segnis quasi sine igne (quomodo securus sine cura), id est, frigidus, per quod inutilem accipimus.
62 (140)
Inter dementem et delirum. Demens est cuiuscumque aetatis amens, id est sine mente; delirus autem per aetatem mente defectus, dictus autem ita eo quod a recto ordine, quasi lira, aberret. Lira est enim arationis genus, cura agricolae facta semente dirigunt sulcos.
63 (554)
Inter timentem et timidum. Timidus est qui semper timet, timens uero qui ad tempus formidat ex causa. Tali intellectu distinguitur pauidus et pauens, prouidus et prouidens, superbus et superbiens, languidus et languens, furibundus et furens et caetera similia.
64 (555)
Inter tremulum et trementem. Tremulus est naturae, tremens temporis.
65 (59)
Inter temerarium et audacem. Temerarius non existimat periculum, audax non metuit.
66 (3)
Inter adrogantem et abrogantem. Adrogans superbus, abrogans humilis. Adrogans adsumit sibi fiduciam, abrogans demit.
67 (141)
Inter dirum et atrocem. Dirus inmisericors, quasi diuina ira in id actus. Atrox crudelis, hoc est crudus nec esui habilis.
68 (501)
Inter saeuum et crudelem. Saeuus in ira, crudelis in sanguine.
69 (209)
Inter ferocem et ferum. Ferox dicitur animus, ferus leo.
70 (506)
Inter spurcum et spurium. Spurcus non tantum impurus, sed et saeuus; spurius autem patre incerto, matre uidua genitus, quasi tantum spurii filius, quia muliebrem naturam antiqui spurium uocabant. Eosdemque et fauonios quidam appellant, quia quaedam animalia fauonii spiritu austo concipere existimantur.
71 (4)
Inter auarum et cupidum. Auarus est qui non suo utitur, cupidus qui aliena desiderat.
72 (326)
Inter luxuriosum et prodigum. Luxuriosus quasi solutus in uoluptates, unde et membra loco mota luxa dicuntur; prodigus autem sumptuosus, qui omnia porro agit et quasi proicit.
73 (327)
Inter lasciuum et petulantem. Lasciuus luxu, petulans temeritate.
74 (210)
Inter fallacem et mendacem. Omnis homo fallax id agit ut quisque fallatur; non autem omnis homo uult fallere qui mentitur. Sicut mimi et comoediae et multa poemata, ubi mendacium delectandi potius studio quam fallendi uoluntate scribitur. Nam et omnes fere qui iocantur mentiuntur.
75 (381)
Inter mentientem et fallentem. Considerandum est quod ille mentitur qui uult uideri quod non est; quod autem non uolens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit. Inest ergo omni mentienti uoluntas fallendi, rei autem fallentis uoluntas non est mentiendi. Nam et lapis fallit et multa corpora specie fallunt, ut remi fracti in unda, dum sint integri, sed et turres, quasi currentes, oculos nauigantium fallunt. Et tamen hoc naturae agunt specie, non mentiendi uoluntate.
76 (87)
Inter callidum et uersutum. Callidus est in disputando subdolus, uersutus autem cuius mens ad quamlibet fraudem facile uertitur. Ergo callidum non pro astuto tantum, sed pro astute docto dicimus, uersutum autem ab eo quod animum cito uertat. Vnde et Plautus: «Versutior es rota figulari».
77 (328)
Inter litigiosum et litigatorem. Litigiosus est de quo litigatur, quasi ager, litigator, qui litigat.
78 (69)
Inter aegrum et aegrotum. Aeger proprie animo maestus, nam corpore aegrotus dicitur. Proinde aeger est et tristis et male ualens, aegrotus autem siue aegrotans tantummodo male ualens.
79 (211)
Inter furiatum et furiosum. Furiosus est qui ferarum ritu fertur, et ab eo furor numquam recedit, furiatus qui furit ex causa.
80 (212)
Inter furiosum, furentem et iratum. Furiosus est corde, furens causa, iratus merito.
81 (297)
Inter insanum et insanientem. Insanus est qui perpetuo animi furore tenetur, insaniens subito incitatus indignatione uel ira.
82 (571)
Inter uecordem et uesanum. Vecors male cordis, sicut uesanus non probe sanus.
83 (423)
Inter profanum et nefarium et nefandum. Nefarius, ut Varro aestimat, non dignus farre, quo primo cibi genere uita hominum sustinebatur. Nefandus, id est, nec nominandus; profanus autem cui sacris non licet interesse. De quo Sallustius: «Sacra polluet profanus». Profanus ergo porro, id est longe a fano.
84 (291)
Inter incantatorem et magum, aruspicem et maleficum. Incantatores sunt qui rem uerbis peragunt; magi qui de sideribus philosophantur, malefici qui sanguine utuntur et uictimis et saepe contingunt corpora mortuorum; aruspices qui exta pecudum inspiciunt et ex eis futura praedicunt.
85 (507)
Inter sceleratum, scelestum et scelerosum. Grammatici dicunt sceleratum illum esse in quo fit scelus, ut Cicero: «O tu scelerate, qui subactus et prostitutus es». Scelestum per quem fit, ut Terentius: «Scelesta, ouem lupo commisisti». Scelerosum qui facit, ut idem: «Ego illum scelerosum misera nolens pertuli». Sed haec auctores non usquequaque custodiunt.
86 (298)
Inter impium et peccatorem hoc distare solet, quod omnis impius peccator, non tamen omnis peccator habendus est impius. Impius quippe est quisquis a fidei pietate alienus efficitur, peccator uero qui praua actione foedatur.
87 (424)
Rursus inter peccatorem et inmundum. Quod omnis peccator inmundus est, non tamen omnis inmundus peccator. Peccator enim est qui transgreditur praecepta Dei, et necesse est hunc inmundum esse quia transgreditur; inmundus autem est et qui cum uxore sua dormierit, aut mortuum tetigerit, non tamen ideo peccator est.
88 (299)
Inter iniquitatem et peccatum sic distare dicit Ambrosius, quod iniquitas ad mentis acerbitatem refertur, peccatum uero ad prolapsionem corporis. Praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. Sed grauior iniquitas, tamquam materia peccatorum in cuius comparatione leuius est peccatum. Item peccatum est quod admittitur, piaculum autem id quod admissum est et id quod expiatur admissum. Iniquitatis autem tres sunt differentiae: suggestionis, delectationis, consensionis; totidemque etiam peccata: uerbi, operis et consuetudinis.
89 (182)
Inter exosum et odiosum. Exosus dicitur qui aliquem odit, odiosus qui oditur.
90 (300)
Inter inuidum et inuidiosum. Quod inuidus feliciori inuidet, inuidiosus autem est qui ab alio patitur inuidiam. Nihil tamen honestum quod non inuidiosum. Nemo quippe inuidet misero, quis autem bonus et non inuidiosus?
91 (610)
Inter zelum et inuidiam. Zelus interdum et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt aemulari; inuidia uero et aliena, ut dictum est, felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut quod ipse est alium esse non uult, aut alium uidens esse meliorem, dolet se ei non esse consimilem. Pulcre autem quidam Graecum uersum transferens elegiaco metro de inuidia lusit dicens: «Iustius inuidia nihil est, quae protinus ipsum auctorem rodit excruciatque animum». Inuidiae autem nomen dictum est a nimis intuendo felicitatem alterius, ut est illud «Quisnam florem inuidit meum?».
92 (301)
Inter iram et iracundiam. Ira praesens est, et ex causa nascitur; iracundia autem uitium naturale et perpetuum est. Item iratus pro tempore concitatur, iracundus autem frequenter irascitur et ad leuem sermonis auram, quasi a uento folium, commouetur. De talibus dicit Scriptura: «Vir iracundus inhonestus est». Et iterum: «Iracundus effodit peccata».
93 (213)
Inter ferocitatem et feritatem. Ferocitas saepe laudis habetur. Est enim ferocitas et militum et ferox iuuentus dicitur. Feritas autem dirus animi habitus est.
94 (568)
Inter tristitiam et mestitiam. Mestitia cordis est, tristitia uultus. Mestum ergo uel merentem animo dicimus, tristem aspectu. Item mestitia temporis est, et fit aliquando ex aliquo accidenti dolore, tristitia uero uitium naturae perpetuum est.
95 (264)
Inter grates et gratias. Grates Deo aguntur, gratiae uero hominibus quoniam referri non possunt. Idcirco optime Deo conuenit quod relationem significat ad latriam.
96 (265)
Inter gaudium et laetitiam. Stoici sic distinguunt: gaudium quippe esse aiunt elationem animi in his quae digna sunt exultantis, laetitiam uero effrenatam animi elationem, quae modum nesciat, et in his quoque quae uitio sunt mixta laetetur. Vnde et Scriptura: «Non est gaudere impiis, dicit Dominus».
97 (329)
Inter laetitiam et exultationem. Laetitia est mentis gaudium, exultatio uero uerborum atque membrorum. Rursus exultatio a iubilatione distinguitur; ubi enim uerba sufficiunt laetitiae, et lingua idonea est mentis gaudium explicare, exultatio est. Vbi uero non potest quisque conceptum gaudium uerbis adnuntiare sed ipsa animi diffusi laetitia in uoce quadam exultationis erumpit, iubilatio est.
98 (425)
Inter ploratum, planctum et fletum. Ploratus tantum lacrimarum est, planctus tantum uocum, fletus ad utrumque pertinet.
99 (214)
Inter formidinem et pauorem, metum siue timorem. Formido obicitur uel oculis uel animo sine adibita ratione, et maxime paruulis, pauor autem cum timiditate subita est conturbans occasio, quae tamen soluitur ratione uel tempore, nec stat. Item metus est motus interior animi subitus siue cordis, factus ex aliqua tristi recordatione. Timor uero est accedens dolor mentis extrinsecus ex aliqua accidenti occasione. Porro timiditas animi uitium sempiternum est. Nam timor pro tempore est. Itaque in uiro forti est aliquando timor, timiditas numquam. Est autem et bonus timor et malus. Malus est cum temporalia bona quisque sibi subtrahi perorrescit, bonus cum quanto quis Deum ardentius diligit, tanto eum diligentius offendere pertimescit. Nam timere interdum prodest et decet pro qualitate temporum atque causarum.
100 (330)
Inter letum et mortem quidam temptauerunt facere discretionem dicentes: letum per se uenit, mors uero infertur.
101 (383)
Inter necessitatem et necessitudinem. Necessitas aliquid fieri cogit, necessitudo autem affectus est et uinculum propinquitatis.
102 (88)
Inter curam et sollicitudinem. Sollicitudo moderata est ac temperabilis, cura uero sine moderatione est. Vnde et cura dicta eo quod cor urat.
103 (426)
Inter pigritiam et torporem. Torpor dormitantis est, pigritia uigilantis.
104 (356)
Inter moram et tarditatem. Mora est quae impedit, tarditas quae impeditur.
105 (572)
Inter uelocitatem et celeritatem. Velocitas pedum est, celeritas animorum.
106 (266)
Inter grauitatem et grauitudinem. Grauitas ex pondere animi et sententia constat, grauitudo autem corporis est.
107 (573)
Inter uastitatem et uastitudinem. Vastitas corporis est, uastitudo solitudo.
108 (574)
Inter uoluntatem et uoluptatem. Voluntas est desiderium nondum adeptae rei, uoluptas uero rei adeptae delectatio, uel bonae uel malae.
109 (142)
Inter dolum et dolorem. Dolor est corporis incommoditas siue molestia, dolus uero occulta malitia, blandis sermonibus adornata.
110 (143)
Inter dolum et insidias et fraudem. Dolus animo fit, insidiae loco siue telo, fraus circa fidem mutuam.
111 (331)
Inter libidinem et liuidinem. Libido per b cupiditas est animi; liuido per u liuor est corporis. Sunt autem multae uariaeque libidines, sicut libido ulciscendi, quae ira uocatur; sicut libido habendi pecuniam, quae auaritia nominatur; sicut libido quomodocumque uincendi, quae peruicacia dicitur; sicut libido gloriandi quae iactantia nuncupatur. Et cum sint multarum libidines rerum, tamen cum libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non solet animo occurrere nisi illa tantum qua obscenae partes corporis ad flagitiorum inmunditias excitantur. Sed merito ista inter caetera hoc sibi proprie nomen obtinuit, quia in carne corruptibili plus caeteris saeuit. Dicta autem libido eo quod libeat alienum pudorem.
112 (398)
Inter osculum et pacem. Pacem amicis, filiis osculum dari dicimus, uxori basium, scorto suauium. Item osculum caritatis est, basium blanditiei, suauium uoluptatis. Quod quidam etiam uersibus his distinxit: «coniugis interea basium, oscula dantur amicis, suauia lasciuis miscentur grata labellis».
113 (5)
Inter amorem et cupidinem. «Aliud est,» inquit Cato, «Philippe, amor, longe aliudque cupido. Accessit illico alter ubi alter recessit; alter bonus, alter malus». Alii uerius amorem et bonum dixerunt et malum, cupidinem semper malum. Amorum autem quadripertita differentia est. Est enim iustus amor, pius, crudelis, obscenus. Iustus amor est uxorius, pius filiorum, crudelis contra naturam, ut Pasiphae, obscenus meretricum.
114 (502)
Inter stuprum et incestum et adulterium. Stuprum in uirgine, incestum in parente uel uidua, adulterium in nupta. Dictum autem incestum quasi incastum.
115 (--)
Inter lasciuiam et petulantiam. Lasciuia a luxu, petulantia a temeritate uocata. Petulantia autem libido dicitur ab eo quod petit male alienum pudorem.
116 (263)
Inter fornicationem et adulterium. Adulterium est coniugalis tori coinquinamentum, fornicatio uero amor legitimo conubio solutus et uagus, explendae libidinis consectando licentiam. Scripturae autem solent fornicationem uocare omnem inlicitam corruptionem, sicut est idolatria et auaritia, ex quibus fit transgressio legis, propter inlicitam concupiscentiam. Fornicatio autem sumpsit nomen a quibusdam aedificiis arcuatis quos fornices antiqui uocabant in quibus meretrices constitutae prostituebantur. Meretrices autem dicuntur a merendo, id est, promerendo stipendia libidinis. Vnde et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur.
117 (215)
Inter facinus et flagitium ita uidetur distinguere Augustinus: «Quidquid enim» inquit «agit indomita cupiditas ad conrumpendum animum et corpus suum flagitium uocatur, quidquid uero agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt, quae cum conruperint animum in facinora prosilitur».
118 (220)
Inter falsitatem et mendacium. Negare quod uerum est, falsitas est; fingere quod uerum non est, mendacium est. Vnde et Cato: «Tu, inquam, si uera supprimis, falsarius agnosceris, si falsa confingis, mendax esse uideris».
119 (357)
Inter mendum et mendacium. Mendum in libro proprie dicitur, unde et emendare dicimus. Nam mendacium in ceteris rebus est.
120 (216)
Inter fantasiam et fantasma. Fantasia est imago alicuius corporis uisa et cogitando postea in animo figurata, ut puta, patris species, quem aliquando uidimus; hanc dum cogitando memoramus, fantasiam dicimus. Fantasma uero est ex imagine incognita, quam numquam uidimus, imago formata, ut puta species aui quem numquam uidisse memini sed tamen eius speciem non memoria, sed motu animi finxi. De cognitis ergo species memoria collecta fantasia est, de incognitis species animo figurata, fantasma. Nam fantasmata nihil aliud sunt quam species corporis, corporeo sensu abstracta, figmentaque memoriae ut accepta sunt uel partire uel multiplicare seu contrahere uel distendere uel ordinare uel turbare uel quodlibet figurare facillimum est, sed cum uerum quaeritur cauere et uitare difficile. Item fantasia est incognitarum rerum ex cognitis coniectura, fantasma uero rerum ex incognitis cognitarum.
121 (358)
Inter malitiam et malignitatem. Cogitatio quippe prauae mentis malitia dicitur, malitiae uotum uel opus malignitas appellatur.
122 (503)
Inter satietatem et saturitatem. Satietas uario genere spectaculorum contingit, saturitas uero ciborum est.
123 (183)
Inter ebrietatem et ebriositatem. Quod ebrietas aliquando est, ebriositas autem frequens temulentia vini est. De qua apostolus ait: «Neque ebriosi regnum Dei possidebunt». Pulcre autem quidam non ignobilis orator, cum ebrium e somno describeret excitatum, ait: «Nec dormire excitatus, nec uigilare ebrius poterat». Qua sententia expressit quodam modo nec mortuum eum fuisse, nec uiuum.
124 (504)
Inter superbiam et adrogantiam. Adrogantia est inanis gloria de eo quod quisque est; superbia uero supergrediens elatio mentis, de eo quod non est. Superbiae autem gemina est differentia: una quae spirituales ac summos uiros per uirtutum iactantiam deicit, altera quae carnales erga seniorum imperium inoboedientes reddit. Dicta autem superbia quia super uult quam quod est.
125 (556)
Inter temeritatem et audaciam. Temeritas sine consilio dicitur, audacia post consilium.
126 (217)
Inter fiduciam et confidentiam. Fiducia in bonis rebus, confidentia in malis est.
127 (427)
Inter perseuerantiam et pertinaciam. Perseuerantia in uirtute est, pertinacia in uitio.
128 (144)
Inter dementiam et amentiam. Dementia temporale uitium est, amentia perpetuum. Dementia autem dicta quasi deminutio mentis.
129 (302)
Inter ignominiam et infamiam. Ignominia ponitur potestate alicuius, infamia autem fit multorum consentiente sermone.
130 (575)
Inter uerbera et flagella. Verbera quodlibet genus flagellorum est, nam flagella proprie uirgarum sunt, et dicta eo quod flatu agitentur et sonent.
131 (218)
Inter famam et gloriam. Gloria quippe uirtutum est, fama uero uitiorum. Ennius in Achille: «Summam tu tibi pro mala uita famam extolles, et pro bene parta gloriam»; maleuolentes enim famam tollunt, beneuolentes gloriam.
132 (428)
Inter praesidium, auxilium et subsidium. Praesidium est aliquo loco utili positum, auxilium quod ab exteris datur, subsidium quod postea superuenit.
133 (399)
Inter occasionem et oportunitatem. Occasio arrisit, oportunitas se praebuit uel secunda successit.
134 (184)
Inter euentum et euenta. Euentus ipsa res est, euenta autem dicuntur quae ab euentu ueniunt.
135 (6)
Inter auspicia et auguria. Auspicia sunt quae incohantur et ultro ueniunt, auguria quae consuluntur et consequuntur.
136 (219)
Inter fatum et fortunam. Fatum autem et fortunam pagani ita separabant: quod enim fortuitu uenit nulla palam causa, fortunam uocabant; fatum uero quod adpositum singulis et statutum erat, ut puta, fati esse dicebant quod nascimur et quod occidimus, fortunae quidquid in uita uarietatis acciderit.
137 (429)
Inter potentiam et potentatum. Potentia est sui cuiusque solius, potentatus uero auctoritas est iudicialis.
138 (185)
Inter egestatem et paupertatem. Quod egestas peior est quam paupertas; paupertas enim potest honesta esse, nam semper egestas turpis est.
139 (446)
Rursus inter pauperiem et paupertatem. Pauperies damnum est, paupertas ipsa conditio.
140 (576)
Inter ualitudinem et infirmitatem. Valitudo et prospera esse potest et aduersa, infirmitas semper infesta est.
141 (508)
Inter salutem et salubritatem. Salus est integritas corporis, salubritas saluti conueniens causa per quam sanitas uel seruatur uel restauratur.
142 (70)
Inter aegritudinem et aegrotationem. Sicut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet, non seiunctum a dolore. Dolor est igitur origo, id est causa efficiens aegritudinem in animo, tamquam aegrotationem in corpore.
143 (430)
Inter pestem et pestilentiam. Pestis ipsum nomen est morbi, pestilentia uero id quod ex se efficit. Pestilentiae autem tres modi sunt: aut ex terra, aut ex aqua, aut ex aere.
144 (577)
Inter uulnus et ulcus. Vulnus ad animum refertur, ulcus ad corporis iniuriam. Item uulnus corporis est recens plaga, ulcus uero inueteratum uulnus.
145 (169)
Inter iacturam et damnum. Iacturam scientes et ultro patimur, damnum insolito et nobis nescientibus fit.
146 (359)
Inter multationem poenam et supplicium. Multatio potest esse et sine sanguine, in damno pecuniae; poena uero dolor sine sanguine, supplicium cum sanguine.
147 (431)
Inter passionem et propassionem. Hieronymus in Matheo distinguit dicens: «quod passio reputatur in culpa, propassio, licet culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui uiderit mulierem et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est; si uero consenserit et de cogitatione affectum fecerit (sicut scriptum est in Dauid: «Transierunt in affectum cordis») de propassione transiuit ad passionem et huic non uoluntas peccandi deest, sed occasio».
148 (89)
Inter cognitionem et agnitionem quidam sic distinguunt: quod cognitio eorum sit quae ante non sciuimus et ea postea scire possumus; agnitio uero eorum quae prius scientes, deinceps scire desiuimus eorumque postea recordamur.
149 (186)
Inter experientiam et scientiam. Experientia in malo dici potest, ut poenas expertus, scientia autem in bono tantum.
150 (489)
Inter rusticitatem et rusticationem. Rusticitas morum est, rusticatio operis.
151 (400)
Inter obseruationem et obseruantiam. Obseruatio curae doctrinae et artis est; obseruantia uero cultus et religionis est.
152 (432)
Inter percontationem et interrogationem Augustinus hoc interesse existimat dicens, quod ad percontationem multa responderi soleant, ueluti: quid est hoc aut illud?, ut respondeantur diuersa uel uaria. Ad interrogationem autem non multa responduntur, sed aut non aut etiam pronuntiabitur, ueluti: factum dictumue est? Verum aut falsum est? Responditur aut non aut etiam.
153 (145)
Inter distinctionem et subdistinctionem. Distinctio finem sensus facit, subdistinctio suspendit.
154 (578)
Inter uerbum et sermonem. Verbum unius pars orationis est iuxta grammaticos. Nam sermo plurimorum uerborum orationis est a serendo dictus, quod nos cum praepositione dicimus a disserendo. Hinc et sermo sancti Hilarii et Augustini dicitur.
155 (90)
Inter commentarium et commentum. Commentarium liber, commentum uolumen.
156 (7)
Inter argumentum et argumentationem. Argumentum est quod in principio libri breuiter causam pandit, argumentatio quae in disputatione fidem assertionibus facit.
157 (490)
Inter rationem et ratiocinationem. Ratio est mentis motus in his quae dicuntur discernere uel connectere ualens; ratiocinatio autem rationabilis est subtilisque disputatio atque a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio.
158 (332)
Inter laudem et laudationem. Laus est eius qui laudatur, laudatio eius qui laudat. Item laus est ipsa uirtus enitens, laudatio ipsa laudantis oratio. Nam laus etiam laetitia sine celebrazione uocis in animi admiratione consistit, laudatio uero rei cuiusque praedicatio est adminiculo orationis ornata.
159 (401)
Inter opus et operationem. Opus dicitur ipsum quod fit, operatio autem ipsa rei actio est.
160 (8)
Inter artem et artificium. Ars est natura liberalis, artificium uero gestum manibus constat.
161 (333)
Inter largitatem et largitionem. Largitas humanitatis est, largitio ambitionis.
162 (360)
Inter munus et donum. Munus est debitum ut patrono; donum honorarium est. Item donum dantis est, munus accipientis. Dictum autem donum a dando, munus a muniendo uel a monendo.
163 (402)
Inter omne et totum. Omne ad multitudinem et ad numerum pertinet, ita ut omnis homo, omnes homines, omne pecus dicimus. Ergo totus homo, si ad corpus referamus, omnis homo si de uniuersis. Totum uero ad magnitudinem pertinet, ut totum corpus, tota terra, totum caelum. Omne autem ad multitudinem, ut omnis familia, omnis exercitus. Proinde omne in diuersis partibus ponitur, totum autem sine partibus debet esse.
164 (146)
Inter dimidium et dimidiatum. Dimidium est aequa pars diuisa, dimidiatum pars utique, sed non aequalis.
165 (384)
Inter nihil et nihili. Nihil aduerbium est, nihili autem homo nullius momenti.
166 (433)
Inter perfectum et consummatum hoc distat, quod perfectum est cui iam nihil addi potest; consummatum uero est quodlibet opus in finem deductum.
167 (221)
Inter falsum et fictum. Falsum ad oratores pertinet, ubi ueritas ita saepe luditur ut quae facta sunt negentur; fictum uero ad poetas, ubi quae facta non sunt facta dicuntur. Falsum est ergo quod uerum non est, fictum quod tantum uerisimile est.
168 (91)
Inter coram et palam. Coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo; palam autem personam caret quia id significat quod omnes sciunt. Ergo coram ad personam certam refertur, palam ad omnes.
169 (9)
Inter absconsum et absconditum. Absconsum est cuiuslibet arte celatum, absconditum uero naturaliter abditum. Conditum enim est, non consum, unde et consuere dicitur quando rupta atque aperta quaeque texuntur. Porro occultum ab occulendo, id est, claudendo dictum. Arcanum uero ab arca uel ab arcendo, eo quod ab eo omnes arceantur, id est prohibeantur; inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Inde et arca eo quod arceat furem. Inde et arcus eo quod arceat aduersarium.
170 (434)
Inter patens et patulum. Patulum dicitur quod naturaliter semper patet, ut nares, arbor; patens uero quod aperitur et clauditur, ut ostium, oculi. Sic lucidum et lucibile: lucidum est quod aliunde inluminatur, lucibile quod per se lucet.
171 (92)
Inter cauum et cauatum. Cauum naturaliter, cauatum manu.
172 (435)
Inter penetrale et penetrabile. Quod penetrat penetrale dicitur; quod autem penetratur, penetrabile. Penetralia autem sunt domorum secreta, dicta penetralia ab eo quod est penitus.
173 (10)
Inter ante et antea. Ante et locum significat et personam, antea tantum tempus.
174 (557)
Inter tum et tunc. Tum temporis est futuri, tunc praeteriti temporis.
175 (436)
Inter post et pone hoc uidetur interesse, quod post semper cronicos ponimus cum dicimus: post tempus ueniam; pone uero post tergum.
176 (509)
Inter super et supra hoc interest: super est quod imminet, supra quod substratum aliquid habet. Item interdum aut nimium aut satis accipimus.
177 (510)
Inter subter et subtus. Subter est quod re aliqua superiore deprimitur et proculcatur; subtus quod demissum altius non contingitur.
178 (579)
Inter ultra et citra. Citra ad nos, ultra illuc.
179 (93)
Inter circiter circa et circum. Circiter ad numerum referendum est, circa ad locum ac tempus, circum uero undique. Ergo dicimus circumisse nos orbem, non circaisse.
180 (94)
Inter circumpedes et antepedes. Circumpedes sunt obsequia seruorum, antepedes amicorum.
181 (11)
Inter accubuit recubuit et decubuit haec differentia est: accubuit in triclinio conuiua, recubuit in cubiculo dominus, decubuit languidus. Accubare enim est corpore toto, accumbere cubito.
182 (147)
Inter diuertit et diuortium. Diuortium est separatio, cum mulier a uiro discedit; diuertit uero qui a uia uel ratione deflexit.
183 (12)
Inter abscedit et discedit. Abscedit quod a parte qualibet se subtrahit, quod uero a medio diuiditur discedit.
184 (187)
Inter emittit et admittit. Emittimus a nobis ad alios, admittimus alios ad nos. Sicut quidam uirgini cuidam ait: «Murum sexui tuo exstrue, qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos».
185 (148)
Inter deluit et diluit. Deluit purgat, diluit temperat. Liuius de morte Mitridatis: «quod cum diluisset».
186 (361)
Inter meruit et promeruit. Meruit commune est et ad poenam et ad praemium, promeruit tantum ad praemium. Nam promeritus dicitur qui benefacit, sicut inmeritus qui male.
187 (95)
Inter contingit et obtingit, euenit et accidit. Contingit euentu, obtingit sorte, accidit casu, euenit uel malo uel bono.
188 (149)
Inter dilectum et delectum. Dilectum a diligendo, delectum ab deligendo.
189 (150)
Inter derectum et directum. Derectum per latum est, directum per longum.
190 (447)
Inter procliuum et decliuum. Procliuus est ascensus; decliuus descensus facilis.
191 (14)
Inter altum et excelsum, sublime et arduum. Altum ex superiori parte et inferiori est, excelsum ex superiori tantum; sublime excelsum cum aliqua dignitate, arduum excelsum cum aliqua difficultate. Item altus puteus, murus excelsus. Summa uidebis in excelso, ima in alto.
192 (15)
Inter adnixum et innixum et subnixum et obnixum. Adnixum conantem ad aliquid, innixum innitentem in aliquid, ut si quis baculo innitatur aut columnis; subnixum uero instructum aliquo consilio, aut suffultum ex omni parte; obnixum autem obstinatum uel perseuerantem.
193 (385)
Inter nudum et nudatum. Ea enim nudata dicuntur quae uestiri solent, ea nuda quae non solent tegi. Item nudus illius rei aut illa re bene dicitur. Nudatus uero ab illo denuntiatur.
194 (285)
Inter honustum et oneratum hoc interest. Quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus uero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere uenit; honustus uero, quia ab honore descendit, retinet aspirationem.
195 (266)
Inter graue et grauidum. Graue de natura dicitur, grauidum de accedenti fecunditate, ut arbor grauida pomis.
196 (362)
Inter magnum et grande. Magnum ad animum referimus, grande ad corpus.
197
[Inter deforme et turpe. Deforme ad corpus pertinet, turpe ad animum.]
198 (16)
Inter obloqui, adloqui et eloqui. Obloqui obtrectantis est, adloqui hortantis et iubentis, eloqui oratoris.
199 (511)
Inter supremi et supprimi. Supremi et summi significat et imi, supprimi autem occultari.
200 (224)
Inter flecti et deflecti. Flecti est retro et in proximum, deflecti uero longius et in deuium.
201 (225)
Inter frui et uti haec distinctio est: quod fruimur quae nequaquam carere possumus, utimur quae aliquando nec semper habemus; ac per hoc uti temporale est, frui uero aeternum.
202 (17)
Inter amare et diligere putat differre Cicero saepiusque sic utitur ut distinguat atque amare ponat pro ardenter, ac diligere pro leuius amare, sicut in epistolis ad Brutum: «Vale», inquit, «et nos ama, uel si id nimis est, dilige». Et rursus: «Sic igitur facies et me aut amabis, aut quod contentus sum diliges». Item ad Dolabellam: «Quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit ut mihi nunc denique amare uidear, antea dilexisse». Alii dixerunt amare naturaliter nobis insitum, diligere uero electione.
203 (18)
Inter abicere et proicere. Quod enim in despectione est et neglectum abicitur; quod uero foris est, penitus a salute et a beatitudine alienum, hoc proicitur. Proicere autem dictum quasi porro abicere.
204 (151)
Inter discernere et secernere. Discernit qui in duas partes diuidit, secernit qui ex multis seorsum multa eligit.
205 (512)
Inter sumere et accipere. Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Cum enim damus dicendum est: accipe; cum permittimus ipsi tollere dicendum est: sume. Item sumimus per nos, accipimus a uolentibus, tollimus a nolentibus. Item auferimus iure quidquid dedimus, adsumimus iussu, eripimus ui.
206 (74)
Inter bibere et potare. Bibere naturae est, potare luxuriae.
207 (19)
Inter arguere et coarguere. Coarguere est coercere et compescere, arguere modo accusare, modo aliquid ostendere et patefacere est. Virgilius: «degeneres animos timor arguit». Vnde et argumenta dicuntur quae causam ostendunt.
208 (303)
Inter incusare et accusare. Incusamus potiores, accusamus pares. Item incusamus uerbis, accusamus crimine aut facto.
209 (96)
Inter corripere et obiurgare et castigare. Corripimus uerberibus, obiurgamus uerbis, castigamus caedibus.
210 (580)
Inter ulcisci et uindicare. Vlciscimur iniuriam factam, uindicamus ne fiat.
211 (226)
Inter fremere et frendere. Fremere est furorem mentis usque ad uocis tumultum excitare, frendere uero proprie dentes comprimere uel concutere. Vnde et frena dicta quod haec equi frendant, id est, imprimant dentibus et mordeant. Hinc et frenetici dicti, eo quod dentes concutiant.
212 (403)
Inter orare et exorare. Orare est poscere, exorare impetrare.
213 (513)
Inter sperare et expectare. Expectamus et bona et mala, speramus tantum bona. Miro autem modo Virgilius uerbi huius proprietatem a propria significatione secernit dicens: «Hunc ego si potui tantum sperare dolorem», dum omne quod exhorret animus rectius timere dicatur. Sed grammatici hoc exponunt dicentes: sperare dixit pro timere. Quod et Lucanus distinguens ait: «liceat sperare timenti».
214 (97)
Inter cupire et ambire. Cupire est terrena lucra uel quaelibet mundi desideria inaniter quaerere, ambire uero honorum gradus uel ordines potestatum adpetere.
215 (437)
Inter precare et imprecare et deprecare. Precare est rogare, imprecare exoptare, deprecare excusare uel expurgare. Cicero: «Quid», inquit, «faciat Hortensius? Auaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?».
216 (438)
Inter poscere et exposcere. Poscere minus est quam exposcere. Nam poscunt qui simpliciter petunt, exposcunt qui desiderant.
217 (439)
Inter polliceri et promittere. Polliceri dicimus quod sponte promittimus nec rogati, promittere quod petiti. Ergo promittimus rogati, pollicemur ultro. Item pollicemur scriptura, promittimus uerbo.
218 (363)
Inter mutuare et commodare. Qui mutuum dat aliud recepturus est, qui commodat utique idem sibi reddi desiderat.
219 (558)
Inter tribuere et adtribuere. Tribuimus cum aliquid donamus, adtribuimus dum ordines officiaque distribuimus.
220 (514)
Inter scire et nosse. Scire est reddere rationem quam noueris, nosse referre tantummodo quod audieris.
221 (364)
Inter monere et admonere. Monet qui praecipit, admonet qui quod exciderat memoriae reducit.
222 (152)
Inter dicere et memorare. Dicit enim qui semel idem pronuntiat, memorat non qui semel dicit, sed qui saepius idem memoriae conseruandae causa facit.
223 (351)
Rursus inter memorare et conmemorare. Memorantur pauca, conmemorantur multa.
224 (98)
Inter cantare et canere. Cantare tantum uoce uel clamoribus insonare est, canere autem interdum modulare, interdum uaticinare, id est futura praedicere.
225 (607)
Inter uagire et mugire et caetera. Infans uagit, bos mugit, equus hinnit, asinus ragit uel rudit, leo rugit, elefans barrit, sus grunnit, ouis balat, serpens sibilat, rana coaxat, coruus crocitat, grus arsat, miluus iugit, canis baubat uel latrat, uulpis gannit.
226 (267)
Inter garrire et loqui. Loquitur qui recte et temperate dicit, garrit qui multa uerba dicit aut sordide loquitur.
227 (—)
Inter silere et tacere. Silere ad uocem mutam refertur, tacere ad articulatam.
228 (515)
Inter simulare et dissimulare. Dissimulamus nota, simulamus ignota. Qui enim fingit se scire quod nescit, simulat; qui autem quod scit nescire se dicit, dissimulat. Vnde et Sallustius: «Ille simulator incerti ac certi dissimulator erat».
229 (188)
Inter existimare et arbitrare. Existimare apud animum nostrum est, arbitrare iudicium animi proferre.
230 (334)
Inter laetari et gratulari. Laetamur de nostris bonis, gratulamur de amicorum.
231 (227)
Inter flere et plorare. Flere est ubertim lacrimas fundere quasi fluere, plorare quasi cum uoce flere, plangere cum lacrimis pectus aut faciem tundere, lamentare cum aliquibus dictis miserabilibus flere. Merere cum silentio dolere, lugere etiam cum habitus mutatione. Lacrimas autem a laceratione mentis dictas. Lugentes uero dicti quasi luce egentes, unde et luctus dicitur.
232 (99)
Inter conscribere et exscribere et reliqua. Placidus: «Conscribere», inquit, «est multa scribere. Exscribere quod alibi scriptum sit transferre, transcribere cum ius nostrum in alium transit, inscribere accusationis est, adscribere adsignationis, describere dictionis uel ordinis».
233 (335)
Inter legere et lectitare. Legere ad tempus refertur, lectitare ad frequentiam. Interdum etiam legere nauticum uerbum est, quia et nauis dicitur legere quidquid transit.
234 (20)
Inter adlidere et elidere. Adliditur quisque proxime, eliditur longe.
235 (440)
Inter properare et festinare. Marcus Cato sic distinguit dicens: «Qui unumquidque mature transigit properat. Qui multa simul incipit nec perficit, is festinat. Ego unumquidque adortus eram transigebam».
236 (153)
Inter derigere et dirigere. Derigimus quae curua sunt, dirigimus cum aliquo tendimus.
237 (154)
Inter deportare et comportare et exportare. Deportare est aliquid adferre, comportare in unum locum conferre, exportare tollere.
238 (268)
Inter gerere et ferre. Gerimus nostra et ueluti natura aliqua quae in nobis sunt; ferimus uero imposita nobis, ueluti onus. Sed Virgilius permixte utitur: «Fidus quae tela gerebat Acates», gerebat pro ferre posuit.
239 (228)
Inter fodere et effodere. Fodere est tantum sollicitare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere uel inuenire, cui contrarium est infodere.
240 (313)
Inter quaerere et inquirere. Quaerimus nota, inquirimus de quibus dubitamus.
241 (312)
Inter reperire et inuenire. Reperimus ultro occurrentia, inuenimus quaesita.
242 (100)
Inter construere et destruere. Construere aedificare est, destruere uero sternere.
243 (102)
Inter consuere, suere et adsuere. Consuere uestium, suere codicum, adsuere coriorum.
244 (189)
Inter emere et redimere. Id differt quia qui emit alienum emit, qui autem redimit id emit proprie quod suum fuit et suum esse desiit.
245 (21)
Inter aspicere et respicere et cetera. Aspicimus ante nos, respicimus retro, suspicimus sursum, despicimus deorsum, inspicimus introrsum, conspicimus circumquaque, prospicimus longe. Item aspicimus praesentia, respicimus praeterita, prospicimus futura. Qui autem in dextram laeuamque se conuertit, hic aspectat, non aspicit. Notandum sane quod si et despiciens dixerimus, nonnumquam diligenter inquirere significamus. Item circumspicit quaerit cernere; nam circumspicere est quaerere.
246 (581)
Inter uidere, aspicere et intueri. Videmus natura, aspicimus uoluntate, intuemur cura.
247 (22)
Inter adtendere et intendere. Adtendere aspicere est, intendere uero criminare, aut ad caedem aut ad iniuriam. Perraro tamen in bonum est.
248 (516)
Inter sistere et consistere et adsistere. Sistere est interdum resistere uel prohibere, id est qui aliquam rem in loco stare facit. Vt Virgilius: «Sistere aquam fluuiis». Adsistere uero et ante unum et coram multis, consistere in medio adesse.
249 (404)
Inter obesse et officere. Qui obest nocet, qui officit uult nocere.
250 (405)
Rursus inter officere et inficere. Officere est alicui uelle nocere; inficere uero colorem mutare.
251 (304)
Inter iubere et imperare. Iubere apud ueteres non idem erat quod imperare, nam iubere ibi dicebatur ubi uoluntatis erat obsequium; imperare autem ubi debito quisque imperio parebat.
252 (229)
Inter famulare et obsequi. Famulare debiti, obsequi uoluntatis est.
253 (517)
Inter seruire et inseruire. Seruire tantum dominis; inseruire uero cuiusque praeceptis.
254 (23)
Inter audire et exaudire. Quod tam boni quam mali audiuntur, exaudiuntur tantum boni.
255 (230)
Inter flagitare et flagitiare. Flagitare idem est quod acriter interpellare; flagitiare uero impurare est.
256 (101)
Inter commodare et adcommodare. Commodare est praestare aliquid, adcommodare uero aptare.
257 (24)
Inter adolescere et inolescere. Adolescere augmenti est, inolescere concrescere.
258 (518)
Inter spirare et expirare. Spirare uiuere est, expirare mori.
259 (519)
Inter surgere et exurgere et reliqua. Surgitur a loco, exurgitur a somno, insurgitur ad uindictam, consurgitur ad auxilium.
260 (155)
Inter discedere et abscedere et caetera. Discedere per diuortium dicimus, abscedere per absentiam, secedere per singularitatem, decedere per mortem.
261 (520)
Inter subicitur et subponitur. Subicitur cito, subponitur lente.
262 (286)
Inter auritur et exauritur. Auritur aqua, exauritur puteus.
263 (269)
Inter grauatur et ingrauatur. Ingrauatur pondere alieno, grauatur suo.
264 (365)
Inter meretur et meret. Qui meretur dignus est aliquo beneficio, qui meret tristis est.
265 (25)
Inter adnuntiatur et nuntiatur et denuntiatur. Adnuntiatur de futuro, nuntiatur de longinquo, denuntiatur in praesenti, renuntiatur de excusando et repudiando.
266 (190)
Inter expectatur et spectatur. Expectatur uenturus, spectatur qui uidetur uel adprobatur.
267 (26)
Inter aduocatur et inuocatur et euocatur. Aduocatur daturus patrocinium, inuocatur praestaturus auxilium, euocatur praebiturus obsequium.
268 (27)
Inter abducitur, perducitur et deducitur. Abducitur quis ad rem inhonestam, perducitur ad studium, deducitur ad honorem.
269 (582)
Inter ueniunt et ueneunt. Veniunt qui uendunt, ueneunt qui uenduntur.
270 (191)
Inter efferunt et eferunt. Efferunt qui exportant per duos ff, eferunt autem qui laudandum extollunt per unum f. Cicero: «Nimium haec illi fortasse eferunt».
271 (231)
Inter fugiunt et diffugiunt. Fugiunt pariter, diffugiunt diuisi.
272 (28)
Inter adficimur et afficimur. Adficimur honore, afficimur iniuria.
273 (366)
Inter miramur et admiramur. Admiramur uirtutes, miramur opera.
274 (103)
Inter consequimur et adsequimur. Consequimur pedibus, adsequimur studio.
275 (192)
Inter exequimur, persequimur et prosequimur. Exequimur mortem in qua uindicta est, persequimur fugientem, prosequimur cum fungimur officio.
276 (305)
Inter iactamur et fatigamur. Iactamur in mari fluctibus, fatigamur in terris.
277 (104)
Inter consuescimus, insuescimus et adsuescimus. Consuescimus bona, insuescimus mala, adsuescimus utraque.
278 (232)
Inter fatemur et confitemur. Confiteri proprii arbitrii est; nam fateri coacti est animi, non uoluntatis.
279 (386)
Inter negamus et abnegamus. Negamus si quid obicitur, abnegamus si quid petitur.
280 (367)
Inter miseremur et miserescimus. Miseremur quantum necesse est, miserescimus amplius quam necesse est. Item miseremur rogati, miserescimus ultro.
281 (134)
Inter cognoscimus et agnoscimus. Cognoscimus ignoratos mores, agnoscimus quae nobis exciderant.
282 (368)
Inter monemus et admonemus et conmonemus. Admonemus praesentia, monemus futura, conmonemus praeterita.
283 (233)
Inter fecisti? et numquid fecisti? percunctandi differentia est. Nam quo loro uolumus nobis responderi factum quod est imperatum, dicimus: Fecisti? Quo loro uolumus negari, sic dicimus: Numquid fecisti?
284 (478)
Inter quatenus et quatinus. Quatenus aduerbium est, quatinus coniunctio causalis, ut si dicas: Quatinus hoc sine plaga non facis, en tibi plagas. Aduerbium autem est quatenus aut temporis aut loci, temporis cum dicimus: Quatenus hoc modo res exercebis.
285 (479)
Inter quoniam et quia. Quoniam praeponitur, et sic sequentem sensum alligat, ut: Quoniam dicis, dico. Quia postponitur, et superiorem sensum confirmat, ut: Scias quia didici.
286 (480)
Inter quamdudum et iamdudum. Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis est.
287 (193)
Inter extemplo et illico. Extemplo subito, illico continuo.
288 (105)
Inter capio et capesso. Capio aliquando, capesso frequenter.
289 (583)
Inter uolo et opto et cupio. Volo minus est quam opto, opto minus est quam cupio.
290 (561)
Inter testor contestor et obtestor. Testor saepenumero ad iusiurandum pertinet, ut Virgilius: «Per sidera testor»; contestor autem ad iudices; obtestor ad aduersarios.
291 (29)
Inter aduersum te et aduersus te. Aduersum te aduersarius, aduersus te imitator.
292 (156)
Inter deduco et diduco. Deduco de amico producendo; diduco autem distraho uel diuido. Item quantum ad equos triumphales refertur, si equi, duxere triumphos, si boues, deduxerunt. Item quantum ad naues, subducere in terram dicimus, deducere autem in mare, ut «Deducunt socii naues».
293 (306)
Inter iaceo et iacio. Iaceo cubantem significat, iacio uero mitto demonstrat.
294 (441)
Inter primum et priorem et primarium. Primus e multis, prior e duobus dicitur, primarius a dignitate.
295 (30)
Inter alterum et alium. Alter de duobus dicitur, alius de multis. Alter enim sine uno esse non potest.
296 (585)
Inter unum et solum. Vnus ad numerum pertinet, solus de multis intelligitur.
297 (584)
Inter unum et unicum. Vnus ex multis, unicus solus est. Solus itaque unus numeratur, unicus intra numerum finitur.
298 (157)
Inter duos et ambos. Vtique qui dicit duo numerat, qui ambo iungit.
299 (106)
Inter cunctos et omnes. Cuncti omnes sunt si modo iuncti sunt, et simul faciunt. Aliter omnes dicuntur, non cuncti.
300 (107)
Inter ceteros et alios. Quod ceteri ex eodem numero sunt, alii ex alio.
301 (484)
Inter quod et quot. Si per d scribitur quod pronomen personale est; si per t quot numeri est.
302 (387)
Inter neminem et nullum. Neminem ad hominem referimus, nullum ad omnia.
303 (442)
Inter pluris et plures. Pluris est quod maiori summa taxatur, plures uero de multitudine scribimus.
304 (369)
Inter multitudinem et turbam. Multitudo numero fit, turba loco. Possunt enim pauci in angusto turbam facere.
305 (158)
Inter disparem et imparem. Dispar est inaequalis, impar uero sine pari.
306 (159)
Inter duo et bina. Cicero in epistola sua ad filium: duas epistolas, non binas; binas litteras, non duas, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae quae epistolam significant. Nam non dicimus bina nisi ea quae singularem numerum non admittunt, ut bina castra, bina arma. Ea autem dicimus duo quae singularem admittunt numerum.
307 (521)
Inter semel et simul. Semel ad numerum pertinet, ut semel, bis; simul ad congregationem, ut «Globati simul feruntur in arma uiri».
308 (443)
Inter petiuit et expetiuit. Petiuit pro parum ponitur, expetiuit autem pro satis petiuit, et inimicissime ac uehementer adnixus est. Ex enim pro ualde ponitur.
309 (559)
Inter tulit et abstulit et sustulit. Tulit qui fert, abstulit qui ab alio tulit, sustulit qui sursum tulit.
310 (370)
Inter mihi et mi. Mihi datiuus casus est, mi uocatiuus.
311 (586)
Inter uter et utrum. Si enim dicimus: utrum uis, eligere significat aut hoc aut illud. Vter autem accipitur pro personis, sicut uerbi gratia: uter uult ueniat ad me, id est, qui uult de duobus.
312 (31)
Inter adparet et apparet. Adparet qui uidetur, apparet qui obsequitur non regulae ratione, sed discernendi intellectus gratia.
313 (234)
Inter fluet et defluet. Fluet quod naturaliter decurrit, ut humor; defluet autem quod aetate uel uetustate dissoluitur, ut aetas hominis, folium arboris. Fluere autem tribus modis dicimus: humore rerum, sanie uiuorum, tabe mortuorum.
314 (522)
Inter sepulcrum et monumentum. Sepulcrum tantummodo tumulus defunctorum est, monumentum uero nunc sepulcrum, nunc historia rerum gestarum; monumentum autem dictum eo quod mentem moneat, uel ad memoriam defuncti, uel ad recordationem rei scriptae. Porro tumulus bifarie nunc tumens tellus, nunc sepulcrum uocatur. Sepulcrum autem a sepulto dictum. Sepultus uero eo quod sine palpatione uel pulsu est, id est, sine moto. Cadauer autem a cadendo dictum.
315 (235)
Inter funebre, funereum et funestum. Funebre luctuosum, funereum quod ex funere constat, funestum uero quod funere inquinatum est. Itaque funestus famulus dicitur qui aliquo funere pollutus est, quo minus sacra peragere potest.
316 (444)
Inter piram et rogum. Pira est constructio lignorum, antequam ignis admotus est; rogus est dum ardet; bustum uero postquam arsit.
317 (307)
Inter ignem et focum. Ignis ipsa flamma est, focus uero fomes ac nutrimentum ignis est. Nam Varro focos ait dictos quod foueant ignem. Focus uero dictus a fotu.
318 (194)
Inter extinctum et restinctum. Extinctum dicimus lumen, ut Cicero «Lumina ciuitatis extincta sunt»; restinctum uero incendium, ut idem Cicero: «Subiectos prope iam ignes circumdatosque restinximus».
319 (523)
Inter sacrificium et hostiam haec uetus erat discretio, quod sacrificium spontanea oblatio erat, hostia uero quae deuictis hostibus inmolabatur. Haec et uictima uocabatur. Alii uictimam ideo dictam putant quia ictu percussa cadit, uel quia uincta ad aras perducitur.
320 (349)
Inter libat et inmolat. Veteres inmolare dicebant quando uictimas in mole altaris ponentes ignem sacrificiis subiciebant; libare autem quando pateras mero plenas aris fundebant. Nam libare proprie fundere est. Vnde et Liber uocatur qui uini usum in Graecia ostendisse fertur, nos uero iuxta uerborum distinctionem inmolamus panem, libamus calicem.
321 (406)
Inter olet et redolet. Olent res uel bene uel male, redolent tantum bene.
322 (236)
Inter fragrat et flagrat. Fragrat per r litteram ad odorem refertur, per l ad flammam et ignem. Nam quando incendium significat, quod flatu alitur, per l dicimus, et quando odorem, quia fracta specie maior est, per r enuntiatur.
323 (407)
Inter oracula et delubra. Oracula templa sunt ubi oratur, unde et responsa redduntur. Delubra autem templa fontes habentia ad purificandos et diluendos fideles. Et inde delubra a diluendo appellata. Vnde et haec prius loca altaria non habebant ut tantum delubra essent, non templa.
324 (160)
Inter domum et hospitium. Domus ad proprios habitatores pertinet. Nam hospitium tunc uocatur cum aut aliquem recipimus, aut cum ab aliquo ipsi recipimur. Vnde et qui uenit et ad quem uenitur hospes dicitur. Sic Plautus: «Hospes necauit hospitem captum manu».
325 (32)
Inter aditum et ostium. Aditus sunt quibus admittimur, ostia quibus excludimur.
326 (308)
Rursus inter ianuam et ostium. Ianua est aditus primus in domum, ostium in quemlibet locum domui. Similiter ut ianua uel cum claustris uel patens, fores autem et ualuae ipsa claustra sunt, sed fores quae foras uertuntur, ualuae quae intus aperiuntur, et duplices, multiplices complicabilesque sunt. Portae uero proprie murorum dicuntur atque inde dictae eo quod antiquitus portato aratro designabantur quando circumducebatur girus, atque urbis signabatur.
327 (524)
Inter sedes et tronum. Sedis non tantum unius sed et multorum. Nam solium unius tantum est; hoc regum, illud quibuscumque proprium. Solium autem uel a solius sessione uel a soliditate dictum; solium Latini, Graeci tronum dicunt. Sedes autem dictae, quia apud ueteres Romanos non erat usus adcumbendi, unde et consedere antiquo more dicitur. Nam ueteres sedentes epulabantur. Postea, ut ait Varro de uita populi Romani, uiri discumbere coeperunt, mulieres sedere. Quia turpe illis discumbere uisum est.
328 (75)
Inter balneum et balineum. In prosa quotidiano sermone balineum, in uersu balneum dicimus.
329 (587)
Inter urbem et ciuitatem ita distinguit Cicero ut urbem moenia, ciuitatem significet incolas urbis. Nam ad Dolabellam sic scripsit: «Liberasti urbem a periculo, ciuitatem a metu». Vrbem autem ab urbo quem aratrum uel sulcum ueteres dicebant aut ab orbe dictam putant, cuius in se imaginem res publica contineret. Porro oppidum ad habitantes pertinet, ciuitas ad leges, urbis ad utrumque.
330 (445)
Inter plebem et populum. Plebs a populo eo distat, quod populus est generalis uniuersitas ciuium cum senioribus, plebs autem humilis et abiecta.
331 (450)
Item rursus inter populum et populos. Cum enim populos numero plurali dicimus, urbes significamus; cum populum, unius multitudinem ciuitatis intelligimus.
332 (270)
Inter gentem et gentes et genus. Gens nationis est, ut Graeciae, Asiae; hinc et gentilitas dicitur. Gentes autem familiae, ut Iuliae, Claudiae. Genus uero ad qualitatem refertur, ut pecoris, pomi.
333 (451)
Inter pontificem et uatem. Pontifex tantum summum sacerdotem significat; uates autem plura significat, id est aut sacerdotes, aut prophetas, aut poetas.
334 (33)
Inter arbitrem et iudicem. Arbiter ex uoluntate fit, iudex ex lege.
335 (195)
Inter equitem et equestrem et sequestrem. Sequester dicitur qui certantibus medius interuenit, per quem utraque pars aequam fidem sequatur; eques autem est qui equo sedet in armis; equester uero locus uel ordo, ut si dicas: Ille honor equester est, item: Militat ille in equestri ordine.
336 (108)
Inter curulem et curialem. Curiales officiales publici, curules uero sellae in quibus magistratus sedentes iura reddunt.
337 (109)
Inter censorem et censualem. Censores enim iudices uocantur, censuales uero officiales qui censum prouincialem exigunt. Interim et censorium hominem pulcrum dicimus.
338 (371)
Inter municipem et municipalem. Municipes sunt curialium maiores dicti eo quod fisci munera accipiant; municipales autem originales ciues sunt et in locum officium gerentes.
339 (525)
Inter seruum et famulum. Serui sunt in bello capti atque seruati, sicut et mancipium ab hostibus quasi manu captum; famuli autem ex propriis familiis orti.
340 (526)
Inter seruitutem et seruitium. Seruitus est conditio seruiendi, seruitium numerus seruientium.
341 (322)
Inter incolam et inquilinum. Incola quidem et inquilinus signum est perditae patriae, sed inquilinus dicitur quam diu peregrinatur, incola dum inuenerit sedem.
342 (323)
Inter indigenam et indigentem. Indigentes egeni sunt, indigenae inde geniti.
343 (34)
Inter aduenam et conuenam. Aduenae de uno loco uenientes, conuenae de diuersis.
344 (452)
Inter profugum et exsulem. Profugus uoluntate, exsul necessitate est.
345 (271)
Inter Graecum, Graecanicum et Graecense. Graecus homo dicitur, Graecanica res, Graecense quale in Graecia solet fieri.
346 (272)
Inter Gallum, Gallicum et Gallicanum. Gallum in Gallia natum, Gallicum ex Gallia latum, Gallicanum quod aliquid ex Gallia affert.
347 (237)
Inter fratrem et germanum. Fratres dicuntur qui ex eodem patre nascuntur et non ex eadem matre. Qui uero ex eodem patre et matre germani appellantur. Et est germanus ex eadem genetrice uel ex eodem germine manans.
348 (273)
Ita est inter germanam et sororem. Soror enim ab eodem germine, non ab eodem utero; germana uero ex utriusque manans germine.
349 (110)
Inter cognatum et adfinem et propinquum. Cognatus eiusdem generis, adfinis nuptiis ueniens, propinquus sanguine uel adfinitate coniunctus.
350 (527)
Inter socerum et socrum. Socerum uirum dicimus, socrum feminam.
351 (274)
Inter genitorem et patrem. Genitor naturae uocabulum est, siue originis; nam pater dignitatis et honoris nomen est. Vnde et sanctos uiros ac seniores patres dicimus. Genitores nonnisi a quibus nati sumus.
352 (453)
Inter patrium et paternum. Paternum est quod patris fuit, ut fundus paternus; dicitur patrius patri similis, ut patrius animus.
353 (491)
Inter regium et regale. Regium est ipsius regis, regale dignum regi. Sic et regia et regalia: regia domus in qua est, regalia regi digna.
354 (454)
Inter proprium et propius. Proprium est meum, propius uero iuxta me.
355 (388)
Inter nomen, praenomen, cognomen et agnomen. Nomen est uocabulum propriae appellationis; praenomen quod nominibus ob dignitatem generis praeponitur, ut Publius Virgilius. Non enim possumus dicere Virgilius Publius. Cognomen quod ex familia generis uenit, ut puta Scipio Cornelius, a Cornelia familia ortus. Agnomen quod ex uirtute uel uitio trahitur, ut Scipio Africanus, pro eo quod Africam uicerit, uel Lentulus Sura, pro eo quod maiores habuerit suras. Proinde nomen a proprietate uenit, praenomen a dignitate, cognomen ab origine, agnomen uero a specie uel actione.
356 (588)
Inter uirum et hominem. Vir mas est, non femina; homo mas et femina. Femina autem naturale nomen est, generale mulier, speciale uirgo uel nupta uel quae etiam aetatis nomina accedunt.
357 (238)
Inter firmum et ualentem. Firmus ex firmitate naturae est, ualens uero ex praecipuis uiribus, ut atleta.
358 (111)
Inter columem et incolumem. Incolumem animo accipimus, columem corpore. Columen autem sanitas uel sustentaculum est quia a columna factum est, unde et culmen, unde et culmus.
359 (161)
Inter decentem, speciosum et formosum. Decens motu corporis probatur, speciosus specie, formosus natura siue forma.
360 (112)
Inter comtum et compositum. Comtus cura, compositus natura.
361 (113)
Inter crassum et grassum. Crassum corporis est pinguedinis, nam grassari animi et crudelitatis est.
362 (114)
Rursus inter crassum et obesum. Quod crassus pinguis est, nam obesus plus est quam pinguis.
363 (560)
Inter tumidum et turgidum. Tumet corpus aegroti, turget cadauer.
364 (162)
Inter deformem et informem. Deformis est cui deest forma, informis ultra formam.
365 (35)
Inter album et candidum. Album natura est, candidum uero studio siue cura. Albos ergo capillos, ceram candidam dicimus. Item candidum est quadam nitenti luce perfusum, album uero quod aurorae constat esse uicinum.
366 (36)
Inter albentem et albescentem. Albentem dicimus eum qui iam albus est, albescentem qui incipit.
367 (115)
Inter caerulum et caeruleum. Caerulus est color, caeruleus qui ex eo colore confectus est, nam caerulum ipsum colorem dicimus.
368 (309)
Inter illius similis et illis similis. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad uultum.
369 (408)
Inter orbum et caecum. Orbus est qui filios amittit, caecus qui oculos perdit.
370 (37)
Inter animum et animam hoc interest, quod animus consilii est, anima uitae. Ista semper eadem est, ille pro affectu mutatur. Item mentem ab animo antiqui separauerunt: mentem ut sciat, animum ut uelit aut possit discere. Praeterea nonnumquam et animus pro uiribus ponitur.
371 (116)
Inter corpus et carnem. Quod in omni carne corpus, non in omni corpore caro. Caro enim proprie ossa et sanguis est, quod tamen et corpus est. Corpus autem lapis et lignum est, quod tamen caro non est. Dictum autem corpus a corruptione, et caro a carendo uel a cadendo.
372 (239)
Inter figuram et formam. Figura hominis est, forma naturae.
373 (528)
Inter similitudinem et figuram. Similitudo est cum secundum aliquam speciem uisam imago uel pingitur uel formatur. Figura est cum impressione formae alicuius imago exprimitur, ueluti si cera ex annulo effigiem sumat, aut si figulus in argillam manum uultumque aliquem imprimat et fingendo figuram faciat.
374 (529)
Inter sanguinem et cruorem. Sanguis est in corpore, effusus uero cruor fit. Cruor autem a cruditate uocatur, unde et crudelitas dicta et crudus. Alii dicunt cruorem uictimarum esse, sanguinem hominum, ut Virgilius; «Sanguine placasti uentos et uirgine caesa», id est sanguine uirginis occisae.
375 (492)
Inter ruborem et robor et robur. Rubor coloris est, robor uirtutis, robur arboris.
376 (163)
Inter decus et decorem. Decus ad animum refertur, decor ad corporis speciem.
377 (117)
Inter capillos et capillamenta. Capilli capitis sunt, capillamenta summitates arboris.
378 (589)
Inter uultum et faciem. Facies est oris habitus inmutabilis, uultus uero pro rerum ac temporum qualitate uarius et conmutabilis et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Vnde et uultuosi dicuntur qui uultum saepe conmutant. Itaque et Lucilius haec quasi distinguens ait: «quae facies, qui uultus uiro». Dicimus autem et uultum caeli et uultum maris, quia et mare in uarios motus uentorum flatibus saepe mutatur et caeli uultus ex luce in tenebras et ex sereno in nubilum conmutatur, sicut et hominum cum mentibus uultus.
379 (281)
Inter hos et os. Si hos cum h scribimus, significat personam, si sine h significat uultum.
380 (336)
Inter labium et labrum. Labium superius dicimus, labrum inferius; rostrum nonnisi auium, quod incuruum est. Vanissime autem quidam temptant facere discretionem, ut uirorum labra, mulierum labia dicantur.
381 (118)
Inter collum et ceruicem. Collum semper ceruicem significat, ceruix autem dum singulari numero dicitur significat collum, dum plurali superbiam, ut Cicero in Verrem: «Praetorem tu accusas? Frange ceruices», id est superbiam inclina.
382 (372)
Inter mamillas et mammas et ubera. Mamillae uirorum sunt, mammae mulierum, ubera pecudum; papillae autem sunt nuclea summa mammarum quae sugentes comprehendunt.
383 (562)
Inter terga et tergora. Terga sunt hominis, quod singulariter tergum facit; tergus uero quadrupedum est. Vnde et pluraliter tergora coria dicuntur.
384 (530)
Inter sinum et gremium. Sinum dicimus sinuatae uestis receptaculum, gremium interius accinctae uestis secretum.
385 (38)
Inter aluum et uentrem et uterum. Aluus interior receptaculum cibi est, quo sordes defluunt, ut Sallustius: «Simulans sibi aluum purgari». Venter est aspectus ipsius partis extrinsecus, ut Iuuenalis: «Montani quoque uenter adest». Vterum autem proprie praegnantis est. Sed et hoc a poetis metri necessitate uariatur.
386 (590)
Inter uirginem et uiraginem. Virgo est quae uirum nescit, uirago autem quae uirum agit, hoc est, opera uirilia facit. Non autem solum uirgines uiragines, sed et corruptae mulieres quae uirilia faciunt uiragines recte dicuntur.
387 (448)
Inter puellam et puerperam. Puellam in ueste dici et aetate paruulam, quasi pullam; puerperam uero, quae primum enixa est et in annis puerilibus parit. Vnde et Horatius «Laudatur primo prole puerpera nato».
388 (373)
Inter matronam et matrem familias. Melissus grammaticus arbitratur hoc interesse, quod matrona dicatur mater primi pueri, mater familias quae plures peperit. Alii dixerunt matronam dici quae in matrimonio cum uiro conuenerit et in eo matrimonium dictum; matrem uero familias eam esse quae in mariti manu mancipioque est aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familia quoque mariti et sui heredis uenisset. Matronae autem etiam uirgines nobiles dicuntur quae matres iam fieri possunt, quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam migrant mariti.
389 (455)
Inter praegnantem et grauidam haec differentia est: praegnantem esse quae concepit; grauidam quam uteri grauedo proximam partui ostendit.
390 (337)
Inter lactantem et lactentem. Quod lactans est qui lac praebet, lactens cui praebetur.
391 (456)
Inter pignera et pignora. Pignera sunt rerum, pignora filiorum et affectuum.
392 (275)
Inter generat et parturit. Generare masculos dicimus, parturire feminas; ut puta, ille generauit, illa parturiuit.
393 (389)
Inter nascitur et enascitur. Nascitur quod ab utero decidit, enascitur quod ex terra aut aqua exsurgit.
394 (240)
Inter fartum et partum. Fartum dicimus qui non est editus et intra uentrem iacet, partum qui editus est.
395 (457)
Inter portentum et monstrum. Portentum est quod ex formis diuersis proponitur, monstrum quod extra naturam nascitur, uel nimis grande uel nimis breue.
396 (458)
Item inter portentum et portentuosum. Portentum dicitur quod ex omni parte naturae mutationem sumens aliquid portendere futurum uidetur, sicut biceps caput in corpus unum, uel sicut in Xerxis regia ex equa uulpem ferunt creatam, per quod solui regnum ostensum est. Nam portentuosa dicuntur quae ex parte corporis sumunt mutationem ut, exempli causa, cum sex digitis nati siue cum aliqua prauitate membrorum.
397 (459)
Rursus inter portentum et ostentum. Portentum nascitur et in sua permanet qualitate; ostentum subito offertur oculis et subducitur. Sed portentum dictum a portendendo, id est porro ostendendo, sicut et prodigium, quod porro dicat, id est futura de longe praedicat. Monstrum sane a monitu uel a monstrando dictum, quod aliquid significando demonstret statim. Quinque sunt autem genera prodigiorum, ut Varro dicit, id est, ostentum, portentum, prodigium, miraculum, monstrum.
398 (460)
Inter pueritiam et pubertatem. Pueritia est tenera et parua aetas a puritate ita uocata; pubertas autem aetas adulta est quae iam gignere potest, dicta autem a pube, id est a pudenda corporis, quod haec loca tunc primum lanuginem ducant. Pueritia autem a septimo anno, pubertas a quarto decimo incipit.
399 (310)
Inter iuuentam et iuuentutem. Iuuentus est iuuenum multitudo, iuuenta autem hominum aetas, iuuentas uero decus iuuentutis, sed auctores in plerisque locis aliter posuerunt.
400 (531)
Inter senium et senectutem. Senectus est grauior aetas post iuuentutem succedens, senium autem ultima aetas post grauitatem ueniens. Sic senex et senior, nam senior adhuc uiridior. Vt illud Virgilianum: «Iam senior sed cruda deo uiridisque senectus». Et Terentius: «Quo iure sum usus adulescentior», non utique magis adulescens, sed minus; ut senior minus senex. Senecta autem est ipsa sors siue conditio senectuti accedens.
401 (241)
Inter fessum et fatigatum et lassum. Fessus animo et cura, fatigatus itineris longitudine, lassus labore.
402 (—)
Inter saucium et sauciatum. Saucius semel, sauciatus saepius.
403 (196)
Inter exanimem et exanimatum. Exanimis est mortuus, exanimatus uero timens; ut est illud: «Exanimata sequens impingeret agmina muris».
404 (374)
Inter mortuum et emortuum. Mortuum iam exanime corpus, emortuum uero uicinum morti.
405 (591)
Inter uiuum et uiuentem. Viuum de uicturo dicimus, uiuentem de morituro.
406 (461)
Inter percussum et perculsum. Percussum corpore dicimus, perculsum animo. Cicero De signis: «Tamquam ipsa illa face perculsus esset».
407 (592)
Inter ue et que. Ve distinguit, que coniungit.
408 (593)
Inter ue et uae. Vae cum a interiectio dolentis est, ue sine a coniunctio subiunctiua est.
409 (197)
Inter heu et heus. Heu interiectio dolentis est, heus aduerbium uocantis.
410 (409)
Inter occidit et occidit. Occidit correpta media, eum qui mortuus est significat; occidit autem, producta media, eum qui interfecit demonstrat.
411 (119)
Inter concidit et concidit. Concidit, correpta media, significat cecidisse; concidit, producta media, significat separasse.
412 (242)
Inter frameam et macheram. Framea appellatur gladius ex utraque parte acutus, quam uulgus spatam dicunt, machera autem gladius est longus, ex una parte acutus.
413 (39)
Inter arma et tela. Arma sunt quibus defendimur, tela quae emittimus. Item arma belli sunt, armamenta nauium.
414 (120)
Inter cassidem et galeam. Cassis de lamina est, galea de corio.
415 (121)
Inter clipeum et clupeum. Clipeum scutum, clupeum ornamentum dicimus.
416 (198)
Inter ensem et gladium. Ensis est ferrum tantum, gladius uero totus. Mucro autem non tantum gladii sed et cuiuscumque teli acumen est. Item gladium generaliter dicimus, ensem in proelio, mucronem in opere.
417 (77)
Inter bucinam et bucinum. Bucina est tuba qua signum datur in hostem, bucinus ipse clangor canorus.
418 (594)
Inter uocem et sonum. Vox est hominis, sonus trepidinis.
419 (532)
Item inter sonum et sonitum. Sonus est quidquid auditur sensibile, sonitus uero confusae uocis.
420 (85)
Inter clamorem et clangorem. Clamor rationabilium, ut hominum; clangor inrationabilium, ut anserum uel tubarum.
421 (563)
Inter tumultum et bellum. Bellum est contra hostes exortum, tumultum uero domestica appellatione concitatum. Hoc etiam et seditio nuncupatur. Nam seditio est dissensio ciuium; quod enim seorsum alii ad alios eunt, seditio dicitur. Alii putant propter dissensionem animorum seditionem uocatam, quam Graeci diastasin uocant.
422 (78)
Inter bellum et proelium. Bellum indicitur, proelium geritur. In bello enim non statim proelium, in proelio autem statim et bellum. Vnde et apud antiquos tuba proelii signum erat, belli bucina. Item bellum totum est, ut ciuile, Punicum; pugna unius diei; proelium pars pugnae, licet et pugna duorum sit aliquando et sine ferro, unde et a pugno dicta est.
423 (199)
Inter spolia et exuuias. Exuuiae ducum sunt, spolia priuatorum.
424 (346)
Inter litem et rixam. Lis inter duos committitur et mota finitur; rixa inter multos et iniuria constat.
425 (243)
Inter foedus et pacem. Foedus namque pacem praeuenit; nam posterius pax accipitur, foedus prius initur.
426 (338)
Inter leges et iura. Ius dicitur, lex scribitur; unde et Vergilius: «Iura dabat legesque uiris». Item leges humanae, iura diuina sunt. Ideoque et iuramentum dicitur, id est, sacramentum in deo; hinc et Vergilius: «Fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura».
427 (339)
Inter leges et mores. Lex est scriptis edita, mos autem lex quaedam uiuendi nullo uinculo adstricta, siue lex non scripta, sed tantum aeui usu retenta.
428 (122)
Inter consuetudinem et ritum. Consuetudo est solitae rei usus consensu duorum plurimorumque factus. Ritus uero ad iustitiam tendet, quasi rectum, ex quo pium, aequum sanctumque percipimus.
429 (347)
Inter ligat et legat. Ligat quis uinculo, legat testamento.
430 (123)
Inter cognitorem et procuratorem. Cognitor non nisi praesens a praesente praesenti datur, procurator autem etiam absens constituitur aduersus absentem. Item cognitor aduersus eum solummodo litem defendit aduersus quem ad agendum constitutus est; procurator uero aduersus omnes. Item cognitor liti tantum dari solet, id est, iudicii expediendi gratia, procurator uero etiam res omnes administrat.
431 (164)
Inter delatorem et dilatorem. Delator qui defert ad accusandum, dilator qui differt ad proferendum.
432 (462)
Inter parricidam et paricidam. Parricidam dicimus qui occidit parentem, paricidam qui socium atque parem.
433 (340)
Inter latronem et furem. Qui alienum aliquid subtrahit fur est, qui furatur et occidit latro est. Proprie autem latro a latitando in insidiis dictus, fur autem a furuo uocatur, id est nigro, nam noctis utitur tempus. Pulcre autem Plautus cuidam qui furabatur ait: «Tu trium litterarum homo», id est, fur.
434 (200)
Inter eum qui in insulam relegatur et eum qui deportatur magna est differentia: primo quod relegatum bona sequuntur nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam ei fuerint concessa. Ita fit ut relegato mentionem bonorum in sententia non haberi prosit, deportato noceat. Item distant et in loci qualitate. Quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis uero hae solent insulae adsignari quae sunt asperrimae quaeque sunt paulo minus summo supplicio comparandae.
435 (375)
Inter mare et maria. Mare elementum est totum, maria uero partes maris, sicut terrae partes sunt; terra uero totum elementum.
436 (244)
Inter flumen et fluuium. Flumen torrens est, fluuius autem perennis aquarum decursus generaliter a fluendo dictus. Et proprie flumen ipsa aqua, fluuius cursus aquae; torrens autem inde dictus quia pluuia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. Vnde et Pacuuius: «Flammeo uapore torrens torret». Porro riuus uocatur qui subito ex pluuia fit, celeriterque decurrit ac deficit; fons caput est aquae nascentis; amnis uero fluuius est nemore et frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis uocatur.
437 (65)
Inter aquam et undam. Vnda semper in motu est, aqua uero statiua. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis est, et dictus latex quod in uenis terrae lateat.
438 (534)
Inter stillam et guttam. Palaemon grammaticus ita distinguit: «Gutta» inquit «stat, stilla cadit»
439 (40)
Inter adluuium et conluuium. Adluuium consumptio est riparum ex aquis, conluuium autem congregatio sordium quae fit a fluxione multa.
440 (41)
Inter aquatum et aquosum. Aquatam potionem recte dicimus, aquosum autem locum qui ex se aquam fundit. Ita et meracam potionem, merosum autem uinum appellamus.
441 (564)
Inter turbidum et turbulentum. Turbidum de natura est, turbulentum fit.
442 (595)
Inter uuidum et humidum. Humidum est quod extrinsecus aliquid habet humoris, uuidum uero quod intrinsecus; unde et uuae dictae sunt.
443 (276)
Inter gubernatorem et nautam. Quod omnis gubernator nauta esse potest, omnis autem nauta gubernator esse non potest.
444 (390)
Inter nautam et nauitam. Nauita poeticum est. Nam rectum est nauta, sed causa metri a poetis una littera addita est.
445 (535)
Inter stationem et portum. Statio est ubi ad tempus stant naues, portus ubi hiemant. Nam portus locus inmotus est ab accessu uentorum, ubi hiberna opponere solent.
446 (42)
Inter apricum et opacum. Apricum contrarium est opaco, quasi apertum caelo uel soli, sine horrore frigoris. Et est apricum, quasi sine flatu et frigore; hinc etiam Africam dici quidam existimant, quasi Apricam. At contra opacum condensum est et umbrosum, sicut et amoenum. Amoena autem dicta quod amentur.
447 (536)
Inter serenum et tranquillum. Serenum enim ad caelum referri potest, ad mare non potest. Serenum enim caelum dicimus, tranquillum mare.
448 (463)
Inter procellam et tempestatem. Procellas non minus terrarum quam caeli esse, tempestates autem fluctuum sunt.
449 (245)
Inter fulgura et fulmina. Fulgur est splendor micantis nubis, fulmen autem mucro est feruidus uentorum uiolentia e nubibus ad terras emissus. Tria sunt autem: fulgus, fulgur et fulmen, quod tangit, quod incendit, quod findit. Ideo et cum ternis radiis finguntur.
450 (537)
Inter saxa et lapides. Saxa tantum durissima, nam lapis dura et mollis petra.
451 (538)
Inter specum et antrum. Specum Latine, Graece antra dicuntur. Sunt autem loca ex quibus repercussae uoces imaginem referunt.
452 (376)
Inter montes et colles. Montes sunt tumores terrarum, colles prominentiora iuga montium, quasi colla.
453 (596)
Inter ualles et conualles. Valles sunt depressa loca camporum, conualles montium interualla.
454 (201)
Inter heremum et desertum. Heremus est inuia solitudo, ubi numquam habitatum est, desertum ubi aliquando habitatum et derelictum est.
455 (565)
Inter terrenum et terrestre et terrosum. Terrenum opus dicimus, terrosum uero ut frumenti genus arenosum, terrestre ut maritimum.
456 (539)
Inter semitam, callem et tramitem. Semita hominum est, callis ferarum uel pecorum a calcando ita dicta. Tramites uero sunt transuersa in agris itinera; proprie ergo callis semita tenuis callo pecorum praedurata. Semita autem quasi semis uia, <unde et> semita dicta <est>; uia qua potest ire unum uehiculum, cuius duplex actus uocatur propter quod duo capit, uel propter euntium et uenientium uehiculorum occursum.
457 (598)
Inter uicum, uiam et plateam. Vici dicuntur ipsae habitationes in urbibus; uiae autem spatia angusta quae inter uicos sunt, quarum perpetuas ac latiores plateas uocamus. Nam platea iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nomen accepit.
458 (348)
Inter limen et limitem. Limen aedium est, limes regionum uel finium.
459 (43)
Inter aceruum et acerbum. Aceruus per duas u scriptus significat molem, acerbus per b scriptus significat inmaturum.
460 (284)
Inter horam et oram. Hora cum h littera dierum est, ora sine h regionum uel finium.
461 (246)
Inter florida et florulenta. Florida sunt arbores et herbae, florulenta campi uel prata.
462 (599)
Sic et inter uiridia et uirentia. Viridia sunt ligna, uirentia uero campi uel prata.
463 (222)
Inter fertilem et fructuosum. Fertilis ager est, fructuosus qui cuique compendio est.
464 (223)
Inter frondeum et frondosum. Frondeum est totum factum de frondibus, ut torus; frondosus uero est locus; licet enim habundet frondibus, non tamen est de frondibus totus. Sic et gramineum et graminosum.
465 (287)
Inter herbidum et herbosum. Herbidum dicimus locum in quo herbarum uiriditas numquam cessat, herbosum autem qui herbam facile generat et ad tempus arescit.
466 (449)
Inter pampineum et pampinosum. Pampineum est totum de pampinis, pampinosum uero quod pampinis plenum est.
467 (464)
Inter plantas et plantaria. Quod plantae sunt raptae de arboribus, plantaria uero quae ex seminibus nata sunt et cum radicibus a terra propia transferuntur.
468 (44)
Inter arbos et arbor. Arbor interdum et sine fructu, arbos uero nonnisi fructifera. Similiter inter siluam et nemus. Silua interdum et fructuosa, nemus uero arbores umbrosae et infructuosae intelleguntur.
469 (319)
Inter insitum et insertum. Insitas arbores dicimus, insertas uero causas aut fabulas.
470 (465)
Inter pomarium et pometum et pomerium. Pomarium est ubi poma ponuntur, pometum ubi poma nascuntur, pomerius ubi poma inueniuntur.
471 (410)
Inter oleam et oliuam auctores ita distinguunt, ut olea sit fructus, oliua arbor, quia multitudo dicitur oliuetum, ut querquetum et pinetum. Enimuero sine discrimine poetae et oleam et oliuam pro fructu saepe posuerunt, sed consuetudo obtinuit oliuam fructum dicere, nec uetat quominus et arboris et fructus idem nomen sit.
472 (466)
Inter piram et pirum. Quod pira est rogus ardens, pirum uero pomum.
473 (377)
Inter malogranatam et malogranatum. Malogranata generis feminini arbor est, malogranatum uero generis neutri pomum est. Sicut persicus et persicum: persicus generis feminini arbor est, persicum generis neutri fructus est. Sicut buxus et buxum; nam buxus feminino genere arbor est, buxum neutrum lignum est.
474 (79)
Inter balsamum et opobalsamum. Balsamum est arbor ipsa, opobalsamum sucus collectus ex arbore. Nam opo dicitur sucus. Probatio autem balsami, ut dicit Plinius, haec est, quod si contra solem feratur et corruptum non sit manum ferentis exurit.
475 (566)
Inter tuus et thus. Tuus pronomen significat, thus uero pigmentum est.
476 (411)
Inter odorum, odorabile et odoriferum. Quod enim per se odorem mittit odorum est; odorabile uero quod aliunde accipit odorem; odoriferum quod odorem sequitur.
477 (46)
Inter auenam et habenam. Auena per u litteram herba est, habena per b litteram lorum est. Habenas autem ab habendo dictas putant, quod his equos habeamus, hoc est teneamus, unde et equi habiles dicti.
478 (247)
Inter frumenta et fruges. Frumenta sunt arida et sicca, fruges uero liquidae. Frumenti autem nomen tractum est a frumine, id est, eminente gutturis parte.
479 (47)
Inter auem et uolucrem. Aues dicimus quae per aera leuibus uolitant pennis, uolucres autem non solum aues uocamus, sed etiam quadrupedes nimia pernicitate currentes; sed tantum cum adiectione, ut puta uolucrem equum, uolucrem tigridem. Vt est illud Pacuuii: «Volucri currit axe quadriga»; nam et sagittae uolucres dicuntur quod his pennae adglutinantur. Nam tantum sine adiectione alitem sonat.
480 (493)
Inter reptilia et repentia. Reptilia aquarum sunt, repentia terrae.
481 (248)
Inter feras et bestias. Omnis bestia fera, non omnis fera bestia. Bestiae namque sunt quae morsu uel unguibus saeuiunt, ut pardi, leones, tigrides, a uastando dictae. Ferae autem etiam illae dictae sunt quae etsi non saeuiunt, tamen siluestres sunt; dictae autem ferae quod naturali utantur libertate et desiderio suo ferantur.
482 (48)
Inter anguem et serpentem et draconem. In mari angues, in terra serpentes, in templo dracones. Vt Vergilius «Tranquilla per alta angues», et paulo post «Serpens amplexus uterque»; item «Delubra ad summa dracones».
INCIPIT LIBER DIFFERENTIARVM II
1
[1] Inter Deum et Dominum ita quidam definierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domini Filium intellegerent. Scriptura autem sacra utrumque et Deum adfirmat et Dominum. [2] Sed tamen inuicem haec uocabula discernuntur. Primum enim naturae nomen est pertinens ad amorem; secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique, ex Dei uocabulo aduerte quod diligas, ex Domini appellatione cognosce quod metuas.
2
[3]
Inter Trinitatem et Vnitatem haec distinctio est, quod Vnitas propter inseparabilem deitatis substantiam, Trinitas uero propter
personarum diuersitatem uocatur. Ιn personis enim discretio est, in diuinitate nulla distinctio. Est enim gignens, genitus
et procedens. Tria quidem nomina, sed substantia una, sicut ignis, candor et calor, tria quidem uocabula, sed res una.
[4]
Ιn relatione enim personarum Trinitas est, in substantia uero naturae unus Deus est: Pater scilicet, et Filius, et Spiritus
sanctus.
De Patre enim quia Deus est Apostolus testatur dicens: Vnus Deus et Pater, ex quo omnia. Item de Filio, quia Deus est, alias
ipse dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
[5]
De Spiritu autem sancto, quia Deus est, idem qui supra sic dicit: Diuisiones donationum sunt, idem autem Spiritus et Diuisiones
operationum sunt idem uero Deus. Ecce Pater et Filius et Spiritus sanctus Deus, sed non triplex deorum numerus in illa Trinitate
credendus est.
[6]
Scriptum est enim: Ego sum Deus, et Non est alius praeter me, et illud: Audi, Israhel, Dominus Deus tuus, Deus unus est.
Tres ergo deos credere profanum est; Trinitatem in personis non distinguere impium est.
3
[7]
Inter personam Patris et Filii et Spiritus sancti, ita secernitur, quod Pater nec factus nec natus est; Filius natus, non
factus; Spiritus uero sanctus nec natus nec factus, sed ex Patre [et Filio] procedens est. Proinde Pater aeternitatem habet sine natiuitate, Filius natiuitatem cum aeternitate; Spiritus uero sanctus
processionem sine natiuitate [cum aeternitate].
[8]
Pater ex nullo exordium ducit, Filius ex Patre originem sumit, Spiritus uero sanctus ex Patre Filioque procedit.
Haec tamen a nobis ita dicuntur de Trinitate, ut potest intellegentia humana capere. Nam quis considerare sufficiat ipsius
Trinitatis interna misteria? Quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus tres personae sint, una natura?
[9]
Quomodo Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus uero sanctus nec genitus nec ingenitus? Quomodo Filius de Patre natus est,
Spiritus autem sanctus de Patre procedit et Filio? Quomodo Filius nascendo procedit, Spiritus autem sanctus procedendo non
nascitur? Quomodo Pater numquam sine Filio, et tamen sine Filio Pater genuit Filium?
[10]
Quomodo Filius numquam sine Spiritu sancto, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paraclitus non ueniet? Quomodo Filius non de se
sed de Patre est, nec tamen ei est posterior de quo est? Quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab
eis praeceditur a quibus procedit?
[11]
Quomodo tria unum sunt, et unum tria? Quomodo ad se inuicem relatiue tria sunt, essentialiter unum sunt? Quis ista consideret?
Quis ista conprehendat? Si enim humanae natiuitatis Christi secreta non capimus, diuinae naturae misteria quomodo capiemus?
4
[12] Inter essentiam Dei et substantiam hoc quidam definierunt, quod substantia est id quod non ab alio, sed semper ex se est, hoc est quod propria intra se uirtute subsistit; essentia uero in Deo idcirco est dicta, quia semper est, nec incipiens aliquando, nec desinens est, sed esse semper proprium eius est.
5
[13] Inter id quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patri, ista est differentia: quod primum aeternae substantiae est, alterum humanae naturae. In forma enim serui, qua factus est ex muliere, Pater maior illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis adsumptionem, Patri coaequalis est. Pro illo dictum est: Pater maior me est; proid: Ego et Pater unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subiectus uero in quantum homo est.
6
[14] Quid differt inter id quod Christus nunc unigenitus, nunc primogenitus esse praedicatur. Horum primum ad Patrem pertinet, alterum ad nos. Nam secundum diuinitatis excellentiam unigenitus est a Patre iuxta euangelium, quod dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et ueritate. [15] Αt uero secundum fraternam societatem primogenitus est uniuersae creaturae, iuxta id quod Apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Est ergo unigenitus in substantia deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis; primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus ergo iuxta Apostolum in multis fratribus; unigenitus tantum ex Deo solus. Inde est quod Frater nuncupatur et Dominus: Frater quia primogenitus; Dominus quia unigenitus.
7
[16]
Iam uero differentiae uel significationes nominum eorum quae in Dei Filio distinguntur plurimae sunt, sed ex his quaedam
sunt naturalia ad diuinitatis eius excellentiam pertinentia, quaedam uero accidentia. Naturalia sunt: Deus, Filius Dei, Verbum,
Principium, Dextera, Brachium, Virtus et Sapientia, Imago, Splendor siue Figura, Mediator.
[17]
Accidentia sunt ista: Agnus, Sacerdos, Petra siue Lapis, Homo, Leo, Vitulus, Aquila et his similia.
Deus dicitur quia ex Deo genitus est. Omnipotens ab Omnipotente. Perfectus a Perfecto. Filius Dei quia dum hoc ipsud sit quod
Pater, non est tamen ipse qui Pater.
[18]
Verbum est quia proprie diuino ore processit, uel quia nihil in substantia naturae suae uisibile uel corporeum est, uel pro
eo quod Pater per eum omnia condidit sine iussit. Principium ex eo quod rerum omnium origo et causa sit. Dextera propter effectum
operis totius creaturae, quae per ipsum formata est.
[19]
Brachium quia ab ipso omnia continentur. Virtus pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat et omnem caeli terraeque
creaturam gubernet, contineat atque regat. Sapientia est pro eo quod ipse reuelet scientiae misteria et arcana sapientiae.
Imago est propter similitudinis ueritatem.
[20]
Species enim Patris indifferens est, habens indiscretam in se naturam siue essentiam. Splendor appellatur quia dum sit Pater
lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit. Figura est quia, suscipiens formam serui, operum uirtutumque
similitudinem Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designauit.
[21]
Mediator est quia inter hominem et Deum medius est, habens in se substantiam utriusque naturae, id est et humanae humilitatis
formam et diuinitatis excellentiam.
Porro Agnus propter innocentiam et passionem carnis appellatur. Sacerdos quia semetipsum pro nobis Patri hostiam obtulit.
Petra pro eo quod firmitas sit credentium, offensio et ruina incredulorum. Lapis angularis quia Nouum et Vetus Testamentum,
ueluti duos parietes ex aduerso uenientes, tanquam angulus sibimet copulauit ac fidei unitate coniunxit.
[22]
Homo quia secundum carnem ex Virgine natus est passibilis atque mortalis. Leo propter regnum et potentiam, pro qua in morte
diabolum uicit. Vitulus quia propter salutem gentium immolatus est. Aquila pro eo quod resurgens ad astra caeli reuolauit,
et ad sedem paternam unde uenerat rediit.
8
[23] Inter natiuitatem Christi uel nostram hoc interest, quod omnis homo ex delicti lege conceptus est, ille autem non ex concupiscentia carnis, uel ex uirili coitu, sed de Spiritu sancto natus est. Naturam quippe traxit originem, non culpam praeuaricationis. Corpus ex Virgine sumpsit, uirginitatem maternae carnis non abstulit. Item nos ex una generazione subsistimus; ille ex duabus, diuinitatis et humanitatis. [24] Sed ex prima natiuitatem sumpsit, ex altera creationem. Natus enim diuina generatione, factus humana. Primum fuit sine tempore, secundum in plenitudine temporum. Item nos ex duabus subsistimus substantiis: corporis uidelicet atque animae; ille ex tribus: uerbi, corporis atque animae. Inde est quod perfectus homo perfectus praedicatur et Deus, habens in se geminam substantiam, et diuinitatis suae et humanitatis nostrae.
9
[25] Item hoc distat inter mortem Domini et nostram: nos enim mortem pro merito praeuaricationis incurrimus, ille autem mortem sponte pro nostra salute suscepit secundum et quod ipse testatur dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et Nemo eam a me tollit, sed ego pono eam.
10
[26] Resurrectio quoque Christi a nostra resurrectione sic discrepat: quod nobis resurrectionis tempus usque in finem saeculi differtur, illius uero die tertio celebratur; ille nullo eguit ut resurgeret, nos illo miserante resurgimus.
11
[27]
Inter creationem mundi et formationem eius haec est distantia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta
creata sunt.
[28]
Secundum distinctionem uero specierum per sex dierum alternationem formata sunt.
Totius enim creaturae origo simul extitit, species tamen et forma per temporum incrementa processit.
[29]
Nam primum materia facta est caeli et terrae confusa atque informis, de qua postmodum omnia singillatim per species uarias
formasque proprias prodierunt. De qua Scriptura loquitur dicens: Qui fecisti mundum de materia informi.
[30]
Sed materia facta est de nihilo. Mundi autem species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et ante omne tempus
condidit Deus: angelicam uidelicet creaturam et informem materiam; quae quidem ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se
factas non aeternitate, sed sola origine, sicut sonus cantum.
[31]
Nam qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul. Itaque non omnia ex nihilo condidit Deus, sed quaedam fecit ex nihilo, quaedam
ex aliquo. De nihilo mundum, angelos et animam; ex aliquo hominem et ceteras mundi creaturas.
12
[32]
Quae sit differentia paradisorum. Vnus est terrenus paradisus, ubi primorum hominem corporaliter uita extitit, alter caelestis,
ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt, transferuntur, atque, digna felicitate laetantes, expectant receptionem corporum
suorum. De hoc paradiso Dominus ad latronem dicit: Hodie mecum eris in paradiso.
Originaliter autem primi hominis culpa nos de paradiso expulit et in hac exsilii peregrinatione deiecit.
[33]
Inde est quod praeuaricationis suae reatu adstringimur. Vnde et merito sententiae debitae poenam paternae praeuaricationis
exsoluimus. Nam ita primus est homo conditus, ut per augmentum aetatum sine media morte de uita corporalis paradisi commutaretur
ad uitam caelestem.
[34]
Sed quia hoc bono contentus esse noluit, protinus suae conditionis merito caruit, mortemque geminam animae et carnis inuenit.
Ignorantiam ueri et uetustatem obtinuit, atque in omnem progeniem peccati sui praeuaricationem transmisit, non tantum in his
qui proprio delinquunt arbitrio, sed etiam in illis qui nondum inplicari ualent actuali peccato.
[35]
Inde est quod paruulis lauacri gratia conceditur. Quia etsi non est illis peccatum proprii operis, inest tamen originaliter
noxa paternae praeuaricationis. Vnde et propheta Dauid ex semetipso humanum genus deplorans conqueritur dicens; in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.
13
[36] Gradus uel differentiae rerum sex sunt, id est, non uiuentia, uiuentia, inrationabilia, mortalia, inmortalia; nouissimus qui est super omnia Deus. Primus gradus est eorum quae non crescunt, uitaque motuque carent, qualis est in lapidibus. [37] Secundus est in his quae crescunt, uitamque motumque sine sensu habent, qualis est in herbis uel arboribus, quibus si minime uita insensibilis motusque inesset, nec germinare utique nec crescere potuissent; at ista quae uitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae. [38] Tertius gradus est in his quae non solum crescunt uel uiuunt sed etiam sentiunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in his quae crescunt, uiuunt, sentiunt, uel intellegunt, sed tamen mortales, ut animalia, sunt, qualis est in hominibus. [39] Quintus est in his quae sentiunt, et intellegunt et inmortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus id quod incommutabile et infinitum et simplex est, quo omnis haec natura inspiratur, gubernatur et regitur, quod est Deus. [40] Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, et angelus homini, et Deus praeponitur angelis.
14
[41]
Inter angelos, homines et daemones hanc differentiam ueteres scripserunt, quod angeli sunt spiritali substantia sati, ante
omnem creaturam creati, natura mutabiles conditi, sed contemplatione Dei inmutabiles facti, animo inpassibiles, mente rationales,
tempore aeterni, beatitudine perpetui, felicitate securi, futuri praescii, iussi mundum regunt, missi corpora ex caelesti
aere sumunt, in caelestibus commorantur.
[42]
Daemones sunt inpuri spiritus, subtiles et uagi, animo passibiles, [mente rationales,] corpore aerei, tempore aeterni, human itatis inimici, nocendi cupidi, superbia tumidi, fallacia callidi, semper in fraude
noui. Commouent sensus, fingunt affectus, uitam turbant, somnos inquietant, morbos inferunt, mentes terrent, membra distorquent,
sortes regunt, praestigiis oracula fingunt, cupidinem amoris inliciunt, ardorem cupiditatis infundunt, in consecratis imaginibus
delitescunt; inuocati adsunt, uerisimilia mentiuntur, mutantur in diuersis figuris, interdum in angelorum imaginibus transformantur.
Hii quondam a sede caeli ob superbiam lapsi, nunc in aere commorantur.
[43]
Homines sunt ratione capaces, intellectu sapientes, ore loquaces, natura magis quam doctrina ualentes, statu rigidi, uultu
erecti, figura similes uniuersi, et inter se dissimiles singuli, animo inmortales, [sensu imbecilli,] corpore fragiles, mente leues, diuersi moribus, pares erroribus, ad studia inertes, proni ad uoluptates, [cassi labore,] diuitiis caduci, sollicitudine anxii, singillatim mortales, prole mutabiles, uita queruli, tempore celeres, tardi ad sapientiam,
ueloces ad mortem, de praeteritis nudi, de praesentibus exigui, de futuris incerti; concipiuntur in iniquitate, in peccato
nascuntur, in labore uiuunt, in dolore moriuntur.
15
[44] Quae sit discretio praeuaricationis angelicae et humanae naturae, cur ista redimitur, illa sine fine perit? Praeuaricatores quippe angelos ideo ueniam non habere, eo quod fragilitatis carnalis nulla grauentur infirmitate. Homines autem post peccatum idcirco reuerti ad ueniam, propter quod pondus infirmitatis ex lutea traxerunt materia. [45] Probat Psalmista propter carnis conditionem reditum patere hominis ad salutem; sic enim dicit: Ipse scit figmentum nostrum, Memento, Domine, quod terra sumus, et iterum Memorare quae sit mea substantia. At uero diabolus, uel maligni spiritus, nec poscunt ueniam, nec merentur, sicut scriptum est de eodem apostata cuius cor, quasi lapis, indurabitur, scilicet, ut penitentiae conpunctione numquam emolliatur.
16
[46] Inter hominem et pecus ista discretio est. Homo est animal ex corpore animaque uiuenti conpositum atque spiritali conparatione formatum, subsistens ratione liberique arbitrii uoluntate, uitiorum capax atque uirtutum; at contra pecus est animal inrationale, mortale, motu sanguinis et carnis animatum; unde et anima eorum post mortem simul cum carne dissoluitur. [Adde et aliud, per quod ab eis distinguimur. Illa prona sunt, et ad terram uergentia; nobis naturaliter uultus in caelum erectus est; illis otium et opulentia; nobis ratio et sermo concessus est, per quod intellegere uel confiteri Deum possimus. ]
17*
[ [73] Inter uirum et hominem dixerunt quidam hoc interesse, quod uir utraque scientia praeditus eloquentiam cum sapientia retinet. Homo loquacitate tantum naturae bestiis pollet. Virum autem dixerunt ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a uirtute. Virtus autem apud ueteres scientia rerum omnium nuncupatur. Nos autem unum eundemque et uirum et hominem nuncupamus, iuxta quod et de Christo legitur qui tam uir in sanctis Scriptus quam et etiam homo uocatur.]
17
[47]
Rationem autem humani corporis singulorumque membrorum differentiam Lactantius siue plerique auctorum ita definierunt dicentes:
"Homo dictus ab humo". Hic ex diuersis subsistit substantiis, ex mortali et inmortali. Corpus autem eius ex ossibus et carnibus
constat, diuiditur in quattuor elementis.
[48]
Habet enim in se aliquid ignis, aeris, aquae et terrae. Ratio autem terrae in carne est; humoris in sanguine, aeris in spiritu,
ignis in calore uitali. Siquidem et quadripertita humani corporis ratio quattuor elementorum designat speciem. Caput namque
ad caelum refertur, in quo sunt duo oculi, quasi duo luminaria solis et lunae.
[49]
Pectus aeri coniungitur, quia sic inde emittitur spiraminis flatιιs, sicut ex aere uentorum spiritus. Venter autem mari adsimilatur,
propter collectionem omnium humorum, quasi congregationem aquarum. Vestigia postremo terrae conparantur, eo quod sint ultima
membrorum arida siue sicca, sicut et terra.
Iam uero in capitis arce mens collocata est, tamquam in caelo Deus, ut ab alto speculetur omnia atque regat.
[50]
Factus est autem homo ad contemplationem caeli rigidus et erectus, non sicut pecora in humum prona atque uergentia; in cuius
summitate caput est collocatum, datumque illi hoc nomen, quod hinc capiant initium sensus et nerui. Capilli autem capitis
uel ad speciem sunt decoris uel ad arcendam iniuriam frigorís siue caloris.
[51]
In capite autem, ut ait sanctus Augustinus, tres tamquam uentriculi cerebri constituti sunt: unus anterior ad faciem, a quo
sensus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoria uigere demonstratur,
ne cum sensus sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblítus.
[52]
Facies dicta est eo quod notitiam faciat hominis. Inter faciem autem et uultum haec differentia est, quod facies naturalis
et certus oris habitus est; uultus uero uarius et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Vnde et uultuosi dicuntur
qui uultum saepe commutant.
[53]
Iam barbae ratio quantam uultus conferet dinoscentiam! Barba est decoris signum, uirilitatis indicium, quae et iuuentutem
significat et sexus naturam distinguit. Oculi autem in facie concauis foraminibus inclusi sunt, a quo foratu frons nominata
est. Idem quoque oculi gemmarum habentes similitudinem membranis perlucentibus conteguntur. Per quas membranas, quasi per
uitro uel speculo refulgenti, mens ea quae foris sunt transpicit.
[54]
Ιn medio autem orbium scintillae luminum conclusae tenentur, quas pupillas uocamus, quibus cernendi gratia continetur; et
ut oculi munitiores essent ab iniuria, eos Opifex summus ciliorum tegminibus occulit. Vnde et oculos esse dictos, quibus adhibitae
sunt palpebrae a palpitando dictae, quia concurrentes inuicem oculorum obtutum reficiunt, pilis in ordinem adstantibus ad
eorum munitionem.
[55]
Supercilia quoque pilis breuibus adornata sunt, quasi quibusdam aggeribus oculis praebentes custodiam, ne quid superne incidat.
Aurium inditum est nomen a uocibus auriendis. Per inmutationem enim litterae aures uelut audes sunt nominatae. Per has enim
sonum uocemque quasi per cocleam descendere, quod aer ictus in circulum orbemque moueatur.
[56]
Genae a genibus dictae. Denique conplicatum in utero gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formentur,
ut caui ac reconditi fiant. Ideoque et qui alicuius lacrimas elicere cupiunt genua tangunt ac per ea deprecantur, quod in
utero formauerint oculos atque nutrierint. Ipse genarum tumor instar collium leuiter exsurgens ab omni parte contra inminentes
ictus oculos efficit tutos.
[57]
Nares dictae quia per eas aer uel spiritus manare non desinit. Ιn his tria sunt officia; unum ducendi spiritus, alterum capiendi
odoris, tertium purgamenta cerebri defluendi. Os dictum quasi corporis ostium. Cuius species in duobus constat officiis; sumendi
uictus et loquendi lingua.
[58]
Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est labium dicimus; quod inferius labrum. Linguae nomen a ligando cibo inpositum.
Haec interpres animi uocem motibus suis in uerba distinguit, uel inlisione palati ac dentium, uel conpressione labiorum.
[59]
Dentes dicti quasi cibos diuidentes. Siquidem escam incidunt et comminuunt atque oportunius stomacho tradunt. Horum priores,
qui cibum praecidunt, aduersi dentes dicuntur; molares intimi, qui subigunt; canini, qui uicesimo aetatis anno existunt.
[60]
Gingiuae a gignendis dentibus nominatae, quae magnam pulchritudinem oris conferunt, dum nuditatem dentium tegunt. Fauces
sunt angustae fistulae, quasi foces, per quas uocalis spiritus ab intimo pectore exiliens sonum uocis emittit.
[61]
Mandibulae maxillarum partes sunt quibus mandimus. Dicta autem maxilla per diminutionem, sicut paxillus a palo.
Collum ad instar columnae uocatum. Est enim rigidum et rotundum. [Duae sunt in collo fistulae: una ciborum, altera aeris. Harum superior rumen uocatur, qua cibus et potio deuoratur; hinc bestiae
quae cibum reuocant ac remandunt ruminare dicuntur. Altera inferior uocatur gurgulio ex ossibus conpacta et flexuosis atque
cohaerentibus; haec a naribus ad pulmonem patens dat transmeantem spiritum. Cuius operculum sublinguium dicitur, quasi parua
lingua, quae foramen eius recludit et aperit, ne patefacta fistula impetu ueniens, uiolenter aer interna corrumpat. ]
[62]
Manus dictae eo quod ab ipsis mandimus. Palma manus est dispansis digitis, sicut et arbor dispansis ramis. Item sicut contractis
digitis, pugnus.
[63]
Digitorum quoque numerus perfectus et ordo est decentissimus. Ex his primus rector omnium et moderator pollex uocatur, eo
quod plurimum inter ceteros polleat, id est ualeat.
Secundus index et salutaris uocatur, quia eo fere ostendimus et salutamus. Tertius medius. Quartus medicus, quod eo tritum
collirium a medicis colligitur. Quintus auricularis, quod eo aurem scalpimus.
[64]
Porro pectus hominis ab aspectu uocatum. Ιn multis enim animantibus ad terram oppressum est, atque ab aspectu remotum. Hominis
autem patens et erectum. Plenum enim ratione non decebat esse latens uel humile.
[65]
Papillae sunt capitula mammae. Mammae autem tumores pectoris leuiter exurgentes. Haec feminis ad alendos fetus datae, maribus
ad solum decus, ne informe pectus esse uideretur. Neque enim decebat in feminis alibi esse, quam ut animal intellegens ex
corde alimoniam sumeret.
[66]
Porro umbilicus est nota inpressa quae medium uentrem designat, ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur.
Splenis autem et iecoris uiscera quasi ex conturbato sanguine uidentur esse concreta, iuxta eos autem qui de fisicis disputant.
Voluptates ueneriae concupiscentiae consisti dicunt in iecore, affectum autem iracundiae in felle; pauoris in corde; in splene
laetitiae. In pulmonibus uero aerem contineri, qui a corde per uenas quas arterias uocant diffunditur, ut paulatim inspirandi
respirandique tractu totum animet corpus.
[67]
In iecore ignis habet sedem, qui uelut subuolare ostenditur in excelsum cerebri locum, tanquam in caelum corporis nostri,
unde et radii emicant oculorum, de cuius medio, uelut centro quaedam non solum ad oculos, sed ad ceteros sensus tenues fistulae
deducuntur. Siquidem in eo officium uolunt esse decoctionis ciborum amplexu et calefacto suo et in sanguine mutandorum.
[68]
Intestinarum autem ratio: idcirco longis anfractibus in circulorum ordinatae sunt modo, ut susceptos cibos paulatim egerant,
et ex ipsis ea quae intrinsecus sunt, humorem sensim suscipiant. Aluus dictus eo quod in eum, quasi in alueum, omnis humor
cibo permixtus defluat ac recurrat, et inenarrabili modo ciborum suco uniuersum corpus quasi e latere, ualles uicinas inrigando
adimpleat.
[69]
Porro aluus, uenter et uterus differunt. Venter est enim qui apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem. Aluus
interior pars, qua cibum recipit et purgari solet. Vterum solae mulieres habent in quo concipiunt. Confundunt tamen hoc auctores
et uterum pro utriusque sexus uentre ponunt.
[70]
Genitalia autem, sicut nomen ipsud docet, a gignendo dicta. Natium caro conglobata sedendi officio facta est, ne, premente
corporis mole, ossibus cederet. Feminae sunt femorum partes, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Vnde et praeliatores
feminibus equos amisisse dicuntur.
[71]
Genua a genis dicta, eo quod in utero cohaereant et cognata sint oculis. Vnde Ennius "atque genua conprimit arta gena". Tibiae
dictae sunt quasi tubae. Plantae uero a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit homo,
sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Calces autem a callo pedum sic nominatae.
[72]
Pedum digiti et decorem et usum ferunt. Nam currere non possunt, nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum
saltumque capiamus.
Reliqua ossa corporis uelut columnae quaedam quibus caro sustentatur inserta sunt et neruorum uinculis conligata, ut aptissimo
motu flectantur. Haec Lactantius ceterique de ratione corporis scripserunt.
18
[74]
Inter infantiam et pueritiam reliquasque aetates.
Prima hominis aetas infantia est, secunda pueritia, tertia adulescentia, quarta iuuentus, quinta senectus, sexta senium. Duae
primae aetates singulis annorum terminantur ebdomadibus, propter simplicem uitam. Nam infantia septimo anno finitur, quartodecimo
pueritia; dehinc sequens adulescentia duabus constat ebdomadibus propter intellectum et rationem. Quae duo nondum erant in
pueris, et porrigitur haec aetas a quinto decimo anno usque ad uicesimum octauum.
[75]
Post haec succedens iuuentus tribus ebdomadibus permanet, propter tria illa, intellectum et actionem corporisque uirtutem.
Ista aetas a uicesimo octauo anno exoritur et quadragesimo nono consummatur, quando et in feminis partus deficiunt.
[76]
Porro senectus quattuor ebdomadibus conpletur propter accedentem in illis tribus animi et corporis grauitatem. Incipit enim
haec aetas a quinquagesimo anno et septuagesimo septimo terminatur. Vltima uero senium nullo certo annorum tempore definitur,
sed solo naturae fine concluditur.
[77]
Inter senectutem autem et senium hoc díffert, quod senectus est uergens aetas a iuuentute in senium, nondum tamen decrepita;
senium uero est fessa atque extrema aetas et uitam ultimam anelans.
19
[78]
Inter infantem et puerum.
Infans qui nondum fari potest. Pueri uero a puritate uocati sunt quasi puros, siue quia nondum lanuginem floremque genarum
inducunt.
[79]
Puella autem a paruitate uocata, quasi pulla. Vnde et pupillos et pupillas non pro conditione, sed pro aetate puerili uocamus.
Puer olim et masculus et femina appellabantur, sicut infans. Haec consuetudo communis puerperam uocat. Proprie autem puerperas
dici quae primum enixae sunt et quod pueri id est puellae, admodum pariant.
[80]
Egressi pueritiam masculi puberes nuncupantur, qui iam gignendi possibilitatem sumunt; feminae uero uirgines uel uiragines
dicuntur. Dicta autem uirago uel quod a uiro sumpta sit uel quod sit masculini uigoris similis. Pubertatem egressi mox adulescentes
appellantur. Adulescens autem dictus ab adolendo atque crescendo. Vnde et quidam, de agricultura loquens, maturescentem fructum
adulescentem uocauit.
[81]
Post adulescentiam quoque iuuenes fiunt. Iuuenes autem dicti, quod iuuare posse incipiunt, ut in bubus iuuenci cum a uitulis
discesserint.
[82]
Iam uero mediae aetatis proprie dicuntur uir et mulier. Vir autem nuncupatur, ut ait Lactantius, quod maior in eo uis est
quam in feminis, et hinc uirtus nomen accepit. Item mulier a mollitie dicta, inmutata et detracta littera, ueluti mollier.
[83]
Sed ideo uiris plus roboris datum est, quo facilius ad patientiam coniugalem feminae cogerentur. Mulier autem non pro corruptela
integritatis, sed pro sola maturitate aetatis mulier nominatur; sicut et uir pro sola uirilitate, etiamsi ab opere feminae
admixtionis habeatur inmunis.
[84]
Extremae iam aetatis senes et anus uocantur. Senes autem ita quidam dictos putant, eo quod se nesciunt et per nimiam aetatem
delirant atque desipiunt. Vnde et Plato ait; "In pueris crescit sensus, in iuuenibus uiget, in senibus minuitur". Anus autem
ex multis annis dicta, quasi annosa.
20
[85] Inter rationale et rationabile hoc interesse sapiens quidam dixit: Rationale est quod rationis utitur intellectu, ut est homo; rationabile uero quod ratione dictum uel factum est.
21
[86] Inter mentem et rationem hoc differt: mens est pars animae praestantior, a qua procedit intellegentia. Ratio uero est motus quidam animi uisum mentis acuens, ueraque a falsis distinguens.
22
[88] Inter sensum et memoriam hoc interest: sensus est rei cuiusque adinuentio; memoria, rei inuentae recordatio. Ille excogitata repperit, haec reperta custodit.
23
[87] Inter memoriam et mentem et cogitationem talis distinctio est, quod memoria praeterita retinet, mens futura praeuidet, cogitatio praesentia conplectit.
24
[89]
Inter intellegibilia et sensibilia taliter ueteres discreuerunt: intellegibilia esse quae in mente animoque percipiuntur;
sensibilia autem, quae uisu tactuque corporeo sentiuntur.
[90]
Sunt autem sensus corporei quinque: uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Visui subiacet habitus et color, seu magnitudo
mensurae. Auditui uoces et sonus. Odoratui nidorum flagrantia, uel quae aliter se habent. Gustui sapor amarus seu dulcis.
Tactui calida uel frigida, dura uel mollia, aspera siue lenia.
[91]
Hii autem quinque sensus ex partibus elementorum sunt, sed non ex omnibus elementis quattuor, sed ex aere terraque gignuntur.
Ex aere quidem uisus, odoratus, auditus; ex terra tactus saporque nascitur.
25
[92]
Inter animam et corpus ita secernitur: anima est substantia incorporea, intellectualis, rationalis, inuisibilis atque inmobilis,
habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretumque terrenum, nihil humidum, flabileque uel igneum; at
contra corpus est substantia uisibilis atque mobilis, habens semen ex uitio, et ex terrena faece materiam.
Sed anima, quia spiritalis creatura est, initium nouit, finem habere non nouit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent
enim initium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quattuor elementis constat, igne, aere, aqua, et terra, dum fuerit excedente
anima resolutum, redit rursus unde fuerat ortum. Inde et partim mortales, et partim inmortales sumus. Animae enim naturam
habemus communem cum angelis, carnem cum pecoribus.
26
[93] Inter carnem et corpus taliter quidam doctorum distinxit dicens: "Omnis caro et corpus, non omne corpus et caro est. Caro est quae proprie sanguine, neruis, ossibusque distinguitur; corpus uero, quamquam et caro dicatur, interdum tamen et aereum nominatur, quod tactui uisuique non subiacet, et plerumque uisibile est atque tangibile. Paries corpus est, sed non caro; lapis corpus dicitur, sed non caro. Sic et Apostolus corpora caelestia appellat et corpora terrestria. Caeleste corpus solis ac lunae et stellarum, terrestre ignis, aeris, aquae et terrae et reliquorum quae absque anima his censentur elementis".
27
[94] Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: "Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua uiuimus, aliud animum quo sentimus et sapimus". Vnde et ualente in corpore anima, nonnumquam animus perit, sicut accidere dementibus solet. [95] Addunt quoque animam morte soporari, animum somno. Ob hoc inde putant esse diuersum pro eo quod actionis officio separantur. Qui uero utrumque indifferenter accipiunt ueracius sic argumentantur: quod neque uiuere sine sensu possumus nec sentire sine uita. [96] Idcirco nequaquam posse dicunt esse diuersum quod a se minime separatur, sed idem unum et uiuendi habere uigorem et sentiendi perfrui rationem; et dum sint utrumque unum, uaria sumpsere uocabula, pro diuersitate affectionum. Sicut enim spiritus pars animae est, pro quo imagines rerum corporalium inprimuntur, sic animus pars eiusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens eiusdem portio est, per quam omnis ratio intellegentiaque percipitur; [97] sicut uoluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constent appellatione, non tamen ita diuiduntur in substantia sicut in nomine, quia eadem omnia una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est; dum intellegit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, uoluntas est; dum recordatur, memoria est; dum membra uegetat, anima est, et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis corporis sopore delinita quiescit, rursusque commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.
28
[98]
Inter animam et spiritum hoc doctores differre dixerunt, quod anima ipsa uita est hominis, praestans sensum motumque corporis;
spiritus autem ipsius animae est quaedam potentia rationalis, pro quo lege naturae praestare uidetur pecoribus ceterís. [Proinde anima flatus uitae est, animalem hominem faciens; spiritus autem, uis est quae carnales concupiscentias calcat, atque
ad inmortalitatem uitae hominem prouocat. ]
[99]
Certissime autem spiritum animam esse euangelista testatur, quia animam quam Christus in carne suscepit spiritum nominauit.
Nam cum dixisset Dominus: Potestatem habeo ponendi animam meam, quam sine dubio tunc posuit, quando in cruce, inclinato capite,
spiritum tradidit.
Omnis autem anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima. Nam et ipse Deus spiritus est, et tamen anima non
est; angeli quοque siue uenti spiritus sunt, animae tamen non sunt.
[100]
Ipsam autem animam alii ignem, alii sanguinem esse dixerunt, alii incorpoream nec habere ullam figuram. Nonnulli quoque eandem
diuinae naturae esse partem impia temeritate crediderunt.
[101]
Nos autem eandem non ignem uel sanguinem, sed incorpοream dicimus, passibilem atque mutabilem, carentem pondere, figura siue
colore. Nec credimus partem sed creaturam esse Dei, nec de substantia Dei uel de qualibet subiacentí elementorum materia,
sed ex nihilo fuisse creatam.
[102]
Nam, ut ait quidam, si eam Deus de semetipso fecisset, nequaquam uitiosa, uel mutabilis, uel misera esset. Item, si ex elementis
esset uisibilibus facta, haberet utique ex terra soliditatem, aut ex aqua humorem, aut flatum ex aere, aut calorem ex igne;
sed quia his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quia cum illis nihil probatur habere commune.
[103]
Vnde praue a quibusdam creditur esse corporea, quae pro id ad Dei imaginem facta est ut etsi non incommutabilis ut Deus esset,
tamen incorporea ut existeret. Si enim corpoream credimus animam, ergo et Deum credimus habere corpoream formam, quia eandem
ad suam condidit imaginem.
[104]
Huius autem partes nonnulli ueterum tres esse dixerunt: rationale, irascibile et concupiscibile. Rationale, per quam inuisibilia
conspicit; irascibile, per quod impetus irae suae emendat et corrigit; concupiscibile, per quam concupiscentiam carnis spiritali
uirtute conpescit. Cuius domicilium quidam in pectore esse uoluerunt, quidam uero in capitis arce eam habitare dixerunt, tamquam
in caelo rectorem [ut a summo omnia contempletur]. Alii autem nullum ei certum locum definiunt, sed eam per omnes artus infusam discurrere dicunt.
[105]
De origine autem eius uariae habentur opiniones. Verum tamen, sine adfirmandi praesumptione, quid autem inde Patrum disputatio
senserit, referamus. Inter quos sanctissimus Fulgentius incertam de hac quaestione sic profert sententiam, cuius breuiter
uerba ponenda sunt: "Vtrum, inquit, sicut caro nascentium, sic omnes animae ex Adam uenire credantur, an nouae fiant et ex
parentibus minime propagentur?" Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia contrariis obiectionibus destruitur.
[106]
Nam illi qui nouas animas dicunt singulis corporibus dari, cum illis opponi coeperit cur anima paruuli, quae non propagatur,
ut caro, cum carne originalis peccati teneatur consortio "numquid iniustus est Deus, ut cum carne mittat animam in ignem aeternum,
quae cum non habent commune peccatum", hoc cum illis opponitur omnino deficiunt.
At contra illi qui asserunt animas cum ipsis corporibus propagari, pοssunt quidem in paruulis iustum Dei iudicium firmare,
ut commune habeant peccatum originale, sicut communem uindicant utriusque propagationem. Sed in cοnsideratione seminum quae
non concepta pereunt, et ipsi penitus obmutescunt.
[107]
Animam quippe humanam certum est aeternitatem in ipso conditionis suae munere percepisse, quae necesse est ut corpus in quo
hic quantulumcumque tempus uixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profluxisse siue illa quae concipiuntur,
siue quae nocturna inlusione funduntur? Quod omnis sapiens uidet quam sit absurdum et a ratione omnimodis alienum.
His ergo propositionibus de animae origine partes se inuicem uincunt, quia unaquaeque earum cum alienam propositionem destruit,
ipsa non ualet adstruere quod proponit.
[108]
Ob hoc de hac quaestione cautius quaerendum est: maxime quia a sanctis uiris nihil certius definitum est, nec sanctarum Scripturarum
auctoritate manifestius pronuntiatur. Illud tamen tenendum est: paruulorum animas nexu peccati originalis esse adstrictas,
quae nisi percipiant baptismatis sacramentum, regni caelestis participes esse non possunt, sed cum carne et commune habebunt
peccatum, et pari iudicio damnabuntur in ignem aeternum.
29
[109]
Inter concupiscentiam carnis et spiritus hoc interest: concupiscentia carnis est motus animae turpis in affectum sordidae
delectationis; concupiscentia uero spiritus est ardens intentio mentis in desideria sanctae uirtutis. Ista sibi consentientes
mittit ad regnum, illa ad supplicium sempiternum. Illa lex peccati est, de primi hominis damnatione descendens; ista lex mentis
est de munere Redemptoris nostri procedens. Haec autem sibi inuicem pro affectu uirtutum uitiorumque quotidiana conluctatione
taliter aduersantur.
[110]
Concupiscentia namque carnis primum inlecebras uitiorum in cogitationibus gignit; concupiscentia uero spiritus e contrario
cogitationes sanctas indesinenter opponit. Illa fabulis uanis oblectatur et uerbis, ista Scripturarum meditationibus atque
praeceptis. Illa gaudet spectaculis rerum terrestrium, ista contemplatione caelestium gaudiorum. Illa terrena gaudia quaerit,
ista gemitus et suspiria trahit. Illa torpore somni atque pigritia corpus relaxat, ista uigiliis et conpetentibus orationibus
elaborat.
[111]
Illa per ingluuiem inlecebris uentris et desiderio gutturis aestuat, ista semetipsam ieiuniis et abstinentiae cruciatibus
macerat. Illa luxuriae subdita turpium perpetrationum affectus, quos intentione ο cogitationis agit, perfectione uoluptatis
explere contendit; ista castitatis et pudicitiae pulchritudinem diligit. Illa auaritiae flamma succensa appetit lucrum et
fugit damna temporalium rerum; ista contemnes mundum solum sibi uindicat Christum. Illa inuidia nullum sibi superiorem uel
aequalem esse permittit, sed interno liuore uulneris de cunctorum profectu tabescit; ista de cunctorum uirtutibus gaudet,
et minores sibi per caritatem praeponit.
[112]
Illa ira exaestuans, nihil aequanimiter portat, sed perturbatam mentem usque ad uocis tumultum exaltat; ista nulla exasperatione
mouetur, sed per tranquillitatis mansuetudinem patienter omnia sustinet. Illa tristitia inficitur, dum quaelibet aduersa persenserit;
ista nullo maerore frangititur, sed etiam mala de proximis portans, ab interiore gaudio non mouetur. Illa ambitione honorum
inficitur et humanis laudibus, uel inlecebris uanae gloriae delinitur; ista humilitatem amat, et soli Deo suο, qui inspector
est mentis, placere delectat. Illa inflata superbiae fastu cor miserum eleuat; ista, ne a celsitudine sua corruat, usque in
infima seipsam humiliat.
[113]
Sed quid plura? Concupiscentia carnis in omnium uitiorum multitudinem sibi consentientes praecipitat, concupiscentia uero
spiritus mentem lassam ne deficíat, spe futurae gloriae corroborat. Proinde illa, quamuis superet, nullatenus desperandum
est, quia, reparato certamine, possumus de ea etiam gloriosius triumphare. Ista quamuis uincat, de uictoria non est secura,
quia callidus hostis, etsi deuictus interdum, tamen uictores ultima uincit, et quos prima congressione non percutit, decipere
in finem tendit.
[114]
Hinc est etiam quod ipsa concupiscentia carnis usque in huius uitae terminus dimicare non cessat. Sed si concupiscentia spiritus
usque in finem superet, uictoriae pace secura in aeternum cum suis uictoribus regnat. Quando, consumpto concupiscentiae aculeo,
nec carni spiritus, nec caro spiritui aduersabitur, sed utraque inuicem aeternae pacis concordia copulatae, Redemptori suo
sine ulla oppugnatione in perpetuum adhaerebunt.
30
[115]
Inter gratiae diuinae infusionem et humani arbitrii uoluntatem hoc interest: arbitrium est uoluntas liberae potestatis, quae
per se sponte uel bona uel mala appetere potest; gratia autem est diuinae misericordiae gratuitum donum, per quod et bonae
uoluntatis initium et operis promeremur effectum. [Nullus autem liberi arbitrii <...> quicquam posse praeualere uirtutem, nisi supernae gratiae sustentetur iuuamine.]
Diuina quippe gratia praeuenitur homo, ut bonus sit, nec humanum arbitrium Dei gratiam antecedit; sed ipsa gratia Dei nolentem
hominem praeuenit ut etiam bene uelit.
[116]
Nam pondere carnis homo sic agitur, ut ad peccandum sit facilis, tardus ad penitendum. Habet de se unde corruat, et non habet
unde consurgat, nisi, gratia Conditoris ut erigatur manum iacenti extendat. Denique homini per Dei gratiam liberum restauratur
arbitrium quod primus homo perdiderat. Nam ille habuit inchoandi boni liberum arbitrium, quod tamen Dei adiutorio perficeretur.
Nos uero, et inchoationem liberi arbitrii et perfectionem de Dei sumimus gratia. Quia et incipere et perficere bonum de ipso
habemus, a quo et gratiae donum datum, et liberum arbitrium in nobis restauratum.
[117]
Dei est ergo bonum quod agimus propter gratiam praeuenientem, et subsequentem. Nostrum uero est, propter obsequentem liberi
arbitrii uoluntatem. Nam si Dei non est, curilli gratias agimus? Et si nostrum non est, cur retributionem bonorum operum expectamus?
Proinde ergo in eo quod gratia praeuenimur, Dei est, in eo uero quod bene operando praeuenientem gratiam sequimur, nostrum
est.
Nemo autem Deum meritis antecedit, ut tenere eum quasi debitorem possit. Sed miro modo aequus omnibus conditor alios praedestinando
praelegit, alios uero in suis prauis moribus iusto iudicio derelinquit. Vnde uerissimum est gratiae munus non ex humana uirtute
uel ex merito arbitrii consequi, sed solius diuinae pietatis bonitate largiri.
[118]
Quidam enim gratissimae misericordiae eius praeuenientis dono saluantur, effecti uasa misericordiae; quidam uero reprobi
habiti, ad poenam praedestínati, damnatur, effecti uasa irae. Quod exemplum de Esau et Iacob necdum natis colligitur. Qui
dum essent una conceptione uel partu editi, parique nexu peccati originalis adstricti, alterum tamen eorum ad se misericordiae
diuinae praeueniens bonitas gratuita traxit, alterum quadam iustitiae seueritate odio habitum in massam perditionis relictum
damnauit, sicut et per prophetam idem Dominus loquitur dicens: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
[119]
Vnde consequens est nullis praeuenientibus meritis conferri gratiam, sed sola uocatione diuina, neque quemquam saluari siue
damnari, eligi uel reprobari, nisi ex proposito praedestinantis Dei, qui iustus est in reprobatis, misericors in electis.
Vniuersae enim uiae Domini misericordia est ueritas.
[122]
Omne autem donum gratiae non omnibus ad integrum datur, sed singulis dona singula diuiduntur, scilicet ut, quasi membra corporis
singula officia habeant, et alter indigeat alteri quod non habet alter; proinde omnium fiunt communia, dum fiunt sibimet membra
inuicem necessaria.
31
[123]
Inter legem et euangelium hoc interest, quod in lege littera, in euangelio gratia. Illa habuit umbram, ista imaginem. Illa
data est propter transgressionem, ista propter iustificationem. Illa ignoranti demonstrat peccatum, ista agnitum adiuuat,
ut uitetur. Illa flagitiis deditos increpat, ista peccantes bonitate propria liberat. Illa talionem reddendam decreuit, ista
etiam pro inimicis orare iussit. Illa, coniugiorum indultis habenis, crescere et generare praecepit, ista continentiam suasit.
[124]
Illic praedicatur circumcisio sola carnis, hic lauacrum in ablutione cordis et corporis. Illic Cananitidis regnum et promissions
rerum temporalium continentur, hic uita aeterna regnumque caelorum promittitur. Illic sabbati otium et requies celebratur,
hic ipsa sabbati requies in Christo habetur, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam,
et inuenietis requiem animabus uestris. Illic esca animalium inmundorum prohibetur, hic in corpore Christi, id est in sanctis
suis, non admittitur quicquid per illa inmunda animalia in mores hominum significatur.
[125]
Illic, pecoríbus immolatis, carnis et sanguinis hostiae offerebantur, hic sacrificium carnis et sanguinis Christi offertur,
quod per illa animalia figurabatur. Illic ex carne Agni Pascha celebratur, hic Pascha nostrum immolatus est Christus, qui
est uerus Agnus inmaculatus. Illic Neomeniae, id est nouae lunae principia colebantur, hic noua creatura in Christo accipitur,
ut Paulus ait: Si qua in Christo noua creatura, uetera transierunt, ecce facta sunt noua.
[126]
Quid plura? In lege quippe res gestae per figuram in significationem futurorum adnuntiabantur, in gratia uero euangelicae
ueritatis, quae illic enuntiata fuerunt, explentur. Item in lege mandata scripta sunt et promissa, sed mandata legem implere
uel conseruare iubebant, promissa uero, figuris obtecta sacramentorum, futuram euangelicam gratiam praedicabant. Ιn lege enim
mandata tenentur, promissa uero in euangelii plenitudine consummantur. Legem enim euangelia conplent, et significationem coepti
plenitudo Testamentorum.
[127]
Item nihil amplius lex praestitit, nisi quod solum peccatum monstrauit, non abstulit, et sub suo terrore redactos homines
seruos effecit, et inde spiritum seruitutis habuisse príorem populum Apostolus docuit. Euangelium uero ueniens crudelitatem
legis amouit; peccata, quae lex puniebat per spiritum seruitutis, laxauit per spiritum adoptionis, filíos ex seruis reddidit,
amorem implendae legis omnibus condonauit, et si deinceps punienda commíserit, per eundem adoptionis spiritum indulgit; formam
bene agendi praebuit, et ut possint agi quae docuít adiutorem Spiritum infudit.
[128]
Nam praecepta legalia quae illi populo data sunt, conparatione meliorum, etiam non bona dicuntur, quia quae praecipiunt non
perficiunt; gratia uero euangelii quod exterius imperat, interius ut perficiatur iuuat. Ezechielis enim testimonio dicitur:
Dedi eis praecepta non bona. Vtique quia in eis quadam inutilia infirmioribus sensibus agenda permissa sunt, sicut illud,
ubi Deus Israhelitarum cupiditatem spoliis Aegyptiorum satiari permisit.
[129]
Nam et pro eo quod carnalis populus modum egrederetur uindictae, lex permittit carnalibus uicem rependere mali, quod euangelia
firmioribus uetant. Proinde ergo dicuntur non bona, quoniam euangelio conparata, legis praecepta inferiora noscuntur. Ante
aduentum enim Redemptoris nostri, gentilis populus ideo non obtemperauit legi, quia nondum intellegebatur sensu spiritali.
Lex enim grauia atque dura secundum litteram iubebat, ideo contemnebatur. Venit enim gratia euangelii, temperauit legis austeritatem,
adplicauitque populum sibi gentilem.
32
[130]
Inter actiuam et contemplatiuam uitam haec distinctio est: actiua uita est quae in operibus iustitiae et proximi utilitate
uersatur; contemplatiua autem quae uacans ab omni negotio, in sola Dei dilectione defigitur. Harum una in opere bonae conuersationis,
altera in contemplatione inmutabilis ueritatis est. Vna, quae ex fide in hac peregrinatione uiuit, altera quae bene uiuentes
usque ad regnum perducit.
[131]
Actiuae enim uitae magna sunt praemia, sed contemplatiuae potiora. Actiua uita ex bonis operibus incipit, contemplatiua peruenit
ad quod intendit. Actiuae uitae opera cum corpore finiuntur, contemplatiuae autem gaudia in fine amplius crescunt. Illa enim,
quamuis utilis et bona, tamen cum requies uenerit, transitura. Ista uero boni operis transituri merces est et requies permansura.
[132]
Contemplatiua uita per Rachel ostenditur, quae erat pulchra sed sterilis, quia per contemplationis otium minus operum filii
generantur. Actiuam autem uitam monstrabat Lia sine oculis, sed fecunda, quia actio laboriosa quidem est minusque alta considerans.
Sed in eo quod se erga proximi utilitatem plus exhibet, fecundior in operibus quasi in filiis crescit. Sic et Μartha et Maria,
quarum una uirtutibus mentem exercebat in opere, altera requiescebat defixa in contemplatione.
[133]
Hii autem qui ad contemplationis otium uenire contendunt, prius se in studio actiuae uitae exercere debent, ut dum opera
iustitiae faeces peccatorurn exauriunt, cor mundum exhibeant ad uidendum Deum. Nam mens quae aut temporalem adhuc gloriam
quaerit, aut carnalis concupiscentiae temptationibus cedit, a contemplatione proculdubio prohibetur. Vnde et populus dum legem
acciperet a monte, id est a sublimi contemplatione, quasi carnalium curiositas remouetur. Et in Euangelio curatus a legione
uult Dominum per contemplationem sequi, sed iubetur domum reuerti et in actiuae uitae operatione uersari.
[134]
In ipso autem contemplationis uel actionis usu interdum magna differentia animorum est. Nam quibusdam sola contemplatio proficit,
quibusdam uero actiua sola est consolatio. His media et de utrisque conposita utilior est magis ad refouendas mentis angustias,
quae solent per unius intentionem nutriri, ut de utriusque partibus melius temperentur. Nam et quod per diem Saluator signis
et miraculis in urbibus coruscabat, actiuam nobis commendabat uitam. Quod uero in monte orationis studio pernoctabat, uitam
contemplationis significabat.
[135]
Idcirco Dei seruus iuxta imitationem Christi, nec actualem uitam amittit, et contemplatiuam agit. Aliter enim incedens offendit.
Sicut enim per contemplationem amandus est Deus, ita per actualem uitam diligendus est proximus. Ac per hoc sic non possumus
sine utraque esse uita, sicut et sine utraque dilectione esse nequaquam possumus.
33
[136]
Inter fidem et opus hoc distat, quod ex fide possibilitas boni operis inchoatur, ex opere ipsa fides perficitur. Opus enim
fide praeuenitur, fides operibus consummatur.
Opera autem ante fidem nequaquam prodesse, quia nihil ualet a malo declinare et agere quod pertinet ad salutem qui ipsum salutis
uel nescit uel negat auctorem. Item fides sine operibus nequaquam prodest, quia non potest per fidem Deo placere qui Deum
contemnit in opere.
[137]
Ob hoc et fides sine operibus mortua est, iuxta Iacobum; et opus extra fidem uacuum est, iuxta Paulum. [Horum enim alter fidei studium, alter operibus laudat]. Paulus praedicat ante fidem nullo modo esse opus bonum, Iacobus narrat fidem nihil ualere sine opere bono. Ac per hoc, iuxta
primum, opera fidem praecedentia nihil prosunt; iuxta alterum, subsequentia multum prosunt.
[138]
Iacobus dicit: Abraham pater noster ex operibus iustificatus est. Paulus dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi
ad iustitiam.
Quid ergo? Vtrique se destruunt? Absit. Sed utrique nos instruunt. Nam secundum Paulum, Abraham ex fide iustificari meruit,
quando Deo credidit; secundum Iacobum, ex operibus placuit, quando temptatus immolandum filium non recusauit.
34
[139] Inter fidem et spem et caritatem hoc distat: fides est diuinitatis confessio et religionis solidum fundamentum, spes est bonorum expectatío futurorum, caritas est perfecta dilectio in Deum et proximum. Harum prima credulitatem fouet praesentem, secunda promissum praestolatur futurum, tertia amorem conplectit aeternum. Quae quidem tria in huius uitae tempore ita copulantur, ut altera sine altera esse non possit. [140] Denique ueraciter credere non possumus, nisi ea quae promissa sunt speremus; nec poterimus sustinere promissa, si desit fidei credulitas firma; nec aderit fructus spei uel stabilitas fidei, nisi fuerit perfecta caritas Christi, quae et fidem ut credat adiuuet et spem expectatione corroboret. Cuius speciale secundum Apostolum inter has uirtutes traditur principatus, et cultum manet aeternum. [141] Nam et fides cessabit, dum futura quae creduntur aduenerint; et spes finem habebit, dum beatitudinem quam quisque bonus praestolatur acceperit. Sola caritas in aeternum perseuerabit, ipsa sola utramque perducens ad Christum, ipsa sola perfruens gaudium sempiternum.
35
[142]
Inter amorem, dilectionem siue caritatem hoc differt, quod amor et dilectio media sunt, et ad utrumque parata, modo in bonum,
modo in malum uertuntur; caritas autem non nisi in bonum. Cuius etiam nomen eo usque extollitur, ut et ipse Deus Caritas appelletur.
Illa est autem perfecta caritas, quae inimicos et patienter sustinet et benigne refouet. Qui uero ita non agit, longe a caritate
discedit.
[143]
Quattuor autem sunt diligenda: Deus scilicet atque proxímus, caro nostra atque anima. Prior est autem amor Dei, sequens uero
est proximí. Sed sicut per amorem Dei amor fit proximi, ita per amorem proximi amor ostenditur Dei. Dilectio in Deum origo
est dilectionis in proximum, et dilectio in proximum cognitio est dilectionis in Deum. Porro dilectio Dei a timore inchoat,
sed non sub timore perseuerat. Nam dilectio ex timore seruilis est, non libera, quia non constat ex amore Dei sed ex timore
supplicii.
[144]
In tribus autem rebus dilectio Dei exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non diuinae dilectioni subdatur. Nam dum
dicitur Dilige Deum ex toto corde tuo, omnes cogitationes referendas ad Deum praecipit; dum uero dicitur ex tota anima, omnes
affectiones animae ad Deum referri iussit; dum uero adiecit ex tota mente, indicat omnem rationem humanam, qua intellegimus
et discernimus, in rebus diuinis esse occupandam.
[145]
Item duo sunt erga proximi dilectíonem seruanda; ut et ipse praestet alio quae sibi praestari ab altero uult, et ipse non
inferat alteri quae sibi a quoquam pertimescit inferri. Ex qua gemina uirtute dilectionis in proximum omnes oriuntur uirtutes,
quibus aut utiliter quae sunt adpetenda cupimus, aut quae uitanda sunt utiliter praecauemus.
[146]
Quod enim Dominus dicit: Omnia quaecumque uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis, pertinet ad boni inpensionem
in proximum. Item quod legitur in Veteri Testamento: Quod tibi fieri non uis, alteri ne feceris, pertinet ad cauendum ne quis
malum inferat proximo. Ex his ergo duobus articulis congrue diligitur proximus, dum et beneficii inpensione fouetur et nulla
malitia laeditur.
36
[147]
Inter scientiam et sapíentiαm hoc interest, quod scientia ad agnitionem pertinet, ad contemplationem sapientia. Scientia
enim temporalia bene utitur, atque in euitandis malis, seu intellegendis uel adpetendis bonis uersatur: sapientia autem tantummodo
aeterna contemplatur. Item nonnulli uiri inter sapientiam et prudentiam ita intellegi uoluerunt, ut sapientiam in diuinis,
prudentiam autem uel scientiam in humanis negotiis ponerent.
Perfecta est autem scientia multa agere bona, et de illis laudem non quaerere quae Deus praecepit facere, et seruum inutilem
se esse ante Dei oculos existimare.
37
[148] Inter sapientiam et eloquentiam ita distinguitur, quod eloquentia constat ex uerbis, sapientia ex sententiis. Sed sapientia sine eloquentia prodesse potest. Eloquentia sine sapientia ualere non potest. "Melior est enim indiserta prudentia quam stulta loquacitas." Rerum enim studia prosunt, non ornamenta uerborum.
38
Huius philosophiae partes tres esse dixerunt, id est fisicam, logicam, ethicam. Fisica, naturalis est; ethica, moralis; logica, rationalis. Harum prima naturae et contemplationi deputatur, secunda in actione et causa recte uiuendi uersatur, tertia in discernendo uerum a falsis opponitur. [150] Quod trimodum philosophiae genus iuxta sapientes mundi in partibus suis ita distinguitur: ad fisicam pertinere aiunt disciplinas septem, quarum prima est arithmetica, secunda geometrica, tertia musica, quarta astronomia, quinta astrologia, sexta mechanica, septima medicina. Ratio autem earundem disciplinarum breuiter ista est. [151] Arithmetica namque est definitio per quam numerorum omnium ratio uel ordo consistit. Geometrica est disciplina magnitudinis et figurarum notis liniamentisque propriis distincta, uel formis. Dicta autem Geometrica a dimensione terrae, per quam uniuscuiusque termini declarari solent. [ Hanc primum Aegyptii inuenerunt pro necessitate terminorum terrae, quos Nilus inundationis tempore confundebat. ] Musica est ars spectabilis uoce gestu habens in se numerorum ac soni certam dimensionem cum scientia perfectae modulationis. Haec constat ex tribus modis, id est sono, uerbis et numeris. [152] Astronomia est lex astrorum. Astrologia est ratio quae conuersionem caeli et signorum definit, potestates ortus quoque siderum uel occasus. Hanc mathematici secuntur. Mechanica est quaedam peritia, uel doctrina, ad quam subtiliter fabricam rerum omnium concurrere dicunt. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum corporis uel salutem inuenta. Ε quibus quidem omnibus quaedam religioni conueniunt, quaedam uero longe modis omnibus aliena sunt.
39
[153] Digestis generibus siue differentiis fisicae artis, nunc partes logicas exsequamur. Constat autem ex dialectica siue rethorica. Dialectica est ratio siue regula disputandi, intellectum mentis acuens, ueraque a falsis distinguens. Haec, ut quidam ait, sicut ferrum ueneno sic sententiam armat eloquio. Rethorica est ratio dicendi, et iurisperitorum scientia, quam oratores secuntur.
40
[154] Post logicam sequitur ethica, quae ad institutionem pertinet morum. Haec enim bene uiuendi magistra est diuiditurque in quattuor principales uirtutes: prudentiam scilicet atque iustitiam, fortitudinem siue temperantiam. Prudentia est agnitio uerae fidei et scientia Scripturarum, in qua intueri oportet illud trímodιιm intellegentiae genus, quorum primum est per quod quaedam sic accipiuntur historialiter sine ulla figura spiritalium, ut sunt decem praecepta. Secundum per quod quaedam in Scripturis permixto iure accipiuntur, tam secundum fidem rerum gestarum quam etiam iuxta figurarum intellectum, sicut de Sarra et Agar, primum quod uere fuerunt, dehinc quod tropice duo Testamenta figurauerunt. [155] Tertium genus est quod tantum spiritaliter accipitur, sicut de Canticis Canticorum. Quae si iuxta sonum uerborum uel efficientiam operis sentiantur, corporalis magis luxuria quam uirtus sacramentorum accipitur. [156] Definito prudentiae genere, nunc partes iustitiae subiciamus. Cuius primum est Deum timere, religionem uenerari, honorem referre parentibus, patriam diligere, cunctis prodesse, nocere nulli, fraternae caritatis uincula amplectere, pericula aliena suscipere, opem ferre miserorum, boni accepti uicissitudinem rependere, aeqitatem in iudiciis conseruare. [157] Fortitudo est animi magnitudo, [gloria bellicae uirtutis,] contemptus honorum uel diuitiarum. Haec aduersis aut patienter cedit, aut resistit fortiter, nullis emollitur inlecebris, aduersis non frangitur, non eleuatur secundis, inuicta est ad labores, fortis ad pericula, pecuniam neglegit, auaritiam fugit, contra inprobos ad pericula animum praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cauet. [158] Temperantia est modus uitae in omni uerbo uel opere. Haec uerecundiae comes est, humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi seruat, continentiam et castitatem amplectitur, fouet decus et honestatem, restringit ratione appetitum, iram conprimit nec rependit contumeliam. Sed ex his prudentia agnitionem ueri delectat, iustitia dilectionem Dei et proximi seruat, fortitudo uim uirtutis habet metumque mortis contemnit, temperantia affectionem carnis moderat et restringit appetitum. Prima enim credit et intellegit, secunda diligit, tertia appetitum cohibet, quarta modum inponit.
41
[159]
De distinctionibus quattuor uitiorum.
Contra haec tamen quattuor uirtutum genera totidem uitia philosophi opposita dicunt: metum scilicet et gaudium et cupiditatem
siue dolorem. Nos autem haec ipsa non perfecta uitia, sed media nuncupamus eo quod propter diuersitatem morum ad utrumque
parata sunt et modo ad bonum, modo ad malum pro arbitrio uoluntatis uertuntur. Sicut enim nonnullae [male usae] uirtutes ex se uitia gignunt ― ueluti si ex mansuetudine interdum nascatur torpor et ex pietate dissolutio disciplinae, ex
iustitia crudelitatis uindicta ― ita quattuor ista, si bene utantur, uirtutes sunt; sin minus, ex uirtutibus in uitia transeunt.
[160]
Hoc modo denique, dum quisque metuit peccare, cupit beatificari, dolet pro peccatis, gaudet in operibus bonis, iam tunc quia
hii motus de amore studioque boni procedunt, pro uirtutibus accipiuntur. At contra, dum quisque metu carendi quicquam terrenum
exterritur, uel dolore amissae rei frangitur, dumque cupiditate rerum temporalium inflammatur aut gaudio adeptae rei extollitur,
tunc non uirtutes sed uere uitia nuncupantur. Ex his autem duo sunt futuri temporis, ante quid eueniat, metus et cupiditas;
alia duo praeteriti, cum quid acciderit, gaudium et dolor.
[161]
Septem autem sunt perfecta uel principalia uitia, ex quibus copiosa uitiorum turba exoritur, id est gulae concupiscentia,
fornicatio, auaritia, inuidia, ira, tristitia, inanis gloria, nouissima dux ipsa et earum regina superbia. Ex quibus omnibus
duo sunt carnalia, fornicatio et ingluuies; reliqua spiritalia.
[162]
Quae quidem in membris suis taliter distinguntur. Gulae concupiscentia in quinque modis distinguitur: primo modo, si ante
tempus cibos quis appetat, sicut Ionathan gustu mellis ieiunium soluit. Secundo modo, si lautiores escas quaerat, sicut populus
heremi manna contempto carnes Aegyptias esuriuit. Tertio modo, si diligentius quisque communes cibos procuret, sicut filii
Heli extra morem crudam ab offerentibus tollebant carnem, quam sibi accuratius praepararent. Quarto modo, si uiles escas nimium
quisque sumat. Vnde et propheta Sodomam de panis saturitate accusat. Quinto modo, si quisque ex desiderio quodcumque sumat,
sicut Esau pro lenticulae concupiscentia perdidit primogenita.
[163]
Fornicatio quoque trimodo genere discernitur. Primo quippe, dum per uoluptatis luxuriam commixtio carnis expletur; altero,
dum sola adtrectatione luxus carnis per inmunditiam prouocatur; tertio, dum intentione turpis cogitationis nocturna quisque
inlusione polluitur. Est et quartum genus fornicationis iuxta Scripturam omnis scilicet inlicita corruptio mentis, sicut idolatria
et auaritia, ex quibus fit praeuaricatio legis propter inlicitam concupiscentiam.
[164]
Porro auaritia in geminam distinguitur poenam, id est in concupiscentiam rei augendae et in metu rei carendae. Sicut etiam
quidam ait; "Non enim umquam expletur neque satiatur cupiditatis sitis". Neque solum ea quae habent amore augendi excruciantur,
sed etiam amittendi metu.
[165]
Ipsa quoque inuidia duplici adficitur flamma, id est dum aut meliori inuidet in id quod ipse non est, aut dum quemlibet consimilem
esse uidet sibi aequalem dolet.
[166]
Sequitur tristitia, cuius tria sunt genera, quarum prima, ut ait Cassianus, temperata et rationabilis, de delictorum penitudine
ueniens; altera perturbata, inrationabilis, de anxietate mentis seu de desperatione peccatorum exoriens; tertia de iracundia,
uel de inlato damno ac desiderio praepedito procedens.
[167]
Iam uero inanis gloria quadripertitam habet iactantiam. Nam sunt qui habent dona et donantem ignorant. Et sunt qui se dicunt
dona accepisse pro suis praecedentibus meritis, non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent habere se
per tumorem existimant. Item sunt quidam qui, contemnendo alios, se aliquid habere singulariter putant. Perniciosiorem autem
esse elationem de singularitate iactantiae uenientem.
[168]
Vltima superbia trimodam habet differentiam. Primum namque genus superbiae est eorum qui per transgressionem culpae contemptui
habent diuina praecepta; secundum genus eorum qui ex conseruatione mandatorum adtolluntur elatione uirtutum; tertium genus
est eorum qui per contumaciam mentis subdi dedignantur seniorum imperiis.
[169]
Quae quidem uitia, diuinitus adiuuante gratia his e contrario curantur uirtutibus. Gulae enim concupiscentiam reprimunt uigiliae
et conpunctio cordis. Fornicationem extinguit contritio cordis et corporis afflictio et oratio assidua uel laboris exercitium,
metus quoque gehennae uel amor caelestis patriae. Inuidiam superat amor fraternae dilectionis et quia caeleste regnum non
accipiunt nisi concordes.
[170]
Iram temperat patientia et ratio aequanimitatis. Auaritiam subiugat elemosina et spes aeternae retributionis. Tristitiam
fraterna conloquia et consolatio Scripturarum. Arrogantiam calcat metus ne uana gloria delinitum animum a uirtutibus cunctis
secludat et per iactantiam perdat semetipsum et pereat. Iam superbiam deprimit metus diabolicae ruinae atque exemplum humilitatís
Christi.
EXPLICIT LIBER DIFFERENTIARVM