no previous next

Isidorus

De uiris illustribus urbis Romae

digilibLT 2018
Informazioni editoriali

I. Osius episcopus Cordubensis
II. Itacius Hispaniarum episcopus cognomento Clarus
III. Siricius Romanae urbis episcopus
IV. Paulinus presbyter
V. Proba uxor Adelphi proconsulis
VI. Iohannes Constantinopolitanus episcopus
VII. Sedulius presbyter
VIII. Possidonius Africanae prouinciae episcopus
IX. Primasius Africanus episcopus
X. Proterius Alexandrinus episcopus
XI. Paschasinus Siciliensis episcopus
XII. Iulianus cognomento Pomerius
XIII. Eugipius abba
XIV. Fulgentius Ruspensis episcopus
XV. Eucherius Galliensis episcopus
XVI. Hilarius Arelatensis episcopus
XVII. Apringius Pacensis Hispaniae episcopus
XVIII. Iustinianus imperator
XIX. Facundus Ermianensis episcopus
XX. Iustinianus Valentiae ciuitatis episcopus
XXI. Iustus Orgellitanus episcopus
XXII. Martinus Dumiensis Galliciae episcopus
XXIII. Auitus episcopus
XXIV. Dracontius episcopus
XXV. Victor Tunnunensis Africae episcopus
XXVI. Iohannes sanctus Constantinopolitanus episcopus
XXVII. Gregorius Papa Romanus
XXVIII. Leander Hispalensis episcopus
XXIX. Licinianus Carthaginiensis episcopus
XXX. Seuerus Malacitanus episcopus
XXXI. Iohannes Gerundensis episcopus
XXXII. Eutropius Valentinus episcopus
XXXIII. Maximus Caesaraugustanus episcopus

1

Osius Cordubensis ciuitatis episcopus scripsit ad sororem de laude uirginitatis epistolam pulchro ac diserto comptam eloquio. In Sardicensi etiam concilio quamplurimas ipse edidit sententias. Hic autem post longum senium uetustatis, accersitus a Constantio principe minisque perterritus, metuens ne senex et diues damna rerum uel exilium pateretur, illico arrianae impietati consensit; cuius quidem uitam, ut meruit, confestim exitus crudelis finiuit. Nam post impiam, ut ait quidam, Osii praeuaricationem, dum sanctus Gregorius Eliberritanus episcopus in Cordubensi urbe iuxta imperiale decretum fuisset adductus ac minime uellet illi communicare, commotus Osius dicit Clementino Constantii praefecto uicario ut mitteret eum in exilio. At ille inquit: non audeo episcopum in exilium mittere, nisi prius eum ab episcopatu deieceris. Vt autem uidit sanctus Gregorius quod Osius uellet dare sententiam, appellat Christum totis fidei suae uisceribus exclamans: Christe Deus, qui uenturus es iudicare vivos et mortuos, ne patiaris hodie humanam praeferri sententiam aduersus me minimum seruum tuum, qui pro fide nominis tui ut reus assistens expectaculum factus sum, sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie iudica, ipse sententiam praeferre dignare per ultionem. Non ego quasi metuens de exilio fugere cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium grave sit, sed ut multi praeuaricationis errore liberentur, cum praesentem uiderint ultionem. His dictis, ecce repente Osius, residens fastu quasi regalis imperii, cum sententiam conaretur exprimere, os uertit distorquens pariter et ceruicem, ac de sessu in terram eliditur, atque illico expirauit.

Tunc admirantibus cunctis, etiam Clementinus ille gentilis expauit, et licet esset iudex, tamen timens ne in se simile supplicium iudicaretur, prostrauit se ad pedes sancti uiri, obsecrans ut sibi parceret, qui in eum diuinae legis ignoratione peccasset, et non tam proprio arbitrio quam mandatus imperio. Inde est quod solus Gregorius ex numero uindicantium integram fidem, nec in fugam uersus est nec passus est exilium; unusquisque enim timuit de illo ulterius iudicare.

2

Itacius Hispaniarum episcopus, cognomento et eloquio Clarus, scripsit quemdam librum sub apologetici specie, in quo detestanda Priscilliani dogmata et maleficiorum eius artes libidinumque eius probra demonstrat: ostendens, Marcum quemdam Menpheticum, magiae scientissimum, discipulum fuisse Manis et Priscilliani magistrum. Hic autem cum Vrsatio episcopo ob necem eiusdem Priscilliani cuius accusatores extiterant, ecclesiae communione priuatus exilio condemnatur, ibique diem ultimum fungitur, Theodosio maiore et Valentiniano regnantibus.

3

Siricius clarissimus pontifex et Romanae sedis antistes, scripsit decretale opusculum, directum ad Eumerium Tarraconensem episcopum: in quo inter alias ecclesiasticas disciplinas constituit haereticorum baptisma nequaquam ab ecclesia rescindenda. Reperimus et aliam eius epistolam ad diuersos episcopos missam, in qua condemnat Iouinianum haereticum atque Auxentium ceterosque eorum sequaces. Praefuit Romae annos quattuordecim obiitque sub Theodosio et Valentiniano imperatoribus.

4

Paulinus presbyter explicuit in benedictionibus patriarcharum triplici intelligentiae genere libellum, satis succinta breuitate compositum. Idem etiam, petente Augustino, conscripsit Ambrosii uitam, signis florentem atque doctrinis et meritis apostolorum non imparem. Siquidem et Constantius episcopus Germani uitam contexuit obitumque Paulini Oranius edidit.

5

Proba uxor Adelphi proconsulis femina inter uiros ecclesiasticos idcirco posita sola pro eo quod in laude Christi uersata est, componens centonem de Christo uirgilianis coaptatum uersiculis. Cuius quidem non miramur studium sed laudamus ingenium. Quod tamen opusculum legitur inter apochryphas scripturas insertum.

6

Iohannes Constantinopolitanae sedis episcopus, cognomento Chrisostomus, cuius oratio et plurimam cordis compunctionem et magnam suauiloquentiam tribuit, condidit iste graeco eloquio multa et praeclara opuscula. E quibus utitur latinitas duos eius de lapsis libellos scriptos ad quemdam Theodorum Iamentis et exhortationibus plenos utpote illum a bona conuersatione deiectum. Et quia monachi uitam cum eo in uno eodemque monasterio exercuerat, ideo conuersationis ibi factae eum in libris ipsis admonuit, prouocans eum ad propositum atque ostendens nulli peccatori uel impio, si ad poenitentiam redeat, desperandum.

Legimus eiusdem etiam librum alium, cuius praenotatio est: neminem posse laedi ab alio nisi a semetipso. Ad personam quoque cuiusdam nobilissimae matronae Gregoriae reperitur opus eius insigne de conuersatione uitae et institutione morum siue de compugnantia uirtutum ac uitiorum. Est etiam et alius liber eiusdem apud latinos de compunctione cordis. Alter quoque scriptus ad quemdam Eutropium, cum palatio pulsus ad altarium confugisset.

Multos praeterea composuit diuersosque tractatus, quos enumerare perlongum est. Cuius quidem studii, etsi non omnia, tamen quamplurima eloquentiae eius fluenta de graeco in latino sermone translata sunt. Hic autem tertio decimo anno episcopatus sui, discordia Theophili Alexandrini episcopi oppressus, fauentes episcopi nostri Arcadio imperatori damnauerunt eum innocentem atque ab episcopatu deiectum Pontu in exilium retruserunt.

7

Sedulius presbyter edidit tres libros dactilico heroico metro compositos, quorum primus signa et uirtutes ueteris testamenti potentissime resonat, reliqui uero gestorum Christi sacramenta uel miracula intonant.

8

Possidonius Africanae prouinciae episcopus. Hic stilo prosecutus est uitam sancti Augustini cuius etiam operi subiecit indiculum scriptorum eius, enumerans quanta idem beatissimus doctor scripserit, ubi plusquam quadringentorum librorum uolumina supputantur. Homiliarum uero et epistolarum quaestionumque infinitus modus ita ut pene uix possit quisquam articulo suo aliena tanta scribere quanta ille proprio labore composuit.

9

Primasius Africanus episcopus composuit sermone scholastico de haeresibus tres libros directos ad Fortunatum episcopum, explicans in eis, quod olim beatissimus Augustinus in libro haereseorum imperfectum, morte interueniente, reliquerat: in primo namque ostendens, quid haereticum faciat, in secundo et tertio digerens, quid haereticum demonstret.

10

Proterius Alexandrinae antistes ecclesiae scripsit epistolas ad Leonem, Romanae sedis episcopum, de festiuitate paschali. Hunc autem Leonis Augusti temporibus Dioscori haeretici succesores, auctore Timotheo, seditione facta, crudelissime peremerunt, ipsumque Timotheum sibi pro Alexandrino episcopo statuerunt.

11

Paschasinus Siciliensis episcopus, edidit unam paschalem epistolam ad Leonem supradictum papam directam, in qua refert paschalis mysterii his uerbis: "Est, inquit, possessio, quae appellatur Meltinas, in montibus arduis ac siluis densissimis constituta; illic perparua atque uili opera constructa ecclesia est, in cuius baptisterio, nocte sacrosancta paschali baptizandi hora, cum nullus canalis sit uel fistula nec aqua omnino uicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum sit, ut uenerat aqua, ex se discedit". Claruit sub Theodosio iuniore, Arcadii imperatoris filio.

12

Iulianus quidam, cognomento Pomerius, hic octo libros de animae natura in dialogi more conscripsit. Quorum primus continet, quid sit anima uel qualiter credatur ad Dei imaginem facta. In secundo loquitur, utrum anima corporea an incorporea sit. In tertio disserit, primo homini unde sit anima facta. In quarto utrum noua anima sine peccato fiat, an peccatum primi hominis ex illo propagata originaliter trahat. In quinto describit, quae sit facultas animae. In sexto eloquitur unde sit ea discordia qua carni spiritus uel caro spiritui aduersatur. In septimo autem scribit de differentia uitarum ac mortium, uel resurrectione carnis et animae et de eius resurrectione. In octauo loquitur de his, quae in fine mundi futura sunt, uel de questionibus quae solent de resurrectione proponi, siue de finibus bonorum atque maIorum.

Hic tamen in secundo eiusdem operis libro, Tertulliani erroribus consentiens, animam corpoream esse dixit, quibusdam hoc fallacibus argumentis astruere contendens. Edidit etiam unum libellum de uirginibus instituendis, alios quoque tres de futurae uitae contemplatione, uel actuali conuersatione, necnon etiam de uitiis atque uirtutibus.

13

Eugipius abba, hic ad quemdam Paschasium diaconum libellum de uita sancti monachi Seuerini transmissum breui stilo composuit. Scripsit etiam regulam monachis consistentibus in monasterio sancti Seuerini, quam eisdem moriens quasi testamentario iure reliquit. Claruit post consulatum Importuni iunioris, Anastasio imperatore regnante.

14

Fulgentius Afer ecclesiae Ruspensis episcopus, in confessione fidei clarus, in scripturis diuinis copiosissime eruditus, in loquendo quoque dulcis, in docendo ac disserendo subtilis, scripsit multa. E quibus legimus de gratia Dei et libero arbitrio libros responsionum septem, in quibus Fausto Galliae Regiensi urbis episcopo, pelagianae prauitati consentienti, respondens obnititur eius profundam destruere calliditatem.

Legimus et eiusdem librum de Sancta Trinitate ad Felicem directum notarium. Librum quoque regulae uerae fidei, et alium de sacramento incarnationis Domini nostri Ihesu Christi. Extant et duo eiusdem libri de ueritate praedestinationis ad episcopos missi, in quibus demonstrat, quod gratia Dei in bonis uoluntatem humanam praeueniat, et quod Deus quosdam praedestinationis suae munere iustificans praeelegit, quosdam uero in suis reprobis moribus occulto quodam iudicio derelinquit.

Est et liber altercationis eius, quo de fide cum Trasamundo rege idem beatus Fulgentius disputauit. Ad Ferrandum quoque, ecclesiae Carthaginiensis diaconum, unum de interrogatis quaestionibus scripsit libellum. Inter haec composuit multos tractatus quibus sacerdotes in ecclesiis uterentur. Plurima quoque feruntur ingenii eius monumenta. Haec tantum ex pretiosis doctrinae eius floribus carpsimus. Sors melior, cui delicias omnium librorum eius praestiterit Dominus. Claruit sub Trasamundo rege wandalorum Anastasio imperatore regnante.

15

Eucherius episcopus, elegans sententiis, ornatus in uerbis, edidit ad Hilarium Arelatensem antistitem, heremi deserta petentem, unum opusculum de laude eiusdem heremi, luculentissime et dulci sermone dictatum, in quo opere laudamus doctorem etsi pauca tamen pulchra dicentem. Breuitas enim, ut ait quidam, laus est interdum in alia parte dicendi, in uniuersa eloquentia laudem non habet.

16

Hilarius Arelatensis episcopus scripsit uitam parentis et prodecessoris sui sanctissimi ac uenerabilis Honorati episcopi, suaui ac praeclaro praedicatam eloquio.

17

Apringius ecclesiae Pacensis Hispaniarum episcopus, disertus lingua et scientia eruditus, interpretatus est Apocalipsin Iohannis apostoli, subtili sensu atque illustri sermone, melius pene quam ueteres ecclesiastici exposuisse uidentur. Scripsit et nonnulla quae tamen ad notitiam nostrae lectionis minime peruenerunt. Claruit temporibus Theudi principis Gothorum.

18

Iustinianus imperator quosdam libros de incarnatione Domini edidit, quos etiam per diuersas prouincias misit. Condidit quoque et rescriptum contra Illiricianam sinodum et aduersus africanos episcopos, in quo tria capitula damnare contendit, id est, Theodori Mopsuesteni episcopi, dicta siue rescripta Theodoreti et epistolam quae dicitur Hibae Edesseni episcopi.

19

Facundus Hermianensis ecclesiae episcopus, duodecim libros pro defensione trium capitulorum scripsit, quorum stilo elicuit, praefata tria capitula in proscriptione apostolicae fidei et Chalcedonensis sinodi impugnatione fuisse damnata, id est, epistolam Hibae Edesseni episcopi, ad Marim Persam directam, et Theodorum Mopsuestenum episcopum, et Theodoreti Cyri episcopi dicta. Claruit post consulatum Basilii anno decimo, regnante Iustiniano imperatore.

20

Iustinianus ecclesiae Valentinae episcopus, ex quattuor fratribus et episcopis eadem matre progenitis unus, scripsit librum responsionum ad quemdam Rusticium de interrogatis quaestionibus, quarum prima responsio est de Spiritu Sancto; secunda est contra Bonosiacos, qui Christum adoptiuum et non proprium dicunt; tertia responsio est de baptismo Christi, quod iterare non licet; quarta responsio est de distinctione baptismi lohannis et Christi; quinta responsio est, quia Filius sicut Pater inuisibilis sit. Floruit in Hispaniis temporibus Theudi principis Gothorum.

21

Iustus Orgellitanae ecclesiae episcopus et frater praedicti Iustiniani, edidit libellum expositionis in Canticis Canticorum, totum ualde breuiter atque aperte per allegoriarum sensum discutiens. Huius quoque fratres Nebridius et Elpidius quaedam scripsisse feruntur, quibus quia incogniti sumus magis reticenda fatemur.

22

Martinus Dumiensis monasterii sanctissimus pontifex, ex Orientis partibus nauigans Galliciam uenit, ibique conuersis ab arriana impietate ad fidem catholicam Sueuorum populis regulam fidei et sanctae religionis constituit, ecclesias informauit, monasteria condidit, copiosaque praecepta piae institutionis composuit.

Cuius quidem ego ipse legi librum de differentiis quattuor uirtutum, et aliud uolumen epistolarum in quibus hortatur uitae emendationem et conuersationem fidei, orationis instantiam, elemosynarum distributionem, et super omnia cultum uirtutum omnium pietatem. Floruit regnante Theodemiro rege Sueuorum, temporibus illis, quibus Iustinianus in re publica et Athanagildus in Hispaniis imperium tenuere.

23

Auitus episcopus, scientia secularium litterarum doctissimus, edidit quinque libellos heroico metro compositos, quorum primus est de origine mundi, secundus de originali peccato, tertius de sententia Dei, quartus de diluuio mundi, quintus de transitu maris Rubri. Scripsit et ad Fuscinam sororem de laude uirginitatis librum unum pulcherrimo compositum et eleganti epigrammate coaptatum.

24

Dracontius composuit heroicis uersibus Hexameron creationis mundi, et luculente quidem compositeque scripsit.

25

Victor Tunnunensis ecclesiae Africanae episcopus. Hic a principio mundi usque ad primum Iustini iunioris imperii annum breuem per consules annuos bellicarum ecclesiasticarumque rerum nobilissimam promulgauit historiam, laude et notatione illustrem ac memoria dignam. Hic pro defensione trium capitulorum a Iustiniano Augusto exilio in Aegypto transportatur.

Vnde rursus Constantinopolin euocatus, dum lustiniano imperatori et Euthicio Constantinopolitanae urbis episcopo obtrectatoribus eorumdem trium capitulorum resisteret, rursus in monasterio eiusdem ciuitatis custodiendus mittitur, atque in eadem damnatione, ut dicunt, permanens moritur.

26

Iohannes sanctae memoriae Constantinopolitanus episcopus, natione Cappadox, uir inaestimabilis abstinentiae, et elemosynis tantum largissimus, ut etiam zelo auaritiae aduersus eum imperator Mauricius permotus, urbe pauperes pellendos ediceret.

Hic graeco eloquio edidit de sacramento baptismatis rescriptum ad beatae recordationis dominum meum et praedecessorem Leandrum antistitem, in quo nihil proprium ponit, sed tantummodo antiquorum Patrum replicat de trina mersione sententias. Claruit temporibus Mauricii principis, defunctusque est Augusto eodem regnante.

27

Gregorius Papa Romanae sedis apostolicae praesul, compunctione timoris Dei plenus et humilitate summus, tantoque per gratiam Spiritus Sancti scientiae lumine praeditus, ut non modo illi praesentium temporum quisquam doctorum, sed nec in praeteritis quidem par fuerit unquam. Hic in exordio episcopatus sui edidit librum regulae pastoralis directum ad lohannem Constantinopolitanae sedis episcopum. In quo docet, qualis quisque ad officium regiminis ueniat, uel qualiter dum uenerit uiuere uel docere subiectos studeat. Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo, librum beati Iob mystico ac morali sensu disseruit, totamque eius prophetiae historiam in triginta quinque uoluminibus largo eloquentiae fonte explicuit. In quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperiantur, quantaque sint in amorem uitae aeternae morum praecepta uel quanta clareant ornamenta uerborum, nemo sapiens explicare ualebit, etiam si omnes artus eius uertantur in linguam.

Scripsit etiam et quasdam epistolas ad praedictum Leandrum, e quibus una in eisdem libris lob titulo praefationis adnectitur; altera eloquitur de mersione baptismatis, in qua inter cetera ita scriptum est: Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem in baptismate mergere, uel semel uel ter, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest Diuinitatis singularitas designari.

Fertur tamen idem excellentissimus uir et alios libros morales scripsisse, totumque textum quattuor euangeliorum sermocinando in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. Felix tamen et nimium felix, qui omnium studiorum eius potuit cognoscere dicta. Floruit autem Mauricio Augusto imperante, obiitque in ipso exordio Phocati Romani principis.

28

Leander, genitus patre Seueriano, Carthaginiensis prouinciae Hispaniae, professione monachus et ex monacho Hispaliensis ecclesiae prouinciae Baeticae constitutus episcopus, uir suauis eloquio, ingenio praestantissimus, uita quoque tantum atque doctrina clarissimus, ut etiam fide eius atque industria populi gentis Gothorum ab arriana insania ad fidem catholicam reuerterentur. Hic namque in exilii sui peregrinatione composuit duos aduersus haereticorum dogmata libros, eruditione sacrarum scripturarum ditissimos, in quibus uehementi stilo arrianae impietatis confodit ac detegit prauitatem; ostendens scilicet, quid contra eosdem habeat catholica ecclesia uel quantum distet ab eis religione uel fidei sacramentis.

Extat et laudabile eius opusculum aduersus instituta arrianorum, in quo propositis eorum dictis, suas responsiones opponit. Praeterea edidit unum ad Florentinam sororem de institutione uirginum et contemptu mundi libellum, titulorum distinctionibus praenotatum. Siquidem et in ecclesiasticis officiis idem non paruo elaborauit studio: in toto enim psalterio duplici editione orationes conscripsit, in sacrificiis quoque, laudibus atque psalmis multa dulci sono composuit.

Scripsit et epistolas multas: ad Papam Gregorium de baptismo unam, alteram ad fratrem, in qua praemonet, cuiquam mortem non esse timendam. Ad ceteros quoque coepiscopos plurimas promulgauit familiares epistolas, etsi non satis splendidas uerbis, acutas tamen sententiis. Floruit sub Recharedo, uiro religioso ac principe glorioso, cuius etiam temporibus mirabili obitu mortalis uitae terminum clausit.

29

Licinianus Carthaginis Spartariae episcopus, in Scripturis doctus, cuius quidem nonnullas epistolas legimus: de sacramento denique baptismatis unam, et ad Eutropium abbatem, qui postea Valentiae episcopus, plurimas. Reliqua uero industriae et laboris eius ad nostram notitiam minime uenerunt. Claruit temporibus Mauricii Augusti; occubuit Constantinopoli, ueneno, ut ferunt, extinctus ab aemulis; sed, ut scriptum est: Iustus quacumque morte praeoccupatus fuerit, anima eius in refrigerio erit.

30

Seuerus, Malacitanae sedis antistes, collega et socius Liciniani episcopi, edidit libellum unum aduersus Vincentium, Caesaraugustanae urbis episcopum, qui ex catholico in arrianam prauitatem fuerat deuolutus. Est et alius eiusdem de uirginitate ad sororem libellus, qui dicitur annulus, cuius quidem fatemur cognouisse titulum, ignorare eloquium. Claruit temporibus praedicti imperatoris, quo etiam et regnante uitam finiuit.

31

Iohannes, Gerundensis ecclesiae episcopus, natione Gothus, prouinciae Lusitaniae Scallabi natus. Hic, cum esset adolescens, Constantinopolim perrexit, ibique graeca et latina eruditione nutritus, septimo demum anno in Hispanias reuersus est, eodem tempore, quo incitante Leouigildo rege, arriana feruebat insania. Hunc supradictum rex, cum ad nefandae haeresis credulitatem compelleret, et hic omnino resisteret, exilio trusus, Barcinona relegatus, per decem annos multas insidias et persecutiones ab arrianis perpessus est.

Qui postea condidit monasterium quod nunc Biclaro dicitur, ubi congregata monachorum societate, scripsit regulam ipsi monasterio profuturam, sed et cunctis Deum timentibus satis necessariam. Addidit et in libro Chronicorum ab anno primo Iustini iunioris principatus usque in annum octauum Mauricii principis Romanorum, et quartum Recharedi regis annum, historico compositoque sermone ualde utilem historiam. Et multa alia scribere dicitur, quae ad nostram notitiam non peruenerunt.

32

Eutropius, ecclesiae Valentinae episcopus, dum adhuc in monasterio Sirbitano degeret et pater esset monachorum, scripsit ad Papam Licinianum, cuius supra fecimus mentionem, ualde utilem epistolam, in qua petit ab eodem, pro qua re baptizatis infantibus chrisma, post haec unctio tribuatur. Scripsit et ad Petrum, episcopum Ircauicensem, de districtione monachorum, salubri sermone compositam epistolam et ualde monachis necessariam.

33

Maximus, Caesaraugustanae urbis episcopus, multa uersu prosaque componere dicitur. Scripsit et breui stilo historiolam de iis quae temporibus Gothorum in Hispaniis acta sunt, historico et composito sermone. Sed et multa alia scribere dicitur, quae necdum legi.


no previous next