no previous next

Iulius Paris

Epitoma (Iulius Paris)

digilibLT 2013
Informazioni editoriali

Iulius Paris Licinio Cyriaco suo salutem.

Exemplorum conquisitionem cum scirem esse non minus disputantibus quam declamantibus necessariam, decem Valerii Maximi libros dictorum et factorum memorabilium ad unum uolumen epitomae coegi. Quod tibi misi, ut et facilius inuenires si quando quid quaereres, et apta semper materiis exempla subiungeres.

Finit epistula.

Haec continentur libro primo
De religione seruata aut neglecta aut simulata qui simulata religione auctoritatem habuerunt
De religione simulata
De auguriis et auspiciis
De ominibus
De prodigiis
De somniis
De miraculis

Haec libro secundo
De institutis antiquis
De disciplina militari
De iure triumphi
De censoria nota
De maiestate

Haec libro tertio
De indole
De fortitudine
De patientia
Qui ex humili clari fuerunt
Qui sibi licentius indulserunt
De fiducia sui
De constantia

Haec libro quarto
De moderatione
Qui ex inimicis amici fuerunt
De abstinentia et continentia
De paupertate
De uerecundia
De amore coniugali
De amicitia
De liberalitate

Haec libro quinto
De humanitate et clementia
De gratis
De ingratis
De pietate erga parentes fratres patriam
De parentum in liberos
De parentum seueritate
De parentum moderatione
Qui obitum liberorum tulerunt

Haec libro sexto
De pudicitia
Libere dicta aut facta
De seueritate
Grauiter dicta aut facta
De iustitia
De fide publica
De fide uxorum
De fide seruorum
De mutatione fortunae

Haec libro septimo
De felicitate
Sapienter dicta aut facta
Strategemata
De repulsis
De necessitate
Quae rata manserunt
Qui contra opinionem heredes

Haec libro octauo
Infames rei quibus de causis damnati aut absoluti sunt
De iudiciis insignibus
Quae mulieres causas egerunt
De quaestionibus
De testibus
Qui quae uindicauerant ipsi commiserint
De otio
Quanta uis eloquentiae
Quantum ex pronuntiatione
Qui effectus artium
Quae nulla arte fieri possunt
Suae quemque artis optimum auctorem et iudicem
De senectute
De cupiditate gloriae
Quae cui magnifica contigerint

Haec libro VIIII
De luxuria et libidine
De crudelitate
De ira aut odio
De auaritia
De superbia et impotentia
De perfidia
De ui et seditione
De temeritate
De errore
De ultione
Dicta aut facta scelerata
De mortibus non uulgaribus
De cupiditate uitae
De custodia sui
De similitudine
De his qui alieni melioribus se inseruerunt

Haec libro decimo
De praenominibus
De nominibus
De cognominibus
De agnominibus
De appellationibus
De uerbis

LIBER PRIMVS

DE RELIGIONE SERVATA AVT NEGLECTA

1

[1]

Decem principum filii senatus auctoritate singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traditi sunt.

Cereri, quam more Graeco uenerari instituerant, sacerdotem Calliphanam p. c. a Vel<i>a oppido petierunt, quod nondum in ciuitatem Romanam receperant.

Tumultu Gracchano ex libris Sibyllinis Hennam decem uiri missi Cererem propitiauerunt.

[2]

Metellus pontifex maximus Postumium cos. eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum proficiscentem urbe egredi passus non est, ne c<a>erimoniis Martis desertis inauspicato bellum committeretur.

[3]

Figulus et Scipio Nasica consulatu se abdicauerunt quod T<i>. Gracchus animaduertisse se dixerat comitiis consularibus uitio tabernaculum captum.

[4]

P. Coelius Siculus M. Cornelius Cethegus C. Claudius propter exta parum curiose aris admota flamonio abierunt.

[5]

Q. Sulpicius inter sacrificandum e capite sibi apice delapso sacerdotium deposuit.

Fabius Maximus dictaturam, C. Flaminius magisterium equitum dimiserunt occentu soricis audito per lictorem.

[6]

P. Licinius p. m. uirginem Vestalem per lictorem flagro admonuit, quod quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset.

[7]

Aemiliae uirginis Vestalis discipula extincto igne, cum adorasset Vestam, carbasum foco superiecit, ex quo subitus ignis emicuit.

[8]

Honoris ac Virtutis simulacra M. Marcellus separatis aedibus statuit, a collegio pontificum impeditus quominus unam cellam duobus deis dicaret: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteret.

[9]

L. Furius Bibaculus, cum esset praetor, sex lictoribus praecedentibus ancilia tulit, quamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet.

[10]

Vrbe a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, L. Albanius, plaustro domesticos uehens, conspecto flamine descendere suos iussit, receptisque sacris uirgines Caere peruexit: et quia summam uenerationem Caeretani sacris praestiterant, cautum ut sacra caerimoniae dicerentur.

[11]

C. Fabius Dorsuo, Capitolium obsidentibus Gallis, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperet, Gabino cinctus per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit, atque inde sacrificio peracto in Capitolium rediit admirantibus Gallis.

[15]

Post Cannensem cladem decreuit senatus ne matronae ultra tricensimum diem luctus extenderent, ut ab his sacra Cereris peragi possent.

DE CONTEMPTA RELIGIONE

[16]

Varro cos. apud Cannas cum Carthaginiensibus infeliciter conflixit ob iram Iunonis, quia cum ludos circenses aedilis ederet, in Iouis tensa eximiae formae puerum histrionem ad exuuias tenendas inposuerat Ambiuium histrionem.

[17]

Potitiorum familiarem Herculis intra annum interiit, quod inpulsu Appii Claudii morem sacrorum seruos publicos edocuisset. Appius luminibus captus est.

[18]

Apollo, Carthagine a Romanis oppressa, ueste aurea nudatus, id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae inuenirentur.

[19]

Aesculapius, cum templum in consecrato sibi luco haberet, effecit ut Turullius, praefectus M. Antonii, in luco ipsius a Caesaris militibus occideretur, quod is ad naues M. Antonio faciendas lucum succiderat.

[20]

Q. Fuluius Flaccus, cum in censura tegulas marmoreas ex templo Laciniae Iunonis sublatas Romam in aedem Fortunae equestris transtulisset, mentis factus est dubiae. Cuius casu motus senatus tegulas Loc<r>is reponendas curauit.

[21]

Pleminius legatus Scipionis, cum thesaurum Proserpinae spoliasset, iussus ab ea Romam pertrahi, in carcere taeterrimo morbi genere consumptus est. Pecunia senatus consulto remissa.

[ext. 1]

Pyrrhus, coactis Locrensibus ex thesauro Proserpinae pecuniam sibi dare, cum onustus nauigaret, subita tempestate tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, et ita pecunia recepta est.

[ext. 2]

Amsinus Masinissa rex, cum a praefecto classis suae dentes eboreos eximiae magnitudinis accepisset, sublatos e templo Iunonis ex insula Melita, cognito sacrilegio deae remisit.

[ext. 3]

Dionysius Siciliae tyrannus fano Proserpinae Locris spoliato, cum secundo uento nauigaret, ‘uidetisne’ inquit, ‘amici, quam bona nauigatio sacrilegis detur?’

Idem detracto Ioui Olympio amiculo aureo, quo eum Hiero tyrannus ornauerat, impositoque laneo pallio, dixit aestate aurum graue hieme frigidum esse: lanam ad utrumque tempus aptiorem.

Idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, dicens turpe id ei, cum pater eius leuis conspiciatur.

Idem mensas argenteas et aureas e fanis tollens, quod erat more Graecorum inscriptum bonorum deorum, uti se bonitate eorum praedicabat.

Idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollens accipere se, non auferre dicebat.

[ext. 4]

Timasitheus Liparensis creterram, quam Romani Pythio Apollini miserant, interceptam a piratis curauit Delphos perferendam.

4

[ext. 2]

Deiotarus, aquila conspecta, abstinuit se eius tecti usu quod insequenti nocte corruit.

5

DE OMINE

[1]

Vrbe a Gallis disiecta, cum Veios p. c. deliberarent transire, forte centurio cohortibus redeuntibus in comitio exclamauit ‘signifer, statue signa: hic optime manebimus.’ Accepto omine senatus omisit consilium Veios transeundi.

[2]

Camillus, cum esset precatus ut si cui deorum nimia felicitas p. R. uideretur, in ipsius incommodum caderet, subito procidit lapsu.

[3]

L. Paulus consul, cum ei sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret, domum regressus, filiam nomine Tertiam osculans tristem animaduertit. Interrogauit quid ita eo uultu esset. Quae respondit Persam perisse. Decesserat autem catellus hoc nomine, quem puella in deliciis habuerat.

[4]

Caecilia Metelli, dum sororis filiae adultae aetatis nuptiale petit omen, ipsa fecit: namque puella mora standi fessa rogauit matertam ut sibi loco cederet. Cui illa ‘ego uero’ inquit ‘libenter tibi mea sede secedo.’ Quod accidit: non multo enim post defuncta Caecilia, Metellus puellam duxit.

[5]

Marius, a senatu hostis iudicatus, animaduertit asellum, cum ei pabulum adponeretur, negelecto eo ad aquam procurrentem. Quo spectaculo motus, accepta a Minturnensibus naue, Africam petiit.

[6]

Pompeius Magnus, uictus a Caesare et in insulam Cyprum transuectus, animaduertit in litore speciosum aedificium, gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. Qui respondit Κατωβασίλεια. Quae uox spem eius quantulamcumque minuit.

[7]

M. Brutus post parricidium in Caesarem admissum, natalem suum celebrans, cum Graecum uersum uellet expromere, hunc potissimum dixit: ἀλλά με Μοῖρ’ ὀλοὴ καὶ Λητοῦς ἔκτανεν υἱός. Eo autem die quo perit in castris Caesaris militibus signum Apollinis est datum.

[9]

Petilius cos., in Liguria bellum gerens, cum montem nomine Letum obpugnaret, inter adhortationem militum dixit ‘hodie ego Letum capiam.’ Nec longius processit omen: inconsideratius enim proeliando fortuitum vocis prolatum leto suo confirmauit.

[ext. 1]

Samii Prienensibus auxilium aduersus Caras petentibus in derisu sibyllam miserunt, hanc pro exercitu ac classe offerentes. Qua duce usi Prienenses bellum consummauerunt.

[ext. 2]

Apolloniatae, bello Illyrico pressi, Epidamnios ut sibi opem ferrent orauerunt. Qui fluuium Aeanta se eis in adiutorium missuros dixerunt. Omine accepto, Apolloniatae deo ueluti duce praesenti usi uicerunt.

6

DE PRODIGIIS

[1]

Cum Ser. Tullio dormienti caput ardere uisum esset, Tanaquil admirata et ut filium educauit et ad regium fastigium euexit.

[2]

L. Marcii ducis cum in Hispania capite ignis contionantis eluxisset post mortem duorum Scipionum Publii et Gnaei, resumptis animis miles ita prospere pugnauit ut uictor exsisteret.

[3]

Obsidentibus Romanis Veientes, lacus Albanus subito solitum stagni modum excessit, datumque responsum fore ut is uinceret qui aquam emissam per agros diffudisset. Quod quia idem Veientium aruspex a milite Romano captus praedixerat, congruente sorti uaticinio, emissus a Romanis lacus casus Veientanae captiuitatis fuit.

[4]

L. Sulla, inter sacra uisa serpente, Postumii haruspicis monitu exercitu educto, Samnites fudit fugauitque.

[5]

Secundo Punico bello Cn. Domitii bos locutus fertur ‘caue tibi, Romane.’

[6]

C. Flaminius inauspicato consul creatus, cum apud lacum Thrasymenum cum Hannibale conflicturus esset, conuelli signa iussit et lapso equo super caput eius ipse prostratus est. Itaque pugnae eius exitus saeuissimus fuit.

[7]

C. Mancino cos. in Hispaniam ituro pulli e cauea pullari auolauerunt. Item uox audita ab Herculis portu talis ‘Mancine, mane.’ Qua territus cum itinere Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, in ea anguis eximia magnitudine uisa e conspectu abiit. Itaque numerum prodigiorum calamitatium numero aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.

[8]

Ti. Gracchus cos. cum in Lucania sacrificaret, duae angues prolapsae, adeso hostiae iocinere, abierunt. Quod cum ter fecissent, tamen Gracchus non cauit ne perfidi hospitis Flaui insidiis in eum locum deduceretur in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat.

[9]

M. Marcellus Syracusarum captiuitate et Hannibalis ab urbe Nola fuga clarus, cum in hostia prima iecur sine capite inuenisset, in secunda biceps, tamen sibi non cauit: nam cum paucis egredi ausus speculator circumuentus periit.

[10]

Octauius cos. dirum omen quem ad modum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humo ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna, praesumpsit animo ea re significari exitium sui.

[11]

M. Crasso ducturo e Charris aduersus Parthos exercitum paludamentum pullum traditum est pro albo aut purpureo: milites taciti ad principia conuenerunt: aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit.

[12]

Cn. Pompeio, ultimam belli ciuilis fortunam experiri proponenti, aduersa agmini eius fulmina ceciderunt, apium examinibus signa obscurata, ab ipsis altaribus hostiarum fuga facta.

Belli ciuilis die, quod inter C. Caesarem ac Pompeium fuit, in delubris deorum sua sponte signa conuersa sunt, militaris clamor strepitusque armorum magnus Antiochiae et Ptolomaide auditus, sonus tympanorum Pergami editus, palma uiridis Tral<l>i<bu>s in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum enata.

[ext. 1]

In exercitu Xerxis equae partu leporem editum constat, ut dissimilis exitus initiis portenderetur.

Xerxes montem Athon transgressus inter conuiuia infusum paterae uinum in sanguinem uersum imaginatus est.

[ext. 2]

Midae dormienti adhuc puero formicae in os tritici grana congesserunt. Itaque augures feruntur respondisse omnium illum mortalium futurum diuitissimum.

[ext. 3]

Platonis dormientis adhuc paruoli os apes melle impleuerant: qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius manaturam dixerunt.

7

DE SOMNIIS

[1]

Diui Augusti medicus Artorius uidit in somnis uti Augustus quamuis aeger in bellum abiret: fuisse autem eam quae iusserit Mineruam. Itaque lectica delatus in bellum periculum quod passurus fuerat effugit: illo enim bello castra eius a Bruto capta sunt.

[3]

P. Decius et T. Manlius Torquatus cos. idem somnium uiderunt, ut cuius exercitus laboraret in bello, sese pro eo deuoueret. Itaque accidit ut Decii Muris cornu pulsum ab hostibus cederet. Tum somnio satis facturus dux pro exercitu se deuouit, et cum ipse perisset, exercitui causa uictoriae fuit.

[4]

T. Latinius e plebe iussus in somnis a Ioue senatui nuntiare ut coss. ludos instaurarent, quod non rite essent peracti - ante pompae enim inductionem per circum a domino seruum in crucem actum - dubitans subita filii morte oppressus, deinde corporis sui totius ualetudine, cotidie paene monitu louis perseuerante tandem delatus in lectica senatui somnium rettulit et protinus pedibus suis curiam egressus est.

[5]

Cicero inuidia inimicorum in exilium pulsus in somnis C. Marium obuium sibi factum putauit, ducentem se arrepta manu in suum monumentum, dicentemque ibi esse spem status laetioris. Nec aliter euenit: nam in aede louis Mariana s. c. factum est de reuocando eo.

[6]

C. Graccho inminentis casus atrocitas palam per quietem denuntiata est; somno enim pressus Tiberii fratris effigiem uidit dicentem nullo modo posse eum uitare ne eo fato periret quo ipse propulsus a Capitolio occidisset.

[7]

Cassius Parmensis, apud Actium Antonii fractis opibus, cum esset partium eius, Athenas confugit. Ibi somno pressus existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum. Interrogatum quisnam esset respondisse κακὸν δαίμονα. Hoc eadem nocte cum persomniasset, praesens habuit: nam inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruum temporis interfuit.

[8]

Cum gladiatorum munus Syracusis ederetur, Haturius Rufus in quiete retiari se manu confodi uidit, quod et accidit: spectatum enim cum abisset, a retiario, in podium deiecto myrmillone, spectans adtentius, gladio ferientis iacentem percussus, interiit.

[ext. 1]

Hannibal existimatur in somnis uidisse iuuenem a Ioue missum ad se, auctoremque factum ac ducem inuadundae Italiae. Post paulo immensum conspexisse serpentem concitato impetu omne quicquid obuium fuerat proterentem. Adtonitum deinde quidnam id esset monstri interrogasse iuuenem, eumque respondere 'Italiae uides uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis.'

[ext. 2]

Alexander dux Macedoniae, per quietem uisa imagine, praemonitus est ut uitae suae custos esset: nam Cassandri pestiferam sibi dextram somnio prius cognouit. Erat autem Antipatri filius Cassander ignotus adhuc Alexandro.

[ext. 3]

Simonides, cum ad litus nauigans adpulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae dedisset, admonitus est ab eo ne proximo die nauigaret: futuram enim tempestatem, quod et accidit.

[ext. 4]

Croesus, cum duos filios haberet, uisus est in somnis Atyn filium ferro sibi ereptum. Itaque cum adseruaret iuuenem, accidit ut ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret. Impetrauit ergo a Croeso filius ut ad eum opprimendum mitteretur, et cum acri studio interficiendi suem omnes essent intenti, pertinax casus inminentis uiolentiae lanceam petendae ferae gratia emissam in eum detorsit.

[ext. 6]

Inter priuatum se habitum adhuc Dionysio continente, Himera<e> quaedam non obscuri generis mulier ascendisse sibi caelum uisa est et ibi conspexisse praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, louis solio pedibusque subiectum. Eadem cum interrogasset quisnam esset, cognouisse Siciliae atque Italiae dirum fatum. Itaque postmodum Dionysius pulsus Syracusis cum Himeram petisset, muliere clamante hac eadem ne reciperetur,quae uiderat somnium, receptus tyrannidem exercuit.

[ext. 7]

Mater Dionysii, cum eum adhuc utero conceptum haberet, parere uisa est satyriscum, consultoque prodigiorum interprete clarissimum eum fore cognouit.

[ext. 8]

Hamilcar dux Carthaginiensium, cum Syracusas obsideret, per somnum exaudisse uisus est nuntiantem 'cras Syracusis cenabis.' Itaque laetus spe uictoriae, inruptione facta Syracusanorum, expugnatis castris Syracusas uinctus perductus est.

[ext. 9]

Alcibiades miserabilem exitum suum dicitur nocturna imagine praeuidisse: quo enim pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, eodem interfectus et insepultus iacens contectus est.

[ext. 10]

Duo familiares Arcades, iter una facientes, Megara uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. Is qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret. Quo uisu excitatus prosiluit et iit ad tabernam. Cum omnia circa eam quieta uidisset, lectum ac somnum repetiit. Tunc idem saucius obortus petit ut saltem mortis suae ultor exsisteret: corpus enim suum a copone trucidatum plaustro cum maxime ferri extra portam stercore adopertum. Motus his iuuenis protinus ad portam cucurritt, et scelere deprenso coponem ad capitale supplicium duxit.

8

DE VISIS

[1]

Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et dux Tusculanorum Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores uisi sunt hostiles copias fudisse.

P. Vatinius bello Macedonico, Reatinae praefecturae uir, urbem noctu petens existimauit duos iuuenes cum equis albis obuios sibi factos nuntiare die qui praeterierit Persen a Paulo captum. Quod cum senatui nuntiasset, in custodia habitus est, donec a Paulo indices euentus litterae mitterentur.

[2]

Ob pestilentiam continuam ab Epidauro Aesculapius accersitus, cum immensae magnitudinis serpens legatorum nauem intrasset, Romam pro deo aduectus in ripam Tiberis egressus est, et in insula continenti dicatus illic numen suum posuit.

[3]

Captis a Furio Camillo Veis, Iunonis Monetae simulacrum conpertum, cum a milite interrogatum esset an Romam uellet transferri, uelle se respondit.

[4]

Fortunae simulacrum, quod est uia Latina ad quartum miliarium, constitutum a matre Coriolani, locutum fertur 'rite me, matronae, dedistis riteque dicastis.'

[5]

Bello quo Valerius Poplicola cos. aduersus reges Tarquinios dimicauit, Siluani uox audita est talis: 'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'; quod et accidit.

[6]

Cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo Thurinae urbis peterent excidium et C. Fabricius Luscinus cos. defenderet, Mars uisus est per mediam hostium aciem ad contraria castra euasisse, inde uoce ingenti clamitans factum uictoriae gradum. Quod eo fuit manifestius: nam cum cos. inter honorandos milites uallarem coronam proponeret, nemo fuit qui eam sibi uindicaret, cognitumque est Martem cum populo suo adfuisse.

[8]

C. Cassius, cum in acie Philippensi ardentissimo animo perstaret aduersus Octauianum, uidit humano habitu augustiorem C. Caesarem purpureo paludamento amictum, concitato equo in se euntem. Itaque territus statim terga uertit, illa uoce edita: 'quid amplius agam, si occidisse parum est?'

[9]

L. Lentulus, ignarus casus Pompei ac praeteruehens litus Aegyptium, uisa flamma qua Pompeius fuerat crematus, 'qui scimus' inquit, conmilitones, an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?'

[10]

Appius bello ciuili cum se subducere quaereret, scelere consulto Apolline tale accepit responsum: 'nihil hoc ad te, Romane, bellum: Euboeae coela optinebis.' Qui cum regnum Euboeae sibi proposuisset, profectus illo morte occubuit.

DE MIRANDIS

[11]

Deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum repertum est incolume.

Ser. Tullii statua, cum aedes Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit.

Quintae Claudiae statua in uestibulo templi deum Matris posita, bis ea aede incendio consumpta, in flammis stetit.

[12]

Acilius Auiola mortuus creditus, postquam rogo superpositus est, uiuere se proclamauit, sed iam circumdatus flamma fato subtrahi non potuit.

[ext. 1]

Plato scribit Phereta Pamphylum inter eos qui in acie ceciderant decem diebus iacuisse, biduoque postquam inde sublatus est inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore uisa narrasse.

[ext. 2]

Quidam uir Atheniensis eruditus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia memoria retinuit, eruditionis totius oblitus est.

[ext. 3]

Nausimenis Atheniensis uxor, cum filiae ac filii stupro interuenisset, inopinato spectaculo percussa ommutuit.

[ext. 4]

Echecles Samius athieta mutus, cum ei uictoriae titulus eriperetur, indignatione accensus uocalis euasit.

[ext. 5]

Gorgiae fortis atque nobilis origo admirabilis fuit, qui in funere matris suae utero elapsus inopinato uagitu lectum ferentis consistere coegit.

[ext. 6]

Phereo lasoni quidam inimicus, cum eum conaretur occidere, uomicam, quae a nullo medicorum sanari poterat, gladio percussit et hominem malo pestifero liberauit.

[ext. 7]

Simonides, apud Scopan in urbe Thessaliae Crannonae cenans, euocatus a Castore et Polluce, ruina liberatus est ea qua triclinium conuiuas oppressit.

[ext. 8]

Daphnites quidam sophistes Apollinem inridendi causa consuluit an equum inuenire posset, cum omnino nullum habuisset. Reddita uox est inuenturum eum equum, futurumque ut eo proturbatus periret. Itaque accidit ut obuius regi Attalo factus, in quem multa saepe dixerat, e scopulo, cui nomen erat Equi, deiceretur.

[ext. 9]

Philippus rex Macedonum, monitus ut quadrigam metueret, denuntiatum periculi genus non effugit: nam Pausanias in capulo gladii quo eum occidit quadrigam habuit caelatam.

[ext. 10]

Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus fertur interpellante Alexandro dixisse 'breui te uidebo.' Nec uox fuit uana: namque statim rapida mors eum Alexandri consecuta est.

[ext. 12]

Prusiae regis filius Perseus pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extensum habuit.

[ext. 16]

Antipater, Sidonius poeta, uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, in quo et decessit.

[ext. 17]

Polystratus et Hippoclides philosophi eodem tempore Epicurum audierunt et habendae scholae communione iuncti eodem die decesserunt.

LIBER SECVNDVS

1

DE INSTITVTIS ANTIQVIS

[1]

Apud antiquos non solum publice sed etiam priuatim nihil gerebatur sine auspicio, quo more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur.

[2]

Feminae cum uiris cubantibus sedentes cenitabant. Quae consuetudo ex hominum conuictu ad culturam diuinam penetrauit: nam louis epulo ipse in lectum, Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur.

[3]

Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur.

[4]

Repudium inter uxorem et uirum ab urbe condita usque ad centesimum et quinquagensimum annum nullum intercessit. Primus Sp. Caruilius uxorem sterilitatis causa dimisit.

[5]

Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne per id in aliquod dedecus prolaberentur.

[6]

Quotiens inter uirum et uxorem aliquid iurgii intercesserat, in sacellum deae Viriplacae in Palatium ueniebant, et ibi inuicem locuti quae uoluerant concordes reuertebantur. Dea nomen hoc a placandis uiris adsecuta est.

[7]

Aliquamdiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero lauabatur.

[8]

Conuiuium sollemne maiores instituerunt idque caristia appellauerunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut si quae querellae essent ortae, inter necessarias personas soluerentur.

[9]

Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem habuit ut propinquum suum uel paternum amicum ad curiam deduceret, et exspectaret donec reduceret.

Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum aduentum praecurrerent, sublataque mensa priores eos surgere patiebantur.

[10]

Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera cantabant, ut ad ea imitanda iuuentus incitaretur.

2

[1]

Arcana consilia senatus multis saeculis nullus senator enuntiabat. Q. Fabius Maximus, quod per inprudentiam de tertio bello Punico dixerat P. Crasso, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarusque nondum eum a censoribus in ordinem senatorium adlectum, a consulibus obiurgatus est.

Cum Asiae rex Eumenes bellum a Perse aduersus p. R. conparari senatui nuntiasset, non ante scire potuit p. R. quid actum in senatu fuisset quam Perses uinceretur.

[2]

Retinendae gratia grauitatis antiqui nec Graecis umquam nisi Latine respondebant, nec ipsos aliter quam per interpretes loquentis audiebant.

[3]

Molon rhetor, qui studia Ciceronis acuit, primus in senatu sine interprete auditus est.

[4]

Maiores hunc morem maxime seruabant, ne quis inter consulem et lictorem se interponeret. Itaque Q. Fabius Maximus .V.[V cum linea suprascripta] cos., a filio cos. inuitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostili Samnitium turba, ad quorum conloquium descenderat, elideretur, facere noluit.

Cum ab senatu ad filium cos. legatus missus Suessam Pometiam, indignatus est quod nemo se ex lictoribus equo descendere iussisset. Quod cum filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret imperauit. Cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri uolui an scires consulem agere.'

[5]

Legati a senatu Tarentum missi, cum grauissimas iniurias non sine contumelia accepissent, introducti in senatum de his quae passi erant questi non sunt, ne quid ultra ac mandatum erat eloquerentur.

[6]

Antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat qui hodieque senaculum adpellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, ambigue laudis ciuem existumans qui debitis rei p. officiis iussus fungeretur.

[7]

Tribunis pl. intrare curiam non licebat, sed ante ualuas positis subselliis decreta patrum examinabant. Itaque ueteribus s.c. c littera subscribi solebat, eaque nota significabatur illa tribunos quoque censuisse.

[8]

Immolatarum a magistratibus hostiarum exta ad quaestores aerarios delata ueniebant. Itaque abstinentia artissime constringebantur.

Multorum aes alienum, quia prouincias sincere administrauerant, a senatu persolutum est.

[9]

Equestris ordinis iuuentus bis urbem spectaculo sui celebrabant, die Lupercalium et equitum probatione.

Fabius censor cum Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia accendebant in humillimi cuiusque potestatem redacta, forensem turbam in quattuor tribus descripsit, easque urbanas adpellauit. Quo tam salubri facto Maximus cognominatus est.

3

[2]

Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio cos. Cn. Manlio conlega militibus est tradita: is enim, ex ludo C. Aurelii Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis, uitandi atque inferendi ictus rationem legibus instituit.

[3]

Velitum usus eo bello primum repertus est quo Capuam Fuluius Flaccus obsedit: nam cum equitatui Campano crebris excursionibus resistere nostri non possent, Q. Nauius centurio e peditibus lectos expediti corporis, breuibus et incuruis septenis lectos armatos hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu iungere se equitantibus et rursus delabi celeriter edocuit.

4

[2]

Theatrum inchoatum a Messalla et Cassio censoribus auctore P. Nasica sub hasta ueniit, ne spectaculis populus effeminaretur.

S. c. cautum fuit ne quis in urbe propiusue mille passus subsellia poneret sedensue ludos spectaret, ut scilicet remissioni animorum standi uirilitas coniungeretur.

[3]

Per dlviiii annos senatus populo mixtus spectauit. Sed hunc morem Atilius Serranus et L. Scribonius aediles, ludos Matri deum facientes, posterioris Africani sententiam secuti, discretis senatus et populi locis soluerunt.

[4]

Ludorum prima origo C. Sulpicio Petico L. Licinio Stolone cos. instituta est, cum graui pestilentia ciuitas laboraret. [5] Saecularium ludorum initium tale est: cum pestilentia urbs agrique uastarentur, Valesius, uir locuples rusticae uitae, duobus filiis et filia laborantibus, aquam eis calidam a foco petens, genibus nixus ut puerorum periculum in ipsius caput transferretur orauit. Orta deinde uox est, habiturum eum saluos filios si continuo Tiberi flumine deuectos Tarentum portasset, ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua eos recreasset. Quo praedicto pueros ad ripam Tiberis detulit, lyntre Ostiam petens: et sitientibus aegris succurrere cupiens, ex gubernatore cognouit haut procul apparere fumum in loco qui Tarentus uocabatur. Itaque calefactam ibi aquam pueris dedit. Qua pota salutari quiete sopiti morbo liberati sunt, patrique indicauerunt praeceptum sibi in somnis ut ad Ditis patris et Proserpinae aram, a qua potio ipsis erat adlata, purae hostiae immolarentur, sellisternia ac ludi nocturni fierent. Itaque cum urbem arae gratia emendae Valesius petisset, fodientibus seruis eius terram fundamentorum constituendorum causa, reperta est ara Diti patri Proserpinaeque inscripta, ad quam Valesius ludos et sellisternia tribus noctibus, quia totidem periculo liberati erant, fecit. Cuius exemplum Valerius Poplicola, Bruti collega, studio succurrendi ciuibus, secutus, apud eandem aram sacrum fecit.

[7]

Gladiatorium munus primum Romae datum est in foro boario Ap. Claudio Q. Fuluio cos. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti Perae, funebri memoria patris cineres honorando. Athletarum certamen a M. Scauri munificentia tractum est.

5

[1]

Statuam inauratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae quisquam prius uidit quam a Manio Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede Pietatis, quam aedem ipse dedicauerat.

[2]

Cn. Flauius scriba, qui fastos uulgauit, cum ad uisendum aegrum collegam suum uenisset neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat completum, reciperetur, sellam curulem iussit adferri et in ea consedit.

[4]

Tibicinum collegium solet in foro inter publicas priuatasque serias actiones personis capite tecto concentus edere hac de causa. Vetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci, Tibur irati se contulerunt. Quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens, a Tiburtibus petit ut eos Romanis templis restituerent. Quos illi interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuexerunt. Quibus et pristinus honor restitutus et huiusce lusus ius est datum. Personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet.

6

[2]

Lacedaemonii ad dissimulandum uulnerum suorum cruorem puniceis in proelio tunicis utebantur.

[5]

Corona bonum ciuem decorandi consuetudinem Athenienses induxerunt, duobus oleae conexis ramulis.

[6]

Apud eosdem Athenienses conuictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exsuitur.

[7]

Massilienses tres in eodem manumissiones rescindere permittunt; si ter ab eo deceptum dominum cognouerunt, quarto errori subueniendum non putant.

Iidem nullum aditum in scaenam mimis dant, quod argumenta eorum maiore ex parte stuprosos continent actus.

Apud Massilienses a condita urbe gladius est, quo noxii iugulantur, robigine iam exesus, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium.

Apud eosdem duae ante portas arcae iacent, una qua seruorum ad sepulturae locum corpora plaustro deuehuntur, altera qua liberorum sine planctu, adhibito necessariorum conuiuio.

Apud eosdem a cicuta temperatum publice custoditur uenenum, quod datur ei qui causas sescentis – id enim senatus nomen est - exhibuit propter quas mors illi sit expentenda.

[9]

Eorundem intrare oppidum cum telo nulli permittitur, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat.

[11]

Celtiberi nefas esse ducunt proelio superesse, cum is occidisset pro cuius salute deuouerant spiritum.

[12]

Thraciae natio natales hominum flebiliter, exsequias uero cum hilaritate celebrat.

[13]

Lycii, cum eis incidit luctus, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus commoti maturius maerorem proiciant.

[14]

Indorum feminae mortuo marito, cum uni more patrio plures nuptae sint, in iudicium ueniunt, quam ex eis maxime dilexerit. Victrix gaudens coniugis se flammis superiacit.

[15]

In Africa Cirtae fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes <ad> quaestum dotem iniuria corporis contrahebant.

[16]

Persae liberos suos non prius aspiciebant quam septimum annum conplessent, quo paruolorum amissionem aequiore animo ferrent.

[17]

Numidae reges more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant, ut dignitas consentiret imperio.

7

DE DISCIPLINA MILITARI

[1]

P. Cornelius Scipio cos., in Hispaniam aduersus Numantinos missus, die quo castra intrauit edixit ut omnia ex his quae uoluptatis causa comparata erant submouerentur, itaque constat maximum inde institorum numerum cum duobus milibus scortorum abisse.

[2]

Metellus cos., cum exercitum in Africa Iugurthino bello nimia Sp. Albini indulgentia corruptum accepisset, Scipionis sectam secutus est.

[3]

P. Rutilius cos., eo bello quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.

[4]

C. Cotta P. Aurelium Pecuniolam, sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod eius culpa agger incensus et paene castra capta erant.

[5]

Q. Fuluius….

[6]

Postumius dictator A. Postumium filium, quod iniussu suo hostes fuderat, uictorem securi percussit. Torquatus Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum se ignaro descenderat, uictorem securi percussit.

[7]

L. Quinctius Cincinnatus dictator, deuictis Aequis, L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant.

[8]

Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus mag. equi. exercitum in aciem eduxisset, quamuis uictorem, uirgas tamen expediri eumque nudari iussit.

[9]

L. Calpurnius Piso cos., cum in Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret, et C. Titius praefectus sociorum multitudine hostium circumuentus sub iugum se mitti passus esset, iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum in principiis stare, turmasque equitum quibus praefuerat ademptis equis in funditorum numeros transcripsit.

[10]

Q. Metellus, cum apud Contrebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea depulsas repetere eundem locum iussit, edixitque ut si quis ex eis fugiens castra repetisset, pro hoste interficeretur.

[11]

Q. Fabius Maximus omnium qui ex praesidiis Romanorum ad hostem transfugerant captique erant manus abscidit, ut trunca prae se brachia gerentes metum reliquis defectionis inponerent.

[12]

Scipio Africanus, uicta Carthagine, grauius in Romanos quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim tamquam patriae fugitiuos crucibus adfixit, illos tamquam perfidos socios securi percussit.

[13]

Scipio Numantinus, capta Carthagine, exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis bestiis obiecit.

[14]

L. Paulus, Perse rege superato, eiusdem culpae homines elephantis obterendos substrauit.

[15]

L. Marcius trib. mil., cum reliquias duorum exercituum P. et Cn. Scipionum dispersas mira uirtute collegisset, de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore.' Cuius honoris usurpatione uti eum p. c. non placuit, quia duces a populo, non a militibus creari solerent.

Cum magnum numerum captiuorum p. c. a Pyrrho ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis qui equo meruerant peditum numero militarent, qui pedites fuerant in funditorum numerum transcriberentur.

<P>arem iram senatus aduersus illos destrinxit qui Cannensi pugna superfuerant, mortuorum loco habiti. Itaque, cum petisset M. Marcellus ut eorum opera ad expugnationem Syracusarum uteretur, rescripsit mdignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei p. iudicasset, dum ne quis ex his dono militari donaretur.

Idem senatus, cum grauiter tulisset Q. Petilii cos. mortem occisi a Liguribus, legioni stipendium eius anni dari uetuit.

Idem senatus, cum milites qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius imperatorem delegerant carcere inclusit, et M. Furio Flacco trib. pl. denuntiante ne in ciues Romanos animaduerteretur, nihilo minus quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit.

[ext. 2]

Clearchus Lacedaemoniorum dux militibus saepe dicebat imperatorem potius quam hostem metui debere: futurum enim ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae noluissent.

8

DE IVRE TRIVMPHANDI

[1]

Ob leuia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni postulabant. Itaque lege cautum est ne quis triumpharet nisi qui quinque milia una acie fudisset. Postea P. Marius et M. Cato tr. pl. tulerunt poenam imperatoribus statui debere qui aut hostium occisorum aut amissorum falsum numerum indicassent.

[2]

C. Lutatius cos. et Q. Valerius pr., cum insignem Poenorum classem delessent, post triumphum Lutatii et Valerio sibi ius triumphi postulante, Lutatio petitioni resistente, iudex electus Atilius Calatinus cum interrogasset cuius auspiciis illo die pugnatum esset, dicente Valerio 'cos.', 'secundum Lutatium' inquit 'litem do.'

[3]

Cn. Fuluius Flaccus triumphi honorem decretum sibi a senatu spreuit. Itaque continuo quaestione publica adflictus, exilio multatus est.

[5]

P. Scipioni ob reciperatas Hispanias M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non est decretus, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu.

[6]

Moris est ab imperatore ducturo triumphum cos. inuitari ad cenam ac deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die quo ille triumphabit maioris in eodem conuiuio sit imperii.

9

DE CENSORIA NOTA

[1]

Camillus et Postumius censores aera poenae nomine eos qui ad senectutem caelibes peruenerunt in aerarium deferre iusserunt.

[2]

M. Valerius Maximus C. Iunius Bubulcus censores L. Annium senatu mouerunt, quod quam uirginem duxerat repudiasset nullo amicorum consilio adhibito.

[3]

Porcius Cato L. Flamininum senatu mouit, quod ad arbitrium mulieris conuiuio damnatum securi percussit.

[4]

Fabricius Luscinus Cornelium Rufinum senatu mouit, quod decem pondo argenti haberet.

[5]

M. Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem quae coercendis conuiuiorum sumptibus lata erat tr. pl. abrogauerat.

[7]

M. Valerius et L. Sempronius censores quadringentos iuuenes equestris ordinis aerarios fecerunt, quia in Siciliam ad munitionum opus explicandum ire iussi non ierunt.

[8]

M. Atilius Regulus et L. Furius Pilus M. Metellum quaestorem conpluresque equites Romanos, qui post Cannensem pugnam abituros se Italia iurauerant, aerarios fecerunt. Iidem censores et eos graui nota adfecerunt qui, cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi de permutandis captiuis neque impetrassent, in urbe remanserunt.

[9]

C. Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset, postea censor est factus.

M. Valerius Messala, censoria nota perstrictus, censoriam postmodum potestatem inpetrauit.

10

DE MAIESTATE

[1]

Q. Metellus cum causam repetundarum diceret, et tabulae eius ab accusatore ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum contemplatione auertit oculos: indignum enim credebatur integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris perpendi.

[2]

Rex Antiochus, bello quod cum Romanis gerebat, filium Africani Scipionis a militibus eius interceptum ultro patri remisit.

Ad eundem Africanum in Literni uilla se continentem conplures praedonum duces uidendi eius causa forte confluxerunt. Quos cum ad uim faciendam uenire existimasset Scipio, praesidiumque domesticorum in tecto conlocasset, dicentibus officii gratia ipsos uenisse aperire fores iussit et se spectaculo mirantibus praebuit.

[3]

Cum Aemilii Pauli exsequiae celebrarentur ac forte tunc principes Macedonum Romae morarentur, funebri lecto sua sponte sese subiecerunt.

[5]

P. Rutilio in exilium abeunti ciuitates totius Asiae legatos obuiam miserunt, sibi quaeque tanti uiri praeripientes discessum.

[6]

C. Marium in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus, natione Cimber, missus ut occideret, strictum gladium tenens adgredi non sustinuit.

[7]

M. Porcius Cato, inuito C. Caesare cos. aduersus publicanos in curia dicendo cum diem traxisset et iussu Caesaris a lictore in carcerem duceretur, comitem sibi populum habuit.

[8]

Eodem Catone ludos florales spectante, quos Messius aedilis edebat, populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. Quod cum a Fauonio amicissimo sibi una sedente cognouisset Cato, discessit e theatro.

[ext. 1]

Harmodii et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberauerunt, effigies aeneas Xerses ea urbe deuicta in regnum suum transtulit: postea Seleucus in pristinam sedem reportauit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, sacris etiam in puluinaribus collocauerunt.

[ext. 2]

Xenocrates Atheniensis testimonium dicere coactus, cum ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere rettulisse, uetitus est iurare, sinceritati eius concedendum existimantibus.

LIBER TERTIVS

1

DE INDOLE

[1]

Aemilius Lepidus, puer etiamnum progressus in aciem, hostem interemit ciuem seruauit, ideoque ei statua in Capitolio incincta praetexta ex s. c. posita est.

[2]

Porcius Cato puer adhuc, cum in domo auunculi sui educaretur, et ad eum tr. pl. Latini de ciuitate inpetranda uenissent, rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, non facturum se respondit. Postremo Poppedius eum, in excelsam aedium partem latum, abiecturum inde, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac re incepto moueri potuit.

Idem Cato, cum salutandi gratia praetextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, p<a>edagogum suum, nomine Sarpedonem, interrogauit quapropter nemo inueniretur qui tam crudelem tyrannum occideret: et cum ille custodiri a militibus diceret, eum ut sibi ferrum daret obsecrauit, perfacile se adfirmans interrempturum, quod in lecto illius considere soleret.

[3]

C. Cassius Sullae filium Faustum, condiscipulum suum in schola, proscriptionem patris laudantem, ipsumque, cum primum potuisset, idem facturum minantem, colapho percussit.

[ext. 1]

Alcibiades Atheniensis, cum puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque tristem inuenisset, dicentem se mandatu ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, magna cum inpensa aedificasse nec posse reddere rationem, 'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas.'

2

DE FORTITVDINE

[1]

Etruscis in urbem ponte sublicio inrumpentibus, Horatius Cocles, donec post tergum suum abrumperetur, hostium agmen infatigabili pugna sustinuit, atque ita armatus se in Tiberim misit tutumque nandi euentum habuit.

[2]

Cloelia, inter ceteras uirgines obses Porsinae data, nocturno tempore custodia egressa, Tiberi traiecto patriam turpitudine liberauit.

[3]

Romulus, ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, occiso eo fusisque hostibus spolia opima Ioui Feretrio rettulit, quae dux duci detraxerat.

[4]

Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, a Romulo proximus, cum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset.

[5]

M. Marcellus, apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum adgressus, obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dedicauit, quae opima tertia haberentur.

[6]

Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia praeualidum oppidum circumsederetur, primus moenia eius conscendit.

[7]

Vrbe a Gallis capta, cum senes in parte urbis relicti essent, quia omni numero non sufficiebat arx, qui erant honoribus functi apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum quos gesserant consederunt: et primum mirantibus Gallis deinde in risum uersis M. Atilius barbam suam permulcenti Gallo scipionem capiti inflixit, eique ad se occidendum uenienti iugulum obtulit.

[8]

C. Sempronio Atratino cos. cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, equites delapsi equis se ipsi centuriauerunt et ita acies restituta est.

[9]

Fabius Maximus Rutilianus uetitus a Papirio Romam gratia auspiciorum redeunte, bellum committere aduersus Samnites, commisit, et equitum uirtute proelii crimine leuatus est.

[11]

Miles Romanus Cannensi proelio, cum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae ceruicem amplexus, naribus et auribus adrosis reddidit deformem.

[12]

P. Crassus, cum Aristonico bellum gerens, a Thracibus inter Eleam et Zmyrnam exceptus, ne caperetur, uirga<m>, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. Qui ui doloris accensus sica latus Crassi confodit.

[13]

Scipio Metellus, infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis partibus, naue qua uehebatur a Caesarianis capta, gladio se traiecit; 'imperator se bene habet' quaerentibus Caesarianis respondit.

[14]

Cato, uictis a Caesare partibus suis, gladio se transfodit.

[15]

Porcia filia Catonis, uxor Bruti, cum uiri sui consilium de interficiendo Caesare cognosset, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit, eoque uelut forte lapso se uulnerauit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus, Brutus obiurgare eam coepit quod tonsoris praeripuisset officium. Cui illa 'experiri' inquit 'uolui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me essem interemptura.'

[16]

Cato censorius, cum ei in bello uagina gladius excidisset, subiectum proeliantium globo intrepidus sustulit.

[17]

Cum Ti. Gracchus palam senatui minaretur, consulentibus patribus de statu rei p. ac de interemendo Graccho cogitantibus, Scaeuola negauit se quidquam ui esse acturum. Quo incusato, Scipio Nasica se ducem pollicitus ac laeuam manum parte togae circumdedit, sublataque dextra proclamauit 'qui rem publicam saluam esse uult, me sequatur.'

[18]

Cum tribuni plebis Saturninus et Equitius et praetor Glaucia maximos in ciuitate seditionum motus excitarent, M. Aemilius Scaurus, iam senex, exhortatus Marium, sextum consulatum gerentem, ut rem p. uindicaret, iussit sibi arma adferri, armatusque ante fores curiae stetit ictuque saxi uulneratus est.

[19]

C. <Caesar>, cum multitudine Neru<i>orum inclinari aciem suam videret, militi timidius pugnanti scutum rapuit, et fortiter proeliatus aciem restituit. Idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum, ineundae fugae gratia iam conuersum, faucibus conprehensum in contrariam partem retorsit.

[20]

Cum Hannibal Capuam, quam Romanus exercitus obsederat, defenderet, Vibius Accaus, Paelignae cohortis praefectus, uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum conmilitonesque, si potiti essent hostes signo, exsecratus. Quod ut Valerius Flaccus, tertiae legionis tribunus, uidit, imitatus exemplum est. Idem Pedanius centurio fecit. Protinus igitur castra Poenorum capta sunt.

[21]

Q. Occius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est, sub Q. Metello cos. legatus in Hispania militans, cum cognouisset se a quodam Celtibero prouocatum, relicta mensa - forte enim prandebat - clam Metello obequitantem Celtiberum consectatus occidit. Iterum a quodam prouocatus, cum eum genibus suis subiecisset, coegit sagulum et gladium sibi, utroque exercitu spectante, tradere.

[22]

Acilius, decimae legionis miles, pro C. Caesaris partibus pugnans, maritimo proelio abscisa dextera, quam Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adprehendit, nec ante dimicare destitit quam captam profundo mersit.

[23]

Caesius Scaeua, eiusdem imperatoris centurio, cum pro eo castello cui praepositus erat dimicaret, et Cn. Pompei praefectus Iustuletus summo studio ad eum capiendum niteretur, omnibus qui prope accesserant interemptis conruit. Scutum eius xxx ictibus perfossum apparuit, ipse interuentu commilitonum seruatus.

Idem, cum C. Caesar Britanniam oppugnans rate in proximum scopulum transuectus esset, superuenientibus hostibus, ceteris ad litus regressis solus stationis gradum retinens, magno edito proelio, femore traiecto, clipeo crebris foraminibus absumpto, profundo se commisit, et euectus ad litus petiit a Caesare ut sibi ignosceret quod sine scuto redisset.

[24]

L. Sentius Dentatus cxx[xx cum litteris es suprascriptis] in aciem descendit, xxvi spolia rettulit, ex his octo eorum qui se prouocauerant; xiiii ciues seruauit ex proelio; xlv uulnera pectore excepit, tergo cicatribus uacuo; viii triumphales currus secutus, donatus aureis coronis ciuicis viii, muralibus iii, obsidionali una; torques excepit lxxxiii, armillas clx, hastas xviii, phaleras xxxv.

[ext. 2]

Dareus, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret, unum ex eis abiectum corporis sui pondere urgens, ut uidit commilitonem plagam ei inferre dubitantem, ne per errorem Dareum uulneraret, 'tu uero' inquit 'uel per utrumque nostrum gladium age, dummodo hic quam celerrime pereat.'

[ext. 3]

Leonidas Spartanus cum trecentis ciuibus ad Thermopylas toti Asiae obiectus, perfidia et scelere incolarum opportunitate loci spoliatus, occidit dimicans. Cuius haec uox fertur: 'sic prandete, commilitones, tamquam apud inferos cenaturi.' Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto paruerunt intrepidi.

[ext. 4]

Othryades Spartanus speciosus pugna Othryade, sanguine suo inscriptis tropaeis direptam hostibus uictoriam suis restituit.

[ext. 5]

Epaminondas Thebanus traiectus hasta, sanguine et spiritu deficiens, recreare se conantes primum an clipeus suus saluus esset, deinde an penitus fusi hostes interrogauit. Quibus ita se habere cognitis 'mirificas' inquit 'filias uobis relinquo, Leuctram et Mantineam.'

[ext. 6]

Theramenes Atheniensis triginta tyrannorum iussu porrectam potionem ueneni non dubitanter exhausit, quodque ex eo superfuerat iocabundus inlisum humo, sono edito, renidens seruo publico 'Critiae' inquit 'propino.' Erat autem hic ex triginta tyrannis crudelissimus.

[ext. 7]

Rhoetogenes Numantinus, adflictis rebus Numantinorum, uicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, incendit: strictum gladium in medio posuit ac binos dimicare iussit, ut uictus occideretur. Ipse nouissime se flammis inmisit.

[ext. 8]

Capta Carthagine uxor Hasdrubalis, dextra laeuaque filios trahens, incendio se superiecit, accusato uiro quod uitam a Scipione petere sustinuit.

[ext. 9]

Cum pestifera seditione Syracusarum tota Gelonis stirps consumpta esset et unica superesset Harmonia, cum ad eam ab inimicis impetus fieret, nutrix subornatam aequalem puellam hostilibus gladiis subiecit. Quae ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis proclamauit. Admirata puellae constantiam Harmonia se esse quam quaererent illis professa est, et ita utraeque perierunt.

3

DE PATIENTIA

[1]

Cum a Porsina rege Etruscorum urbem nostram graui ac diuturno bello urgueri aegre Mucius ferret, castra eius intrauit immolantemque conatus occidere oppressus est. Perosus itaque dexteram suam, quod eius ministerio uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est.

[2]

Pompeius, dum legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit, et ea patientia regi desperationem quicquam ex se cognoscendi iniecit.

[ext. 1]

Alexandro regi nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. Ex quibus unus turibulo accepto ante ipsum constitit, et in brachium eius carbo ardens delapsus est. Qui ne sacrificium Alexandri inpediret, dolorem silentio pressit. Alexander, pueri delectatus patientia, diutius consulto sacrificauit, nec hac re eum proposito depulit.

[ext. 2]

Zeno Eleates philosophus, cum Agrigentum uenisset tyranno Phalaride adhuc uiuo, hortatus populum ad libertatem et ob id ipsum iussus a tyranno in medio foro torqueri, non destitit a cohortatione et in tantum populum commouit ut lapidibus statim Phalaris obrueretur.

[ext. 3]

Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho tyranno, cuius necem inierat, torqueretur, dixit se quod secreto in aurem ei diceret habere, laxatusque eculeo aurem eius morsu arripuit nec ante dimisit quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.

[ext. 4]

Anaxarchus philosophus, cum a Nicocreonte tyranno Cypriorum in pilam coniectus tunderetur, 'follem' inquit 'Anaxarchi feris.'

[ext. 5]

Theodotus, ab Hieronymo tyranno innocens punitus, fidelissimum eius satellitem mentitus est consiliorum suorum participem fuisse; et ita Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, temere perdidit amicum.

[ext. 6]

Apud Indos esse creduntur qui omne uitae tempus nudi exigant et se flammis sine gemitu obiciant, qui gymnosophistae uocentur.

[ext. 7]

Seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occiderat, adgressus interemit, et cum puniretur, laetitiam uindictae risu testatus est.

4

QVI EX HVMILI LOCO EVASERINT

[1]

Tulii Hostilii incunabula agreste tugurium cepit: idem adoleuit in pecore pascendo.

[4]

Varro, Pauli collegae, macellaria patris taberna ad cos. peruenit.

[5]

M. Perpenna, qui regem Aristonicum cepit, Crassianae cladis extitit uindex, consul fuit ante quam ciuis: namque pater eius Sabellus genere nihil ad ciuitatem Romanam Papia lege conuictus est.

[ext. 1]

Socrates Phaenaretem matrem obstetricem habuit, patrem Sophoniscum marmorarium.

Euripidis mater holera uendebat.

Demosthenis pater cultellos uenditabat.

5

QVI SIBI LICENTIVS QVAM MOS PATRIVS PERMISERAT INDVLSERVNT

[1]

Scipio filius Africani, is qui ab Antiocho captus est, cum esset praeturae petitor, candidam togam adeo turpibus maculis obsoletam in campum detulit ut nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, adiutus esset, honorem a populo inpetraturus non fuerit.

[2]

Q. Fabii Maximi Allobrogis filius Q. Fabius adeo fuit luxuriosus ut ei praetor urbanus Q. Pompeius bonis paternis interdixerit.

[4]

Q. Hortensii oratoris nepos Hortensius corporis etiam dicitur infamia male audisse.

6

[1]

P. Scipio, cum in Sicilia exercitum augendo moraretur, operam etiam gymnasio dedit.

[2]

L. Scipionis statua chlamydata et crepidata in Capitolio posita est; quo habitu usus aliquando, ita se formari uoluit.

[3]

L. Sulla, cum imperator esset, Neapoli crepidatus et chlamydatus ambulauit.

[4]

C. Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis rettulit, quotiens publice epulatus erat, ad funalem cereum praecinente tibicine et fidicine deducebatur.

[5]

M. Papirius, re bene gesta, cum triumphum a senatu non inpetrasset, primus in monte Albano triumphauit.

[6]

C. Marius post omnes triumphos in cantharo semper potauit, quod Liber pater superatis Indis hoc genere poculi usus esset.

[7]

M. Cato praetor M. Scauri ceterorumque iudicia sine tunica praetexta amictus egit.

7

DE FIDVCIA SVI

[1]

Post P. et Cn. Scipionum in Hispania mortem, nullo auso exercitum traicere, P. Scipio xxiiii agens annum ire pollicitus est. [1a] Idem, cum in Hispania oppidum Badiam obsideret et iudicia esset auditurus, 'cras' inquit 'in urbe audiam.' Quod ei contigit.

[1c]

Idem Hannibalis speculatores inter castra Romanorum deprehensos circumduxit, et ostendit manu sua copias, et prandio dato ipsis et equis eorum dimisit incolumes.

[3]

Annonae caritate increscente cum trib. pl. C. Cur<i>atius iuberet coemi frumentum, Nasica, contrariam actionem orsus obstrepente populo, 'tacete' inquit: 'melius enim ego quam uos quid rei publicae expediat intellego.'

[ext. 2]

Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se adprobanti, multis audientibus dixit 'mihi cane et Musis.'

[ext. 3]

Zeuxis, cum Helenam pinxisset, quid de eo opera homines sensuri essent non expectauit, sed protinus adiecit

οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ ἐυκνήμιδας Ἀχαιοὺς
τοιῇδ᾽ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν.
[ext. 4]

Phidias interrogatus quonam mentem suam dirigens uultum Iouis esset amplexus, hos rettulit uersus

ἦ, καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾽ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων·
ἀμβρόσιαι δ᾽ ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος
κρατὸς ἀπ᾽ ἀθανάτοιο· μέγαν δ᾽ ἐξέλιξεν Ὄλυμπον.
[ext. 6]

Hannibal, cum apud regem Prusian exularet auctorque ei committendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ita tu' inquit 'uili carunculae quam imperatori mauis credere.'

8

DE CONSTANTIA

[1]

Fuluius Flaccus, cum Capuam recepisset ab Hannibalis possessione, senatu prohibente animaduerti in omnes principes ciuitatis ipse perstitit. Et cum ad palum iussisset eos adligari, aliae superuenerunt epistulae, in quibus erat scriptum ut omnes punirentur. Non lectis epistulis Fuluius peracta animaduersione, tunc senatus mandata iussit legi.

[2]

Q. Fabius, pecunia quam pro captiuis Hannibali numerauerat fraudatus a senatu, tacuit.

Idem post Cannense damnum missus aduersus Hannibalem, cum per diuersas moras traheret bellum, id egit ne Roma opprimi posset.

[3]

C. Piso, cum Pallacinus homo seditiosus pestiferis blanditiis populum praeripuisset, ita ut conculcaretur, solus restitit.

[4]

Metellus Numidicus, cum animaduerteret quo tenderet Saturnini tr. pl. conatus, solus in exilium eius leges profugit.

[5]

Q. Scaeuola augur, L. Sulla de aduersis partibus cogitante, rogatus sententiam dicere noluit.

[6]

Sempronia Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemilia<n>i, cum se quidam Equitius Semproniae familiae falso adscriberet, iubente populo ut eum oscularetur tamquam filium fratris, reppulit.

[ext. 6]

Cum Alexander Macedo aeger iaceret, et ei Philippus medicus potionem esset daturus, superuenerunt ab Antipatro epistulae, ut caueret sibi a Philippo monente: hunc enim corruptum a rege Dario potionem temperasse. Lectis epistulis, Alexander, ut primum petit potionem, legendas eas Philippo tradidit.

LIBER QVARTVS

1

DE MODERATIONE

[1]

P. Valerius Publicola cos., cum omnia in se inuidiosa conspiceret, moderatione ad humiliorem habitum deductus, fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittens, numerum quoque eorum dimidia ex parte minuens, ultro collega Sp. Lucretio sibi adlecto, aedes etiam suas diruens, quae excelsiore parte positae instar arcis habebantur.

[2]

Camillus, urbe capta a Gallis reuocatus, non prius ad accipiendum exercitum ire uoluit quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset.

[3]

M. Rutilius Censorinus, iterum censor creatus, populum obiurgauit quod eam potestatem bis sibi detulisset.

[4]

L. Quinctius Cincinnatus, cum honorem eius p. c. continuare uellent quod et populus eosdem tribunos in proximum annum creare destinabat, peregit exemplo suo ut tribunos sequi se cogeret.

[5]

Fabius Maximus, cum et ipse quinquies consul esset et <a patre> auo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum uideret, comitiis quibus filius eius cos. creabatur, egit cum populo ut aliquando uacationem eius honoris Fabiae genti daret.

[6]

Scipio Africanus, imagines statuas perpetuos consulatus censuram sibi deferente populo, decerni passus non est.

[7]

M. Marcellus, cum in consulatu Siculi de eo questum uenissent, et de intromittendis iis primus rettulit et querentes patienter sustinuit; ac postea ipse, causa perorata uictor, legatos clementer excepit.

[8]

Ti. Gracchus tr. pl., cum esset inimicus Africano et Gnaeo Scipionibus, et Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset, atque ideo in carcerem duceretur, intercessit.

[9]

C. Claudius Nero, quamuis Liuii Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat, triumphantem equo sequi maluit, cum senatus ei triumphum decreuisset.

[10]

Scipio Africanus posterior, cum censor conderet lustrum et scriba in sacrificio ex publicis tabulis precationis carmen praeiret, quo dii immortales ut populi Romani res meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'et bonae et magnae sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumis seruent', ac protinus ad hunc modum carmen emendari iussit.

Idem in censura centurias equitum recognoscens, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processasse animaduertit, dixit se scire eum uerbis conceptis peierasse: proinde, si quis eum accusare vellet, usurum testimonio suo. Sed nullo ad id negotium accedente, 'traduc' inquit 'equum, Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona sim et testis et iudex et accusator et censor.'

[11]

M. Scaeuola testis in reum productus adiecit ita sibi credi oportere, si alii idem adseuerassent.

[12]

Metellus Macedonicus, cum inimicus esset Scipioni Africano ex aemulatione, ut primum audiit eum interemptum, lugubri habitu in publicum desiluit et 'concurrite' inquit, 'ciues, concurrite: moenia nostrae urbis euersa sunt', filiosque suos iussit lecto eius umeros subicere, adiecto hoc, non fore ut postea id officium ab his maiori uiro praestari possit.

[13]

Metellus Numidicus patria pulsus, cum ei forte ludos Trallibus spectanti epistulae essent a senatu missae, in quibus reuocabatur, non prius theatro exiit quam spectaculum perageretur. Eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum.

[14]

Porcius Cato ob adsignatam pecuniam Cypriacam, cum eius senatus extra ordinem rationem haberi uellet, non est passus.

[15]

M. Bibulus, cum in Syria prouincia moraretur, filiis duobus in Aegypto occisis a Gabinianis militibus,deditis sibi eis a Cleopatra, dolori suo imperauit, dicens potestatem huius uindictae senatus esse.

[ext. 1]

Archytas Tarentinus, dum Pythagorae praeceptis Metaponti penitus intendit, reuersus in patriam cum omnia neglegentia uilici corrupta uidisset, 'punissem' inquit 'male meritum, nisi irascerer.'

[ext. 2]

Plato, cum aduersus seruum uehementius exarsisset, Speusippo amico castigationem eius mandauit.

[ext. 3]

Dio, nobilis Syracusanus, pulsus acontii pro patria, cum principem urbis in quam confugerat domi conuenire uellet neque admitteretur, 'patienter hoc ferendum est' ait; 'fortasse enim et nos, cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus.'

[ext. 4]

Thrasybulus Atheniensis, cum expulsis xxx tyrannis ciues in patriam reduxisset, plebiscitum proposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret.

[ext. 5]

Stasippus Tegeates, hortantibus amicis ut grauem sibi in administratione rei publicae aemulum tolleret, negauit se facturum, ne quem optimus ciuis locum obtineret, eum malus occuparet.

[ext. 6]

Pittacus, Mitylenaeorum tyrannus, Alcaeum poetam, cum esset adeptus tyrannidem, quid in eo opprimendo posset admonuit.

[ext. 7]

Piscatores Mitylenaei in euerriculo ductam auream mensam, consulto Apolline cum iussi essent dare eam sapienti, dederunt Thaleti. Ille cessit eam Bianti, hic Pittaco, donec ad Solonem ueniretur, qui eam Apollini dedicauit.

[ext. 9]

Antiochus, a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus submotus, gratias agere Romanos coepit, quod se nimis magna procuratione liberatum modicis regni terminis coegissent.

2

QVI EX INIMICITIIS IVNCTI SINT

[1]

M. Aemilius, bis cos. et p. m., uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco, eiusdem ordinis uiro, gessit, quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit.

[2]

Liuius Salinator Neronis odio ardens, propter, quem exulauerat, pariter cos. creatus deposuit simultates.

[3]

Scipio, ut diximus, post intercessionem Ti. Gracchi depositis inimicitiis, protinus filiam ei suam Corneliam despondit.

[4]

M. Cicero A. Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in cos. suo urbe expulerat. Idem P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est.

[6]

C. Annius Gallus C. Antonii, quem reum fecerat, filiam duxit. Idem Valerium Maximum, a quo damnatus fuerat, procuratorem rerum suarum habuit.

3

DE ABSTINENTIA

[1]

Scipio, xxiiii annum agens, cum in Hispania Carthaginem cepisset, eximiae inter captiuas pulchritudinis puellam nobilem cognouit Indeuili cuidam Celtibero desponsam. Itaque arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit, auro etiam, quod pro redemptione puellae acceperat, summae dotis adiecto. Qua abstinentia animos Celtiberorum obligauit.

[4]

Cn. Marcius, Anci regis progenies, editis in bello conspicuae fortitudinis operibus, cum a Postumio Cominio cos. laudatus donis militaribus captiuis argento donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accepit.

[5]

M. Curius, cum ad eum Samnites aurum adtulissent donaturi, 'malo' inquit 'locupletibus imperare quam ipse fieri locuples.'

Idem post fugam Pyrri, cum sibi dari uideret iugera quinquaginta, ceteris septena, 'parum' inquit 'idoneus ciuis est qui eo quod reliquis tribuitur contentus non est.'

[6]

Fabricius Luscinus missum sibi aurum a Samnitibus et decem seruos ad ministerium cum muneribus reuerti iussit.

Idem missus ad Pyrrum legatus, cum audisset Cinean Thessalum narrantem esse quendam Athenis sapientem qui diceret summum bonum uoluptatem, pro monstro uocem eius accepit.

[7]

Q. Tubero cos., cum ei gens Aetolorum omnis usus uasa argentea misisset, quod se legati rettulerant fictilia in eius mensa uidisse, exemplo Fabricii remisit.

[8]

Paulus cos., Perse rege deuicto, cum Macedonicis opibus urbem replesset, nulla ex eis penates suos locupletauit.

[9]

Q. Fabius Gurges Cn. Fabius Pictor Q. Vgulnius dona quae priuatim ab Ptolemaeo acceperant, in aerarium prius quam ad senatum legationem referrent detulerunt. Quae ipsa rursus senatus consulto sunt diuisa legatis.

[11]

Cato censorius, missus in Hispaniam, haedinis pellibus pro stragulis usus est, et quingentorum assium sumptu contentus fuit, tribus seruis se comitantibus; eodem uino quo nautae usus est.

[12]

Porcius Cato posterior, bello ciuili filium secum ducens, duodecim seruos habuit, numero plures quam superior, temporum diuersis moribus pauciores.

[13]

Scipio Aemilianus post duos cos. ac totidem triumphos septem seruis sequentibus officio legationis functus est.

[14]

Pyrrus, uiribus fractis, cum ad opes suas confugisset, misit per legatos tam uirorum quam feminarum apta usibus munera: nulla tamen domus legatis aditu patuit.

[ext. 1]

Pericles Atheniensis, cum haberet in praetura Sophoclea tragoediarum scriptorem, atque is publico officio districtus pueri ingenui praetereuntis formam laudaret, Pericles, intemperantiam eius increpans, dixit praetoris non solum a pecuniae lucro manus, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

[ext. 3]

Xenocrates in peruigilio grauis uino, cum iuxta eum data opera scortum, quod erat Athenis speciosissimum, adcubuisset, nec tactu nec sermone aspernatus propositi inritum demisit.

[ext. 4]

Alexander, cum ad Diogenem cynicum in sole sedentem accessisset, hortareturque ut si qua sibi praestari uellet indicaret, 'uelim mihi 'inquit a sole non obstes.' Diogenes cynicus Syracusis cum holere uesceretur, Aristippus dixit 'si adulareris, ista non esses.' 'immo si tu haec esses, Dionysio non adulareris.'

4

DE PAVPERTATE

[1]

Valerius Poplicola cos. tam exiguae fuit facultatis ut ne quidem exsequiis relictus sumptus sufficeret.

[2]

Menenius Agrippa sextantibus a populo conlatis funeratus est.

[3]

C. Fabricius, cum haberet patellam argenteam, eam tamen corneo pediculo sustineri uoluit.

[5]

Atilius ad cos. ab aratro arcessitus est.

[6]

Atilius Regulus, cum prorogatum sibi ob bene gestas res cognouisset imperium, scripsit consulibus uilicum, quem in agello septem iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi alerentur. Quae ut cognouit senatus, publice rerum cum magis iussit.

[7]

Cincinnatus, cum septem iugerum agrum araret, tria iugera ex his pro amico ad aerarium subsignanda misit.

[8]

Aelii sedecim eodem tempore fuerunt contenti una domuncula, exiguo fundo minus multos cultores desiderante quam dominos habebat.

[9]

Eadem gens nullum ante scripulum auri habuit quam Paulus, Perse uicto, Q. Aelio Tuberoni quinque libras auri dimitteret.

[10]

Cn. Scipio secundo Punico bello misit ex Hispania litteras, petens successorem, quod cum haberet iam filiam adultam, sine se ei expediri dos non posset; itaque senatus in utraque re statim egit patris partes, summa dotis ex aerario erogata.

Tuccia Caesonis filia maximam dotem credita est ad uirum x(10000) aeris tulisse, et Negullia quinquaginta milia aeris.

[11]

M. Scauro a patre hereditas sex seruorum reuersa est et xxx(30000) nummorum.

5

DE VERECVNDIA

[1]

A condita urbe ad Ti. Longum cos. promiscuus senatui et populo spectandorum ludorum locus erat. Numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sustinuit.

L. Flaminius, motus a M. Catone et L. Flacco senatu, in extrema parte theatri constitit, coactusque est a populo transire in locum dignitati suae debitum.

[2]

Terentius Varro, post Cannensem fugam deferente sibi censuram populo, ob uerecundiam male administratae rei publicae se excusauit.

[3]

C. Cicereus, ut uidit se comitiorum suffragio praeferri Scipioni, abiecta candida toga suffragatorem eius agere coepit.

[4]

L. Crassus, consulatum petens, orauit socerum suum Scaeuolam ut a se, dum cos. petitioni deseruiret, discederet: eo enim praesente more candidatorum circa forum supplicem non iturum.

[5]

Pompeius Magnus Palaepharsali uictus, cum intraret Larissam, obuiam sibi populo exeunte, 'ite' inquit 'et hoc officium praestate uictori.'

[6]

C. Caesar, cum tribus et uiginti plagis confoderetur, utraque manu togam remisit, ut inferior pars tecta collaberetur.

[ext. 1]

Spurinna Etruscus, cum forma sua capi feminas uideret, oris decorem uulneribus confodit.

[ext. 2]

Athenis quidam ultimae senectutis uir, cum ludos spectatum uenisset, iam pleno theatro non receptus a suis ad Lacedaemoniorum legatos forte peruenit: a quibus receptus cum esset, populus rem plausu prosecutus est. Ferunt tunc unum ex Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed id facere neglegunt.

6

DE AMORE CONIVGALI

[1]

Ti. Gracchus domui suae anguibus mari ac femina deprensis, cum haruspex respondisset fore ut si occidisset marem, ipse moreretur, si feminam, uxor eius, marem occidit.

[2]

C. Plautius Numida, uxoris suae morte audita, gladio se percussit. Interuentu deinde seruorum prohibitus, curatusque a medicis, rescidit uulnus.

[3]

M. Plautius imperio senatus cum classem in Asiam reduceret, Tarenti amissa uxore Orestilla inter officium ploratus se occidit. Quem amici, sicut erat, togatum pariter cremauerunt; et locus modo Tarenti iopt2ov-rwvdicitur.

[4]

Iulia C. Caesaris filia, Pompei uxor, cum aediliciis comitiis coniugis sui uestem cruore aspersam accepisset, territa metu alienata animo, partum quem utero conceptum habebat eiecit, atque ita exspirauit.

[5]

Porcia Catonis filia, Bruti uxor, cum eum uictum cognouisset, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones hausit.

[ext. 1]

Artemisia, Cariae regina, amisso uiro Mausolo, monumentum tam egregii fecit operis ut inter septem mirabilia ponatur. Ipsam uero se Mausoli uiua ac spirans conponi iussit.

[ext. 2]

Hypsicratia in tantum coniugem Mithridatem amauit ut tonsis capillis equo se et armis adsuefecerit, nec in bello uirum relictum. Itaque fugientem Pompei uires per omnia secuta est.

[ext. 3]

Minyae, quorum origo ex Argonautis uenit, Lemno inhabita pulsi a Pelasgis confugerunt ad Lacedaemonios. A quibus recepti, cum regnum arte temptarent, consilio patefacto in custodiam missi sunt. Quorum coniuges, introitu ad uiros petito, commutata ueste ipsae in custodia remanserunt.

7

DE AMICITIA

[1]

Blossius, cum carus amicus esset Ti. Graccho, damnato eo, cum apud Rutilium et Laenatem cos. excusaret ut innocentem, amicumque se tantum Gracchi diceret fuisse, dicente consule 'ergo, si te Gracchus iussisset faces Capitolio subdere, fecisses?', 'numquam hoc' inquit 'Gracchus imperasset.' Deinde suae salutis oblitus, coepit damnatos eius mores apud senatum defendere.

[2]

Eundem hunc Gracchum omnium auxilio priuatum duo tantum amici. Pomponius, donec euaderet Gracchus, in porta trigemina usque ad mortem pugnauit, Laetorius in ponte sublicio et ipse pugnans occisus est.

[3]

L. Reginus tr. pl. Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa Cimbri et Teutones uictores extiterant, amicitiae memor custodiae eripuit, deinde comes fugae eius accessit.

[4]

Volumnius equestri loco natus, cum M. Lucullum familiariter coluisset, occisum ab Antonio, quod partes Bruti et Cassii fuerat secutus, flebiliter lugere coepit, et ob hoc perductus ad Antonium 'iube me' inquit 'ad Luculli corpus ductum occidi; neque enim debeo illo absumpto superesse.

[5]

Ti. Coelius, ab Octauio cos. Placentiae praepositus, captus a Cassianis militibus, petit a L. Petronio ut se occideret. Quin frustra rogare ut uiueret, mox cum interemisset, suam ei mortem iunxit.

[6]

Seruius Terentius, Bruti amicus, cum ad eum occidendum Furius ab Antonio missus esset, Brutum se esse simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obiecit, cognitusque a Furio uixit inuitus.

[ext. 1]

Damon et Pinthias, Pythagorici, tam fideles amici fuerunt ut cum alterum ex his Dionysius tyrannus interficere uellet, atque is tempus ab eo prius quam periret, ut domum profectus res suas ordinaret, impetrasset, alterum uadem pro se de reditu eius dare non dubitaret. Adpropinquante die, cum ille moraretur, Pinthias ad poenam duci iussus est, cum subito ille reuersus in admirationem conpulit Dionysium. Supplicium itaque eis remisit.

[ext. 2]

Alexander uictor Darii, cum matrem eius cepisset, ad uisendam eam cum Ephesione uenit. Quae ignorans uter Alexander esset Ephesionis se pedibus subiecit. Admonita deinde alium esse regem, Alexandro se excusare coepit. Tum ille 'et hic' inquit 'Alexander est.

8

DE LIBERALITATE

[1]

Fabius Maximus captiuos ab Hannibale redempturus, cum senatum de mittenda pecunia dubitare uideret, fundum, quem unicum habebat, uendidit, eiusque pretium Hannibali numerauit.

[3]

Q. Considius post Catilinae furorem, cum centies et quinquagies sestertium in faenore haberet, exigi id a debitoribus uetuit.

[4]

Populus Romanus Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possidendam dedit.

[5]

Philippo Macedonum rege superato, cum ad id tam mirum spectaculum tota Graecia conuenisset, Quintius Flamininus imperator, per praeconem silentio facto, haec uerba recitari iussit: 's. p. q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes quae sub imperio Philippi erant esse immunes iubet.' Post haec tantus est clamor factus ut aues, quae forte superuolabant, pauentes decidisse dicantur.

[ext. 1]

Hiero Syracusanus, audita clade qua Romani apud Thrasymennum erant adflicti, ccc(300000) .m.[m cum circulo suprascripto] tritici misit et ducenta hordei, Victoriam auream ex p. ccl factam.

[ext. 2]

Callias Agrigentinus tam liberalis fuit ut populum domi suae frequenter pasceret, multa donaret, uolentes in regiam suam admitteret, ita ut quod Callias possideret omnium commune patrimonium esset.

LIBER QVINTVS

1

DE HVMANITATE ET CLEMENTIA

[1a]

Senatus, cum Carthaginiensium legati ad redimendos captiuos in urbem uenissent, protinus eis nulla pecunia accepta reddit numerum ∞ ∞ dcccxlii(2742) explentis.

[1b]

Idem senatus Syphacem Numidiae regem, captiuum in custodia mortuum Tiburi, publico funere censuit ecferendum.

[1c]

Idem, cum Perses rex captus Albae in custodia decessisset, praetorem misit qui publicum ei funus pararet.

[1c]

Confecto Macedonico bello Musophanes, filius Masinissae, cum equitibus, quos in praesidium duxerat Romanorum, reuertens a Paulo ad patrem, Brundisium aeger delatus est. Quod ut senatus cognouit, continuo quaestorem illo iussit ire, cuius cura et hospitium iuueni expedirent et medicorum copia adesset. Praeterea equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dedit.

[1e]

Idem senatus, cum ad gratulandum sibi Prusiam Bithyniae regem Perse deuicto uenire audisset, obuium illi P. Cornelium Scipionem quaestorem ire iussit, censuitque ut ei domus Romae quam optima conduceretur.

[1f]

Rex Aegypti Ptolomaeus, a minore fratre regno pulsus, cum paucis seruis Romam uenit, ac se in hospitium cuiusdam Alexandrini pictoris contulit. Quod ut senatui relatum est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est quod nec quaestor illi obuiam uenisset nec publico eum hospitio excepisset.

[2]

L. Cornelius cos., cum primo Punico bello Oluiam oppidum petisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Carthaginiensium occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere extulit.

[3]

Quintius Crispinus, cum haberet Badium Campanum amicum, et domi suae eum recepit, valetudine oppressum curauit. Postea defectione a Campanis facta, prouocatus ab eo monere ingratum magis quam uincere maluit.

[4]

M. Marcellus captis Syracusis, cum arcem urbis intrasset, casum eius lugubrem intuens, fletum cohibere non potuit.

[5]

Q. Metellus, Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et muris admoueret machinas, uisis in aduersa parte filiis duobus Rhoethogenis, qui ad se transfugerat, ne forte in conspectu patris iuuenes perirent, ab obsidione discessit. Qua clementia omne illi nomen Celtiberum subiectum.

[6]

Scipio Africanus posterior, expugnata Carthagine, circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos reciperarent.

[8]

L. Paulus, cum Persen parui temporis momento captum ad se adduci audisset, occurrit ei, conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit, et honore mensae dignum putauit, et lateri suo proximum in consilio sedere iussit.

[9]

Cn. Pompeius Tigranem regem in conspectu suo diutius iacere supplicem non est passus, et diadema, quod abiecerat, capiti reposuit.

[10]

C. Caesar, Catonis morte audita, et se illius gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit, patrimonium eius liberis incolume seruauit.

[11]

M. Antonius M. Bruti corpus liberto suo sepeliendum dedit, quoque honoratius cremaretur, paludamentum suum inici rogo iussit: cumque interceptum paludamentum a liberto conperisset, animaduertit in eum.

[ext. 1]

Alexander Macedo, in Asia quodam loco niuali tempestate oppressus, senio iam grauem Macedonem militem nimio frigore stupentem in propinqua igni sede residens aspexit, et protinus in suam sedem conlocauit.

[ext. 2]

Pisistratus Atheniensium tyrannus, cum filiam suam adulescens amore correptus in publico osculatus esset, hortante uxore ut in iuuenem animaduerteret, respondit 'si eos qui nos amant interfecerimus, quid eis faciemus quibus odio sumus?'

Idem a Thrasippo amico inter cenam conuicio lacessitus tacuit; exeuntem conuiuio cum familiariter retineret, ille temulentiae inpetu euictus os eius sputo respersit. Postero die Thrasippum supplicium uoluntaria morte exigere uolentem ab incepto reuocauit.

[ext. 3]

Pyrrhus, cum audisset in conuiuio a Tarentinis se laceratum, arcessit eorum quosdam qui interfuerant conuiuio, an ita se res haberet interrogauit. Tum ex his unus 'nisi' inquit 'uinum nos defecisset, ista quae tibi relata sunt, prae eis quae de te locuturi eramus, lusus fuissent', et ita iram regis conuertit in risum.

Idem legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, quo tutius uenirent, Lyconem Molossum obuiam misit, ipse cum ornatu regio extra portam occurrit.

[ext. 5]

Campani exercitum nostrum, cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum, urbem suam intrantem uenerabiliter exceperunt; consulibus insignia honoris, militibus uestem arma equos praestiterunt.

[ext. 6]

Hannibal Aemilii Pauli apud Cannas quaesitum corpus inhumatum iacere passus non est.

Idem Ti. Gracchum, insidiis Lucanorum circumuentum, sepeliit et ossa eius militibus nostris Romam dedit portanda.

Idem M. Marcellum, in agro Bruttio occisum, legitimo funere extulit, Punico sagulo et corona aurea donatum.

2

DE GRATIS

[1]

Veturiae matri Coriolani et Volumniae uxori ob beneficium, quod ab oppugnatione patriae remouerant Coriolanum, senatus censuit ut semita uiri cederent. Permisit quoque eis purpurea ueste et aureis uti segmentis. Super haec aram Fortunae muliebri eo loco quo Coriolanus <exoratus> fuerat faciendam curauit.

Cum a Fuluio Capua obsideretur, ac duae Campanae mulieres in fide Romanorum mansissent, Vescia Oppia mater familias et Cluuia Facula meretrix, quarum altera pro salute Romani exercitus cotidie sacrificauit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non defuit, urbe illa oppressa senatus eis et libertatem et bona restituit.

[2]

Nautius et Minucius coss., cum paucos ante menses populum Romanum defendissent, bello quo Tusculani ab Aequis oppugnabantur ad sacramentum prouocantes, omnem sibi iuuentutem facilem et uoluntariam experti sunt. [3] Cum Q. Fabius quinque consulatibus salutariter re p. administrata decessisset, p. R. certatim aes contulit.

[5]

Quintus Terentius Culleo, praetoria familia natus, captus a Poenis, a Scipione Africano superiore restitutus, currum eius pilleatus secutus est.

[6]

Flamininum, de Philippo rege triumphantem, duo milia ciuium Romanorum pilleata secuta sunt.

[7]

Metellus Pius, cum esset cos., a Q. Calidio praetore patre suo reuocato, qui fuerat in exilio, non dubitauit quin ei supplicaret.

[8]

C. Marius duas Carnertium cohortes, mira uirtute uim Cimbrorum sustinentes, in ipsa acie ciuitate donauit.

[9]

L. Sulla in censura uenienti Pompeio adsurrexit et equo descendit.

[10]

M. Cornuto praetore funus Hirtio et Pansae locante, qui tunc Libitinam praestabat gratuitam operam promisit, quia consules pro p. R. dimicauerant.

[ext. 2]

Mithridates pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto, omnes hostium captiuos permutauit.

[ext. 3]

Attalus acceptam a populo R. Asiam, aequitate testamenti gratus, eandem p. R. reliquit.

[ext. 4]

Masinissa, memor Scipionis beneficiorum, omni uita domum Corneliam coluit. Itaque moriens haec uxori liberisque praecepit, unum in terris populum Romanum, unam Scipionis domum nossent.

3

DE INGRATIS

[1]

Romulum senatus, inmemor beneficiorum, in curia discerpsit.

[2a]

Camillus, a L. Apuleio tr. pl. accusatus, in ea urbe incolumitatem consequi non potuit quam auxerat.

[2b]

Africano superiori post triumphos dies dicta est, et a populo damnatus.

[2d]

Africanus minor raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in urbe non repperit.

[2e]

Scipio Nasica sub titulo legationis Pergamum relegatus est.

[2f]

P. Lentulus, amantissimus rei p. ciuis, post Gracchanam seditionem, quam ipse sepelierat, die dicta petit a dis ne umquam ad ingratum p. R. reuerteretur, et Siciliam profectus conpos uoti fuit.

[2g]

Ahala post Sp. Maelii mortem, quem ipse occiderat regnum adfectantem, custodita libertate ciuium exilio suo poenas pependit.

[4]

Cicero C. Popilium Laenatem Picentis regionis in iudicio defendit. Hic Popilius postea, nec re nec uerbo a Cicerone laesus, ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus Caietam petit, et ibi, iugulum sibi praebere iussum, Ciceronem gestiente mucrone confodit.

[5]

Cn. Pompeius Carbonem, a quo de paternis bonis in foro dimicans protectus fuerat, iussus occidit.

[ext. 1]

Carthaginienses Hannibalem a conspectu suo submouere in animum induxerunt.

[ext. 2]

Lycurgus legum lator lapidibus a ciuibus petitus, pulsus foro, ita ut oculum amitteret, nouissime exulauit.

[ext. 3]

Athenienses Thesea post tot beneficia patria expulerunt, cuius ossa Scyrus insula mortui texit.

Solon senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, contigit humari.

Miltiades post ccc(300000) Persarum Marathone deuicta in carcere ac uinculis decessit. Corpus eius non prius sepeliri passi sunt quam Cimo filius eius isdem se uinculis constringendum daret. <A>ristides, sub quo totius Graeciae iustitia censetur, patria iussus excedere est.

Themistocles, post magnos titulos patria pulsus, confugere ad Xerxen coactus est.

Phocion uero tantum non in eculeum ab Atheniensibus impositus est; certe post obitum iussus est extra fines proici.

4

DE PIETATE ERGA PARENTES FRATRES PATRIAM

[1]

Coriolanus pulsus patria, cum bellum aduersus p. R. parasset, nullis precibus motus, matris et uxoris uictus est lacrimis.

[2]

Scipio Africanus, cum adhuc praetextatus esset, patrem suum consulem, apud Ticinum fluuium aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem, grauiter saucium protexit.

[3]

L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tr. pl. dixerat, quod filium militiae aptum rustico opere grauaret. Id postquam Manlius adulescens cognouit, cum ferro ad Pomponium uenit et intromissus secretum petit, ac protinus destricto gladio tribunum minis terrere coepit, et coegit iurare eum a patris accusatione decessurum, eoque effectum est ne Torquatus diceret causam.

[4]

M. Cotta eo ipso die quo togam uirilem sumpsit, ut e Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio adflixit.

[6]

Claudia uirgo Vestalis, cum patrem suum triumphantem e curru uiolenta tr. pl. manu detrahi animaduertisset, se interposuit ac tribunum depulit.

[ext. 1]

Pero fratrem maiorem, in carcerem coniectum, ultimae senectutis, uelut infantem lacte suo aluit.

[ext. 4]

Amphinomus et Anapius patrem et matrem umeris per medios ignes Aetnae portauerunt.

Cleobis et Bito ad sacra Iunonis peragenda matrem collo uexerunt.

[ext. 5]

Darius rex Persarum, cum Scythas oppugnaret, interrogauit eos quo usque fugerent. Qui responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos pro quibus dimicarent habere; ceterum, cum ad parentum suorum monimenta uenisset, sciturum quem ad modum Scythae proeliari solerent.

[ext. 6]

Croesi filius, cum esset mutus, bello quo Cyrus Croesum superauerat, capto eo, cum miles ignoraret hunc esse Croesum ac pro gregario milite occidere conaretur, proclamauit 'parce Croeso.'

5

[1]

Scipio Africanus, tametsi rarissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo eriperetur, legatumque se L. Scipioni in Asiam iturum repromisit.

[4]

Miles Romanus bello Sertoriano, cum in castris Cn. Pompei militaret, fratrem suum acrius pugnantem ex aduersa parte occidit. Cognito scelere, cadauer sublatum rogo superposuit, et face subdita gladio se transfodit.

6

[2]

Cum in media fori parte uasto hiatu terra subsedisset, et responsum esset ea re illu<m> tantum modo conpleri posse qua p. R. plurimum ualeret, Curtius nobilis iuuenis, interpretatus urbem nostram uirtute et armis excellere, tumque se in illud profundum egit.

[5]

P. Decius Mus Latino bello, cum aciem suam inclinatam uideret, pro exercitu se deuouit.

[7]

Scipio Africanus post Cannensem cladem, Metello consilium agitante de relinquenda Italia, ipse, tribunus militum iuuenis admodum, stricto gladio mortem unicuique minitando iurare omnes coegit numquam se patriam relicturos.

[ext. 1]

Rex Atheniensium Codrus, obsessa patria a Lacedaemoniis, cum sua morte scisset posse fieri uictorem populum, famularem induit cultum atque ita pabulantium hostium globo se obiecit, et unum ex his falce percussum in caedem suam conpulit.

[ext. 2]

Thrasybulus, cum de xxx tyrannorum morte consilium iniret, dicente sibi amico 'quantum tibi gratiae debebunt Athenienses?', respondit 'di faciant ut quantas ipse illis debeo uidear rettulisse.'

[ext. 3]

Themistocles patria pulsus, ne exercitum duceret, tauri sanguinem hausit.

[ext. 4]

Cum inter Carthaginem et Cyrenas de agri modo pertinacissima contentio esset, placuit utrimque eodem tempore iuuenes ad locum mitti. Hoc pactum duo fratres Carthaginiensium Phileni perfidia praecucurrerunt: maturato enim aduentu ulterius adhuc terminos posuerunt. Cyrenenses, diu de fallacia eorum questi, dixerunt sic eum finem ratum fore si se Phileni uiuos obrui passi essent. Non fugerunt condicionem iuuenes, atque ita patriae longiores terminos quam uitae suae esse maluerunt.

7

DE PARENTVM AMORE IN LIBEROS

[1]

Fabius Rullianus, quinque consulatibus peractis, legatus ire Fabio filio ad bellum difficile et periculosum grauatus non est; idemque eum triumphantem equo insidens secutus est.

[2]

Caesetius eques Romanus, cum cogeretur a Caesare filium abdicare, quod is tr. pl. inuidiam ei tamquam adfectanti regnum fecisset, respondit 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios [...].'

[3]

O<c>t<au>ius Balbus, a triumuiris proscriptus, fugae expeditum initium habens, postquam filium intus trucidari falso clamore uiciniae accepit, neci se quam euaserat obtulit.

[ext. 1]

Seleuci regis filius Antiochus, nouercae Stratonices amore correptus, iacebat in lecto morienti similis. Igitur Leptines mathematicus adsidens aegro, cum sibi notasset introitu Stratonices iuuenem rubore offundi, ea regrediente pallescere, cuius morbi aeger esset intellexit atque ita Seleuco indicauit, qui protinus filio coniuge sibi carissima cessit.

[ext. 2]

Ariobarzanes in conspectu Cn. Pompei filio suo regnum cessit, humiliorem illum se uidere non sustinens.

8

DE PARENTVM SEVERITATE

[1]

Lucius Brutus filios suos, quod de proditione cogitabant, securi percussit.

[2]

Cas<s>ius filium suum Sp. Cassium, quod is tribunus pl. agrariam legem tulerat et aliis multis beneficiis deuinctum populum tenuerat, postquam illam potestatem deposuit, adfectati regni crimine damnauit.

[3]

T. Manlius Torquatus Dec. Silanum filium suum a Macedonibus accusatum, cum a senatu iudicem se petissent, damnauit.

[4]

M. Scaurus, cum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum equites R. pulsi deserto cos. Catulo fugerent, misit nuntium filio fugae eiusdem participi, libentius se in acie eius interfecti ossibus occursurum fuisse quam modo uiuo tam infami. Quo nuntio accepto, iuuenis animaduertit in se.

9

[1]

L. Gellius, omnibus honoribus ad censuram defunctus, cum grauissima crimina de filio, in nouerca commissum stuprum, parricidium cogitatum, cognouisset, senatu coacto, exposita causa criminum, defendere se iuuenem iussit, et ipse primus filium absoluit.

[2]

Q. <H>ortensius orator, cum haberet filium male famae, tamen decedens eum potissimum fecit heredem.

[3]

Q. Fuluius, cum parricidium filii in se conpositum deprendisset, tamen eundem reliquit heredem.

[4]

Quidam pater, cum insidias sibi a filio necti comperisset, uxorem seductam iure iurando obstrinxit ut confiteretur utrum illum iuuenem subiecisset an ex alio peperisset. Deinde illa nihil tale factum iurante persuasus, in locum desertum filio perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum tradidit. Mouit haec res iuuenem, et paenituit quod paene tam pium patrem occidisset.

10

QVI OBITVM FILIORVM FORTI ANIMO TVLERINT

[1]

Horatius Puluillus, cum in Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret, interque nuncupationem sollemnem uerborum mortuum filium suum audisset, 'tolle' inquit 'cadauer.'

[2]

Aemilius Paulus, cum duos filios in adoptionem dedisset, ipse duos haberet, unum ante diem quartum triumphi amisit, alterum ipso die triumphi. Quam orbitatem apud populum consolatus est, ita ut quis crederet alium esse qui filium perdidisset, alium qui consolaretur.

[3]

Quintus Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, cum filium perdidisset, protinus a rogo curiam petit, et senatum, qui eo die haberi debuerat, conuocauit.

[ext. 1]

Pericles Atheniensis, intra quadriduum duobus filiis priuatus, nihil ex uultu mutauit.

[ext. 2]

Xenophon Socraticus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu, nomine Grylum, apud <M>antineam in proelio cecidisse cognouit; nec ideo institutum cultum deorum mutauit, solum tamen coronam deposuit. Quam et ipsam, cum audisset fortiter pugnantem cecidisse, statim resumpsit.

[ext. 3]

Anaxagoras, cum filii mortem audisset, 'nihil mihi' inquit 'inexpectatum aut nouum nuntias: ego enim ex me natum sciebam esse mortalem.'

LIBER SEXTVS

1

DE PVDICITIA

[1]

Lucretia, cum a Sex. Tarquinio regis filio per uim stuprum pati coacta grauissimis uerbis iniuriam suam in concilio docuisset necessariorum, ferro se, quod ueste tectum adtulerat, interemit.

[2]

Cum Appius Claudius decemuir filiae uirginis stuprum pertinacius expeteret, deductam in foro pater puellam occidit.

[3]

Pontius Aufidianus eques Romanus, postquam conperit filiae suae uirginitatem a p<a>edagogo proditam Fannio Saturnino, punito seruo puellam quoque necauit.

[4]

P. Maenius libertum suum, quod filiae suae iam nubili osculum dedisset, puniit.

[5]

Q. Fabius Maximus poenas a filio exegit dubiae castitatis, et ipse patria cessit.

[6]

P. Atilius Philiscus, cum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactus esset, filiam suam, quod stupri se crimine co<i>nquinauerat, interemit.

[8]

Metellus, stuprosae mentis acer punitor, Cn. Sergio Silo promissorum matri familiae nummorum gratia diem ad populum dixit.

[9]

T. Veturius, filius qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat, adfectus, querellam ad consules detulit, a quibus Plotius in carcerem deduci iussus est.

[10]

C. Fescennius, triumuir capitalis, C. Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum, cum ingenuum adulescentulum stupri causa adpellasset, publicis uinculis oneravit.

[11]

M. Laetorius Mergus, trib. mil., accusatus a Cominio tr. pl., quod cornicularium suum stupri causa adpellasset, primum fuga deinde morte se puniuit.

[12]

C. Marius imperator, cum C. Lusium, sororis suae filium, trib. mil. a C. Plotio manipulare caesum audisset, quia eum compellare fuerat ausus, iure <caesum> pronuntiauit.

[13]

Sempronius Musa C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit.

C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit.

Garbo Attienus a Viuieno, item Pontius a P. Cerrennio deprensi castrati sunt.

Cn. Furium Broccum qui deprenderat familiae stuprandum dedit.

[ext. 1]

Graeca femina, nomine Hippo, cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur, abiecit.

[ext. 2]

Exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. Manlio cos. in Olympo monte captis ex parte, Orgiacontis reguli uxor a centurione, cui custodienda tradita erat, stuprum pati coacta, postquam iussu consulis a centurione necessariis suis redimentibus reddebatur, uni ex Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occideret. Interfecti deinde caput abscisum manibus retinens coniugi suo ostendit.

[ext. 3]

Teutonum coniuges Marium uictorem orauerunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono mitterentur, eaque re non inpetrata nocte proxima spiritum sibi laqueis eripuerunt.

2

LIBERE DICTA AVT FACTA

[1]

Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum concitauerant, senatus consilia agitabat quidnam de reliquis Priuernatibus faceret. Principem legationis interrogauerant cos. quam poenam ciues eius pati mererentur. Tum ille 'quam merentur' inquit 'qui se dignos iudicant libertate.' Idem interrogatus a Plautio cos. inpunitate data qualem pacem esset habiturus, respondit 'Si bonam dederitis, perpetuam, si malam, non diuturnam.'

[2]

L. Philippus cos., aduersus collegam usus nimia libertate, alio sibi senatu opus esse dixit. Quod cum L. Crassus dictum grauiter ferret, manum ei inici consul iussit. Ille, reiecto lictore, 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia nec ego quidem tibi senator sum.'

[3]

Cn. Carbo tr. pl. Scipionem Numantinum qui<d> de Ti. Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit. Is iure eum caesum respondit. Cui dicto cum contio uiolenter subclamasset, 'tacete' inquit 'quibus Italia nouerca est.' Orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos adligatos adduxi.'

[5]

Cato, cum in senatorem nocentem reum iudex sedisset, tabellaeque Cn. Pompei laudationem senatoris continentes prolatae essent, 'illa' inquit 'lege iudex sum qua cautum est ne senatoribus tali auxilio uti liceat.'

[6]

Cn. Lentulus Marcellinus cos., cum in contione de Magni Pompei potentia quereretur, adsentante populo 'adclamate' inquit, Quirites, adclamate, dum licet.'

[7]

Fauonius Pompeio candida fascia crus adligatum habenti 'non refert' inquit 'qua in parte corporis diadema sit', exigui panni cauillatione regias ei uires exprobrans.

[8]

Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, Libonem apud censorem accusabat. In quo certamine cum ei Cn. Pompeius, humilitatem exprobrans, ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: uenio enim ab inferis accusator. Sed dum illic moror, uidi, Cn. Pompei, Domitium Ahenobarbum, M. Brutum, Cn. Carbonem, Perpernam praetorem, uiros clarissimos sceleris tui iudicia circumferentis, quos admodum adulescentulus carnifex occidisti.'

[9]

Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum uenisset quo haec sententia contineretur 'miseria nostra magnus est', directis in Pompeium manibus pronuntiauit. In illa quoque parte eadem petulantia usus est 'etiam ueniet tempus cum grauiter gemes.'

[10]

M. Castricius, dum Placentiae magistratum gereret, Cn. Carbone cos. obsides a Placentinis postulante, imperio non temperauit. Itaque dicente Carbone multos se gladios habere, respondit et se annos.

[11]

Sergius Galba Caesarem in foro sedentem ita interpellauit: 'C. luli Caesar, pro Cn. Pompeio, quondam tuo genero, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc adpellor. Quid agam? dependam?' quod ut audiit Caesar, ex fisco suo aes alienum Pompei solui <i>ussit.

[12]

Cascellius iuris studiosus, cum multa de temporibus Caesaris liberius loqueretur, amicis ne id faceret monentibus, 'duae me res' inquit 'non timere iubent, orbitas et aetas.' Idem nulla gratia conpelli potuit ut de eis rebus quas triumuiri dederant donauerant conponeret formulam, omnia eorum beneficia extra legum ordinem ponens.

[ext. 1]

Mulier quaedam, a Philippo rege temulento damnata, prouocare se iudicium uociferata est, eoque interrogante ad quem prouocaret 'ad Philippum' inquit, 'sed sobrium.' Excussit crapulam rex et inspecta causa mulierem absoluit.

[ext. 2]

Senectutis ultimae quaedam Syracusis sola cotidie mane deos orabat ut sibi superstes esset Dionysius. Ob quam rem in arcem perducta, causam tyranno interrogante, 'cum' inquit 'puella essem et tyrannum haberemus, carere eo cupiebamus. Quo interfecto, alter aliquanto taetrior arcem occupauit. Eius quoque finiri dominationem magni aestimabam. Tertium te inportuniorem superioribus habere coepimus. Itaque ne quartus crudelior superueniat, caput meum pro te deuoueo.' Tam saeuam audaciam tyrannus punire erubuit.

[ext. 3]

Theodorum Cyrenaeum rex Lysimachus cum cruci figi iussiset, 'mea' inquit 'nihil interest humine an sublime putescam.'

3

DE SEVERITATE

[1a]

M. Manlius unde Gallos depulerat inde ipse praecipitatus est, regnum adfectans.

[1b]

C. Cassius tamquam regni adfectator supplicio capitali punitus est. Domus eius diruta Tellurisque ibi templum factum.

[1c]

Sp. Maelius et ipse tamquam regni adfectator occisus; area uero eius Maelii appellationem traxit.

M. Flacco et L. Saturnino occisis, domus super diruta. Flacciana area cum diis penatibus uacua remansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.

[1d]

Duorum Gracchorum insepulta cadauera iacuerunt; filiis eorum humationis ius ablatum est.

[2]

P. Mucius tr. pl. collegas suos, qui cum Sp. Cassio ad opprimendam libertatem consenserant, uiuos cremauit.

[3]

C. Vettienum senatus, quod digitos sibi sinistrae manus, ne bello Italico militaret, absciderat, uinculis aeternis damnauit.

[4]

Curius consul, cum ad dilectum nemo nomina daret, coniectis in sortem nominibus tribus, Polliae, quae prima exierat, uirum citari iussit; eo non respondente bona adulescentis hastae subiecit, deinde ipsum, collegium tribunorum adpellantem, cum bonis uendidit.

[5]

L. Domitius, cum Siciliam praetor regeret, adlato sibi eximiae magnitudinis apro, adduci ad se pastorem cuius manu occisus erat iussit, interrogatumque qui eam bestiam occidisset, postquam conperit usum uenabulo, cruci fixit: nam propter frequentiam latrocinii edixerat ne quis telum haberet.

[7]

Senatus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consul. mandauit de his qui sacris Bacchanalium inceste usi fuerant inquirerent. Magna pars p. R. punita est.

Publia, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum, uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto strangulatae sunt.

[9]

Egnatius Metenius uxorem suam, quod uinum bibisset, fuste percussit.

[10]

C. Sulpicius uxorem dimisit, quod eam capite operto foris uersatam cognouerat.

[11]

Q. Antistius Vetus uxorem repudiauit, quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat.

[12]

P. Sempronius Sophus coniugem suam repudii nota adfecit, quod se ignorante ludos spectatum ierat.

[ext. 1]

Lacedaemonii libros Archilochi ciuitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum pudicam cognouerant lectionem.

[ext. 2]

Athenienses Timagoram, inter officium salutationis Darium regem more gentis illius adulatum, capitali supplicio puniuerunt.

[ext. 3]

Cambyses mali cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae intendit, in eaque filium iudicaturum sedere iussit.

4

GRAVITER DICTA AVT FACTA

[1]

Post Cannensem cladem, suspensa re p., senatus decreuit uti Latinorum principes in ordinem sublegerentur. Sed cum Annius Campanus consulem quoque unum Capua creari debere diceret, Manlius Torquatus, filius eius qui Latinos apud Veserim inclyta fuderat pugna, quam potuit clara uoce denuntiauit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo se eum interempturum.

Manlius Torquatus, cum omnium consensu consulatum sibi deferri uideret, post excusationem instanti populo 'alium' inquit 'quaerite, Quirites, ad quem hunc honorem deferatis: nam si me gerere coegeritis, nec ego mores uestros ferre nec uos meum imperium tolerare poteritis.'

[2]

Scipio Aemilianus, cum haberet consortem censurae Mummium, eneruis uirum uitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei p. omnia gesturum, si sibi ciues uel non dedissent collegam uel dedissent.

Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consul in senatu contenderent uter aduersus Viriatum in Hispaniam mitteretur, 'neutrum' inquit 'mihi placet mitti, quia alter nihil habet, alteri nihil satis est.'

[3]

C. Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se quo Ptolomaeum lacessebat abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo dexteram ei porrexisset, inuicem illi suam dare noluit, et tabellas senatus consultum continentes tradidit. Quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. Indignatus Popilius uirga solum quo instabat denotauit, et 'prius' inquit 'quam hoc circulo excedas, da responsum quod senatui referam.' Continuo rex affirmauit ne amplius de se Ptolemaeus quereretur.

[4]

P. Rutilius, cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, atque is dixisset 'quid ergo mihi opus est amicitia tua, si quod rogo non facis?', respondit 'immo quid mihi tua opus est, si propter te aliquid inhoneste facturus sum?'

[5]

M. Brutus ultimum proelium initurus, negantibus quibusdam id committi oportere, 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim aut recte ero aut nihil curabo.'

[ext. 1]

Brutus cum totam paene Lusitaniam uicisset, sola gentis eius urbs Cinginnia arma retineret, fertur legatis respondisse sibi ferrum a maioribus quo se tueretur datum, non aurum quo redimeretur.

[ext. 2]

Socrates, cum apud Athenienses causam dicturus esset, defensionemque ei Lysias a se conpositam recitasset, qua in iudicio uteretur, supplicem aut demissam 'aufer' inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut ea in ultima Scythia perorarem, tum me ipse morte multandum concederem.'

[ext. 3]

Alexander bis fugato Dario, cum is ei filiam suam polliceretur uxorem et decies centum milia talentum, Parmenione dicente 'si Alexander essem, accepissem', respondit 'et ego, si Parmenion.'

5

DE IVSTITIA

[1]

Camillus Falerios oppugnans, cum ludi magister plurimos et nobilissimos inde pueros ad se perduxisset, uinctum eum puerisque traditum in patriam iussit reduci. Admirati iustitiam ducis, Falisci uinci se a magno uiro gloriati sunt.

Senatus cum P. Claudius Amerinos sub hasta uendidisset, suspectum eum habens, maxima cura conquisitos redemit, eisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit.

Fabricius, cum Timocrates Ambraciensis medicus repromisisset Pyrrhum se ueneno necaturum, monuit regem ut sibi ab eius modi insidiis caueret, et quod iustitiae locum tenuit, medici nomen non indicauit.

[2]

L. Atratinus, dux eius pugnae quae apud Ferruginem a Volscis cum euentu fuerat acta, partis fugae nostrae, deinde quattuor tribunorum uirtute restitutae, a L. Hortensio ob id accusatus. Cuius collegae, quattuor iuuenes, pro rostris iurauerunt in squalore esse futuros, si imperator eorum reus esset futurus.

[3]

Cum Ti. Gracchus et L. Claudius ob nimis seuere gestam censuram die dicto a Popilio tr. pl. accusarentur, omnibus centuriis damnantibus Claudium absoluentibus Gracchum, Gracchus clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset iudicatum, se paribus in factis eandem cum illo poenam exilii subiturum.

[4]

Cum L. Cotta tr. pl. fiducia sacrosanctae potestatis creditori suo satisfacere nollet, collegium tribunorum decreuit creditori aduersus collegam auxilium ferre.

[5]

Cn. Domitius tr. pl. cum diem Scauro dixisset, seruus Scauri noctu ad eum uenit, instructurum se eius accusationem multis domini criminibus promittens. Motus his, Domitius seruum Scauro remisit puniendum.

[6]

L. Crassus, die dicta Cn. Carboni, cum seruus eius ad se scrinium domini adtulisset, conplura continens quibus Carbo facile opprimi posset, ut erat signatum cum seruo catenato ad dominum remisit.

[7]

L. Sulla, cum Sulpicium Rufum tr. pl. proscripsisset, atque eum a seruo proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui extaret, praecipitari protinus Tarpe<i>o saxo pilleatum iussit.

[ext. 1]

Pittacus Mitylenaeus, ipsis ciuibus tyrannidem deferentibus, ut aduersus Athenienses dux esset, pace facta continuo reclamantibus deposuit.

[ext. 3]

Zaleucus, urbe Locrensium utilissimis legibus munita, cum filius eius adulterii crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, precante filio et populo ut parceret, medius inter patrem et legum latorem fuit: suo enim prius deinde filii oculo eruto, usum utrique uidendi reliquit.

[4]

Charondas <S>yriorum legum lator, cum tulisset leges ne qui contiones cum ferro intraret, fore enim ut inueniretur, forte ex longinquo itinere ueniens, ut erat gladio cinctus, curiam intrauit. Admonitus igitur solui a se leges, destricto ferro incubuit.

6

DE FIDE PVBLICA

[1]

Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Romanum filio suo reliquisset, senatus M. Aemilium Lepidum, pontificem maximum bis cos., ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit.

[2]

Ingenti circa Siciliam Poenorum classe deuicta, duces eius fractis animis de petenda pace consilia inibant; et cum Hamilcar iturum se negaret ad consules, quo<d> timeret ne eodem more detineretur quo ipsi Cornelium Asinam cos. detinuerant, Hanno, certior Romanorum morum aestimator, uenit ad cos. apud quos cum de fine belli ageret, et tr. mil. ei dixisset posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque cos. trib. iussit tacere.

[3]

M. Aemilio Lepido L. Flaminio cos., senatus L. Minucium et L. Manlium Carthaginiensium legatis, quia manus intulerant, per fetiales a M. Claudio praetore <dedendo>s curauit.

[4]

Scipio Africanus onustam nauem Poenorum captam, quod se dicebant legatos uenire, dimisit.

[5]

Legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius et Cn. Apronius aedilicii, orta contentione, pulsauerunt. Quod ubi conperit senatus, continuo eos per fetiales legatis dedidit.

[ext. 1]

Saguntini, ne destituerent Romanam societatem, usque ad ruinas patriae fideles fuerunt.

[ext. 2]

Petelini, ab Hannibale obsessi, auxilium a Romanis orantes petierunt. Quibus quia mitti non potuit subsidium propter Cannensem cladem, datum responsum uti facerent quod utile incolumitati eorum uideretur.

7

DE FIDE VXORVM

[2]

Q. Lucretium, proscriptum a triumuiris, uxor Tyria inter cameram et tectum cubiculi cum una conscia ancilla abscondit.

[3]

Sulpicia, cum a matre Iulia custodiretur, ne Lentulum Cruscilionem, proscriptum a triumuiris et in Siciliam transeuntem, sequeretur, famulari ueste iniecta comes eius fugae facta est.

8

DE FIDE SERVORVM

[1]

M. Antonius, cum reus incesti ageretur, accusatoribus eius seruum in quaestionem perseueranter postulantibus, quod ab eo, cum ad stuprum iretur, lanterna esset praelata, ipso fidem promittente seruo, tormentis et iudicio eum commisit, nec deceptus est.

[2]

C. Marium, Praenestinae obsidionis miserabilem exitum cuniculi latebris euadere conatum, leui uulnere aTelesino, cum quo mori destinauerat, strictum, seruus occisum Sullanae crudelitatis fecit expertem.

[3]

C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum ueniret, Philocrati seruo - uel, ut alii dicunt, Euparo - ceruices incidendas praebuit. Quas cum celeri ictu abscidisset, in se gladium conuertit.

[4]

Pindarus C. Cassium, Philippensi proelio uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium subtraxit, deinde se occidit.

[5]

Plancus Munatius, Planci Munatii frater, a triumuiris proscriptus, cum in regione Salonitana lateret, persequentibus se militibus, cum serui eius negarent se scire ubi dominus esset, non sustinuit tam fideles seruos cruciari, sed se militibus obiecit.

[6]

Vruon Panapionis seruus, cum audisset dominum suum proscriptum a triumuiris, ueste cum eo permutata postico clam emisit, et se pro Panapione occidi passus est.

[7]

Antius Restio, proscriptus a triumuiris, comitem fugae suae unum seruum, uinctum inexpiabilique nota inusta, habuit. Qui cum superuenientes milites cognouisset, amoto domino rogum extruxit eique ardenti conprensum et occisum senem superiecit. Interrogantibus deinde militibus ubi esset Antius, manum rogo intentans, ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri respondit. Quia ueri similia loquebatur, habita est fides.

9

DE MVTATIONE MORVM

[1]

Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis existimatus est ut a patre L. Manlio rus relegatus agresti opere fatigaretur. Postmodum reum iudiciali periculo liberauit.

[2]

Scipio Africanus superior solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur.

[3]

C. Valerius pontifex luxu perditam adulescentiam inchoauit, sed receptus a P. Licinio pontifice maximo flamen, liberatus est.

[4]

Q. Fabius Maximus adulescentiam infamem habuit.

[5]

Q. Catulus, superiores eius anni si reuoluantur, delicatissimus atque effusissimus inuenietur.

DE MVTATIONE FORTVNAE

[6]

L. Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine uino ludicrae rei amore inquinatam perduxit.

[7]

P. Aufidius, cum Asiatici publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam pro cos. obtinuit.

[9]

Ventidius, qui de Parthis triumphauit, aetatis admodum puberis, Asculo capto, a Cn. Pompe<i>o patre captus, in tniumpho est ductus.

[10]

L. Lentulus consularis, lege Caecilia repetundarum crimine oppressus, postea censor cum L. Censorino creatus est.

[11]

Cn. Cornelius Scipio Asina, cos. a Poenis apud Liparas captus, cum belli iure omnia perdidisset, cuncta reciperauit, consul etiam postea creatus est.

[12]

Crassus, qui Locuples cognominatus est ob nimias diuitias, postea inops factus pro risu Diues ab occurrentibus salutabatur.

[14]

C. Marius, Arpinatibus honoribus iudicatus inferior, Romae usque ad septem consulatus processit.

[15]

C. Caesar, inter prima iuuentae initia priuatus Asiam petens, et maritimis praedonibus circa insulam Pharmacusam exceptus, quinquaginta se talentis redemit. Deinde postea captos praedones crucibus adfixit.

[ext. 1]

Perditae luxuriae Athenis adulescens Polemo, cum Xenocratis philosophi temulentus scholam intrasset, motus sermonis eius grauitate paulatim resipiscens, ex infami ganeone maximus philosophus euasit.

[ext. 2]

Themistocles tam infamis in pueritia uitae fuit ut a patre abdicaretur, matrem ob turpitudinem suam suspendio uitam finire coegit.

[ext. 3]

Cimonis incunabula opinionis stultae fuerunt.

[ext. 5]

Polycraten Samiorum tyrannum, omnium hominum felicissimum, Orontes, Darii regis praefectus, in excelsissimo Mycales montis uertice cruci adfixit.

[ext. 6]

Dionysius tyrannus, post opes tantas post dignitatem deiectus a fastigio, magister ludi fuit.

[ext. 7]

Syphax, rex nobilis timendusque Romanis, a Laelio legato ad Scipionem uinctus perductus est.

LIBER SEPTIMVS

1

DE FORTVNA CONSTANTER PROPITIA

[1]

Q. Metellus, a primo die originis ad ultimum usque fati tempus ad summum beatae uitae columen perductus, consularis et triumphalis, quattuor filiorum pater, trium consularium - uno etiam censorio et triumphali-, quarto praetore, item trium filiarum pater, quibus nuptum datis prolem earum sinu suo exceperat, nullum funus nullum gemitum passus inter oscula iam senex amplexusque carissimorum pignorum extinctus, filiorum et generorum umeris per urbem latus rogo impositus est.

[2]

Cum Gyges, regno Lydiae armis et diuitiis abundanti inflatus, Apollinem Pythium sciscitatum uenisset an aliquis mortalium se esset felicior, Aglaum Psophidium illi praetulit. Is erat Arcadum pauperrimus, aetate iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, parui ruris fructibus contentus, uerum bonae uitae finem, non adumbratum, conplexus.

2

SAPIENTER DICTA AVT FACTA

[1]

Appius Claudius crebro dicere solebat negotium populo Romano melius quam otium dari: uidebat enim imperia agitatione rerum ad uirtutem capessendam excitari, nimia quiete in desidiam resolui.

[2]

Scipio Africanus turpe esse dicebat in re militari dicere 'non putaui', uidelicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur debeant administrari. Idem negabat aliter cum hoste confligere debere quam si aut occasio obuenisset aut necessitas incidisset.

[3]

Q. Metellus, deuicta Carthagine, nescire se ait illa uictoria bonine plus an mali rei publicae adtulisset.

[4]

L. Fimbria consularis M. Lutatio Pinthia, splendido equite Romano, iudex addictus de sponsione, quam is cum aduersario, ni uir bonus esset, fecerat, numquam id iudicium pronuntiatione sua finire uoluit, ne aut probatum uirum, si contra eum iudicasset, fama spoliaret, aut iuraret uirum bonum esse, cum ea res innumerabilibus laudibus contineretur.

[5]

Papirius Cursor consul, cum Aquiloniam oppugnans proelium uellet committere, pullariusque non prosperantibus auibus ementitus esset auspicia, de fallacia illius factus certior, sibi quidem et exercitui bonum omen datum credidit, ad pugnam iit, ceterum mendacem in prima acie constituit, ut haberent dii cuius capite, si quid conceperant irae, expiarent. Itaque accidit ut quod primum ex aduersa parte missum erat telum in pectus pullarii ueniret.

[6]

Cum aduersus Hannibalem Cl. Neronem et Liuium Salinatorem senatus consules mitteret, inimicitiis acerrime inter se dissidentes, summo studio in gratiam eos prius reduxit.

Eosdem senatus, cum ob nimis aspere actam censuram a Cn. Baebio tr. pl. reos peragi uideret, decreto suo liberauit.

Ti. Gracchum tr. pl. senatus, agrariam legem promulgare ausum, morte multauit.

Idem ut secundum legem per triumuiros ager populo uiritim diuideretur censuit.

[ext. 1]

Socrates philosophus nihil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia idem scirent quid uni cuique esset utile.

Idem conpendiaria uia iuuenes ad gloriam peruenire dicebat qui ita agerent ut quales uideri uellent tales etiam essent.

Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit utrum eorum fecerit, acturum paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet.'

Idem cum damnatus a ciuibus potionem ueneni a carnifice accepisset, uxore Xanthippe inter fletum uociferante innocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit; 'nocenti mihi mori satius duxisti?'

[ext. 2]

Solo legum lator neminem, dum adhuc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur.

Idem, cum ex amicis quendam grauiter maerentem uidisset, in arcem perductum hortatus est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Quod ut factum animaduertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his et olim fuerint et hodie reuertantur et insequentibus saeculis sint futuri.'

[ext. 3]

Bias, Priene capta, omnibus onustis fugientibus, interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret, ego uero' inquit 'bona mecum omnia fero.'

[ext. 4]

Plato tum demum beatum orbem futurum praedicabat cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.

[ext. 5]

Rex quidam fertur traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem magis quam felicem pannum!'

[ext. 6]

Xenocrates, cum maledicorum quorundam sermonibus summo silentio interesset, uni ex his quaerenti cur solus taceret 'dixisse me' inquit 'aliquando paenituit, tacuisse numquam.'

[ext. 8]

Thales, interrogatus an facta hominum deos fallerent, 'ne cogitata quidem' inquit.

[ext. 9]

Vnicae filiae pater Themistoclea consulebat utrum eam pauperi sed ornato an locupleti parum probato conlocaret. Tum is 'malo' inquit 'uirum pecunia quam pecuniam uiro indigentem.

[ext. 11]

Aristoteles, Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens, monuit ut cum eo aut rarissime aut dulcissime loqueretur, cum utraque res accepta apud regem sit.

Idem semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se uani, uituperare stulti sit.

Idem praedicabat ut uoluptates abeuntes consideraremus.

[ext. 12]

Anaxagoras, interrogatus a quodam quisnam esset beatus, 'nemo' inquit 'ex his quos tu felices putas.'

[ext. 13]

Demades, nolentibus Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere, 'uidete' inquit 'ne dum caelum custoditis, terram amittatis.'

[ext. 14]

Anacharsis leges araneorum telis conparabat: nam ut illae infirmiora animalia detinent ualentiora transmittunt, ita legibus pauperes constringi diuites non adligari.

[ext. 15]

Agesilas cum aduersus rem Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu conperisset, leges Lycurgi continuo abrogauit qui de indemnatis supplicium sumi uetabat. Conprensis et interfectis sontibus, easdem leges restituit.

[ext. 16]

Mago, Cannensis pugnae exitum senatui Poenorum nuntians, interrogatus ab Hannone an aliquis sociorum post tantam cladem a Romanis defeciset, negauit. Tum ille protinus suasit ut legati Romam per quos de pace ageretur mitterentur.

[ext. 17]

Herennius Pontius, ab exercitu Samnitium ac duce eius, filio suo, consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furculas Caudinas inclusis deberet, inuiolatas dimittendas respondit. Et postera die eadem de re interrogatus, deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emeretur aut uires confringerentur.

[ext. 18]

Cretes, cum acerbissima execratione aduersus eos quos oderunt uti uolunt, ut mala consuetudine delectentur optant.

3

[1]

Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae in agro Sabino praecipuae magnitudinis uacca nata est, quam oraculorum certissimi auctores in hoc editam responderunt ut quisquis eam Auentinensi Dianae immolasset, eius patria orbis imperium obtineret. Laetus bouem cum summa festinatione Romam actam in Auentino ante aram Dianae constituit. De qua re antistes certior factus, religionem hospiti intulit ne prius uictimam caederet quam se proximi amnis aqua abluisset, eoque alueum Tiberis petente uaccam ipse immolauit.

[3]

Scipio superior, ex Sicilia petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere uellet, ex his iuuenibus quos secum tota ex Sicilia nobilissimos et diuitissimos sed inermis habebat trecentos speciosa arma et electos equos expedire iussit, uelut eos continuo secum ad oppugnandam Carthaginem auecturus. Qui cum imperio paruissent, remittere se eis Scipio eam expeditionem dixit, si arma et equos militibus suis dare uoluissent. Rapuit condicionem inbellis iuuentus, instrumentoque suo nostris libens cessit.

[4]

Q. Fabius Labaeo, arbiter a senatu finium constituendorum inter Nolanos et Neapolitanos datus, separatim ut omissa cupiditate regredi magis quam progredi mallent. Idque cum utraque pars fecisset, constitutis finibus quod in medio reliqui soli fuerat p. R. adiudicauit.

[5]

M. Antonius idcirco aiebat nullam orationem se scripsisse ut si qui<d> superiore iudicio factum ei quem postea defensurus esset nociturum foret, non dictum a se adfirmare posset.

[6]

Sertorius, cum Lusitanis persuadere uellet ne cum Romanis uniuersa confligerent acie, duos equos in conspectu eorum constituit, ualidissimum alterum alterum infirmissimum, ac deinde ualidi caudam ab inbecillo sene paulatim carpi, infirmi ab iuuene eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. Obtemperatum imperio est. Sed dum adulescentis dextera inrito se fatigat labore, senior ministerium exsecutus est. Tum barbarae contioni, quorsum ea res pertineret cognoscere cupienti, subiecit equi caudae similem nostrum exercitum, cuius partes aliquis adgressus capere posset, uniuersum opprimere non posset.

[7]

Fabius Maximus, cum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum haberet, plene pro tribunali laudando omnisque generis honore prosequendo, animum eius a Poenis ad Romanos reuocauit.

Idem strenuae operae Lucanum equitem, amore scorti depereuntem, clam meretricem redimere passus est.

DE ASTVTIA

[8]

M. Volsius, aedil. pl. proscriptus, adsumpto Isiaci habitu per uias publicas stipem petens, eo fallaciae genere in M. Bruti castra peruenit.

[9]

Sentius Saturninus Vetulo, a triumuiris proscriptus, praeturam ementitus, praecedentibus seruis in modum lictorum adparitor<um>que, uehicula conprehendit hospitia occupauit. Idem, ut Puteolos uenit, perinde ac publicum ministerium agens correptis nauigiis, in Siciliam traiecit.

[10]

Amantissimus quidam fili, cum eum ab amore uellet reuocare, petit ut priusquam ad eam quam diligebat iret peruulgari et permissa uenere uteretur. Obsecutus adulescens, animi impetum iam satietate tardiorem ad id quod non licebat adferens, paulatim amorem deposuit.

[ext. 1]

Cum Alexander, Macedonum rex, sorte monitus esset eum qui sibi porta egresso primus occurrisset interfici iuberet, asinarium sibi obuium ad mortem deduciiussit. Cumque ille inmerentem se supplicio adfici diceret, Alexander ad excusandum factum suum oraculi praeceptum rettulit. Tunc asinarius 'si ita est' inquit, 'rex, asellus prior tibi occurrit.' Delectatus astutia, asinum iussit occidi.

[ext. 4]

Cum ad excidium Lampsaci summo studio Alexander ferretur, progressumque extra moenia Anaximenen praeceptorem suum uidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas irae eius opponeret, non facturum se quod petisset iurauit. Tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut Lampsacum deleas diruasque.'

[ext. 5]

Anicula quaedam Athenis pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus accepit, ea condicione ut simul utrique redderet. Quorum alter, interposito tempore, tamquam mortuo socio squalore obsitus, omnes nummos accepit. Superuenit deinde alter ac depositum expetere coepit. Tum aniculae haerenti atque penuria defensionis territae opportune Demost<h>enes patronus adfuit. Qui ut in aduocationem uenit, 'mulier' inquit 'parata est depositi fidem exhibere, sed nisi socium adduxeris, non potest.'

[ext. 6]

Quidam Athenis uniuerso populo inuisus, causam apud eum capitalis criminis dicturus, honorem petere coepit, non quod sperabat consequi se illum posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae effunderent. Neque eum haec ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris contionis sibilis actus, eiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est.

[ext. 7]

Hannibal, a Duilio cos. nauali proelio uictus, timens ne classis amissae poenas daret, offensionem astutia mire uertit: itaque ex amicis quendam subornatum Carthaginem misit. Qui cum uenisset in curiam, 'consulit' inquit 'uos Hannibal an cum duce Romano confligere debeat;' eadem clamante senatu non esse dubium quin oporteret, 'conflixit' inquit 'et superatus est.'

[ext. 8]

Hannibal, Fabium Maximum, cunctationibus pugnae se ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi belli notaret, totius Italiae agros uastandos, unius Fabii fundum inmunem ab hoc iniuriae genere praestitit.

[ext. 9]

Cum crebris Tusculani rebellationibus meruissent ut funditus euerterentur, atque ad id exsequendum Furius Camillus missus esset, uniuersi togati obuiam uenerunt, commeatusque et cetera pacis munia praestiterunt. Qua constantia ad communionem ciuitatis usque penetrarunt.

[ext. 10]

Tullius dux Volscorum, cum aliquot aduersis proeliis contusos animos suorum animaduerteret, insidiosa ratione eos conpulit quo uolebat: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam uenisset, consules monuit ut essent cautiores. Re cognita, senatus edixit ut ante noctem Volsci abirent. Qua contumelia inritati facile inpulsi sunt ad rebellandum.

4

STRATEGEMATA

[1]

Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius Fidenas adgressus, cum Mettum Fufetium ipsam aciem deserentem uideret, ueritus ne trepidatio militum nostrorum animos debilitaret, concitato equo omnes percucurrit, suo iussu dicens secessisse eum, ut cum ipse signum dedisset, terga Fidenatium inuaderet.

[2]

Sex. Tarquinius Tarquinii filius, cum se subito ad Gabinos contulisset, tamquam parentis saeuitiam fugeret, familiarem suum ad patrem misit dicturum quem ad modum cuncta in sua manu haberet, et quaesiturum quidnam fieri uellet. Iuuenili calliditati senilis astutia respondit: fidei enim nuntii parum credens, nihil respondit, sed ultro in hortum altissima papauerum capita baculo decussit. Cognito adulescens silentio patris, non ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio submoueret aut morte consumeret.

[3]

Cum urbe capta Galli Capitolium obsiderent, solamque potiendi eius spem in fame eorum repositam animaduerterent, perquam callido genere consilii Romani usi, panes iacere conpluribus locis coeperunt. Quo spectaculo obstupefacti ad pactionem se conuerterunt, omissa obsidione.

[4]

Cum alterum latus Italiae Hannibal laceraret, alterum Hasdrubal, Nero, conpresso a se in Lucanis Hannibale, praesentiam suam mentitus hosti, ad opem collegae ferendam tetendit, receptusque in Vmbria a Salinatore collega, iunctis exercitibus, ignorante Hasdrubale de aduentu suo, uictoriam reportauit.

[5]

M. Metellus, cum pro cos. bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret, urbemque Trebiam uiribus expugnare non posset, itinera uaria ingrediebatur, alias atque alias regiones petebat. Itaque cum alio cursum direxisset, subito Trebiam inopinatam oppressit.

[ext. 1]

Agathocles Syracusarum rex, cum urbem eius ex parte Carthaginienses occupassent, exercitum suum in Africam traiecit, ut uim ui discuteret.

[ext. 2]

Hannibal, Cannensem aciem speculatus, ante omnia prouidit ut Romani et solem et puluerem aduersum haberent. Deinde partem copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de industria fugere iussit, ut sequente legione terga eius ab his quos in insidiis collocauerat trucidarentur. Postremo cccc equites subornauit, qui cum ad consules uenissent inermes, pro transfugis in ultimam pugnae partem secesserunt, destrictisque gladiis, quos inter tunicas et loricas habebant, poplites pugnantium Romanorum ceciderunt.

5

DE AMBITV

[1]

Q. Aelius Tubero, a Q. Fabio, maximum epulum populo nomine P. Africani patris sui dante, rogatus ut triclinium sterneret, lectos Punicanos pellibus h<a>edinis strauit, et pro argenteis uasis Samia exposuit. Cuius rei deformitas sic omnes offendit ut cum comitiis praetoriis candidatus in forum descendisset, repulsa notatus discederet.

[2]

P. Nasica, is qui consul Iugurthae bellum indixit, qui matrem Ideam sanctissimis manibus excepit, cum aedilitatem curulem peteret manumque cuiusdam rustico opere duratam adprendisset, ioci gratia interrogauit eum an manibus solitus esset ambulare. Quod dictum, cum ad populum manasset, causa repulsae Scipioni fuit.

[3]

L. Aemilius Paulus, cum aliquotiens frustra petisset consulatum, tandem bis consul censorque factus est.

[4]

Q. Metellum pauci et maesti amici, consulatus repulsa adflictum, tristitia ac maerore plenum domum reduxerunt.

[5]

L. Sulla repulsa praeturae suggillatus est.

[6]

M. Porcius Cato, praeturam petens, consequi illam a populo non potuit.

6

DE LEGIBVS ET IMPERIIS TRVCVLENTIS

[1]

Aliquot aduersis proeliis secundo Punico bello exhausta iuuentute Romana, Ti. Gracchus cos. censuit uti publice serui ad usum propulsandorum hostium emerentur, eaque de re per trib. pl. ad populum lata rogatione, tres creati sunt uiri, qui xxiiii(24000) milia seruorum conparauerunt. Ex Apulia etiam e Paediculis cclxx ad supplementum equitatus sunt empti.

Cannensi clade territa urbe, Iuni opera dictatoris spolia hostilia templis adfixa instrumento militiae futura conuulsa sunt. Praetextati pueri arma induerunt. Item vi(6000) capitali crimine damnatorum conscripta sunt.

DE NECESSITATE

Otacilio, qui Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro praetoribus obtinebant, senatus scripsit aerarium longinquis sumptibus non sufficere. Quo pacto tantae inopiae succurrendum esset ipsi uiderent.

[2]

Eadem necessitas Casilinates, ab Hannibale obsessos et alimentorum facilitate defectos, lora coegit et pelles scutis detractas, feruenti soluta aqua, mandere.

[3]

In illa obsidione cum ccc Praenestini essent, euenit ut ex eis quidam murem captum cc denariis uenderet, cum et ipse eadem egestate premeretur. Itaque hic quidem inopia decessit, qui emerat uixit.

[4]

C. Mario Cn. Carbone cos. cum Sulla dissidentibus, senatus consulto aurea et argentea templorum ornamenta in stipendia militum conflata sunt.

[5]

Diui Iulii exercitus, cum armis Mundam clusisset aggerique struendo materia defecisset, congerie hostilium cadauerum altitudinem expleuit.

[ext. 1]

Cretenses, obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi, sua iumentorumque urina sitim tolerauerunt.

[ext. 2]

Numantini, a Scipione uallo et aggere circumdati, ad ultimum humanorum corporum cibis usi sunt.

7

DE TESTAMENTIS

[1]

Militantis cuiusdam pater, cum falsam filii mortem audisset, aliis relictis heredibus decessit. Filius reuersus, cognito patris errore, de paternis bonis apud c.v. contendit, omnibusque sententiis uictor recessit.

[2]

Manni Carseolani, splendidi equitis Romani filius, a Sufenate auunculo suo adoptatus, testamentum ueri patris, quo praeteritus erat, apud centumuiros rescidit, quamuis in eo Tullianus, Pompei Magni familiaris, ipso Pompeio signatore, heres scriptus esset.

[3]

C. Tettium, infantem a patre exheredatum, Caetronia natum, diuus Augustus in bona paterna ire decreuit.

[4]

Septicia, mater Thracalorum Ariminensium, filiis irata, in contumeliam eorum, cum iam parere non posset, Publico admodum seni nupsit, testamento etiam utrumque praeteriit. Quibus auditis, diuus Augustus et nuptias mulieris et suprema iudicia inprobauit.

[5]

Calpurnius Piso, praefectus urb., cum ad eundem Terentius ex octo filiis quos in adulescentiam perduxerat ab uno, in adoptionem dato, exheredatum se querellam detulisset, bonorum adulescenti<s> possessionem dedit.

[6]

Genucius quidam, Matris magnae Gallus, a Naeuio Anio in testamento nominatus, inpetrauit a Cn. Oreste, praetore urbano, ut in bona Naeuii ueniret. Sed Aemilius Mamercus cos., interpellatus a Surdino patrono Naeui de hereditate, praetoriam iuris dictionem abrogauit, quod diceret Genucium neque uirorum partibus interponi posse neque mulierum.

[7]

Q. Metellus, praetor urbanus, Vecillo lenoni bonorum Vibieni possessionem secundum tabulas testamenti petenti non dedit.

8

[1]

Maenenius Agrippa, insanus habitus, utpote qui populo nummos sparserat, togamque uelut tragicam uestem in foro t<r>axerat, testamento filiam instituit heredem; quod T. Longus, sanguine ei proximus, rescindere conatus, non potuit.

[3]

Q. Metellus, cum Claudiorum familiae iunctus esset, Carrinatem solum reliquit heredem.

[4]

Pompeius Beginus, uir transalpinae regionis, cum testamento fratris praeteritus esset, ad coarguendam iniquitatem eius testamentum suum rescidit, in quo fratrem suum ex maxima parte linquebat heredem.

[5]

Q. Caecilius, L. Luculli, cuius et beneficio ad maiorem gradum processerat, cum eum palam suum dictaret heredem, Pomponium Atticum in testamento adoptauit. Itaque populus Romanus cadauer per uias reti circumdatum traxit.

[6]

C. Marius Virinas, beneficio Augusti ad summos honores castrenses perductus, ne nomen quidem eius tabulis testamenti inseruit.

[7]

L. Valerius Heptacordus Cornelium Balbum accusatorem et inimicum suum reliquit heredem.

[8]

T. Barrus Lentulo Spintheri decedens anulos suos perinde atque unico heredi tradidit, quem nulla ex parte relinquebat heredem.

[9]

M. Popilius senator Orium Gallum moriens pro uetusto iure amicitiae uultu benigniore conspexit, unum etiam adsistentibus sibi osculatus. Anulos quoque suos ei tradidit, cum alium reliquisset heredem.

LIBER OCTAVVS

1

DE IVDICIIS PVBLICIS

[absol. 1]

M. Horatius, interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus, ad populum prouocato iudicio absolutus est.

[absol. 2]

Cum a Libone tr. pl. Sergius Galba pro rostris increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis subscriberet, reus, nihil pro se recusans, filios suos populo commendare coepit, eoque facto mitigata contione absolutus est.

[absol. 3]

A. Gabinius, a C. Memmio accusatus, cum iam damnaretur, seruatus est: nam cum se filius eius Sisenna genibus accusatoris subiecisset, petens ueniam, repulsus ab eo, excusso etiam anulo, spectantes mouit, et ita dimitti Gabinium placuit.

[absol. 4]

App. Claudius, ob amissam classem infesto populo obiectus, cum effugere poenam nullo modo posset, beneficio subito coorti imbris dilato iudicio, postea non est accusatus.

[absol. 6]

L. Piso, a Pulscho accusatus, effuso subito imbri cum humi prostratus pedes iudicum oscularetur, os suum caeno repleuit; quod conspectum totam quaestionem ad clementiam transtulit.

[absol. 7]

Q. Flauius, a C. Valerio aedile reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se opprimi innocentem. Cui cum Valerius respondisset nihil sua interesse nocens an innocens periret, dummodo periret, ceterae tribus, motae insolentia hominis, Flauium absoluerunt.

[absol. 8]

C. Cosconium reum, Seruilia lege accusatum a Valerio Valente et iam damnationi propiorem, res una seruauit, quod poema accusatoris sui recitauit, in quo puerum ingenuum et uirginem ingenuam corruptos a se significabat. Quae res ut innocenti Cosconio peperit excusationem.

[absol. 9]

M. Atilium Calatinum, Soranorum oppidi proditione infamem, seruauit Q. Maximus socer, qui se adseuerauit si in eo crimine sontem illum deprendisset, dirempturum fuisse adfinitatem.

[absol. 10]

M. Aemilius Scaurus, repetundarum reus, propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.

[absol. 11]

Cotta, a P. Scipione Aemiliano apud iudices ad populum accusatus, septies dilato iudicio, octauo absolutus est, ne uideretur populus damnato Cotta non iudicium secutus sed accusantis auctoritatem.

[absol. 12]

Calidius Bononiensis, in cubiculo mariti noctu deprensus, cum ob id adulterii diceret causam, adfirmauit se ob amorem pueri eius eo esse perductum. Confessio quamuis falsa profuit iuueni: nam absolutus est.

[absol. 13]

Cum parricidii causam duo Caelii dicerent, splendido Tarracinae loco nati, quod pater eorum Caelius in cubiculo quiescens, filiis in altero cubantibus lecto, erat occisus, postquam cognitum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes, absoluti sunt.

[damn. 1]

L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est.

[damn. 2]

C. Decianus, cum P. Furium pro rostris accusaret, ausus de morte Saturnini queri punitus est.

[damn. 3]

Sex. Titius, uir populo gratus, quod Saturnini imaginem domi suae habuerat, oppressus est.

[damn. 4]

Claudia Appii soror, a ludis reuertens domum, optauit ut frater suus reuiuesceret saepiusque consul factus magnam urbis frequentiam minueret. Ob id accusata damnataque est.

[damn. 5]

M. Mundius Cn. Lollius L. Sextius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tr. pl. damnati sunt.

[damn. 6]

P. Auilius triumuir a P. Acilio tr. pl. damnatus est, quod uigilias tardius circumierat.

[damn. 7]

M. Aemilius Porcina a L. Cassio multa adfectus, quod nimis sublimem uillam suam extruxerat.

[damn. 8]

Quidam pueri sui nimio amore correptus, rogatus ab eo rure ut omasum in cena fieri iuberet, bubula uenali non reperta, domito boue occiso desiderium eius explicauit, et ob id publica quaestione adflictus est.

[amb. 1]

Apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod matrem interemerat, dicta causa absoluta est, quia constabat eam ueneno necatorum liberorum dolore commotam, quos auia filiae infensa sustulerat.

[amb. 2]

Mater familiae Zmyrnaea uirum et filium interemit, cum ab his iuuenem, quem ex priore uiro enixa fuerat, occisum conperisset. Quam rem Dolabella, imperio Asiam obtinens, ad Areopagitarum cognitionem remisit, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reuerti iusserunt.

2

DE PRIVATIS IVDICIIS

[1]

Claudius Centumalus, ab auguribus iussus altitudinem domus suae, quam in Caelio monte habebat, summittere, quia eis ex arce augurium facientibus officiebat, uendidit eam Calpurnio non indicata re. Sed iussus Calpurnius domum demoliri, M. Porcium Catonem, patrem inclyti Catonis, arbitrum cum Claudio sumpsit, et eum damnauit.

[2]

C. Visellius Varro, graui morbo correptus, ccc(300000) nummorum ab Otacilia Laterensis expensa sibi ferri passus est, eo consilio ut decessisset, ab heredibus eam summam peteret, quam legati genus esse uoluit. Liberatus deinde ex illa ualetudine, petenti noluit reddere. Cuius rei iudex sumptus, C. Aquilius secundum Visellium iudicauit.

[3]

C. Titinius Minturnensis, Fannia uxore repudiata, quod eam diceret inpudicam, a C. Mario coactus est ei dotem reddere. Mulierem autem idem et crimen inpudicitiae sestertio nummo damnauit. Haec est Fannia quae Marium, Minturnensi palude mersum, deductum domum suam adiuuit.

[4]

Quidam furti damnatus est qui equo, cuius usus illi usque Ariciam commodatus fuerat, ulteriore eius municipii cliuo uectus esset.

3

QVAE FEMINAE PER SE CAVSAS DIXERINT

[1]

Maesta Sentinas rea causam suam, Tito Titio praetore iudicium cogente, maximo populi concursu egit, et quia sub specie feminae uirilem animum gerebat, Androgyne adpellata est.

[2]

C. Afrania, Licini Bucconis senatoris uxor, prompta ad lites contrahendas pro se semper egit, et ob id inprobae feminae uulgo C. Afraniae dicuntur.

[3]

Hortensia, Q. Hortensi filia, cum ordo matronarum graui tributo a triumuiris esset oneratus, causam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit.

4

DE SERVILIBVS

[1]

M. Agrii argentarii seruus Alexander, A. Fannii seruum insimulatus occidisse eoque nomine tortus, occidisse se confessus punitus est. Breui deinde post tempore interiecto, is qui creditus fuerat occisus domum rediit.

[2]

P. Atinii seruus Alexander, cum in suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenisset, sexies est tortus.

[3]

Fuluio Flaco causam dicente, seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum quo dominus perstringeretur emisit.

5

QVIBVS TESTIBVS CREDITVM NON SIT

[1]

In Q. Pompeium filium, repetundarum reum, Cn. et Quinto Seruiliis Caepionibus, item Q. et L. Metellis testimonium dicentibus non obsecundatum.

[2]

M. Aemilius Scaurus, in C. Memmium in C. Flauium in C. Norbanum testimoniis dictis, neminem eorum potuit adfligere.

[3]

L. Crassus cum testimonium in M. Marcellum dixisset, impetu grauis exitu uanus adparuit.

[4]

Q. Metellus Pius L. et M. Luculli Q. Hortensius M. Lepidus, in C. Cornelium maiestatis reum testes ciuitati, fidem non habuerunt.

[5]

M. Ciceroni, cum iuraret P. Clodium Romae apud se fuisse, cum ille flagitium incesti, quod Bonae deae templum et ingressas uastet stupro populus tueretur, ab senatu non creditum.

[6]

P. Seruilius Isauricus forum praeteriens, cum testes in reum dari uidisset, constitit, deinde sic orsus est: 'ego hunc, iudices, qui causam dicit cuias sit aut quam uitam egerit quamque merito accusetur ignoro: illud scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia admodum angusto loco, equo descendere noluit. ' Iudices reum, uix auditis ceteris testibus, damnauerunt.

6

QVI QVAE IN ALlIS VINDICABANT IPSI COMMISERINT

[1]

C. Licinius, cognomine Hoplomachus, a praetore suo postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, equidem quod petierat inpetrauit, ipse, paruo post tempore mortuo sene, amplam ab eo pecuniam relictam consumpsit.

[2]

C. Marius, cum L. Saturninium oppressisset, quod seruitia ad pilleum uocauerat, ipse postea, L. Sulla urbem inrumpente, ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit.

[3]

C. Licinius Stolo, cum lege sanxisset ne quis amplius d agri iugera possideret, ipse mille parauit, dissimulandique gratia dimidiam partem filio mancipauit, et ob id a M. Popilio Laenate accusatus damnatusque est.

7

DE STVDIO ET INDVSTRIA

[1]

Cato, sextum et octogesimum agens annum accusatus, causam dixit, neque memoria tardatus neque lateris quassatus aegritudine neque oris haesitatione. Idem iam senex et Graecas litteras didicit et iuris studio adtendit.

[2]

Porcius Cato ita doctrinae cupiditate flagrauit ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quominus Graecos libros lectitaret.

[4]

Liuius Drusus, et aetatis uiribus et acie oculorum defectus, ius ciuile populo benignissime interpretatus est.

[5]

Publilius senator et Lupus Pontius eq. R., celebres causarum actores, luminibus capti eadem industria forensia stipendia exsecuti sunt.

[6]

C. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum cos. uenisset, tanta cura notitiam Graecae linguae conprendit ut eam, in quinque genera diuisam, per omnes partes ac numeros penitus cognosceret, quaque lingua fuerat appellatus apud tribunal, eadem decreta reddebat.

[7]

Roscius nullum umquam populo spectante gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, ponere ausus est.

[ext. 1]

Demosthenes, cum inter initia iuuentae artis suae primam litteram dicere non posset, oris sui uitium tanto studio expugnauit ut ea a nullo expressius referretur. Deinde propter nimiam exercitationem continuandi ad maturum et gratum sonum auribus perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, uires a labore mutuatus est: multos enim uersus uno spiritu conplectebatur, eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat, ac uadosis locis insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantis edebat. Fertur quoque ore insertis calculis multum ac diu loqui solitus.

[ext. 2]

Pythagoras, petita Aegypto litteris gentis eius adsuefactus, inde ad Persas profectus magorum prudentia formatus, Cretam et Lacedaemoniam nauigauit, quarum moribus et legibus inspectis ad Olympicum certamen descendit. Cumque multiplicis scientiae specimen exhibuisset, philosophus uocatus primus, quia iam sapientes dicebantur, Italiam petit. Cuius ardentem rogum plenis ueneratione oculis Metapontus aspexit.

[ext. 3]

Plato, patriam Athenas praeceptorem Socratem sortitus, Aegyptum peragrauit. A sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros et caelestium obseruationum rationem percepit. Deinde in Italiam transgressus, ut ab Archyta Tarentino, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta acciperet, altero etiam et octogensimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur.

[ext. 4]

Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt ut pater eius Xerxi et exercitui epulum daret, quo magis uacuo animo studeret, parua summa retenta patrimonium suum patriae donauit, et ipse Athenas secessit.

[ext. 5]

Carneades, qui lxxxx annis philosophatus est, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere oblitus est, donec eum Melissa, quam uxoris loco habebat, admoneret.

Idem cum Chrysippo disputaturus, elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum.

[ext. 6]

Anaxagoras, studiorum causa peregrinatus, tandem patria repetita possessiones suas desertas uidit et 'non essem ego' inquit 'saluus, si hae non perissent.'

[ext. 7]

Marcellus, captis Syracusis, cum uitam Archimedi cessisset, ille inter tumultum formas quasdam describens, cum esset adtentior inuestigandi cupiditate quod requirebat, domum eius intrantibus ut bona diriperent, interrogatus ab uno quinam esset, protecto manibus puluere, 'noli' inquit 'hoc disturbare', ac perinde quasi neglegens imperium uictoris interrogantis obtruncatus est.

[ext. 8]

Socraten constat aetate prouectum fidibus tractandis operam dedisse, satius esse dicentem eius artis usum uel sero quam numquam percipere.

[ext. 9]

Isocrates nobilissimum librum qui panathenaikos inscribitur quartum et nonagensimum agens annum, ita ut ipse significat, scripsit.

[ext. 10]

Chrysippus octogensimo anno inceptum opus reliquit undequadragensimum logicon.

[ext. 12]

Sophocles centesimum agens annum Oedipoda fabulam scripsit admirabilem.

[ext. 13]

Simonides poeta octogensimo se anno et docuisse carmina et in eorum certamen descendisse gloriatur.

[ext. 14]

Solo cotidie se aliquid discentem senescere aiebat. Itaque cum in supremo die premeretur, adsidentibus amicis et quadam de re sermonem habentibus, caput erexit, interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'ut cum istud quidquid disputatis percepero, moriar.'

[ext. 15]

Themistocles, maxima rerum cura districtus, omnium tamen ciuium suorum, Cyrus omnium militum nomina tenebat. [ext. 16] Mithridates uiginti duarum linguarum notitiam habuit.

8

DE OTIO

[1]

Scipio et Laelius animis remissioribus cum communiter adquiscerent, constat eos Caietae litoribus conchylia et umbilicos lectitasse.

[2]

Scaeuola optime pila lussise traditur; alueo quoque et calculis uacasse dicitur.

[ext. 1]

Socrates, interposita harundine cruribus suis, cum paruolis filiis ludens ab Alcibiade uisus est.

9

QVANTA VIS ELOQVENTIAE ET PRONVNTIATION[N cum linea suprascripta]

[1]

Regibus exactis, plebs dissidens a patribus cum secessisset, a Maenenio Agrippa ad meliora consilia reuocata est.

[2]

Missi a Cinna et Mario milites ad M. Antonium occidendum, sermone eius obstupefacti, destrictos iam gladios continuerunt. quibus digressis, P. Annius, expers Antonianae eloquentiae, ministerium peregit.

[ext. 1]

Pisistratus tantum in eloquentia praestitit ut ei, Solone contra dicente, Athenienses regium imperium, oratione capti, permitterent.

[ext. 2]

Pericles, Anaxagorae auditor, in tantum enituit eloquentia ut cum adhuc iuuenis a quodam sene in contione auditus esset, 'non dissimilis hic' diceret, 'Athenienses, Pisistrati, et cauere ergo hunc uos ciuem oportet.'

[ext. 3]

Hegesias, Cyrenaicus philosophus, tam manifeste mala uitae repraesentabat ut multos cupidos mortis faceret. Itaque a Ptolemaeo rege ulterius haec disserere prohibitus est.

10

[1]

C. Gracchus, adulescens flagrantis ingenii, quotiens contionaretur, seruum prope se musicae artis peritum statuebat, qui occulte eborea fistula pronuntiationis eius modos formabat.

[2]

Q. Hortensius, plurimum in corporis decoro motu repositum credens, paene plus studii in eo laborando quam in ipsa eloquentia inpendit. Itaque constat Aesopum et Roscium, ludicrae artis peritissimos, illo causam agente frequenter adstitisse.

[3]

M. Cicero utriusque rei curam egit, ideoque obicit in ea oratione quam pro Gallio habuit M. Calidio accusatori, quod praeparatum sibi a reo uenenum adfirmans rem ipsam remisso uultu egerit. Itaque sic ait: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'

[ext. 1]

Demosthenes pronuntiationis curam maximam egit, ideoque interrogatus quidnam esset in dicendo efficacissimum, hypocrisim respondit. Itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset, atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Thesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem recitasset, admirantibus cunctis 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?'

11

DE EFFECTV ARTIVM

[1]

Sulpicius Galus, homo eruditus, cum L. Pauli bellum aduersus Persen regem gerentis legatus esset, ac sera nocte subito luna defecisset, territus uelut monstro cum stuperet exercitus, de caeli ratione et siderum natura disputando alacrem in aciem dimisit.

[2]

Spurinna haruspex praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. Eo die cum forte uterque mane in domum Domitii Caluini ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae 'ecquid scis' inquit 'iam idus Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?'

[ext. 1]

Cum obscurato repente sole Athenienses angerentur, Pericles processit in medium et quae ab Anaxagora praeceptore acceperat, id eis disseruit, nec ulterius trepidare ciues suos passus est.

[ext. 2]

Alexander pingi se ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantummodo uoluit.

[ext. 4]

Gratiam Praxiteles quam fecit ac posuit in templo Cnidiorum quidam iuuenis adamauit.

Equus a pictura equae pictae motus adhinniit.

Canis pictum canem adlatrauit.

Taurus ad amorem aeneae uaccae Syracusis conpulsus est.

QVAE NVLLA ARTE FIERI POSSVNT

[ext. 5]

Euphranor, cum Athenis duodecim deos pingeret, Neptuni iam imagine quam poterat excellenter facta, Iouem aliquanto augustiorem praesentare non potuit.

[ext. 6]

Quidam pictor, immolatae Iphigeniae tabulam pingens, cum Vlixem Menelaum ceteros circa tristes fecisset, in Agamemnone uultum patris exprimere non potuit; itaque caput eius ueste texit.

[ext. 7]

Praecipuae artis pictor, cum equum ab exercitatione uenientem uidisset, pingere adgressus, naribus spumas adicere cupiens cum moraretur, ira accensus sphongeam omnibus inbutam coloribus, forte iuxta se positam, adprendit et ueluti corrupturus opus suum tabulae inmisit. Fortuna ad ipsas equi nares directam desiderium pictoris coegit explere.

12

[1]

Q. Scaeuola, legum certissimus lator, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et ad Cascellium, quia huic sapientiae dediti erant, consultores reiciebat, ab eis id negotium aptius explicari posse confitendo.

[ext. 1]

Plato conductores uiae sacrae, de modo et forma eius secum sermonem conferre conatos, ad Euclidem geometram ire iussit, scientiae eius cedens.

[ext. 2]

Philo architectus, cum Athenis armamentarium fecisset, ita facunde rationem reddidit ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.

[ext. 3]

Quidam, sutore de sura disputare incipiente, supra plantas ascendere uetuit.

13

DE SENECTVTE

[1]

M. Valerius Coruinus centesimum annum expleuit, cuius inter primum et sextum consulatum xlvi anni intercesserunt, cum tamen ille uiribus sufficeret.

[2]

Metellus et ipse c annos expleuit, et iam senex pontifex maximus creatus numquam in sacrificio tremulam manum gessit.

[3]

Q. Fabius Maximus duo et sexaginta annis auguratus sacerdotium sustinuit.

[4]

M. Perperna omnibus quos in senatum consul uocauerat, septem tantum modo quos censor legerat relictis, defunctus est.

[6]

Siluia Rutili septimum et xc annum habuit.

Terentia Ciceronis tertium et centesimum, Clodia Auli filia, quindecim filiis amissis, quintum decimum centesimum annum expleuit.

[ext. 1]

Hiero ad nonagensimum annum peruenit.

Masinissa lx annis imperauit. Qui, ut ait Cicero, iam senex numquam aut frigore aut imbre caput operuit. Idem post sextum et xc annum filium generauit.

[ext. 2]

Gorgias Leontinus, cum esset c et vii annorum, interrogatus quapropter tam diu uiuere uellet, 'quia nihil' inquit 'habeo quod querar de senectute.'

[ext. 3]

Xeno, philosophus Calchidiensis Pythagoricus, centum quinque annos habuit.

[ext. 4]

Arganthonius Gaditanus xc regnauit, uixit annis, ut ait Pollio, cxxx.

[ext. 5]

Aethiopas tradit Herodotus cxxx annos transgredi.

Epimenides Cnosius, ut ait Theopompus, uixit annis clvii.

[ext. 6]

Hellanicus ait quosdam ex gente Heliorum ccc annis uixisse.

[ext. 7]

Alexander, in uolumine quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam annis d uixisse. Xenophon, cuius periplus legitur, insulae Lamiorum regem dccc annis uixisse dicit, patrem eius dc.

14

DE GLORIAE CVPIDITATE

[1]

Superior Africanus Enni poetae effigiem in monimentis Corneliae gentis conlocauit, quod ingenio eius opera sua inlustrata erant.

[2]

D. Brutus, a poeta Accio laudatus, uersus eius in foribus templorum posuit.

[3]

Pompeius Theophanem Mytileneum, rerum suarum scriptorem, laudatum pro contione ciuitate donauit.

[5]

Cum Scipio dona militaria equitibus daret, admonitus a Labieno ut forti equiti aureas armillas daret, non dedit. Et cum Labienus ei dedisset, Scipio ad equitem'habebis' inquit 'donum uiri diuitis.' Quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes auro uultum dimisit. Tunc Scipio 'imperator te argenteis armillis donat.' Alacer miles gaudium excepit.

[6]

C. Fabius, nobilissimus ciuis, cum aedem Salutis pinxisset, nomen suum scripsit, unde Fabii Pictores nominati.

[ext. 1]

Themistocles, stimulis uirtutis agitatus et ob id noctes inquietas agens, quaerentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur respondit 'quia me tropaea Miltiadis exagitant.'

Idem theatrum petens cum interrogatus cuius uox audita illi futura esset gratissima, dixit eius a quo uirtutes suae optime referrentur.

[2]

Alexander, cum audisset Anaxarchum comitem suum dicentem innumerabiles mundos esse, 'heu me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc potitus sum!'

Aristoteles, cum Theodecti discipulo oratoriae libros quos pro suis ederet donasset, moleste postea ferens titulum eorum alii cessise, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodecti<s> libris dictum esse adiecit.

15

QVAE CVI MAGNIFICA CONTIGERINT

[1]

Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris monuit.

[3]

Scipio Nasica Matris magnae simulacrum manibus suis excepit, cum Apollo monuisset ut hoc ministerium ab optimo uiro praestaretur.

[4]

Scipionem Aemilianum populus ex candidato aedilicio consulem fecit.

Eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam deinde Hispaniam, dedit.

[5]

M. Valerius Coruinus, cum esset xxiiii annorum, consul creatus est.

[6]

L. Crassus Q.. Scaeuolam in consulatu collegam habuit, quod Asiam sancte obtinuerat.

[7]

Cum inter cenam quidam Scipionem Numantinum interrogasset quem res publica aeque magnum habitura esset, Marium ostendit.

[8]

Cn. Pompeius, nondum ullum honorem curulem auspicatus, bis triumphauit.

Idem tertium consulatum solus decreto senatus gessit.

[9]

Q. Catulus cum pro rostris populum interrogaret, si uni Pompeio omnia committeret, absumpto illo in quo spem esset habiturus, adclamauit 'in te.'

[10]

M. Catoni ex Cypro cum regia pecunia reuertenti senatus et populus praesto fuit.

[12]

Sulpicia Ser. Paterculi filia, Q. Fului uxor, ex omnibus matronis - centum autem et decem in sortem uenerant - castitate praelata est, ut Veneris Verticordae simulacrum consecraret.

[ext. 1]

Pythagorae tanta ueneratio ab auditoribus tribute est ut quae ab eo acceperant in disputationem non adducerent. Quin etiam interpellati ad reddendas causas hoc solum respondebant, ipsum dixisse.

[ext. 2]

Gorgiae Leontino ob studium litterarum in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus inauratas constituisset.

[ext. 3]

Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum quo humatus est in religionem templi redigendo.

[ext. 4]

Berenices quoque non uulgaris honor fuit, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum Olympiae filium Euclea certamen ingressurum adduxisset.

LIBER NONVS

1

DE LVXVRIA ET LIBIDINE

[1]

C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit, deinde calidas aquas pensiles fecit. Idem aestuariis intercipiendo fluctus piscium greges separatim molibus inclusit. Aedificiis etiam spatiosis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, ut recentiore usu conchyliorum frueretur.

[2]

Aesopi tragoedi filius cantu commendabiles auiculas, ingentibus emptas pretiis, pro ficedulis ponebat, acetoque liquatos magnae summae uniones exsorbebat.

[4]

Cn. Domitius L. Crasso, altercatione orta, obiecit quod columnas Hyrnetias in porticu domus haberet. Quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogauit, atque ut respondit 'HS. lx', 'quo ergo' inquit 'eam minoris fore existimas si decem arbusculas inde succidero?' 'ipso' inquit Domitius 'HS. xxx.' Tunc Crassus 'uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem columnas centum milibus nummorum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram HS. xxx aestimas?'

[5]

Metellus Pius, cum in Hispaniam uenisset, ab hospitibus ture se et aris excipi patiebatur, aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur, ingentibus epulis ludos inponebat, cum palmata ueste conuiuia celebrabat, dimissas lacunaribus aureas coronas uelut caelesti capite recipiebat.

[6]

Domus Curionum ita se degenerauit ut HS. dc aeris alieni haberet, contractum famosa iniuria.

[7]

P. Clodii iudicium quanta luxuria et libidine abundauit! In quo, ut nocens reus absolueretur, noctes matronarum magna summa emptae iudicibus erogatae sunt.

[8]

Gemellus, tribunicius uiator, flagitiosum conuiuium Metello et Scipioni consulibus ac tribunis plebis conparauit: lupanari enim domi suae instituto, Muniam et Flauiam matronas et nobilem puerum Saturninum prostituit.

[9]

Catilina, amore Aureliae Orestillae correptus, cum unum impedimentum quominus nuptiis iungeretur uideret filium suum, ueneno sustulit, protinusque eam duxit uxorem.

[ext. 1]

Campana luxuria tanta fuit ut inuictum armis Hannibalem ad somnum deliciasque resolueret.

[ext. 2]

Volsiniensium urbs, caput Etruriae, in tantum luxuria deperiit ut seruorum de se inpotentissimae dominationi subiecerit.

[ext. 4]

Antiochum Syriae regem imitatus in luxuria, exercitus magna ex parte aureos clauos crepidis subiecit, et argentea uasa ad usum culinae conparauit, et tabernacula textilibus sigillis adornauit.

[ext. 5]

Ptolemaeus Physcon sororem natu maiorem, communi fratri nuptam, sibi nubere coegit. Postea deinde filia stuprata, ipsam dimisit ac puellam duxit.

[ext. 6]

Aegyptii, ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressi, cum castra uallo atque fossa cingere iuberentur, subclamauerunt ut id opus publica pecunia faciendum locaretur.

[ext. 7]

Cyprii reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus instructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, currus conscendere patiebantur.

2

DE CRVDELITATE

[1]

L. Sulla quattuor legiones contrariae partis in publica uilla, quae iuncta campo Martio erat, iussit occidi. Item v(5000) Praenestinorum, euocata per P. Cethegum, obtruncauit, iiii dcc(4700) proscripsit.

Idem M. Marium praetorem, per ora uulgi ad sepulchrum Lutatiae gentis tractum, per singulos artus puniens, mori coegit.

Idem M. Praetorium, quod ad Marii supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactauit.

[2]

Idem caput M. Antonii abscisum inter epulas laetus tenuit, atque etiam P. Annium, qui id adtulerat, in sinum suum recepit.

Idem C. Caesarem consularem apud seditiosissimi hominis Varii bustum occidit.

[3]

Damasippi iussu praetoris principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt. Eiusdem imperio Carbonis Arbinae truncum corpus patibulo gestatum est.

[4]

Munatius Flaccus, nominis Pompeiani defensor, cum a Caesare in Hispania, inclusus moenibus Ateguensibus, obsideretur, omnes eius oppidi ciues quos studiosiores Caesaris senserat iugulatos e muris praecipitauit.

[ext. 1]

Carthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machina inclusum, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, necauerunt. Eadem milites nostros captos nauibus substrauerunt obterendos.

[ext. 2]

Hannibal, in flumine Igillo corporibus Romanis ponte facto, exercitum traduxit.

Idem captiuos nostros, oneribus et itinere fessos, ima pedum parte succisa relinquebat. Quos uero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens, ferro dimicare cogebat.

[ext. 3]

Mithridates una epistula lxxx <milia> ciuium Romanorum in Asia per urbes dispersa iussit occidi.

[ext. 4]

Zisemis, Diogyridis Thraciae regis filius, uiuos homines medios secare consuerat, et parentes liberorum uesci corporibus cogebat.

[ext. 5]

Ptolemaeus Physcon filium suum, nomine Memphilitem, quem ex Cleopatra, eadem sorore, sustulerat, in conspectu suo occidi iussit, et protinus caput eius ac pedes praecisos, in cista chlamyde opertos, pro munere natalicio matri misit.

Idem, cum uideret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere quaesiuit: frequens enim iuuentute gymnasium incendit.

[ext. 6]

Ochus, qui postea Darius appellatus est, obstrictus iure iurando ne quem ex coniuratione ea quae septem magos cum eo oppresserat aut ueneno aut inopia necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit: s<a>eptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit, superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocauit, e quo somno sopiti decidebant in illam congeriem.

[ext. 7]

Ochus Artaxerxes sororem atque eandem socrum suam uiuam capite defodit, patruum cum centum filiis ac nepotibus iaculis confixit.

[ext. 8]

Athenienses Eginensium iuuentutis pollices absciderunt, ne secum classe contenderent.

[ext. 9]

Saeuus et ille aenei tauri inuentor, quo inclusi subditis ignibus longo cruciatu mugitus edere cogebantur. Quod opus primus artifex inclusus merito dedicauit.

[ext. 11]

Quosdam barbaros ferunt mactatarum pecudum intestinis et uisceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant.

3

DE IRA AVT ODIO

[1]

Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator missus esset, Fabio monente ne temere committeret aciem, respondit primam se occasionem pugnae non omissurum, interrogatusque quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam.' Miscuit tunc ira uirtutem, repe<te>ntis et iniustam damnationem et triumphi gloriam quaerentis.

[2]

C. Figulus, consulatum non adeptus, cum ad eum postero die consulendi causa multi uenissent, sic praefatus: 'an uos consulere scitis, consulem facere nescitis.'

[3]

Cum quidam Cn. Flauius humillimae sortis praetor factus esset, plurimi e nobilibus anulos proiecerunt, phaleras equis detraxerunt, tamquam indignis darentur magistratus.

[4]

Manlio Torquato ex Latinis et Campanis referenti uictoriam nemo iuuenum occurrit, quod is filium sum securi percusserat.

[5]

Equitatus Romanus Fabi cos. ad hostium copias persequendas, memor agrariae legis ab eo inpeditae, non ei obsecutus est.

Appii exercitus uoluntaria fuga terga hosti dedit, ne triumphum quaereret imperatori, memor patrem eius infensum populo fuisse.

[7]

Metellus, tota paene Hispania subacta, Q. Pompeium consulem, inimicum suum, successorem sibi mitti cum audisset, omnes qui militia uacare uolebant dimisit, horrea custodibus remotis rapinae praebuit, arcus et sagittas Cretensium frangi iussit, elephantis cibaria dari uetuit.

[ext. 1]

Alexander, iratus Lysimacho, leoni eum obiecit; idem Critum hasta traiecit, et Callisthenes ab eodem mori iussus est.

[ext. 2]

Hamilcar quattuor filios inpubes catulos leoninos se in perniciem populi Romani alere dicebat.

[ext. 3]

Hannibal, significare cupiens quantum inter se Carthago et Roma dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque puluere, tum finem belli inter eas fore dixit cum alterutra urbs in puluerem esset redacta.

4

DE AVARITIA

[1]

Cum admodum locupleti L. Minucio Basillo falsum testamentum quidam subiecisset, eiusque confirmandi gratia Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus erat, heredes inseruisset, quamquam euidens fraus erat, tamen uterque, pecuniae cupidus, facinoris alieni munus non repudiauit.

[2]

Quintus Cassius in Hispania Silium et Calpurnium, occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos, quinquagies ab hoc sestertium .Θ. sexagies ab illo pactus dimisit.

[3]

Septimuleius C. Gracchi familiaris caput pilo fixum tulit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat.

[ext. 1]

Ptolemaeus rex Cypriorum, cum se periturum ob nimias diuitias uideret, quod eas anxiis sordibus conquisierat, inposita omni pecunia nauibus in altum processit, ut in mare abiceret. Deinde detractus auaritia insita, non sustinuit propositum exsequi.

5

DE SVPERBIA ET IMPOTENTIA

[1]

M. Fuluius Flaccus cons., M. Plautii Hypsaei collega, cum perniciosissimas reip. leges introduceret, senatu monente ut incepto desisteret responsum non dedit.

[2]

M. Brutus tr. pl., cum a Lucio Philippo cos. interpellatus cum contionatur fuisset, obtorta ceruice eum, equidem per clientem suum, in carcerem praecipitem egit.

Idem, cum senatus ad eum misisset ut in curiam ueniret, 'quare non potius' inquit 'Hostiliam curiam, propinquam rostris, id est ad me uenit?'

[3]

Cn. Pompeius balineo egressus, cum ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum uidisset, iacentem reliquit, nihil aliud illum agere dicens quam ut conuiuium suum moraretur.

Idem P. Scipionem socerum suum, legibus obnoxium quas ipse tulerat, muneris loco ab iudicibus depoposcit.

[4]

Cum ad M. Antonium triuuirum cenantem Caesetii Rufi senatoris caput esset adlatum, diu diligenterque considerato, 'ego hunc' inquit 'notum non habui.'

[ext. 1]

Alexander Macedo fastidio Philippi Iouem sibi Hannonem patrem adsciuit.

Idem instituta Persarum adsumpsit. Spreto enim mortali habitu, diuinum imitatus est.

[ext. 2]

Xerses, Graeciae bellum indicturus, adhibitis Asiae principibus, 'ne uiderer' inquit 'tantum meo usus consilio, uos contraxi: ceterum mementote parendum magis uobis esse quam suadendum.'

6

DE PERFIDIA

[2]

Ser. Galba, Lusitaniae conuocato populo, tamquam de commodis eius acturus, cviii(108000) iuuentutis, exuta armis, partim occidit partim uendidit.

[3]

Cn. Domitius, iratus Bituito regi Aruernorum, per conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum, uinxit ac Romam deportandum curauit.

[ext. 1]

Carthaginienses Xantippum, Lacedaemoniorum ducem, domum se reuehere simulantes, in alto merserunt.

[ext. 3]

Hannibal Nucerinos, hortatu suo cum binis uestimentis urbem egressos, uapore et fumo balineorum strangulauit.

Idem senatum Acerranorum, extra moenia euocatum, in profundum puteum abiecit.

7

[1]

L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque cum L. Saturnino petebat, a C. Mario in custodiam coniectum populus eripuit; [2] et Q. Metellum censorem lapidibus prosternere conatus est, quod is ab eo censum tamquam a Ti. Gracchi filio nolebat accipere, adfirmans Gracchum tres filios habuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium, post patris mortem natum, Romae decessisse.

[3]

Populus Romanus conpetitorem Saturnini Nunnium, ciuem integrum, occidit, ut adipiscendae potestatis facultas taetro homini daretur.

[4]

Sempronium Asellionem, praetorem urbanum, a L. Cassio concitati creditores, quod is causam debitorum susceperat, pro aede Concordiae sacrificantem, fuga in tabernula quam petierat discerpserunt.

[mil. Rom. 1]

Cum C. Mario lege Sulpicia ut aduersus Mitridatem bellum gereret decretum esset, Gratidius, ad Sullam missus accipiendarum legionum causa, a militibus occisus est.

[mil. Rom. 2]

Q. Pompeium cos., Sullae collegam, iussu senatus ad exercitum Cn. Pompei missum, quem ille inuita ciuitate obtinebat, contendere ausum, ambitiosi ducis precibus corrupti, milites sacrificare incipientem mactauerunt.

[mil. Rom. 3]

C. Carbo, frater Carbonis ter consulis, dissolutam disciplinam militarem rigidius adstringere conatus, ab exercitu occisus est.

8

DE TEMERITATE

[1]

Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit.

[2]

C. Caesar, inpatiens legionis tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus, seruili ueste se occultato nauiculam conscendit, et tempestate uexatus tandem necessitati cessit.

[3]

A. Albinum, ciuem eximium, miles temere propter falsas et inanes suspiciones lapidibus obruit.

[ext. 1]

Hannibal, Africam petens freto adpulsus, dum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se diuisam non credit, uelut insidiosum cursus rectorem interemit, postea cognita ueritate innocentiam gubernatoris absoluit.

[ext. 2]

Athenienses decem imperatores, et quidem uictores, quod militum corpora sepulturae non dedissent, necauerunt.

9

DE ERRORE

[1]

Heluius Cinna tr. pl., ex funere C. Caesaris domum petens, a populo discerptus est pro Cornelio Cinna, cui erat infestus, quod cum adfinis Caesaris esset, inpiam de eo pro rostris orationem habuisset.

[2]

C. Cassius, Tineio centurione misso ut specularetur qui status M. Bruti esset tardiusque eo redeunte, interceptum credens et omnia plena uictorum, se occidit.

[3]

Tolumnius rex Veientium, cum tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites, errore uocis inpulsi, legatos occiderunt.

10

DE VLTIONE

[1]

M. Flauius tr. pl. ad populum de Tusculanis rettulit, quod eorum consilio Veliterni et Priuernates rebellassent. Deprecantibus Tusculanis, accidit ut ceterae tribus salutarem sententiam ferrent, Pollia tribus fecerunt magistratum.

[2]

Cum Hadrianus ciues Romanos Vticae morantes sordido uexaret imperio, et ob id uiuus ab eis esset exustus, nulla quaestio de ea re habita est.

[ext. 1]

Thomeris caput Cyri abscisum in utrem humano sanguini repletum dimitti iussit, exprobans ei insatiabilem cruorem.

[ext. 2]

Iaso Thessalus Taxyppo gymnasiarcho, a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo, permisit ut aut tricenas dragmas exigeret aut denas plagas singulis daret. Quo posteriores uindictae ei qui uapulauerunt, dolore commoti, Iasonem occiderunt.

11

DICTA IMPROBA AVT FACTA SCELERATA

[1]

Tullia, cum carpento ueheretur et is qui iumenta agebat restitisset, ne super Ser. Tullii corpus induceret, ipsa supra id duci uehiculum iussit.

[2]

C. Fimbria, cum id egisset ut Scaeuola in funere C. Mari iugularetur, postquam eum ex uulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit, interrogatusque quod illi crimen obiecturus esset innocenti, 'hoc ipsum' inquit, 'quod parcius corpore telum recepit.'

[3]

L. Catilina, M. Catone incendium ab ipso excitatum dicente, 'sentio' inquit, 'et si illud aqua non potuero, ruina restinguam.'

[4]

Magius Chilo M. Marcello, amico suo, a C. Caesare datum spiritum sua manu eripuit, indignatus sibi ab eo quemquam amicorum praeferri.

[5]

C. Toranius, triumuirorum partes secutus, proscripti patris sui, praetorii uiri, latebras centurionibus edidit.

[6]

L. Iulius Annalis cum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognouisset, scelere nefarii iuuenis effectum est ut occideretur.

[7]

Vettium Saisum proscriptum et latentem uxor interficiendum tradidit.

[ext. 1]

Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Carthagine Noua celebrante, duo regis filii, nuper patre mortuo, in harenam processerunt de regno pugnaturi, nec eos Scipio a proposito mouere potuit.

[ext. 2]

Mitridates cum ipso patre bellum de dominatione gessit.

12

DE MORTIBVS NON VVLGARIBVS

[1]

Tullus Hostilius, fulmine ictus, cum domo conflagrauit.

[2]

Nuntiata clade quae apud lacum Thrasimenum acciderat, mater, sospiti filio facta obuia, in complexu eius expirauit. Altera mater, cum falso filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est.

[3]

M. Iuuentius cos., Ti. Gracchi collega, cum in Corsica, quam nuper subegerat, sacrificaret, decretas a senatu nuntiantibus supplicationes ob res ab eo bene gestas, epistulas intento animo legens, caligine oborta conlapsus, ante focum mortuus iacuit.

[4]

Q. Catulus, a Mario mori iussus, recenti calce inlito cubiculo multoque igne percalefacto se inclusum peremit.

[6]

Herennius Siculus haruspex, Gracchi amicus, cum eo nomine in carcerem duceretur, posti eius inflicto capite concidit.

[7]

C. Licinius Macer, Calui pater, repetundarum reus, dum sententiae dicerentur, maenianum conscendit et misit ad Ciceronem, qui id iudicium cogebat, ut diceret sua bona non posse hastae subici - se enim reum perisse, non damnatum -, et ita sudario ore et faucibus coartatis, incluso spiritu, morte poenam praecessit.

[8]

Cornelius Gallus praetorius et T. Etherius eq. R. inter usum ueneris absumpti sunt.

[ext. 1]

Coma Cleonis frater, dux latronum, perductus ad P. Rutilium cos., cum de uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum, caput operuit innixusque conpresso spiritu interiit.

[ext. 2]

Aeschylus poeta in Sicilia, moenibus urbis in qua morabatur egressus, aprico in loco resedit. Super quem aquila testudinem ferens, delusa splendore capitis - erat enim caluus - perinde atque lapidi testudinem inlisit; quo ictu Aeschylus peremptus est.

[ext. 4]

Euripides, ab Archelai regis cena repetens domum, a canibus discerptus est.

[ext. 5]

Sophocles, cum in certamen tragoediam dimisisset, ancipiti sententiarum euentu sollicitatus, tandem uictor, causam mortis gaudium habuit.

[ext. 7]

Pindarus, cum in gymnasio, super gremium pueri quo unice delectabatur capite posito, quieti se dedisset, obiit.

[ext. 9]

Milo Crotoniates, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactam uidisset, diuellere conatus excussit cuneos. Manibus oppressis a feris laceratus est.

13

DE VITAE CVPIDITATE

[1]

Marcus Aquilius, cum gloriose extingui posset, Mithridati turpiter seruire maluit.

[2]

C. Carbo cos., iussu Pompei ad supplicium ductus, quo diutius lucis usu frueretur, petit flebiliter ut sibi aluum releuare prius quam expiraret liceret.

[3]

D. Brutus a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conpressus, gladio eius se subtraxit.

QVAM EXQVISITA QVIDAM CVSTODIA VSI SINT

[ext. 2]

Masinnissa rex, parum fide<i> in pectoribus hominum reponens, custodia se canum uallauit.

[ext. 4]

Dionysius tyrannus metu tonsorum filias suas detondere docuit. Quas ipsas, postquam adultae aetati adpropinquabant, instituit ut iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillos adurerent, atque etiam cubicularem lectum lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat. Satellites barbaros et seruos habebat.

14

DE SIMILITVDINE FORMAE

[1]

Pompeio Magno Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus similes fuerunt.

[2]

Pater Cn. Pompei Menogenis coqui sui persimilis fuit. [3] Cornelius Scipio uictimario cuidam persimilis erat. [4] Lentulus histrioni Spintheri similis fuit, Metellus Nepos Pamphilo tertiarum actori.

[ext. 1]

Regi Antiocho unus ex aequalibus, nomine Artemo, persimilis fuit. Quem Laodice uxor Antiochi, interfecto uiro, dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde ac si ipsum regem conlocauit.

15

[1]

Herophilus, ocularius medicus, tam similis Mario fuit ut sibi eum auum uindicare<t>.

[3]

Repertus est qui se diceret Sertorii filium.

[4]

Extitit qui se Octauiae sororis Augusti diceret filium.

[5]

Quidam, Cornelio Sulla rerum potiente, domum Cn. Asiani Bionis inrupit, filiumque eius expulit, uociferando se filium eius esse.

[ext. 2]

Caesar Augustus barbarum quendam, ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantem tamquam Ariathes esset, puniuit, cum ille Ariathes a M. Antonio esset occisus.


no previous next